Francisci Vallesii, De iis quae scripta sunt physicè in libris sacris, siue de sacra philosophia. liber singularis. Cui, propter argumenti similitudine, adiuncti sunt duo alij. Nempe Leuini Lemnii de plantis sacris et Francisci Ruei de gemmis, ante q

발행: 1588년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 화학

331쪽

Desci a Philosophia.

aspectu immanis, ni est serracis dentibus, oculos beata in funimo vertice, os inter oculositum. a m pter non mirum si puer rerum inexpertus,xemtu est igninae tormae intuitu piscis irruentis quasi ad Oseuoranssiim nam impetebat, voracissimus carni uorus.=Huc accedit,quod ut Aristoteli placet,est liti tali, ἡμεροιώ ς,hoc est, die dormiens, nocte erae &oberrans.Cum ergo totam diem egillent iter, prima mansione ad noctem mansit iuxta Tigrim, cum tunc velici desitigatus ex itinere pedes lauare in liti re,exiens irruit inanianis clittoralis piscis ut voraret.

Neque obstat quod Opianus Pelagium Vocat, neque ouod Plinius in marinis ponit, quominus esse posset in praemagno fluuio, quia id non adeo conuenit inter auctores,5 quia etsi nivinus sit potuerit refluere ex mari,cum praecipue Plinius dicat, Euphratem & Ti- im mirum in modum tignare:per stagnantem vero fluuium Acilius retroceditur. Controuertitur etiam an sit esculentus, aliis dicentibus, aliis negantibus:verum si hic est quem appraebendit Tobias esculentum esse magna auctoritate probatur, siquidem asias arunt,& salierunt,ut eo vescerentur in via. Sed siue hic fuerit,sule alius hoc enim certo scire non postum non dubium multorum piscium,ac fortasse omnium, set utile esse plus aut minus non enim omnium aeque ad extergendas albugines. Nam ut dicit Galenus loco citato , a cuius sentcntia nullus Medicorum hac in parte discrepat, succus hic vim habet valenter exter Mndi,nualicultate kalbugines, vocata plerygia, seu ungues exedit.Plinius libro 3 capite I.de ocularium morborum curatione agens inquit Ad omnia autem inueterata se efficacius platant. Itaque omnia hae per naturales causas euenerunt Tobiae, permissu

332쪽

334 Francisci allis

tamen Dei,qui primum quidem virum sanctissimum morbo tanto probari voluit, deinde medicamen idoneum,cum sibi placitum est reuelauit in maiorem sui gloriam auxit vires medicamenti: ut hinc euidei ter costet,eam etiam sanitatem quam Medicorum industria recipimus , esse in Dei benignitatem reserendam, qui illis pro re praesenti idonea indicat medic

mina.

A PIT E octauo libri Iudith Mors Manasse mariti Iudith , ita narraturi Vir eliu fuit Manasse , qui motuus en in diebus estis hordeaceae inflabatd nim super alligantes manipulos in campo, ,enit afluasuper caput eius, mortuus est.

Tametsi neque causa externa, neque omnino causa vlla potest interficere per se, neque idere quidem ctiones,ut maxima ac praecipua pars Medicorum censet,sed morbum inserendo, a quo actionum laesiones primum,deinde & mors proueniat,cum tamen ea maxima est,& nimis diligens sermo intempestiuus dice- μυ- re solemus ab ea mortuum esse homine,ut Asclepiade piadu o scalarum lapsu, Anacreonto multo vino ita hunc Manassem multo Solis aestu. Verum, scalarum i pses,& vini potus, longa mora in Sole, lethales illis hominibus morbos intuleriint: primum quidem mora in Sole secit calidam capitis intemperiem , id enim snificant illa verba, Venit aestus super caput

ka eius. Consentaneum vero et censere, eam non tuisse quam Medici vocant nudam intemperiem, ac sine succo

333쪽

Desarea Philo hia.

sicco, non enim fuisset adeo lethalis, sed cum succo, natasque fuerit ex calore morbus alius, Phrenitis uiti sorte mortuus eli repent vividinatis nonnullos eskrri ex messibus suetitque sacta Apopleaeia,O structis menti gibus4 toto cerebro a conuocato in caput consertim sanguine. Qirantum vero possit qui

in corporibus praeerat apparatus, ut externae causae

plurimum obesse possiuit , aut minimum hinc disces quod cum eorum qui alligandis manipulis insudabant laesus fortasse fuerit nullus,hic qui illis tantum

praeerat mortuus est.

CAPUT QUADRAGESIMUM

Ο Β capite septimo Dominum ita alloquitur. Quare me posuisti contrarium tibi , c factus sum mihimetipsi

Quae verba hominis naturam quam pol corruptionem primi peccati habet, optime de clarant quidem conquaeritur esse se positum contra rium Deo,hoc est sentire se ut inquit Paulus aliam legem in membris suis, repugnantcni legi Dei, ob hane ipsam causam , esse sibimet grauem, ae molestum.Igitur est homo naturaliter cotrarius Deo, si e D.,erbi ipsi,quod si ita est,contat esse horiine Deo simile, natu contrarium: no possunt aute contraria inesse eidem secundum idem insunt ergo secundum diuersa. Sunt ergo in homine duae partes,altera secundum quam in bonum sertur naturaliter , atque secundum legem Dei operari expetit , altera quae naturaliter etiam semit in mulum, Dei legi repugnat, videturque

334쪽

336 Francisci ast j

quiuis homo hanc repugnantiam in se ipso experiri. Nam optimus quisque habet stimulum carnis, quo colaphizatur; malus vero neque ipse est sponte malus,

sed ut dicitur Prouerb1orum s. ust non vult pi ger. Vterque autem, bonus 4nquamin malus, vult, non vult,bonus quidem bonum vult, quodamin do autcm non vult: mahis vult malum, quodammodo autem neque ipse vuli. Quo pacto autem potest velle, Volunt & non velle,nisi habeat duplicem voluntatem' habet illi . ergo homo voluntatem duplicem, alteram naturaliter propensim in bonum,& honestum, alteram indelectabile, si sit inhoncstum expetit vero voluptates omne quod dolorem rcfligit. Nam ipsa voluptas

in doloris exolutione habete1sentiam: refiigit vero naturaliter dolorem totum corpus,atque omnis agnitio

corporalis.Omnis ergo corporalis agnitio capitali voluptate:Igitur honestatis Liustitiae, atque diuini cui tu cura,est in alia parte praestantiori, minime corporali, quare Mincorruptibili, quia generatio χο ruptio passiones corporum sunt,sicut holus. Porris,quandoquidem sunt in homine duae partes, , luntates duae,necesse est alteram esse altera praestantiorem,alioqui nihil potius sequeretur homo,sed discerperetur semper,essetque non unum vere, sed quasi liciminem biccipitem intelligas:atque contineretur semper in perplexitate,neque consultaret, sed utraque serretur in suum obiectum, neutra alteri cedenso nunc autem est vercinum,& consultat, cstque alius bonus, alius malus.Necesse est ergo ut utraque aut altera po- is liber tentia libera sit,ut possit si velit alteri cedere, aut non μ cedere alioqui neque bonus neque malus esset quinpiam, siue haec vinceret,sui illa, si neutra libenter ce deret.Nam ob ea quae insunt nobis natura,neque laudamur

335쪽

Desacra Philosophia. 337

damur,neque vituperamur nunc autem 'aude, vituperio, sce premi inueniuntur omnium hommuni consensione, qui digni lint: igitur est altera aut utraque voluntas libera. Vtraque quidem eis no potest, quia eueniret saepe, ut neutra cilci alteri cederet,aut utraque alteri: Utrumuis horum sieret, non esset paenes homine libertas, neque posset sequi,hoc, neque illud essentque multae actiones carum, circa quas vitium xvirtutem cise ψmnes homines fatetur, in quibus neque laudari,nequc vituperari homo mento posset: at vero non ita est, sed talia onmia liberegerit,& de omnibus eiusmodi actionibus laude vi luperio dignus esse iudicatur,dum seruis est,& mente constat igitur malui aliteri per sese si quidem in bene naturaliter dilpolit altera dictarum voluntatii libera est. Necesse est autem candem esse liberam dominam,alteram verbicruam,siquidem hoc ipsum,no posse aliter iacere ac iacias, dominationi repugnat. Igitur necesse est dictarum voluntatum pr.estantiore elle liberana,& natura dominam,deteriorem vero ense natura servam:atq, si homo vellit,trahi posse. Hac ' causa, vi quia homo hac libertate arbitrioque distere ab aliis animantibus,Plato in dialogo de hominis natura,parti illi praestatuissimae, lenitus incorporeae, quaeque dominatur corpori,Millo utitur, potestque id bene aut male exequi pro suo arbitratu quam nos

mentem vocamus nomen hominis tribilit corpus veris,& corporea omni non homine, sed hominis quaedam esse licit. Nos vero mentem esse dicimus praestantissimam hominis partem, per quam a brutis separatur , sitque liber, suarum actionum dominus, virtutis Multi capax diuinarum rerum contem- , latox. Hanc humanae naturae dignitatem indicauit

336쪽

338 Francisci iust ij

Deus ipse Cain capite quarto Geneseos his vel 'bis Onnes benὸ egeris recipieson autem ausa

tim inforibus peccatum tuum aderit sed sub te erit ἄ- tim petitus eira, G tu dominaberis illius Appetitum pec

ιιιι pee cati vocat eam hominis partem, secundum quam c6-

caii queritur Iob, esse se positum contrarium Deo, sibi ipsi grauem , quam Paulus dicit sentire se in membris sitis, legem repugnantem legi Christi nimirum

lex Christi vocat nos in amorem contemptus, ,ilitatis, inopiae;& laborum appetitus peccati in superbiam, fassus, abundantiam, voluptates Huc a petitum peccati,cdicit Dominus Cain sub sua esse potestate,esicque eum illius dominum Secudum alium igitur appetitum praestantiorena, rationalem scilicet, quae pia mens est incorporea, separabilis, laeterna. Afutati Conuat ex dictis, penes bruta nullam libertatem esse bertateca posses, sed moueri semper pro ratione obiecti quod

rcnt sese offert. quod si quando videntur quod praesens est despicere, 'uas praestantius aliquid cogitantia ad aliud coouerti, id quidem ex deliberatione Marbitrio

non nascitur etsi nonnunquam ita videtur intuenti, sed euenit, quia obiecit sese terriculi aliquod in me

moria,ut fortasse verberum, aut iucundius irritamentum in immaginatione;vt praedae:neque enim haec priuauit Deus internis sensibus , per quos memoria praeteritorum, spe futurorum commoueut it sed sapient:a, quae diuinarum .humanarum reriim est scientia, cum virtute necessario coniura star quare cum libertate.Cum igitur Medici animales motus appellant aditiones voltuatarias non quas iberas intelligendum est, sed quasi ex appetitu cum sensu prosectas. mico cum sensit, quia in rebus inanimis appetitum

337쪽

Desacra Philosophia 33

iitum quendam ponunt physici , quem vocant:

turalem, quem naturalem impetum videntur mi

hi melius appellaturi. Itaque disseremia propria j--

hominis , est sapientiae esse capacem atqui quoniam doctaia sapientia cum vera virtute coniuncta necessario est, 'opria. haec uni Dei timore, omnium Optime defininiuit hominem Ecclesiastes in verbis ultimis suae concionis, dicens, Deum time, mandata eiussero, hoc est enim omnis homo quod nihil aliud est dictu, quam homo enim est animal capax sapientiae vera quae in timoreDei aegis eius meditatione consistit.: quantQauxem propius accedat ad hominis essentiam riua differ alia haec quam rationale,inde intelliges, quod ut alibi iudicauimus bruta omnia, rationabilia etiam quodam modo .circa quadana sunt intellifigentiam quandam habent sapientiae vero nulla tenus sunt capacia itaque hominem esse animal sapientiae capax, multo cum minori ambiguitate di-icitur,quam animal rationale Quare propriam' minis naturam, definitio haec continet. Vita verbeius qua homo est qui est secudus eius actus, qui

ex propria natura fluit est militia super terram.Nam secundum sapientiam operari,seu sapienter agere,est irrationalibus flectibus repugnare, atque appetitum peccati,ob quem conquaeritur Iob iactum se esse sibi ipsi grauem,coercere,ut rebellem seruum qui enim contraiaci ac libertate sua abutens illi obedit, si similis iumentis insipientibus , ac comparatur illis, quia vivit ut illa. Neque tamen ob haec nos gunt argumenta Platonis fateri , hominem nihil uis,

esse aliud quam animam,corpus ero non hominem, Ola ι-

sed hominis aliquid ille enim in Alcybiade pri m. .

338쪽

mo,siue de natura hominias, ita argumentatur.' ecesse

est ultadsit id quod τι itur, o aliud quo titur, citiud quod imperat, cui imp atur; ν aliud si credo qui m-cisorio utitur; aliud iaci orium quo utiturialiud quo

que domini aliudseruus. Privero credo, O incisorio discitur inιidereo manibus; t manus autem, ita ses, oculcis,atque corpus totum, es res qua homo titur: homo igitur, est aliud a corpore,siquidem corpore tiatur, es res ista qus corpore utitur .at,ero anima ti- cur corpore,homo guur ipsa anima est.2 bam inquit homo es anima,aut corpM,aut ambo simul corpM non est, quia corpore utitur vomo vero est qui titur : sed neque ambo quias duorum alterum non titur,neque ambo ν-tuntur superest ut homo anima sit. Eodem modo con eluditur hoc argirmentum, siue dicas utitur, siue in perat, siue dominatur nam ipsum uti imperio agitur, imperat enim cerdo manui, incisorio, haec vero Ob se uuntur tra ista Itaque Plato ob haec censet, homi nem animam solam esse re vera, Min dialogo dicto,&ar de legibus, dicens re vera numquemque nostrum animam immortalem esse, corpus vero aliquid illius,ut vestem, aut loricam, cui consonum etiam est posse commutare corpor seritque ut quae anima hu-n mano sa est corpore, in palynginesia quam ille utPythagoricusprofitetur induat equinum, leoninum,sui tim, aut piceum,quod cuique accommodatum ut moribus quibus sese in superiori vita imbuit non aliterae si cerdo, a sutoria arte per negligentiam vacans, in fabrili se exerceret, deponeret postremo acum in cisorium, accipere:tque serram & malleum nimirum constat quibuscumque moribus assuescat, fieri animuad eos propensonem Vsque adeo , ut quanto diutius

assii euerit, tanto dissicilius possit se quispiam ad alios

trans

339쪽

Desacra Philoplia. 3 i

urasserie,& illavi libertas qua bominem natum esse diximus,videatur perire. Qii causa Stoici honaines, atque adeo omnes Philosophi. etsi non omne M liktis que assirmauerunt,ttultos esse seruos,& sapientes beros.atque Dominus noster dicit,hos serit ire mammonae. Idemque octauo Ioannis, Qui facit peccatum seruus est peccati sunt innumera alia oracula in sacris,

quae hoc ipsam innuunt.cum ergo videatur anima si suetudine mutare naturales appetitus tropensio nes,atque unicuique videatur animantiu tributa cor pora secundunt suos mores rapacibus enim ungues acutos,firmos & curuos voracibus, dentes: capace ventrem, intestina mullinc flexuosa ferocibus cornua dura agacibus longitara crura,consentaneum cesit Plato mutatis anilirabus, quas solas Eomines esset esset,commutari corpora, atque hanc censet esse

brutorum generationem in Timio:& desino de Republica, siue de Iusto censet hanc esse impiorrumpanam quo quidem videtur speetare illa comminatio

psalmi trigesimi primi Volite sierimur equus mulus quibus non est intellectus,de illa imprecatio. In ba mais reno maxillas eorum constringe qui non approximant ad Le Verulaec omnia Platonis dogmata plausibilia magis sunt quam vera, ct Poetice magis quam naue iis plusice colliguntur nam habitus longe alia res est

quam natura: facitque habitus propensiones contra- νὰ diserias,natura manente. Neque quidpiam tam dissenta νιiiii neum, quam hominum brutorii laque easdem esse animas,aut animam ipsarum in alias animas fieri mu-.tationes.non est ergo ita, sed quantumuis habitu; difficultatem ingerat efiiciendi contrarium, ut auaritia erogandi,luxuria continenter agendi tamen quia natura non mutatur, qui natura liber,&siarum astionu

340쪽

Serui pec

342 Francisci alis j

dominus effectus est homo liber necessario manet, potestque in sese in alios transferre mores , si velit tametsi difficilius multo e , quam nisi deteri ribus assuevisset. Atque peccati vocatur seruus, non iubd non possit illi imperare , sed quia obedit voluptate deuictus quia ut dicitur in secunda epistola Petri ci quo quis deuictus es, eius esseruus, appellationes vero belluarum accipit , non ob a turgillam mutationem,sed quia ob bellu in os mores comparatus est iumentis,& similis faetus est illisPsal. 68.Neque sane homo ipsa anima est, siquidem est animal,quapropter & corpus tale,animatum scilicet. ne que quidquam habet absurditatis,idem imperare sibi ipsi, S uti se ipso, Meundem a se ipso domari,vinci,&coerceri,eundemq; sbi ipsi repugnare. ad lapides

quoque metalla,& inanima omnia corpora,per sese mouentur, quo illa sua fert natura,grauia deorsum, leuia sursum,ut alibi Ustrauimus.neq; sitiat haec ab surda, quia etsi insunt lis eidem, non secundu ide, sed secundu animum alia,alia secundu corpus,ex corpore verb4 animo conflatum animal homo est, qui se pro suo arbitratu gerit nam tametsi anima imperat compori, iatio appetitui, proprius autem dicitur ho mo imperare,quia actiones suppositorum sent vieta meis oculus videre dicitur, proprius autem ac prius, homo videt. Itaque Minens imperat corpori, Io mo: mens tamen homo non est, sed pars hominis,per quam ille imperat: Vt homo videt Moculus videt, non tame oculus homo est,sed pars hominis, per qua videt:ita etiam corpus repugnat rationi, sed momo ipse repugnat rationi secudum corporalem appetitu. quapropter multo melius,ac exactius quamPlato dixit Iob , factum se esse sibi ipsi grauem Nimirunt

homo

SEARCH

MENU NAVIGATION