Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

meteri: & magis intenduntur,quae pertinent ad suturam Vitam,quam quς hic aguntur. Propterea Paulus cum proballet, ea Apostolis suppedi- 2. Cor. tanta esse, quae ad vitam tuendam sunt necessaria, ex eo quod scriptum erat, Non alligabis os

bovi trituranti, addidit, Nunquid cura ψ Deo de bobus i ac si dixisset, illud de non alligando bovis ore, ideo scripturam dixisse, ut hoc significaretis. Huc ficit etiam, quod Dominus I daeos ignorantiet redarguendo,dixit: Misericor- Mat. diam volo, & non sacrificium. Et cum se coram apostolis transfigurauit, non tam voluit iulam sensibilem sui corporis lucem,illumq; candorem ostendere, quam beatitudinis gloriam, indicare. Sextum diistum: sensus literatis, pruuate, nonnullis de caussis antecellit dignitate spiritualem sensem. Primum, quia latius pater: cum ubique reperiatur, non ita spiritualis. Deinde , quia est veluti basis & sundamentum spia ritualis , qui sine illius cognitione intelligi non

potest, non contra. Postremo, ne plures caussas j

prosequar, literatis est magis in promptu, & nemo est, qui ex eo aliquam utilitatem non reserat . Ultimum dictum : Simpliciter loquendo, nobilior est sensus spiritualis,qua literatis. Hoc dictum possem latissime demonstrare assere do varias caussas, ob quas hic sensus illum antecellit, sed eas in alium locum reijcio: nunc satis confirmatur ex ijs, quae probata sunt: ex quiabus colligere licet,uniuerse loquendo,hunc te

732쪽

σεδ Introd. in Theolog.

sum, & materia, siue obiecto, & intentione antecellere , & ex se non esse in seriorem ratione certitudinis,sed solum respectu nostri. Et certe si quis patrum hac in re, sententiam inspiciat, id quod nos docemus, eos sentire fatebitur . Solent enim hunc sensum , t eius dignitatem supra literalem ostendant, medullam , mel, fi mentum, animam, & spiritum appellare: illuna Vero corticem, ceram, paleam, , corpus. Adde

etiam, quod ijdem patres libentissime in huius sensus innestigatione insudabant, ut de Dionysio Areopagita, Origene, Augustino, Gregorio,& alijs principibus patribus exploratu est. Huc etiam facit, quod praeclaris elogijs hunc sensum

laudarunt, & celebrarunt . Quaedam alia huc pertinentia videre poteris in nostro opere de Imreriore homine, quod superioribus annis in i lucem,iuniores,dedimus. Atque de hac difficululate satis, plura alibi cum sim dicturus. exstirituali sensu argumentari liceae . p. a XII L1N TE R. multas utilitates, quas haec se,suum

diuinae scripturae notitia secum affert,haec est praecipua, ut ex illis ad meritates confirmandas errore'; repellendos argumeta promere liceata

Et quamuis de hac dubitatione,quam hic disse tiendam proposuimus, nonnihil supra, cum de locis egimus, dixerimu4: tamen cum res sit m

733쪽

Liber

gni momenti, & de ea variae sint scriptoriim sententiae, diligentius nuc examinanda est. Et quod ex spirituali sensu argumentari non liceat, his rationibus confirmari potest. Primum auctorita.

te grauissimorum patrum,& in primis Dionysiij Areopagitae, qui hac de re verba faciens, dixit, Epist. ad Theologiam symbolicam, eam scilicet quae my Titum.

sticos sensus tractat, non esse argumentativam, id est, ut quidam exponunt, ex ea non licere argumentum ducere. Idem aperte sensisse videtur Augustinus,ut ex his eius verbis, colligere licet. Epist.

Impudentissimus est reputandus, quisquis per ῆd ce. aliquid in allegoria positum, quicquam pro se

interpretari conatur: ne igitur impudentes videamur ex hoc sensu argumentari no debemus. Vnde male Donatus & Rogatus argumentabantur ad probandum Ecclesiam esse apud se, in meridionili plaga,quam ipsi incolebant,ex his verbis , quae in canticis habentur: Indica mihi que Cant. r. diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie . Adde postremo auctoritatem Hieronymi, qui commentarijs suis in caput decimum tertiuMatthaei,eandem sententiam videtur amplecti. Deinde, sensus spiritualis est maxime reconditus , & obscurus: at argumentum non ducitur nisi ex re certa, & explorata, igitur. Ad haec, sensus spirituales sunt mari j, & pro citius cumque arbitrio excogitari possunt, & ut videmus passim excogitantur: ergo ex illis nulla probabilis potest duci ratio. Denique, si lla ratio ad

734쪽

σ o Intro in Theolog.

ad contrariam sententiam amplectendam nos cogit, maxime ea,quod Christus & Apostoli ex hoc sensu argum etati fuerint: at hoc nihil euincit,tum quoniam illis hi sensus erant notissimi, nobis vero obscuri: tum etiam, quod auctoritatem habebant, qua ex sensu spirituali facerent, literalem , quod nobis non licet. In hac disputatione sunt varij dicendi modi: primus eoru , absolute loquentes, assirmant a sensu mystico nullum posse argumentum duci, neque esse ducendum : quod si eis obijcias, igitur saepe scriptura in re necessaria deficiet, quia nullum aliuhabebimus ad aliquid confirmandum locum ;respondebunt,id nunquam accidere;quia quod est in uno loco in sensu spirituali, in alio erit in literati, si id ad fidei defensionem fuerit neces- moli. . sarium. Ita sensisse videtur diuus Thomas idemari. I . ad Caietanus, qui inter alias rationes, quibus probauit epistolam ad Hebraeos non esse diui Pauli, attulit etiam hanc, quod illius epistolae auctor usus est argumento ab hoc sensu ducto. Secundus aliorum , qui concedunt posse quidem duci argumentum, sed solummodo probabiliter; de ita interpretandam else putant diui Thomet sententiam : alij etiam addunt nos posse argumentari necessario ex ijs sensibus spiritualibus, quia bus diui ni scriptores ad aliquid probandum usistere . Tertius aliorum,qui uniuerse loquentes, volunt nos posse ex hoc sensu ducere argumenta non solum probabilia, sed etiam necellariata.

735쪽

Ad hanc dissicultate his conclusionibus respondemus. Prima conclusio: Ex sensu spirituali liacet argumenta ducere. Hanc conclusionem ita certam este arbitror, ut contrarium putem esse erroneum: quae conclusio his rationibus breuiter confirmatur. Primo, quoniam,ut supra scripsimus, ex hoc sensu saepe diuus Paulus, saepe Euangelistae, & alij sacri scriptores, & Christus

ipse argumenta sumpserunt, quod nulla ratione negari potest: licebit ergo ex hoc sensu sine ulla impudentia rationes sumere . Adde etia, quod& Augustinus, & diuus Thomas hoc sensu ad aliquid probandum,*penumero usi sunt.Nam, ut nunc speciatim de beato Thoma dicamus, in tertia parte quaestione trigesimanona articulo quarto, ex eo quod Elias aquas Iordanis diuisit, quando raptus fuit igneo curru,Christum in e dem flumine baptizari debuisse probat. In ea dem parte quaestione quadragesimaseptima articulo quarto, probat Christum prius debuisse pati a Iudaeis, quia passionis effectus, prius transiuit ad Iudaeos: & ne plura adducam loca, ex eodem sensu,in prima secundae quaestione centesimanona articulo tertio, argumentum duxit.

Deinde, hic sensus non est minus intentus a dia uino Spiritu, uniuerse loquendo, quam sensus literatis , ut supra scripsimus: si igitur ex literati rationes conficere licet,licebit etiam ex spiritu, li. Confirmatur haec ratio: hic sensus proficiscitur a Spiritu diuino, S est verus: ex veris au

736쪽

σ a Introd. in Theolog.

tem verum deducere licet,igitur. Ad haec quomodo esset verum illud, omnia in figuris illis antiquis hominibus contigisse, dc ea scripta esse

ad correctionem nostram,nisi ex illis ratiocin do aliquid concludere liceret,ad conformandos mores nostros & ad legis nouae mysteria consita manda Postremo, si non liceret hoc sensit in disputatione uti, non possemus multos Iudaeoruerrores damnare, & falsas expositiones refelle. re, & multas veritares confirmare: cum potissime hoc sensu conuincantur; igitur. Neque hic nobis vllo modo probatur, quod quidam non satis caute dicunt, sacros scriptores attulisse huiusmodi sensus, non quasi argumentantes, mel aliquid probantes,sed solum docentes, & exponentes : quoniam non solum ipsos fideles, cuin haec scribebant, alloquebantur, sed etiam incre, dulos,ut cum Paulus arguebat contra ludςos ad ipsorum errores refellendos. Itaque dicendum est eos rationes idoneas adhibuisse, quae euidenter, quod docebant,concluderentia . Ex quibus colligere licet,quam leui, & falso argumento ad eleuandam epistolae ad Hebraeos auctoritatem, dominus Caietanus usus suerit. Secunda concluso : Ex sensu spirituali necessaria possunt du

ci,ac ducuntur argumenta. Primum, quia non

modo canonici scriptores, sed etiam Sancti patres emcacissimis argumentis ex hoc sensu potiris probarunt ea, quae ad statum Ecclesiae, & ad Christi personam ac vitam pertinent, aduersu

737쪽

Hebraeos: cum,quq ad nostram religionem spectaton antiqua lege praefigurata fuerint: ex quibus figuris non ducitur nisi argumentum in sensu mystico : igitur, vel dicedum est: patres sbium probabiliter aduersus fidei hostes ex diuinis scripturis semper pugnare,aut etia necessario, quod nos docemus. Deinde,si quid impedit, maxime, quia hic sensus est multiplex : ac proinde noniani bministrat certum argumentum : at eadem

premuntur dissicultate, qui plures sensus literales ponunt: igitur, ut ibi multitudo sensuum no obstat, neque hic obstare debet. Et quod ex uno loco plures demonstrationes colligantur, id adscripturarum foecunditatem pertinet . . Postr mo,hic sensus,ideo est intentus a Spiritu diuino, vi Ecclesia eo utatur, ad mores consormandos,

& veritates stabiliendas ; cur igitur non dederit eidem Ecclesiae spicitum ad hunc sensum inueniendum 3 Quare, sicuti sensus literales germani,& proprii adhibitis ijs regulis, quae ad ipsum

inuestigandum traduntur,inueniuntur, cur non

etia sensus spirituales, si regulae necellariae adhibeantur λ licet rarius, & difficilius . id autem quod dicitur, quod est uno in loco in sensu spirituali, alibi esse in literati, an semper sit verum , pro comperto non habeo: sed hac in re explicada inani orari nolo; de qua alibi latius fauente Deo . Tertia conclusio: Rarius ex hoc sensu ducit irr argumentum necessarium, quam ex sensuliterati. Haec conclusio est manifesta. Quoniam Vusensus

738쪽

σ Introd. in Theolog.

sensus spirituales proprij, & germani non sunt

nobis ita noti, ut sunt literales sensus. Cur autem non sint ita manifesti, satis ex ijs quae supra disputata sunt, intelligi licet. Primum,quia res ex quibus sum utur sensus spirituales, ex sola voluntate diuina fgnificant: ac propterea ea umsignificatio nobis est minus nota, quam significatio verboru, quae ex humana institutione vim habent significadi. Deinde, quia res sunt minus determinatae ad significandum, quam sint verba, & proinde dissicilius est earum signi serati

nem attingere. Atque his conclusionibus huic dissicultati satisfactum sit. Restat ergo, Vt contraria soluamus argumenta,ex quorum soluti ne adhuc magis nostra confirmabitur opinio. De primo, quod ad auctoritates eorum patrum quos contraria sententia pro se citat, attinet, primum, uniuerse dixerim, eos ex hoc sensu saepe argumenta ducere, quod nemo negaret,nisi sor-taile is, qui eorum scripta nunquam legissetta, . Quare, ni volueris assirmare eos secum pugnare, aliter tibi intelligendi ac explicandi erundis . Deinde, ad singulas auctoritates speciatim reis

spondeo, & quod ad locum Diori yiij spectat, si

quis diligenter locum illum perpendat, videbit eum sermone habere de sensu spirituali, qui verbis metaphoricis continetur: docet enim cur diuina & spiritalia eloquia, & rori, S aquae & l, cti, & vino, ac melli coparentur. Non loquitur itaque de mystico sensu rebus ipsis significato,

739쪽

qui proprie mysticus, de spiritualis dicitus . od attinet ad Augustini locum, primum, n5

ait Sanctus pater ex hoc sensu non licere argumentari, sed ex verbis allegoricis non poste que-piam pro se aliquid interpretari, nisi habeat manifesta testimonia, quorum lumine manifestentur obscura . Ex quibus verbis plane colligitur, licere hinc argumentum sumere; si quis sensus

obscuri claram notitiam habeat. Er quoniam Rogatus Sc Donatus ex sensu allegorico, vi extorto, S: male intellecto arguebant, ideo eos impudentiae damnat . Neque enim eo in loco, me- Cant.

ridies, sumitur pro plaga meridionali, ut ipsi su.

mebant. Quare istorum argumentatio nulli regulae ad sensus spirituales inuestigandos innitebatur , nec caritatem aedificabat, sed potius fidem euertebat: & ideo iure optimo eos repre-

hendebat Augustinus. Adde etiam, quod si quis velit in propria verborum Augustini sgnificatione insistere, sanctus Pater, non de sentu spiria tuali,sed de metaphorico,quem nomine allegoriae appellat, verba faciebat: nam illud, Cubare in meridie, metaphorice dicitur, non proprie,Vt improbus putabat haereticus. Sententia igitur beati Augustini eo in loco est, non posse quempiam ex sensu metaphorico argumentari, nisi manifestam habeat notitiam, quo pacto illa verba proprie sumantur: quo fit,ut potius de sensuliterati, quam de spirituali sermonem habeat . . De Hieronymo, sola vult dubiam aenigmatum . V u a intel-

740쪽

c 6 Introd. in Theolog.

intelligentiam, non posse conserre ad dogmata confirmanda,ut ipse expresse docet, idq; nos docemus. Secunda ratio, quo pacto solui possit , iam patet ex dictis: nam, licet hic sensiis sit reconditus; ramen interdum potest aliqua rationeelse manifestus; iuxta regulas superius traditas. Τertia vero ratio militat etiam contra sensium literalem, qui multiplex est: & ideo qua ratio. ne di sibi ui possit, liquet ex ijs quae capite decim ooctauo dubitatione prima,diximus. Postremam sic dissolveres: esto alijs non sint ita m nisesti hi sensus, vi fuerunt Apostolis: tamen , aliqua ratione alijs etiam Ecclesiae doctoribus

possint innotescere. Et cum hos sensus canoniaci scriptores usurpabant, no intendebant nouos

sensus literales facere , sed id probare, ad quod probandum eos adducebant, ut paulo supra diaximus. Et de hac disputatione hactenus. Quid sit metaphora, allegoria, parabola, aenigma, o apologi . Cap. a XIIII. ΕR Aτ mihi in animo cum hanc de diuinae

scripturae sensibus scriptionem auspicatus sum,in calce nonnullas alias dubitationes, pra ter eas, quas attuli, in medium afferre, quibus omnia sere breuiter explicarem, quae ad hanc materiam cognoscendam faciunt: sed, ne introductionis terminos transiliam, S quae ad Theologiam Positivam pertinent, sopiosius, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION