Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

rias expositiones citatorum locorum esse literales,sed unam tantum. Quartum dictum: Co traria opinio, censenda est erronea, vel saltem omnino temeraria. Patet hoc dictum ex rationibus allatis, ex communiore scriptorum sententia,quq contrarium,saltem tanquam temerarium, lamnatia . Quinctum dictum: Non placet, quod aliqui dicunt, pauca esse loca de quiabus nobis constet plures sensus literales habere. Nam, si isti versati esset in lectione sanctorum, patrum, vidissent profecto multos, multa loca,

iuxta literam, diuersa ratione exponere .

Neruntur aliquot regula utiles ad inueniendos sensus literales. Cap.

VT qua ratione literales sensus in diuinis

oraculis inuestigare liceat, lacile aperiamus,non nullas breues ad id faciendum praescribemus regulas. Prima ergo regula, in sensuum inuestigatione, no scribentis hominis voluntas, sed Spiritus sancti mouentis intentio spectanda est. Quoniam, primus scripturae sacrae auctor est Deus, cuius mens a scribentis intentione, saepe diuersa est: quare, primi auctoris scopus spectandus erit. God ii dicas, cum primus se-ciandus auctor diuersas res foectat, ibi nos duos sensus literatis agnoscere dedere ; id non est verum et quoniam ex parte scribentis, ves dicentis interdum sensus potest esse falsus: V t cum pro-

712쪽

c. I.

Hilar. in

es δ Introd. in Theolog.

pheta dixit,Dispone domui tuae, quia morieris, quod non successit, sic etiam illud de summersione Ninive. Et illa sententia a Caipha prolata , Expedit ut unus moriatur pro populo, ubi ex propria intentione dicentis, talis continetur sensus. Quare, cum scriptores sacri sint veluti Dei scribae, & legati, primi scriptoris & mittentis sententia spectanda est. Ex quibus colligeres, quod cum diuinus spiritus non possit errare,nullum falsum sensum p6sse pro germano haberi. Secunda regula, ciam Christi apostoli, de discipuli non solum scripturas, sed etiam scripturari sensum, vel ab ipso Christo,vel a Spiritu sancto, acceperint, in sensibus inuestigandis adhibenda

est haec regula, ut videamus,quo modo per Ecclesiae traditione diuinae scripturae explicandae sint. Hac tutissimam regulam multi antiqui scripr res nobis tradunt: ac propterea diligenter an, maduertenda est.ΘHuiusmodi aurem sensus bona ex parte primi illi patres, qui diuinas literas explicarunt, in suis monumentis posteris tradiderunt . Ad huius regulae declarationem diligenter animaduertendum est,olim in prima E clesia persectos illos Christianos habuisse dona gratis data, & maxime donu interpretandi scripturas; quo factum est, ut Ecclesia veram & germanam diuinarum literarum intelligentiam ab

eis potuerit accipere. Tertia regula,sensus lite

ratis colligendus est ex ijs scripturae locis, in quiebus ipsi diuini scriptores, aliquid exposuerunt χ

713쪽

Liberi 6 s

vi ita ex nouo testamento, multa intelliguntur, quae sunt scripta in veterit vi illud , Non dabis . sanctum tuum videre corruptionem: quod Pe- Λct. irrus exposuit de Christo a morte excitato. Quarta regula,est communis consensitis eatrum in aliquo loco explicando: ut ille sensus sit censendus literatis, quem patres approbant: quam regulam pluribus libro quarto,capite decim ooctauo confirmauimus. Quincta regula,obseruandum est, an aliquis locus expositus fuerit ex professo ab aliquo Concilio, vel Pontifice Romano, ita ut statuerint ita esse intelligendum, ut ab ip sexpositus fuit . . Vt illud, Nisi manducaueritis Ioan. 6. earnem Fili j hominis, &c. a Concilio Constan- Gen. r. tiensi: & illud, Faciamus hominem ad imagine& similitudinem nostram, de quo ita Synodus Syrmiensis statuit, ut anathemate sit seriendus, Can. 12. qui dixerit, his verbis, Patrem ad seipsum selu, & non ad Filium locutum fuisse. Sexta regula, petenda est a lumine naturali, atque ab arte explicandarum scripturarum,& a diligentia ac studio: ut diligenter aliquam sententiam examin mus & perpendamus, ut inde ex antecedentibus& consequentibus germanum sensum tandem eruamus. Septima regula, cum in uno loco.

sunt plures sensus literales, quorum unus semper est magis intentus,quam alius,ut est ille,quo primus scripturae auctor intendit,is potissimum quaerendus,ac inuestigandus est: quod si illum. non assequamur. satis erit, si aliquem nacti su

rimus,

714쪽

σs o Introd. in Theolog.

timus, qui fidei & caritatis regulis no repugne & antecedentibus,consequentibusque, & icopopo eius loci, quem explicamus sit accommodatus. Et has regulas in praesentia attuli illa volui, de quibus in libro nostrarum institutionum iam latissime scripsimus. Soluuntur nonnulla dubitationes circa ea, qua cScta sunt, . Cap. XIX.

ΛΝ τε QV AM adsensus mysticos explicam

dos progrediamur, dubitationes quaedam circa iam dicta,nobis enodandae sunt. Prima,si sunt plures sensias literales in uno loco, quonam pacto poterimus defendere in diuinis scriptis

non esie aequivocationem, quae solet esse deceptionis caussa, & in humanis doctrinis reprehe-Bata di solet λ Aliqui non dubitant concedere aequi- uocationem in sacra pagina: quia, cum in ea voces diuersas res repraesentent, profecto aequium cationem pariunt: quae aequivocatio non tollitur ex eo,quod ex pluribus sensibus unus sit praecipuus, ad quem alij referantur: quoniam, sautem esset aequivocatio analogica, ni velis dicere omnes expositiones couenire in unico sensu sol mali: sed tunc unus esset sensus, & non plures . Neque diuus Thomas negauit esse aequivocationem ibi, ubi sint plures sensus literales, sed ubi est literatis cum mystico; cum unus per V ces, alter per res significetur. Neque ista aequia

uocatio

715쪽

vocatio confusione & errorem parit ; quia cuia omnes sensus sint boni,ex omnibus duci poterit argumentum, & omnes erunt veri. Alij vero, nolunt admittere aequi uocationem, dicuntque esse plures sensus copulatiue, non disiunctivera . Quare, ut copulativa propositio, licet plura si, gnificet ; tamen aequivocationem non continet, ita neque diuinae scripturae sententia, quae plures complectitur sensus, cum omnes sint a lcris Ptore intenti, de non unus tantum, alijs omnibus , quos potest habere, exclusis ; quod fit in. propositione disiunctiva: vi si dicas, canis est

animat: cuius unus sensus verus, ex hac re ha-tione colligitur, id est, vel canis coelestis, mel aquatilis, vel terrestris est animat: ita ut non lisceat de quocunque cane illam aflirmare.ltaque, cum omnes sensus conuinctim sint a scriptore intenti, nulla erit aequivocatio, nulla ampni

lia, nulla confusio & omnes sensus probabunt aliquid, quod, vel ad fidei dogmata,vel ad mures pertineat. Secunda dubitatio; si in uno scripturet loco sunt plures sensus literales,ex quibus

Iotissimum veritares probantur,& errores refeluntur, quonam pacto poterimus conuincere haereticum, qui, dum ex uno sensu argumetum contra ipsum, ducis,ad alium sensum confugiet: ut facere solent, cum ex illo loco, tu es Petrus &super hanc petram, & quae sequuntur, sumitur ratio ad probandam Pontificis Romani potesta .rem, & in definiendo quae ad fidem pertinencis c

716쪽

cereitudine. Huic dubitationi hunc in modu sa..tisfacimus. Primit,ex eo quod in uno loco sit ni plures sensus literales, maxima emanat utilitas, quia pluribus sensibus,plures pollumus cosirmare veritates,& plures damnare errores. Deinde, si ex uno loco no ducitur necessariu argumentum ad colatandum errorem ob sensuum varietate , sumetur ex alio, in quo no erut plures literales, aut si erunt,non erunt noti . Postremo,ex hoc loco ubi sunt plures literales sumitur estieax argumentu,ex comuniore meliorum scriptoru expositione: ut ex illo loco,Tu es Petrus,& super hac petram, hoc est super te Petrum & cosequenter tupet tuos successores, quo pacto comuniter exponitur:& cum huc verum sensum aduersarius negare non possit, couincetur. Tertia dubitatio:

cu in uno &eode loco sint plures sensiis literales, peteret nuc aliquis,an in singulis locis plures huius generis occulantur sensus:- esto, quod non sint ubiq; plures literales, dubitari potest,an sint plures simpliciter, ita ut ubi est unus literatis, lateat aliquis alius sensus spiritualis, ac proinde Iul. Rog. ubiq; sint plures. Quida existimarui in singulis etia tenuissimis scripturς particulis, plures latere sensus,ita ut id diuinae scripturae sit propriu,atq; innatum: quare ex istorum sententia nullum est 1 in scripturis dictum, Distumve tam nudum, &simplex, quod praeter simplicem intelligentiam Epist. ad utilitatem nobis non afferat: iuxta ilia

tat. lud Dionyse Areopagitae, Non enim hi storiam

a , a nudam,

717쪽

nudam,sed vitalem perfectronem continet,Οmnis & ubique ratio. Alij vero contra existimat, este in scriptura aliquot enunciationes, quibus plures sensus, etiam si uniuerse loquamur, non subijciuntur: quorum sententiam nos libenter amplectimur: quoniam, re vera, nonnullae inueniuntur sententiae,quibus plures sensus, etiam si de spirituali loquamur, nulla ratione accommodari posse videntur. Mod si dicas,esto nos non posse plures sensus aliquo in loco inuenire: tamen diuinum Spiritum, qui nulla certa intelligentia cotinetur,id posse ; dicerem, hoc necessarium non esse : quamuis verum sit, plurimas in plurimis locis delitescere sententias, quos diuinus Spiritus videt, quae nostram intelligentiam

fugiunt. Quarta dubitatio: an verba,quae Uno in loco habebant sensum spiritualem, alibi cit rta, faciant sensum literalem, an vero eundem sensum retineant. Vt exempli gratia, b c verba:

Os eius non comminuetis, citata apud Ioanne. Num .s.

Huic dubitationi, de qua alias plura scribam, Ioan I9- nunc breuiter satisfacio. Existimo itaque uerba in alium locum transata, facere sensum lite- . . ratem : quoniam, cum non possint intelligi spi- .ritualiter,ut manifestum est, neque enim ista uerba, Os eius, &c. apud Ioannem de agno intelligi possunt; sequitur ut intelligantur literaliter de Christo.Qnare,licet habeant uim testimoni j

prout ex alio loco citantur: tamen, ut hic ponuntur,non retinent sensum, quem alibi habebant.

718쪽

ε s Introd. in Theolog.

Quid sit sensus stiritualis, O quotuplex. p. XX. DIxi Mus deliterati sensu, ea quae institutionis ratio exposcere videbatur, plura fi uente Deo alibi dicturi: sequitur nunc, ut aliqua magis necessaria cognitu, de spirituali dicamus. Antequam autem dicta asseramus, qua dam notanda nobis praemittenda sunt. Primu , omnis sensus, praeter literalem, dicitur spiritualis,ob hanc caussam, quia non ita apparet, nec

sub aspectum cadit, sicuti quodammodo sensias literatis; quasi sensus spiritualis sit inuisibilis,

sicuti est spiritus: vel etiam , quia potissa munia ipsum hominis spiritum instruit,&aedificata . D. Thom. Deinde, notandum est, diuinis literis hoc esse quolib-7. peculiare, ut in eis non solum verba, sed etiam res ipsae significent: & ita veritas,in sacro codi- ce,& verbis, &rebus manifestatur: & ut verba literalem sensum continent, ita res spiritualem . Quo fit, ut eo solum in loco sit sensus spiritualis, Exod .i . ubi res gesta aliquid significat. Vt transitus ma- Num s. ris rubri , baptismum : agni paschalis comestio,sacramen ri Eucharistiae sumptionem , & sic a. Corito. de ali j s. Et ideo Paulus aiebat, ea quae in antiqua lege fiebant, in figura contigisse, quod res ibi gestae, aliquid futurum designarent. Et haec est una ex praecipuis differenti js inter hos duos

sensus, ut unus ex vocibus, alter ex rebus nasca,

tura

719쪽

tur. Hinc est, ut si quid verbis explicetur, quod vel ad mores, vel ad statum Ecelesiae triumphantis,uel ad aliam vitam,pertineat, id non dicatur in sensu spirituali,cum talis sensus,no ex rebus, sed ex ipsis oriatur vocibus, sed potius in literali. Postremo notandum est, hanc vocem, allegoria, a Graecis mutuo acceptam,compositam .elle,ab alton, id est, aliud, vel alienum, S logos, id est, sermo,vel legin, id est, dicere, & idem sonare,ac si latine diceres,diuersi loquium,vel alieni loquium, cum sit tropus quidam, quo perpetua metaphora, aliud dicitur, aliud significatur :sic enim describi solet: quo loquendi genere,

plena est scriptura. Hanc, Latini, in uersionem vocanda . At vero a sacris scriptoribus haec vox

sepe usurpatur ad designandum eum scriptura sensum,qui ex rerum significatione nascitur: dc usu iam obtinuit, ut eum designet,qui ad statum Ecclesiae militantis pertinet. Vnde, quando allegoria consstit in verbis, est tropus quidam, de ad sensti m literalem pertinet: ut cum dicitur, Et videte regiones,quia ia albae sunt ad messem, Ioan. . hoc est, tempus instat promulgandi Euangeliu , cum animi ad illud recipiendum sint parati. At vero cum est in rebus significantibus, unum ex sensibus spiritualibus significat . Huc pertinet illud Pauli: Patres nostri omnes sub nubem i.Cor. is.

runt,&omnes mare transierunt,& omnes in

Moyse baptizati sunt, & quae sequuntur. Vox anagogia, quae etiam graeca est, componitur ex,

anass

720쪽

css Introd. in Theolog.

ana,id est,sursum, & goge, id est, ductio, quafi. sursum ductio: qua uoce significatur is spiri tualis sensus,qui nos ad ea, quae in patria, seu in Ecelesia triumphanti sutura sunt, cogitanda traducit . Quare, cum res quae in scriptura narran tur aliquid significant, quod ad suturam uitam reseratur, sensum anagogicum procreabunt . His ita notatis, statuo haec dicta. Primum dictum : Sensus spiritualis est ille, quem res significatae per uoces, significant: tiet is, quem litera S res gesta occultant. Haec descriptio nulla probatione,aut explicatione eget . Secundum dichium i Ad sensum spiritualem essiciendum, requiritur ut res significantes sint uere gestae: &ut sint ex propria institutione ad signincandum faehar, siue assumptae: ut eductio aquae ex petra: aransitus maris rubri: exitus ex AEgypto, Latiar

similes: & ut significent aliquid, quod ad Christum,uel ad eius membra in una, uel altera E clesia pertineat. In hoc dicto explicantur conditiones, quas debent habere ear res, quibus sensus spirituales designatur. Ex qua doctrina haec D. Tho m. inferre licet. Primum, arietem illum, quem quolib. . Daniel uidit, qui bellum Medorum , & Graec ar. 3 --d rum significabat,non demonstrasse aliquem sen 'di' , sum spiritualem, sed solum literalem : similiter

cap. 1. excisus lapis ab eodem Daniele uisus, literalem Gen. i. sensum indicabat: idem dicas de significatim iudic-9- ne apologi, qui libro Iudicum narratur, quod ligna tuerint, mi ungerent super se regem . .

Collieitur

SEARCH

MENU NAVIGATION