Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

par est, prosequi velle videar, eas omittere decreui: quam etiam ob caussam, quae ex diui Tli mae doctrina in articulo nono, explicanda r

stant, paucis complectar, cum de his rebus latius disserere Theologi sit Positivi. Ea autem , quae in dicto articulo continentur, ideo in hunc postremum locum reieci, quod minore explic rione egeant, & pauca a nobis de eis scribenda sinta adde etiam, quod ea quae de sensibus diuinae scripturae diximus,ad intelligentiam eorum, quae de locis Theologicis dicta sunt,prox me faciebant . Ad ea igitur quae nobis explicanda restant accedentes, &quar tractanda sunt, & ordinem breuiter proponamus . Primum igitur quasdam locutionum species,quibus scriptura xii soler, definiemus: deinde, an his conuenienter utatur, demonstrabimus: postremo caussas, cur utatur afferemus, ac nonnullas admonitiones adscribemus. Vt, autem quod primo locol posuimus exequamur, unum , vel alterum praenotare necesse est. Principio igitur animaduertendum est, in diuinis literis duo esse locutionugenera: alterum, quo voces in propria accipiunrur significatione, ex qua nullus malus, seu in

plus sensus oritur: ut cum dicitur, Deus super- I . . bis resistit: alterum, quo voces non sumuntur

in sua prima significatione, in qua si acciperentur peruersum, vel inutilem sacerent sensum,sed in transsata,& impropria: ut clim dicitur; Si oculus scandalizat te,ehce illum: &, ego sum Vitis: Ioan. is.

742쪽

Cant. 7.

es 8 Introd. in Theolog.

in quibus locutionibus oculus, & vitis transstaruntur a propria significatione ad aliquid aliud significandum, quod ex se non significant . Semsus, qui oritur ex prima significatione dicitur grammaticus, & literatis: qui vero ex impropria, metaphoricus, tropologicus, & interdum allegoricus,ac mysticus. Et quoniam, ut supra scripsimus,etiam res in diuinis literis ad aliquid significandum assumuntur, hinc oritur sensus il

le , qui proprie dicitur spiritualis: qui in eo dif

fert a metaphorico, quod hic ex verbis, transsate tamen acceptis, sumitur, ille vero ex rebus ad

significandum sumptis. Quo fit, ut res duobus modis in scriptura significent: uno modo pertranssationem & tropologiam,quam significandi rationem etiam in humanis scripturis habet: altero modo ex priuata Dei institutione. Qim loco illud diligenter obseruandum est, ea etiam significationem, quam habet per translationem habere ex priuata cura diuini Spiritus, ct ius est scripturas dictare. Quo fit, ut transsatae locutio . nes ita idoneae aptae existimari debeant, ut nihil aptius dici, aut excogitari possit. Propterea irridendi sunt ij, qui ridere solent, cum audiunt illud , Nasus tuus, sicut turris Libani: & illud , Colliam tuum sicut turris eburnea, & id genus alia,quae ii Eptis,inepte transsata videntur . Ex quibus colligere licet, quanta sit sensus mystici praestantia & excelletia sit pra sensum literalem, cum literatis oriatur ex vocib*s, quae solum hu

mana

743쪽

Liber Avinctus. 67 9

mana institutione significant: mysticus vero ex ' ' . rebus diuina institutione significantibus . Notandum est deinde,multas elle conditiones,quae ad congruentem metaphoram constituendam requiruntur, de quibus nihil in pr sentia scribe re volumus, cum de hac re in nostris instituti nibus, ubi proprius erit locus, ta scripserimus: .i' quod si quis eas cognoscere cupit eos legat , au- ctores,qui de tropis accurate scripserunt. Illud Cassiod. tamen hoc loco dixerim, latam esse figurarum , & metaphoricarum locutionum copiam in di-'ς uino codice,quantam in nullo quouis alio libro reperires. fit, ut is qui sacras literas traist re voluerit,debeat troporum & figurarum vim, i naturam, atque varietatem penitus cognoscere, de qua re nos integrum iam cosecimus librum, in quo circiter ducentas figuras ex sacris libris collectas explicuimus. Nunc autem satis erit,s quasdam figuratarum locutionum species dei finiuerimus,quod erat secundo loco a nobis propositum. Metaphora, quae latine, idem, quod translatio, significat, est nominis,vel verbi a pro pria significatione ad aliam impropriam ob similitudinem traductio. Itaque cum voces pro- .prie sumuntur, sunt quasi in proprio domicilio;

cum vero transsate, in alienum migrat: quae migratio debet fieri ob aliqua similitudinem, qua

habet res a qua fit migratio, cum re ad quam transitur. Nam, si nulla esset inter eas conu nientia, iuepta esset transsatio; quae, ut Theo-

744쪽

σδ o Introd. in Theolog.

Cie. phrasto docet, debet es se verecunda. Sic ignis

epist. i7. apte transfertur ad significandum amorem, oculus ad significandam intentionem , ob similit dinem, quam hae res inter se habent. Allegoria,

de qua nonnihil supra diximus, nihil est aliud ,

quam perpetua quaedam metaphora,quae in plaClem. li. ribus conustii merbis. Parabola, quae saepe in Φ.Sιrom. scripturis sacris reperitur,sic describi potet . Parabola est rerum aliquarum inter se discrepa tium ob aliqua similitudinem comparatio, qua

homo facile inducitur ad id intelligedum,quod

alias commode intelligere non poterat. Itaque parabolae materia sunt res inter se discrepantes: forma est similitudo,quae inter eas reperitur: sinis, ut homo aliquid discat. Vt patet in parab Cap. 13. la de seminante apud Matthaeum. Sunt autem mariae parabolarum species, siue modi, quos niabit est,cur nunc explicare debeamus. Apologus, etsi sumi possit pro quacunques militudine; r men, tunc proprie dicitur, cum rebus animatis Quint.li. tribuitur sermo, quae tamen loqui non possuntes cap io, quamuis interdum etiam rebus inanimis sermo per apologum tribuatur. Fuit olim apud orat res apologus frequens : in diu inis autem literis raro reperitur. Habes de apologo exemplum in Iud.'. libro Iudicum,cum dicitur,luisse ligna ut ungerent super se regem : dixeruntq; oliuae, Impera nobis, &c. AEnigma, est obscura sentetia per obscuram rerum similitudinem expressa: quale est Iud. r . Sansonis, De comedente exivit.cibus, &

745쪽

de sorti egressa est dulcedo. Et saepius reperi-rur in sacra pagina, quam apologus : de interdum cum parabola confunditur. Parabola, si proprie loqui velimus, differt a metaphora,quia in parabola ponuntur merba propria, in meta lin hora, voces..transsatae. Differt etiam ab apo. 0go, quia in apologo non dicitur aliquid veri- . simile, ut in parabola, sed solum narratur aliquid, ad aliud explicandum: ut patet in apol gis AEsopi . His ita explicatis, facile erit intelli gere, quae sequenti capite tractaturi sumus: in quo disputandum est, an conuenienter in diuinis oraculis metaphorae, allegoriae , & parabolae adhibeantur . . tria conuenienter sacra liter a vitantur locutionibus translatu, seu metaphoricis. Cap. XXV.

Von autem improprie & figuratae loc

tiones non conuenienter adhibeantur in diuinis literis, his rationibus persuaderi potest. Primum, tradere doctrinam ea ratione quae maximam errandi occasionem praebeat, non vide tur Deum decere, qui, ideo scripturas tradidit, ut veritatem patefaceret, & errores repelleret:

sed hic modus docendi per figuras,& metaph ras hanc occasionem praebet, igitur. Nam,cum de Deo loquimur, si per metaphoram ei attria buamus, exempli gratia, humana membra, sa-eile aliquis exillimabit Deum esse corporeum ,

746쪽

68a Introd. in Theolog.

in quem errorem hanc ob caussam nonnulli imciderunt : siquidem metaphorice locutiones sa-ciunt rem aliter intelligere, atque est, adde etiaquod non videtur conueniens, ut Deus locutione impropria utatur. Deinde huiusmodi locutiones obscurant veritatem,& in hunc finem eis Deus uti videtur , ut scilicet intelligentes no intelligant: quae res inuidiam arguere videtur: No secus ac si aliquis praeceptor ijs uteretur verbis in docendo, quibus data opera, quae diceret obscuraret. Et antiqui patres eos vituperarunt haereticos, qui obscure loquebantur, & quibusdam utebantur verbis,quibus quae dicebant mi- Tertul. nus clara redderent. Nihil,ait Tertulianus contra valentinianos scribens, magis curant, quam occultare,quod praedicant ; si tamen praedicant, qui occultant. Repuerascere nos docet Paulus secundum Dominum. Nihil veritas erubescit, nisi solum abscondi. Eosdem, ob eandem cauia Iren. iam damnauit Ireni eus. Praeterea,parabolae habent aliquam speciem fabulae, dc apologi, sunt merae fabulae: diuina autem scriptura debet euia ab omni suspicione fabulae aliena: aenigmata vero displicere solent, & in omni disciplina

aenigmaticus sermo damnatur, & apud omnes a. Poster. male sonat: & denique Aristoteles metaphori- te . 2 . cas locutiones ab eo qui rem demonstrare vult,

fugiendas esse docuit. Postea, in sacra Theol gia nostra cognitio incipit a rebus diuinis, & amateria abstractis, & procedit ad ipsas creat

747쪽

ras, ut patet ex methodo,qua Magister sentetiarum,diuus Thomas de alij Scholastici seruarui, ergo ad cognoscendas res diuinas non egentias similitudinibus a rebus corporeis acceptis: &confirmatur,quia noster intellectus,cum sit materiae expers, maiorem habet cum rebus immaterialibus conformationem , quam cum rebus

sensibilibus: igitur melius illas per se intelliget, quam per formas sensibiles: cum scientia nata. per similitudinem potentiae intelligentis cum re intellecta . Neque ratio diui Thomae quicquam in contrarium probat: quia si ex eo quod homo cognitionem suam accipit a sensu, metaphoris uti deberet, sequeretur, eu m in om ni suae intellectione debere metaphoris uti, quod a veritate, & ab experientia est alienum. Et quoniain hac disputatione nulla est inter doctores dis sensio, sola explicatione opus est: propterea quaedam notanda ad huius difficultatis elucidationem in medium afferemus. Notandum primum, ex innata quadam omnibus hominibus apud omnes populos notione, semper obseruatum est, ut res maiores, difficiliores, ac sanctiores,ita tractarentur,ac conseruarentur, ut earum

cognitio non perueniret ad omnes, sed solum apud viros doctrina,auctoritate & vitae integriatate conspicuos, retineretur: quod multis au-' choritatibus, atque exemplis confirmari, ae demonstrari posset. Hinc est quod Orphaeus, Pindarus, Virgilius, alijq; poetae profanos a rerum dies

c. I.

Lib. de in

748쪽

diuinarum cognitione arcendos esse cecinerui. Et sacerdotes apud Athenienses,cum templum, rem sacram faturi, ingrediebantur,hanc usurpabant sententiam. Foras, foras quicunque impurus . Interrogabant etiam,Quis hic λ Et qui aderant , respondebant, Multi & boni. Philosophi etiam sua obscuriora, dc grauiora dogmata, Vel symbolis,vel metaphoris, vel denique genere dicendi obscuro, occultare solebant . ita AEgyptij, Pythagoras, Plato, & Aristoteles res suas posteritati tradiderunt. Er adhuc mulia exstant symbola,& inuolutae sententiae Pythagorae,quarum nonnullas Sancti patres ad hanc rem, quam nos docemus demonstrandam, recensere solent, cuiusmodi sunt istae: Domi non habens hirundinem, id est, loquaces: Olla ab igne sublata, ne relinquas signum,id est, post iram, nihil sit residui: Ignem gladio ne sodias, id est, iratum hominem asperis verbis ne commoueas: Ne cor

edas, id est, ne te curis conficias: Deoru imagines annulis ne inseras, id est, scientiam de Dijs, ne facile manifestes, & diuulges. De hieroglyphicis AEgyptiorum notis extant libri integri . Quibus allatis exemplis, & nonnullis alijs pro-b t diuus Cyrillus contra Iulianum apostatam, non dedecere, uti signis & figuris ad res diuinas demonstrandas. Et Alexandrinus Clemens multas recensuit utilitates, quae ex hac docedi rati ne manant. Huc faciunt haec, quae Lyricus Poeta sapienter litoris commendauit .

749쪽

Merces . vetabo, qui Cereris sacrum Vulgauerit arcana: sub hsdem Sit trabibus; stagilemque mecum Soluat fabellum, dcc.

Vnde colligere licet, quanta cum sapientiata. Lib.1.car. Deus Opt.Max. populum rudem per signa, figu Odς 3. ras,& similitudines sua mysteria docuerit: cum praesertim orientales populi parabolicis & figuratis locutionibus maxime delectentur, easque suo sermone libenter usurpent. Notandu deinde est, cum ex Aristotelis sententia, immo mani Lib. 3. desistissima experientia constet, nos nihil intelli- anima. sere polle, etiam rerum a materia seiunctarum,

ni aliquod speculemur phantasma, quod nemo sermabit unquam, ni aliquam sensibilis rei speciem a sensibus acceperit: hinc profecto colligitur,nullam rem nos intelligere posse, nisi sub aliquem sensum, vel per se vel per aliud ,quo cum assinitatem habet, cecideritia. Hinc est, quod res a materia seluctae per proprias species in hac vita a nobis cognosci nequeunt: sed per species rerum materialium , ex quibus sermamur ido- la, quae intelligendo speculamur. Quo fit, ut ad res diuinas percipi edas, cum per se sub nostram

intelligentiam non cadant, opus se erit eas res adhibere,quae cum illis aliquam cosormitatem, ac conuenientiam habent. Et quoniam res materiales longe distant a persectionibus reru ma- , teria carentium, licet quandana illarum simili- hier.c. io. tudinen

750쪽

s 8 s Introd. in Theolog.

tudinem gerant, hinc est, quod persectiones rerum incorporatarum melius cognoscimus pernegationem , & remotionem imperfectionum, quas in rebus corporatis cernimus, ut docte Dionysius Areopagita adnotauit. Ex quibus plane intelligitur,quantum humana mens similitudinibus, & signis ad diuina mysteria intelligenda

indigeat. Notandum praeterea est, quod sicuti in rebus creatis & corporatis intelligendis oportet interdu corrigere sensum, vel quia alifer eas repraesentat, atque sunt, vel quia non subminia strat ex se nobis omnia, quae in re intelligenda , reperiuntur; ita etiam in percipiedis rebus a materia remotis, qiuae, ut diximus,per phantasmata materialia intelligimus , oportet modum n strum intelligendi corrigere, & interdum aliter de rebus iudicare, quam iuxta modum, quo a nobis apprehenduntur, ne in errorem labamur:& ideo aliter apprehendimus Angeli naturam, aliter verbile ea iudicamus: cum eii apsirehendamus, ac si esset aliquid corporeum ,& tamen

corpore carere statuimus. Itaque,in unaquaquere intelligenda duas debemus intellectus oper tiones discernere,apprehensioneris,& iudicium:& licet in apprehendendis rebus diuinis,a rebus materialibus, ut iam dictum est,exordiamur: tamen in iudicio serendo incipimus a diuinis, &ad humanas, seu creatas res descendimus, cum illae snt harum rationes, & regulae. Notandum est postremo, cum res diuinae,& religionis mysteria

SEARCH

MENU NAVIGATION