Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

Liber aeuinctus . 6 1'

Colligitur deinde regula animaduertenda in imuestigatione spiritualium sensuum, qua cognoscitur, ubi quaerendi sint: quae est; cum voces gnificant res gestas, & hae nihil aliud designant, similiter cum voces no significant res gestas, vel res gestae non significant alias, aut si significant, non significant res spirituales, ibi nullus est quς-

rendus spiritualis sensus : cum vero voces res

gestas significant,& hae ex institutione,vel diuini spiritus intentione pariter significant ea, quae ad spiritualia pertinent, ibi sensus spiritualis latet . Colligitur postremo quantum errent ij,qui rebus prolanis res spirituales significari volunt; easque rebus spiritualibus accommodare coi tendunt : cum solius Spiritus sancti sit assumsre,seu co stituere signa ad spiritualia significanda : quam stultam, ne dicam impiam consuetudinem,alio loco pluribus confutabo. Tertium dii hum: Sensus spirituales sunt tres ρ, allegorictis, anagogicus, moralis. Sunt qui dicant hanc do strinam esse fide tenendam : quod ita accipiendum esse arbitror, nimirum hos tres sensus in diuinis literis reperiri, & id certissimum est, cti m omnes diuus Paulus, ut statim dicam, presserit: non autem,quod duas, vel tres species sensuum spiritualium statuere necessario debeamus ; cum ex patribus, alii tres sensus uniuerseponans, Vt supra diximus,alij quattvqr: illi duos spirituales sensus, hi tres videntur agnoscere .

Q bd autem illi tres sensus spirituales in scri-T t i priuis

722쪽

per Iar. c.

Aug. lib.

e. γε

pluris reperiantur, patet primum ex Apostolo , qui eos nobis expressit. Moralem , seu allegoriacum,ut alij volunt: cum ex illo, Non alligabis os bovi trituranti, intulit subministranda esse , apostolis ea, quae sunt ad vitae usum, necessaria:& alio loco,cum dixisset Iudςos ob conchipisc tiam prostratos suisse in deserto, addidit in sei su morali,Haec autem in figura ficta sunt nostri, ut non simus conciapiscentes,&c. Allegoricum, cum agens de duobus filijs Abrahae, num ex ancilla,alteram ex libera natum, lixit significare duo testamenta: Anagogicum cum ibidem dixit, Ierusalem significare Ecclesiam triumphatem : S apertius,cum scripsit, Sed accessistis ad Sion montem,& ciuitatem Dei viventis,ierus lem coelestenta. Confirmatur haec doctrina ex communi sanctorum patrum sententia, qui v rijs in locis hos sensus in sacris literis indagant: licet non conueniant in assignando specierum , numero, nec in appellationibus. itaque solum de fide tenendum est sensus spirituales esse plures; & eos omnes,quos diximus in scripturis diuinis reperiri: quod vero ad duas, vel tres species reuocentur, non arbitror fide teneri . Quar- .

tum dictum: si dicas spirituales sensus esse tres, huius numeri ratio, sic assignari potest. Scriptu- . ra diuina manifestat veritatem per verba,& res: vnde duplex sensus,scilicet literatis, & spiritu lis ; illeser verba, hic per res exprimitur: quae res, vel ordinantur ad credendum, vel ad bene

723쪽

agendum: si ad agendum oritur sensus moralis : si ad credendum distinguendum est secundum ordinem credibilium : dc quia status E clesiae, ut scribit Dionysius, medius est inter statum antiquae legis,& statu futurae gloriae, ideo, quae in ueteri lege signiticabant statum n uuae legis,ad sensum allegoricum reseruntur: quae uero in utraque lege signiscant statum futurum, ad anagogicum pertinent. Omnes quattuor diuinae scripturae sensus hoc disticho continentur, vi explicantuW . Litera gesta docet, quod credas allegoria r soralis, quid agra, quo tendad anagogia . Quare spirituales sensus has secu utilitates afferunt . Allegoricus, quia ueritatem per figuram ostendit, fidem consolidat : tropologicus, quia

mores docet, caritatem nutrit: anagogicus uero, quia, quae sunt in aeterna uita praemonstrat,

spem corroborat. Quinctum dictum : In uno scriptiiret loco sunt plures sensus spirituales Hoc dictum est manifestum ex ςo, quod non solum. diuersi scriptores,sed etiam ijdem ex eodem loco plures huius generis sensus eruunt. Ita fecit

Ambrosius, ut unu e multis afferamus testimonium, qui tractans illud Euangelij,Quinque in una domo diuisi, tres in duos, de duo in tres diuidentur , uarios sensus spirituales huius loci attulit. Cuius rei, eandem doctrinam approb, do, aliquando metionem secit Augustinus. Sextum dictum: In eodem loco possunt esse plures Τ t a sensus

Opus. de

tium ad Theolog.

Iuliau.

724쪽

Concit. Colona

6 6 o Introd. in Theolog.

sensus spirituales eiusdem generis, exempli gratia plures tropologici, seu morales. Hoc dictum ex eo patet, quod expositores in uno eodemq, loco plures sensus,exempli gratia morales,inueniunt, ut facile quisque eos legendo obseruare potest. Septimum dictum : Plura sunt loca, in quibus sunt plures sensus spirituales, quam loca, in quibus plures literales. Tum quia res per quas spirituales serisus designantur, sunt minus

determinatae ad significa lum,quam uerba, quibus continentur literales sensus: tum etia quod

sensuum spiritualiu species plures fiant, & ideo facilius uno in loco multiplicari possundia. Traduntur regulae ad lauestigandos 'irituales semdubitationes quaedam sol uuntur.

p. XXI. QVAM vis ad sensus mysticos inuestigandos maior quaedam diuinarum scripturarum studiosis sicultas detur: tamen, cum in iis quoque afferendis,& sancti Patres, & sacra CG cilia modum quendam tenendum esse moneat, propterea non erit inutile, si aliquot regulas, ex multis quς afferri possent, magis necessarias hoc loco, in horum sensuum inuelligatione seruandas, trademus. Prima regula, qui uult sensum mysticum inuenire, prius inueniat literalem,

qui ut supra diximus, est sensus spiritualis basis, ac sundamentum. Vt igitur frustra laboraret,

725쪽

qui parietes vellet exaedificare nullis iactis sundamentis ; ita in vanum desudat, qui ignorato: Iliterati, mysticum inquirit sensum. Prius se onsert ianua,quam adytus: prius cortex,quam medulla: prius corpus,quam anima. Secunda, licet ubique sint sensus literales: non tamen ubiq- sunt spirituales ; ac proinde, ut Augustiniis, AHieronymus monent, non sunt ubique quaerendi: ni quis ineptus,fastidiosus,& ridiculus haberi vult, ut quia am,iure optimo habentur, dum hac in re nimia libertate utuntur. Tertia regula, quam perpetuo seruandam esse censerem, ut raro ex propria inuetione nouos sensus spiritua- les in lucem proseramus: quonia ad sensus hoste prudenter & utiliter excogitandos, non vulgari doctrina& spiritu opus est. QNe prae se tim regula seruanda est ab iis, qui populum do

cent: qui tunc aptius ad docendum & persua, dendum dicent, cum sensus mystici, quos afferunt,alicuius antiqui doctoris erunt auctoritate muniti. Hanc saluberrimam admonitionem, Concilium quoddam Coloniense animaru cu- Cone.Caratoribus, sapienter tradidit. Hanc nos in libro lon. nostro de Interiore homine,ubi allegorice ex patrum monumentis hunc hominem, per ea, quae csunt in homine exteriore exposuimus,secuti sumus: ubi nullum sere sensum ex nostro sensu a tulimus. Quarta regula, si volumus aliquem spiritualem sensum de nouo inuenire, curadum

est, ut quadret cum litera, a qua non debet esse

726쪽

σσ2 Introd. in Theolog.

difformis ; ita ut semper quaedam congruentiae ac decentia appareat: quod non faciunt,qui sensus plane remotos & dissentaneos excogitantia. Propterea prudenter illud monebat Chrysost mus : , id est, suge co istas, siue violentas allegorias. Atque de his regulis nunc satis, cum longe plures, in nostro de arte interpretandi sacras scripturas opere, allaturi simus. Nunc dubitatiunculas quasdam explicabimus . Prima dubitatio, sint ne in nouo tostamento omnes sensus spirituales,ut sunt in v teri 3 Abulensis in caput decimum tertium Matthaei existimauit in noua lege non esse sensus allegoricos, cum hi sensus reserantur ad ea, quae Ecclesiam militantem, dc Christum significant. Et quia nouum testamentum ipsam Ecclesiam& Ecclesiae caput Christum continet, non poterit huiusmodi sensus admittere. Ali1 vero contra sentiunt,quorum sententia,proculdubio,tanquam verior, retinenda est. Ut autem huic dubitationi satisfaciamus animaduertendum est,

Christum fuisse angularem lapidem, qui vir unque testamentum coniunxit; & ita, dum suis gestis legem adimplebat, etiam aedificabat Eces sam: & multa gessit, vi Ecclesiam instrueret,ut passim Sancti Patres docentia. Quo fit,ut eius facta,&allegorice,& anagogice explicari queat. Nunc ad propositam dubitationem respondentes, dicimus in noua lege esse omnes sensus spurituales , ac speciatim sensium allegoricum . Primum

727쪽

. L iber Auinctus. I

Primum hoc expresse ipse Dominus docuit, cuPetro dixit Quod ego facio, tu nescis modo: Ioan. I 3. scies autem postea: quibus verbis expresse docuit,illo facto,aliquid allegorice signincari. De- . inde, auctoritate sanctorum expolitorum , qui passim multa loca allegorice exponunt, &spe- .ciatim historiam de ingressu Domini interui, lem . Secunda dubitatio, an omnia quae facta . . sunt in antiqua lege possint in aliquo tensu mystico explicari ὶ quod significasse videtur Apo- I.COLIO.stolus,cum omnia in figura illis contigisse, lixit. Quidam,hanc Pauli sententiam simpliciter ac- Iul. Rog. cipientes, dicunt omnia quae in veteri lege gesta fuere, aliquid significare, ac proinde omnia alia quam mysticam intelligentiam continere. Alij Lib.16.de

vero, Augustini sententiam sequentes, putant, no civ.c 2

Omnibus rebus in illa lege gestis, aliquid dest, gnari; ita ut non sit quaerendus spiritualis sensus in omnibus, quae ibi contigerunt: quorum sententia videtur probabilior. Nee Pauli locus contrarium dem 5strat,si recte intelligatur; quo- niam illud verbum, Omnia, refertur ad ea, quae ibi Apostolus narrauerat. Recensuerat eni duo Iudaeorum facta, propter quae a Deo punitisuerant, quorum supplicia in figura contigerut, i.

ad exemplum nostrum, ne Deum irritemus, & . . . contra eum murmuremus. Neque simpliciter

dicit, Omnia. sed, Haec omnia, ea scilicet omnia, quae narrauerat ..,Tertia dubitatio, in vir

lege veteri, nimirum , & noua sint plures spiri- . Tt 4 tuales

728쪽

es σή Introd. in Theolog.

tuales sensus. Respondetur, plures esse in vel ri,quam in noua. Quoniam lex scripta suit tanquam umbra legis gratiae: ac proinde in illa est maxima copia sensuum moralium , &allegoricorum, quibus significabatur Ecclesiae status, ae eorum,qui in ea futuri erat, vita,& mores. Huc facit illud psalmi, Hostiam & oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi ; hoc est, sacrificia& oblationes antiquae legis, tanquam futurorum mmbras aliquando cessare voluisti: nune autem tempore legis gratiae corpus, id est, veruratem post umbras existere voluisti. Urersensu seu praestantior, lite sene, an 'iritum lis. Cap. XXII.

ΡVicis RA sane, & scitu digna proponitur

hic dubitatio: in qua explicanda longam disputationem habere possem : sed cum non sit ad locorum usum omnino necessaria, breui rem totam,omissis opinionibus & augumentis, quae in 'tranque partem fiunt, quibusdam prius notatis , dictis quibusdam exponam. Notandum ergo primo est, nobilitatem alicuius scientiae, siue intelligentio ex Aristotele, sumi potissimum ex duobus, primum ex certitudine, vi illa sit diagnior,quae est certior: deinde ex re cognita, siue ex obiecto: quibus adde, quod ad rem nostram facit, posse horum sensuum dignitatem sumi etiam ex intentione, quod unus fir magis a pria

729쪽

mo scripturae auctore irventus,quam alius. Ista autem tria,ita se habet, ut intentio sit veluti quς dam forma, ad certitudinem, & materiam alicuius sensus: ac proinde ex ea, simpliciter i ruendo, maior nobilitas sumenda erit. Notanum deinde est, hos sensus dupliciter compar ri posse: primo,ut sensus literatis unius loci comparetur cum spirituali eiusdem loci: &, si hoc

modo comparatio fiat, non potest assignari certa regula, qua, qui sit dignior, iudicetur: secundo conferendo literatena unius loci, cum spirituali alterius loci. Possunt etiam hi sensus bifariam considerari,primum secundum se, deinde ratione nostri: item,eos considerare licet,vel in communi,vel in particulari. His positis distim

istionibus, statuo haec dicta. Primum dictum:

Hi duo sensus ex parte materiae,uniuerse loquo do, sunt aeque nobiles : quia uterque est de rebus diuinis: per res autem diuinas, non solum intelligo eas, quae ad diuinitatem pertinent, sed etiam, quae ad Deum referuntur. Secundum dictum: Hi duo sensus,quod ad certitudinem attinet,ex se, sunt que certi,& consequeter sub hac ratione, eadem nobilitate gaudent: Quoniam ambo auctoritati innituntur diuinae. Tertium dichum: Si consideretur certitudo ex parte nostra ; literatis est certior dc nobilior: liquidem

magis apparet,veluti corpus,& cortex: & ex eo certiora ducimus argumenta: adde etiam,quod

sub hac consideration certitudo spiritualis se

sus a

730쪽

σσς Intro in Theolog.

sus, a certitudine literatis pendet. Qirarium diactum: Si considerentur particulariter ex parte materiae,plerunque spiritualis est dignioriquam literatis. Nam quae pertinent ad sensum spiritualem, si de allegorico sensu loquamur,sunt res ad nouam legem,scilicet ad Christum,& ad Esclesiam pertinentes, quae nobiliores sunt, quam quae in veteri lege fiebant, quae literati sensu significabantur: u de anagogico sermonem habeamus, multo verius est, quod dicimus: cum ea, quae ad coelestem Ierusalem pertinent, sint . longe digniora, quam, quae reteruntur ad eam Ierusalem, quae in terris est: si vero de tropologico, siue morali loqui velimus, adhuc nostrum dictum merum esse videtur: quia, omnis striapturam ad animarum salutem tandem reserenda est. Ex his colligere licet, hos tres spirituales sensus,hoc ordine,iuxta ipsorum nobilitatis gradum,collocandos esse: Vt primus locus anag gico, secundus allegorico, tertius tropologico tribuendus sit. Dixi autem,plerunque, quia interdum res significata per literalem, potest esse longe dignior. Vt exempli gratia, Christi resurrectio dignior fuit, quam sit resurrectio nostra spiritu sis, quae per illam designata fuit . .

Qiunctum dictum: Ex parte intentionis auctoris diuinae scripturae, sensus spiritualis, uniuerse loquendo, est nobilior: quoniam est magis imtentus. Nam magis intendebantur, quae pertinebant ad nouam legem, quam quae fiebant triae eteri:

SEARCH

MENU NAVIGATION