Francisci Vallesii, De iis quae scripta sunt physicè in libris sacris, siue de sacra philosophia. liber singularis. Cui, propter argumenti similitudine, adiuncti sunt duo alij. Nempe Leuini Lemnii de plantis sacris et Francisci Ruei de gemmis, ante q

발행: 1588년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 화학

441쪽

4 8 Francifici si q

uero fieri non potest, nisi etiam coelorum substantia sit ortui sinteritui obnoxia:findetur enim, densabitur,rarescetque sed hoc si ita haberet,ederetur prose sto sonitus secundum corporum magnitudinem, S lationem celeritatem, tant,omni alio eorum qui apud nos nunquam auditi sunt, quanto illae, magnitudines celeritates, his sunt maiores Disi1parentur ergo haec ab illis, non sollim nostri sensus corrumperen

tur.Ιtaque conuertentes argumentum dicimus, quan

do quidem talis sonitus non editur ab astris, ea non moueri per se in aethere tenui sed unico codemque argumento constare, caelos esse solidos Mastra cum illis serri,Mnullum a caelestibus corporibus edi seni tum,quare neque concentum. Quod si ita est,constat concentum vocari in libro Iob a Domino eius enina sunt illa verba per metaphoram : illam motuum ma xime concinnam proportionem Nimirum in ipsis motibus ut in sonitibus, sunt concinae quaedam aptae proportiones inuicem comparabiles .vt videre licet in iis qui saltant ad numeros, cantus,& musico. nitus.Illas igitur aptissimas sit choreas vocat Dominus concentum, quem ipse dormire faciet, cum scili cet faciet post temporale huius seculi volubilitatem, coelum in aeternum quiescens.

J SALMO septuagesimoseptimo, ita scriptum est.Mandauit nubibita desuper, ianuas coeli apperuit Pluit illis mann ad manducandum paucis interpositis transtulit Austrum de caelo, induxit in

Nirtu

442쪽

Desacra Philosephia. 4 9

virtute sua Micum. Et pluit super eos sicut puluerem

carnes, sιcut arenam maris Nolatilia penniata. Et ceciderunt in medio caklrorum eorum circa tabernacula eorum.Et manducauerunt, saturatisunt nimis, demderium eorum attulit eis non sunt audati a desiderio suo Adbuc escae eo mirant in ore ipsorum, O ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, O electos Israelia ediuit. Multi cestiit aliud fuisse illud quod filiis Israel pluit in deserto, ab eo medicamine quo expurgandi gratia

utimur aereo vocato melle nranna,cuiu prouentus Mannae

maxinaus est quotanis in Calabria, Min locis quibus 'ρ'μπσdam Hispanis etiam raris annis gignitur, quandoqui '''dem censent fieri non poste ut illo vescerentur,& nu trirentur , quin dissuerent potius penitus dii luti ac laxati. Csterum,ex descriptione mini videtur costare,

candem omnino rem esse, nam, ut dicitur cap .H. Numerorum,descendebat notIu in castra cum rore. Atque

vescat. I 6.Exo. apparuit insolitudine minutum, quas pilo usum insimilitudi/iem pruinae super terra constat vero hanc esse ipsilii mam generatione mannae, qua ad expurgationes utimur Tametsi enim quida putauere esse potius una genus, quod exsudaret ex arboribus aut lachryma,alij pisci ii quoddam vesparu, aut apti,

aut muscarii quorunda:intuenti tamen constare facile potcst,esse rorem quenda crassiorem, maturationem quandam a Sole recipientem,s concretione a noctis

frigore pruinae more, vespas vero Manimalcula eius generis multa, allici eius dulcedine, potiusqua esticere si quid vero incisis corticibus destillat, id imbibituligno esse rorem .Qusd vero in Exodo dicitur minutum,& quasi usum, Din similitudine pruinae,in Numerorum libro, Erat quasi s e Coriandri coloris bdelij,

443쪽

que ' Francifici Valle ν

ον auis nihil est aliud quam quod Mesues etiam dicit,his verdiuersita bis, Diversificatur autem secundum diuersitates rerum

super quas cadit,cadens enim super lapides es sicut gut- parua quae coetelantur, funiscur germen, sua dens super plantas suscipit de irtute plantarum esscum permixtione particularum foliorum soru Ex ea quae super lapides cadit,melior est quae en sicut semen al-hum, dulcis, est recensio ista ero in bonitate es, quae est subcitrina.Ex his verbis constat duplex esse genus mannae,alterum cadens super i ondes, alter u si1-

per lapides & terram scilicet inter haec vero prςstan tius esse quod cadit super lapides, quia alterum susci pit de virtute plantarum tametsi vulgo praeciosior est quae de froude vocatur, quod quam sit verum adiret sens institutum non refert porro constat quod simile est semini,csse quod super lapides, idque csic gran dioribus partibus quam alterum , atques simul albusit, esse optimum parum vero ab hoc deficere quod sil I;isi sub citrinum,scilicet coloremdclij.Est enim Bdelium colore unguium,hoc est ab albo vergens in citrinum. Quod igitur vigesimo sexto,Exodi describitur minutum quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram,esse quod optimum:alterum vero quod quasi

semen coriandri,coloris bdelij, secundum tenere bo nitatis, gradum consentaneum autem est rationi in tanta copia,esse utriusque satis multuna.Si autem hoc ita habet,ut sane videtur, qui fieri poterat, ut non laxatis ac dissolutis corporibus ferirent prosecto ipsi sentiebant hunc cibum esse levem.Nam vigesimo pri

mo numerorum ita conquerebantur,anima nostra iam

nauseat super cibo isto leuiuimo at vero cibos leues, qui solidam substantiam corporibus non tribuunt, medicamenta etiam esse, atque ex purgare, Hippo

crates

444쪽

Deso Philosophia. 4; i

ctates testatur libello de medicanaentis expurganti bus,& fieri quidem potest, ut principio is eibas illis

contulerit ut medicamentum, ad deponenda in caco chymiam, quam ex esse cucumerum, peponum, por rorum, ceparum, Maliorum , quibus multo tenipore in Aegypto erant cibati contraxerunt: expurgatis vero iam,consuetudo fecit idoneum, suavem cibum. Co=eiudiSi enim consuetudo vel ex venenis potest cibum esticere idoneum, quanto magis ex cibis medican)etosis, accedente praecipitc Dei concursu quo non cibus se lum, sed suauissimus etiam,& delectam ctum onme in se ipso habens efficiebatur. Neque enim hunc eleuo, cum naturales rerum causas inuestigio, sed laudo infinitam eius sapientiam,qui ita olimia disponit, ut etiaquosunt portentosillima,videantur bona ex parte secundum naturalem rerum ordinem euenisse. Vt iu populus querulus carnes posceret ad ves cendum,arreptas trans mare coturnices detulit, aviculas scilicet, maximo agmine trans mare impelli so litas vento vehementi, atque volantes circa terram altitudine tantum duorinii cubitorum,ut ita facile ab omnibus caperentur. Vt autem transferret, abstulit Deus Austrum de coelo, Min virtute sua induxit Asricum,uentum scilicet vehementem,&procellosum. De quo Virgilius primo Aeneidos, Vna Eurus notusque ruunt, creberque procellis Asticus , esse vero haec omnia coturnicum naturae passionibus

conformia naturales quoc re cognouerunt. Nam Plinius capite vlgeli molertio libro decun 3 ita ' aisatura

quit , Coturnices ante etiam semper adueniunt quam grues , parua auis, 1 cima ad nos enit terreniris magis quam sublimis, paulo post Austro non volant, u ra tamen ebi volunt propter pondum corporis.

445쪽

Rursum paulo post, uilone ergo maxime volantSed

cur dices non induxit Deus Aquilonem, sed Africu quia arbitror Africus vehenientia est proximus Aquiloni, situ vero es Proximus ultro, cum sit inter hunc MLephirum,amat vero suavitas disponendi re rum causas , minimas commutationes Accedebat situs locorum:si enim Africus qui trasuersum flat iuxta Austrum coturnices in castra impulit,Boreas quiesti regione oppositus,expulisset potius.Hucusque igitur nullavis est illata naturae, sed secundum eius ordinem disposita omnia,velut etiam cum Deo visum est,populum ob pertinaciam punire, ille ipse carnium esses, quem tantopere expetiuerant, attulit perniciem tam multis,ut vocatus is locus sit Sepulchra concupiscentiae.Nam cum illi desueti iam cibis solidis, auidissime sese carnibus repleuerint,comedentes usque ad facie tatem , t odor carniu per naros expiraret, lethalibus morbis correpti sunt. Neque sane parum ipsa carniumalienitas ad illorum perniciem cstecit, coturnix e

menta. VenenIS Vescitur,Vnde malignitatem aliquam co

trahit,atque ut Plinius loco citato dicit, eam ob causam eas damnauere mensae. Narrat etiam Galenus in i aestiae, Thessalia, atque etiam Athenis, multos conuulsone correptos esse, esu coturnicem quae veratro Vescebantur. Rasius quoque Isaac in suis dietis,& Avicenna secundo canone,& alij omnes medici qui illos sequuntur, maxime vituperant adeo ut Aponcns dicat, carnes coturnicum omnium volatilium carnibus esse peiores.Id quod iam dicunt,non ob heleborum solum, sed per sese. Orus Apollo Niliacus narrat, eam suisse Aegyptiis

is, diis de coturnicibus opinionem,Vt in hyerogliphicis eam

1l'ha. omnis immundi ciei nequitiae signum esse secerint. Itaque

446쪽

Desacra Philosophia. 13

Itaque haec omnia. ei voluntate causas naturales di rigente, effecta sunt.Qua sane nos admonent, ne cum quidpiam nobis, siue commodi, siue damni accidit, in Dei voluntatem referre recusemus, etsi naturales rerum eiusmodi causas agnoscamus. Quoniam omnia seruiunt illi.

A m o nonagesimotertio, ita dici Uar Oui plantat it aurem non audis, aut qui xit oculum non consederat Verba haec continent argumentum quoddam aduersus eorum sententiam qui Deum solle omnino negabant,aut si cui rei id nomen tribue prρθη r retur, eam non esse intelligentia praeditam, neque omnino ulla cognitione, sed ut Solem,& Luna, de Stellas, Mipsum primum mobile esse intelligimus, causas quidem eoru quae in hoc onerabiliu4 corrupti bilium orbe geruntur,ipsas vcro per sese nihil horum

quae essiciant intclligentes, essicientes enitu nulla electione,aut voluntate, sed naturali quadam vi aut potentia.Fuerunt vero in hac sententies nequis aliter putetθ plurimi philosophorii.Nam ut resert Phitarchus libello de Placitis capite septimo, Diagoras Milesus, Theodonis Cyrenenss, Euencrus Teagetes Deos prorsus nullos esse censuerunt. Euripidem quoque suisse ius de opinionis inquit, dissimulasse vero metu Areopagitarum, inducetem in tragediis Sysiphonem eius sententiae autorem Plinius quoque eiusdem sententiae suit,siquidem caput septimum libri secun-

447쪽

d1, quod est de Deo , post multa alia, non sine magna

impietate, his verbis claudit. Per quae declaratur haud dubie nasurae potentia, idque esse quod Deum ocamus. Lucianum quid commemorem, qui nullis non modis deridet omnes de Deo sermones sed QStoici mnes videntur milii, si Deum nominent nulli a men intelligenti causae id nomen tribuere nam censent Deum esse ignem artificem, via procedentem inpiundi creatione, uniuersas seminales rationes intra se complectentem per quas omnia e facto fiunt.Insu per Spiritum per uniuersum mundum penetrantem: appellationes autem identidem mutante,per univcrsa natur quam pervadit confinia .His verbis nil aliud mihi videtur significari,quam Deum esse, quem ego appello ignem permeantem per omnia,& spiritu Domini vocari in sacris, interpraelatus sum super primo capite Genes eos. Epicurei ut Cicero mihi videtur recte censuis se nihil de diis serio a stirmarunt Sce plici vero de Deo an sit, ut de re alia omni dubitant, ut videre est apud Sextum philosophum capite primo, libro tertio,Pyrrhonicarum hypotheseon. A Tria r gumenta vero omnia negantium Deum esse qui pro g 'm uidentiam habeat rerum humanarum , sere mihi vi

philost labes redisti, quae apud Plutarchum repe

ne tantia ecloco citato. Prmaum , quodque Plinius max1

D:i. g. mi facit, Deus est, nihil est ei factu imposJbiles, at vero inquit Plinius ynon est Deus qui possit omnia, quia non potest sibi mortem costis cereri si velit, ne

que mortales aeternitate donare, aut reuocare desun- ' os,neque facere, qui vixit no vixerit, qui honores

gessit non gesserit,neq; ut bis dena viginti no sint, neque habet vltu in praeterit ius, nisi obliuionis,st igitur inquit ut Deus nihil aliud sit quam ipsa natura, si quidem

448쪽

De sacra Philosophia. 43s

dem Dei potentia nulla est,nisi naturalis, non est ij

tur nullus Deus, qui voluntateri cognitione opere tur.Secundum si Deus est, is est omni ex parte beatus, si tam curas gereret rerum humanarum, laaud dubie sustineret magnam molestiam angeretur.Tertium, si Deus est,& curam gerit rerum humanarum, quam

ob rena cum pessimo quoque fortuna praeclare agere solet,contra cum praestatissimo quoque pessime hoc argumentum Sextus philosophus ita proait. Siquide Deum est e&prouidere dicunt,aut prouidet omnibus aut aliquibus si qui de omnibu prouideret,nsi esset neque malum ullum,neque viciosus ullus, neque liu vitium:at vero vitio plena esse pleraqile videntur,nsi ergo omnibus prouidet Deus. sin aute aliquibus prouidet aut vulti potest prouidere omnibus aut vult quide, sed n6 potest,aut potest quide, sed n5 vult,aut neq; vult neq; potest.Si vellet& posci prouidere omni bus,omnibus prouideret,si vult sed non potest, eius vires superabit ea causa, ob quam non potest prouidere illis quibus iasi prouidet,si tamen potest prouidere omnibus Mnsi vult, inuidus esse existimari posint: quod si neq; vult neq; potest,sitvi inuidus& dc bilis .Hec auteomnia incidunt in maiore impietatem.Non est igitur Deus qui prouideat, sed aut nullus Deus est,aut is est prima cause sine ulla cura, quin sine ullo rerum aliarum sensu His adeo stultis cogitationibetis, quas V-nico illo carmine Psalmi septuagesimo tertio complexus est David, Dixit insipiens in corde Do, non es Deus,

occurrit nunc idem vates dicens .s Milantauit aurem non audιet, aut qui Rurit ocul: non con iderat quasi ..hιμ

dicat , quandoquidem non onania quae sunt, sunt ei. entia per e , sed alia ex aliis, ab aliis fiunt,&in iis quae fiunt. sunt quaedam sensus expertia, quaedam sens ill

449쪽

se praedita,necesse est eam causam a qua quae sensu pax ticipant sunt effecta,sentientem etiam esse,alioqui de disset virtutem qua careret effecissetque aliquid se prs

stantius,quod rerum naturae repugnat. Nullum enua Iinter physicos magis receptum Xyoma, quam nihil operari posse ultra gradum sua perfectionis. Si igitux sentiendi facultas est in posteriorum quibusdam, ne cessario sitri in prima causa Quapropter fieri non potest,ut qui plantauit aurem non audiat, 'ui fecit o

culum ii consideret.Porrb,auris Moculus. quae cunque alia nostri corporis organa,maxime vero haec quae sensuum sunt, ita sunt composita, Mad actiones proprias accommodata, ut nulla vel excogitari possit

aptior compositio. Quae res haud dubie, nisi stupidis,

euidenter indicat, ea non casu, ita aut aliter cadentibus corpusculis,aut elementis, constitisse, sed in stitat in sapientia effecta esse Nuilassenus ergo a facultate

cognitionis experte, sed si pientissima.Licet apud Galenum octauo libro de usi partium,mirabilem sapientiam in effingedis audiendiri videndi organis legen- uri. d. meditari. Quis hominum dubitet anfractuosum

eo, dera illum aurium porum,tortuosumque neruo quodam tiρ quartae coniugationis eorum qui nascuntur excere bro,substratum, largi praeterea duriuscula conte- istum, Min osse durissilia formatum, non temere enfectum csse, ibi, Mialem, sed audiendi gratia si enim

neque alia in parte, neque aliter essici posset, ut esset transmittendis in animam sonis adeo aptum euidens coniectura est, ab aliqua sapiente causa esse aptatum. Nam praeterquam quod ad securitatem & tutelam cerebri,ut Galenus indicat, facit illa flexuosa meatus fi gura, ad ipsos sonos qui acris notitatione constant excipiendos praecipue esse factam, indicant mihi eui

denter

450쪽

denter choncs quaecunque illam et figura cauae,flexuosae scilicet,& contoriae Eae enim auribus admotae, ex eo solo quem intra se continent aere, etiam nullo extrinsecus accedente motu, linitum edere continenter sentiuntur, adeo facit illa figura ut aer inclusus sonet. Porus ergo ille accommodatissimus siectus est,ut illam ab aere pollionem excipiat, neruus ero quorsum eo venit ex cerebro,niri ut deserat facultatem quae percipiatῖut certe ad oculos primi veniunt ex cerebro molliores, rariores, copiosiores spiritus qui bus ad videndum erat opus excepturi. Iam vero in ipsis oculis hunior vocatus chrystalinus,xotundus qui Ocalarumdem, sed secundum faciem exicrnam habens periphe r --riam maioris circuli, quid aliud cst, quam speculum

crystalinum, colorum fialgoribus, seu speciebus recto picndis,accommodatissimum Tunica cornea totum oculum extrinsecus finiens, quid aliud quam late a cornea,ad recipiendun, externos,& reddendum internos salgoresΘadeo mihi videtur hac in parte homines no solum quod ad figuram attinet,sed in ipsa materia

speculorum4 laternarum deligenda, imitati sapientiam nostri sermatoris. litto dicere mirabiles usus tunicae viteae, cuius media perforatio e constat pupilla,& circulo varicolore iridem resere: Retisormis etiam arachnoydis,Mc in iunci tuae,& humorum aquci xvitrei: quin palpebrarum, ciliorum, superciliorum,atque ade ipsorum ossium, integro enim ad recensendum libro opus esset, neque o exiguo. Vnico verbo indicabo haec omnia atque onm sngula sapientissime, magnae cuiusdam utilitatis gratia ess

ita aptata. De me aut muta quodcunque horum,vel pilos ciliorum,aut superciliorum velle manifestam no

xam inseres visioni. Nihil igitur horum effectum est,

SEARCH

MENU NAVIGATION