Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

tur,quem probabiliter retinedum este defenderes . Septimum dictum : illas varias sensuum appellationes superius recensitas, ad hos quattuor sensus significandos hoc modo reuocare licet . Literalem, historicum , & grammaticum, eundem esse sensum certissimum est apud omnes : huc etiam pertinet tropologicus, parabolicus: quia sensus,qui parabola, et tropo aliquo continetur, literatis est, ut optime sanctus Thomas articulo decimo docet: quamuis tropol

gicus interdum idem sit,quod moralis. Similia ter sensus, quem aetiologia complectitur, idem est quod literatis,cum causta alicuius facti redditio,ad sensum literalem pertineant. Idem diacas de sensu analogico, qui est, cum ita exponitur scriptura,vi unius loci sensus alteri non repugnare ostendatur. Vbi illud obiter adnotaue. cim, apud diuum Thomam in omnibus quas vidi impressionibus, &apud expositores male haberi, etymologia,pro aetiologia, quae duo nomitia tignificationes omnino diuersas habent. N

tauerim etiam , eum sensum qui versatur circa literam,potius literatem,seu grammaticum,qua historicum appellari debere, cum narratio non

it ubique historica. Reliquae omnes appellatio nes promiscue significant eum sensum, qui non est literatis,quicunque ille sit: sed usu scriptorufictum est, ut hae voces,allegoricus,anagogicus,& moralis, siue tropologicus,certas species deognent, ut supra diximus, & plenius postea dic

702쪽

6 3 8 Introd. in Theolog.

tur. Breui igitur concludamus scripturae sensus esse plures: &diuidi .primum in duas species, ita ut alius literatis, alius spiritualis, siue mrm-cus dicatur: & hunc diuidi in duas species, in allegoricum, &anagogicum , vel, si magis placet, adde etiam, in moralem.

sensus dicatur liter alis, ct unde sumendus R. Cap. XVI. CVM in nostris libris, de ratione interpretandarum scripturarum, seu sacrarum institutionum,de rota hac materia, quam hoc loco explicandam suscepimus, iam copiose disputaus rimus, hoc loco solum ea prosequemur, circa hos sacros diuinae paginae sensus, quae sint Theologiae candidato omnino scitu necessaria. Pr pterea, nemo a nobis maiorem explicatione propositae materiae hic reposcat. Cum ergo iam demonstrauerimus, in sacro codice plures est sensus,atq; qui,& quot nam sint, exposuerimus, ad singulorum explicatione accedamus. Quod igitur ad sensus literatis naturam manifestanda attinet,cum varij fiterint hac de re dicendi modi, per varia dicta, quid minus placeat primum consutabimus, deinde quid sentiendum sit d cebimus . Primum dictum: Non est verum , eum proprie esse sensum literalem sacrς scriptu- Iri Maili rae,qui est intentus a Spiritu sancto, ut Abulen- q. 18. sis voluit. Primum, quoniam nullus esset sensus

703쪽

sus spiritualis, cum etiam hic sensus sit a diuino Spiritu intentus: Quod si dicas, spiritualem sensum esse eum, quem qui scripturam exponit asiseri,id falsum est: quoniam, si hoc esset verum, etiam in scriptoribus profanis, ut in poetis,mystici S: spirituales inuenirentur sensus. Deinde, si ista explicatio esset vera, sequeretur, eum sensum,quem affert diuus Petrus de Arca Noe, este literatem,cum sit a Spiritu diuino in tetus,quod

est falsum: & idem de multis alijs locis diceres, quae spiritualiter ab ipsismet sacris scriptoribus

exponuntur. Secundum dictum : Neque videia Gyζg.lib. tur sussiciens illa explicatio, qua dicitur, sensum literalem esse eum, secundum quem aliqua historia ad literam recitatur. Quoniam sela historia contineret literalem sensum: & ita integri libri, in quibus nulla narratur historia, literalem sensum non haberent. Tertium dictum: Non bene sensisse videtur Lyranus, qui dixit sensum literalem esse eum , quem voces immediate significant secundum propriam significationem,

siue sit ab auctore intentus, siue non . Nam ex hac explicatione sequeretur,ex hac sentetia, Ego Ioan. I ssim vitis, quod Christus esset vere, & proprie vitis: nisi quis dicat huius loci nullum esse lite-ralem sensum, quod est falsum . Quare, non est necesse ad sensum literalem constituendum, ut 'semper verba in propria significatione sumaturratias innumera pene loca diuinae scripturae peia . ,sime intelligerentur,vel nullum haberent liter x lenia

Prol. ita

704쪽

σ o introd. in Theolog.

lem sensum,sed tantum spiritualem ; cum tacite spiritualis non possit esse sine literati,qui est eius basis,ac iundamentum. Valeat igitur hac in par

Draed.l. 1 te Lyranus . Quartum dictum : Non bene sen- de eccles. tium,qui dicunt sensum literalem esse eum, qui φῖ ς' ' est intentus a proximo auctore, siue dicente, siue scribente: immo addunt isti, non esse opus ut sit intentus a primo auctore, siue a Spiritu sancto, modo sit intentus ab immediato auctore;vt

in his locis patet: Eritis sicuti Dij scientes bonuGen.3. R S: malum : Maior est iniquitas mea,quam ut Veniam merear: In Belzebub principe daemoniorum, eijcit daemonia. Nec enim primus scripturae auctor, id est, Deus ipse intendebat, sensus his in locis expressiss. are, literatis sensus is

erit, quem immediatus auctor scribendo , audia pronuntiando intendit. Quod haec explicatio L. Ia .res non sit bona, patet ex Augustino dicente , sen-ς. a . sum scripturae posse aliquando esse intentum a Cap. 38. Spiritu sancto, & non a scriptore, vel immedia. Ioan . II. to auctore: Vt cum apud Isaiam dicitur: Dispone domui tuae, quia morieris tu, & non vities:Et, apud Ioannem Caiphas dixit: Expedit ut unus moriarur pro populo: quibus verbis pronunti uit sensum quendam , ut ex ipso Ioanne patet,

quem solus Spiritus sanctus intendebat. Quin .ctum dictum: Literatis sensus potest hoc modo Iul. Rog. describi. Qui verus,& Spiritui sancto congruesti, di secundum literae, vel proprietatem, vel transsa c. s. tionem primo erui potest,antecedentibus& co sequentibus

705쪽

sequentibus verbis consentaneus. Vel hoc modo : sensus literatis est sensus verus, qui ex verborum propria, vel translata significatione, ex intentione Spiritus sancti consiugit, quem scilicet intellectus prudentis viri, prudenter, & immediate concipit vocibus apprehensis. In hac descriptione distinguitur senstis literatis a spirituali, cum dicitur , oriri ex verborum significatione ; quia spiritualis immediate per res ipsas significatur, non autem per voces. Sextum dictum : Sensus literatis semper est: verus, & nunquam salsus,cui non licet salua fide, contradice. re, cum sit intentus a Spiritu sancto. Vnde in locis, in quibus est locutio metaphorica, si sensus literatis verus percipiatur, nulla continetur fallitas, vel absurda sententia. Vt cum dicitur, Ex utero ante luciserum genui te, id est, ex ipsa essentia diuina Pater ab arterno genuit Filium. od si oculus tuus dexter scandalizat te, erue' eum,id est, si quaeuis res cara,& quae maxime diligitur,tibi errandi occasionem prςbet,eam reij-ce. Ex his quae dicta sunt, colligere primum licet,sensum literale reperiri in quovis sacrae scripturae loco: cum ubique verba aliquam veram dc primam significationem habeant. Deinde, sensum literalem esse duplicem; alterum qui ex propria, alterum, qui ex transata verborum Ggnificatione colligitur. Postea, non esse necessarium, ut in definitione huius sensus addantur illa verba, quae a nonnullis adduntur, intentus

Lege D. Tholcct. 7. in epist. ad Gal. Psal. Ioso

Bargen. in prolo.

Bibliorsi.

706쪽

σ a Introd. in Theolog.

ab auctore scripturae. Postremo colligitur errare eos, qui dicunt, sensum literalem eum esse quem artistor minus principalis, scriptor nimi. rum ipse, intendit: unde inserunt, illa verba , Os eius non constingetis dicta a Moyse, sacere sensum literalem in uno loco, te agno paschali: prolata a loanne in alio loco, facere sensum lit

ratem de Christo. Quoniam , si solus Deus fecisset scripturas, adhuc ibi ellet duplex sensus,

alter literatis intentus per verba. alter spiritualis intentus per res ipsas: & per accidens et , quod Deus scripturas per alios exarauerit. Mare, ex

hac parte, non potest sumi differentia intrinseca inter hos duos sensus. Adde etiam, quod ipsi scriptores intendebant etiam Virituales sensus, ut Moyses per agnum, & per terpentem, Christum redemptorem .

Demonstratur in uno eodemq; diuinae scriptura loco plures sensus liter Mes contineri. Cap. XVII. EX pMcAτA itaque sensus literatis ratione .

nunc maior dissicultas, quae latius disputari solet,sese nobis obijcit,quam nos in pauca,nihil tamen quod sit scitu dignum omittentes,conseremus. Quaeritur itaque, an in eadem diuinae scripturae sententia, & in i3sdem verbis plures' delitescant spirituales sensus,vno verborum cortice obductos ; an vero unus tantum. Vt in his verbis,

707쪽

verbis, In principio Deus creauit coelum & te ram. Quidam existimarunt fieri non posse, ut eadem verba plures comple statur sensus: quod si in duobus locis reperiantur, mi haec verba, os eius non confringetis, duos sensus literales

diuersos efficientia. At vero communis doctorum sententia contrarium affirmat. Eorum autem,qui communem sequutur opinionem,quidam dicunt,opositam sententiam esse hqretica: alij vero inter temerarias reijciunt. Antequam autem dicta ad propositam difficultatem respo- dentia pono, illud adnotabo unum locum plu. res habere sensus, nihil aliud esse, quam quod in

eo plura significentur, quae non reducantur ad Uu,& hoc ex intentione eius,qui scribit. Quare,ea tarum propositio plures potest habere lensus,cuius unus,vel alter terminus su et it ςquium cus, Vel analogus, aut communis, qui ob suam amplitudinem , latamq; significationem varijs rebus possit accomodari,ut ista vox Principium, apud Latinos, & berescit, apud Hebraeos, & arcne, apud Graecos. Hac admonitione posita, his dictis propositae dubitationi satisfacio. Primum dictum : Non est impossibile, ut una sentetitia , plores sensus literales contineat. Qitoniam, si quis Vtatur verbis communibus, quae pluribus aptari possunt, plures sensus poterit exprimerer quod ipsis etia humanis scriptoribus interdum accidere arbitror ; ut una propostione, plura

intelligi velint: idque mihi non semel accidisse Ss a memi-

708쪽

Introd. in Theolog.

memini. Et ut rem exemplo illustremus, si quis Logicam definiendo diceret, esse scientiam rationis, siue rationalem, & per hanc particulam, eius obiectum, scilicet ens rationis, & subiectu, in quo reperitur,scilicet ratione ipsam, ac etiam formam, sue ossicium,quod sit scientia, quae ratiocinandi modum docet, vellet exprimere; hac una sententia plures sensus exponeret. Secundu dictum : In una & eadem diuinae scripturae sententia, sunt plures sensiis literales. Ffoc dichium

his rationibus confirmantur . Primum , quia multa reperiuntur loca, quae secundum diuersos sensus explicantur; δc ex multis unum, vel ait ru afferemus . Genesis primo, In principio Deus creauit coelum & terram,di c. illud, In principio,

exponitur,in Filio, id est, per Filium, per quem

Deus secit omnia: quo modo nonnulli patres ¶phrasis chaldaica exponunt: exponitur etia, in initio temporis, antequam aliquid fieret. Et concilium Lateranense, iuxta duos literales huius loci senses, duas confirmauit veritates, quod

mundus non fuerit ab aeterno, & quod nihil ante mundi molitionem se erit proiic istum. Illud psalmi octaui, Minuisti eum paullo minus, &c. de homine,ad literam, intelligitur: S: in eodem sensu de Christo exposuit Paulus . Similiter, itulud, psalmi secundi, Filius meus es tu, exponitur de generatione aeterna a sanctis patribus,& Paulus de Christi resurrectione explicauit. Item,illud Isaiae, Generationem eius quis enarrabit

709쪽

exponitur, tum degeneratione ςterna Fiiij, tum de temporali: & salua semper patrum ex possetione posses etiam sortalse exponere de improbis Iudaeorum consilijs, & moribus, ac de nefaria persecutione contra Christum : quorum Iudaeorum generatio, id est, mores & peruersa vivendi ratio eiusmodi fuit, ut nullis verbis explicari posset. Nec soriaste male ad literam exponeres de spirituali generatione Chriῆi, qui morte sua,de qua ibi agitur, maximam spiritualium filiorum copiam procreauit. Item illud, Pater maior me est, alij exponunt, secundum humanitatem : alij etiam secundum diuinitatem,quatenus Pater est maior Filio dantis auctoritate: Item, illud,super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, varie a Sanctis patribus literaliter explicatur. Atque haec loca ad hoc dictum co- firmandum attulisse sussiciat. Deinde, probatur haec doctrina ex communi scriptorum sententia : ita variis in locis sensit Augustinus, queposteriores scriptores libenter sequuntur: vidi. uus Thomas,non solum in hoc loco, sed etiam, in qu stione quarta de potentia articulo primo,& quincto. Ioannes Driedo, Abulensis, Lyranus, Burgensis in additionibus ad Lyranum, Dominus Caietanus, Melchior Cano, Dominicus Banes, Franciscus Zumel,& alij . Postea,idem com firmatur ratione . Varii scriptores eundem lo-Ωam , salua veritate, prudenter, secundum prumam verborum significationem exponunt,

Lib. 3. de

per ge. ad

710쪽

res. 9.

s Introd. in Theolog.

omnes expositiones quadrant: igitur ibi erunt plures literales sensus. od sane congruu suit primo scripturatu auctori, qui vim habet infinitam, ut scilicet scriptura a se tradita esset Decum dissima. Ad haec, transsatio septuaginta inte pretum est ab Ecclesia approbata, sicuti illa diui Hieronymi: sed hae interdum sensus inter se di. uersos eiusdem loci afferunt ; igitur unus locus plures habet sensus. Et, ut quod docemus uno illustremus exemplo, illud psalmi sexagesimiseptimi,quod apud septuaginta ita habet, Rex tutum dileisti . ιν --, speciei domus diuidere spolia, Hieronymus ita vertit, Reges potentes cons delati su nita. Huc facit,quod aliquando scripsit Epiphanius, hunc

versiculum piat micentesiminoni Ex utero ante luciferum genui te, quinq; diuersis modis fuistitia diuersis translatum . Ne igitur patrum expositiones, interpretii versiones in dubium reuocare liceat, fatendum est, plures esse unius loci literales sensus: quam veritatem alibi pluribus confirmabo. Tertium dictum: Contraria sententia non est tanquam haeretica damnanda; ut Abulensis facit . Quoniam, hic non habemus

consensum communem patrum quorum multi, & si concedant plures esse in uno loco sensus, tamen non loquuntur speciarim de literati, sed de sensibus in communi. Adde etiam , qu posset aliquis dicere, sed mea quidem sententia, non multum probabiliter, non omnes ili' v

SEARCH

MENU NAVIGATION