Francisci Vallesii, De iis quae scripta sunt physicè in libris sacris, siue de sacra philosophia. liber singularis. Cui, propter argumenti similitudine, adiuncti sunt duo alij. Nempe Leuini Lemnii de plantis sacris et Francisci Ruei de gemmis, ante q

발행: 1588년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 화학

461쪽

Desacra Philosephia. 69

ciplinae omnes, quae ad Dei timorem,& Virtutum. cultu nos alliciunt. Iaxiniae scilicet aegri animi medellae,

quae sene a sapiete, qui ex Deo, eli libentissime suscipi utur, ei vero qui corde est pellimo,aceto in nitro, seu nitro dis oluto in accio similes occurrunt. Princi cetim pio enim molesta sunt, Linordent acriter,postea ve 'ro extergunt Meluunt sordes animi, nisi quis iam est immedicabilis. Talis enim semper auersatur, kreiapuit laediturque omni curatioae magis. De nitro vero a Dioscoride capite 89.lib. . ita scriptum est:Purulentas auresin sonitus earum sanat, sordes expurgat cum aceto instillatum Galenus quoque tertio de c5- positione medicamentorum secundum locos, ex Archigenis sententia comendat ad aurium sonitus, ace- tui cum nitro Vt itaque nitrum cum aceto instilla tum in aures, carum eluit sordes, ω nitus, seu linitus a Aures earuo sanat, ita exhortationes sancta saepius instillatip-Σήν in aures,etiam pessimis sordes animi cluunt, xvarias perturbationes,qnas sonitus aurium prohibentes au dire veritatem, sinant. Mordent vero, neque sine magna molestia ab aegrotanimo suscipiuntur non aliter ac acetum iitrum. Vtrunque enim per se,ac simul ambo,ubi in purulentas, Mexulceratas aures instilla tur mordet, duratque ea mordicatio, usque dum pars sanescit, cute obducitur.

CAUUT SEXAGESIMUM

Neodena 2 . Prouerbiorum. Sicut friaguo niuis in dies nesse , ita legatu isdelis ei qui misit eum animam ipsi is requiescere facit. Et pauid in se in eo. c. in ean

dem sententiam dicitur , quasilida

462쪽

o Francisio es ij

animae sitienti, ct nuntius bonus de terra longinqua Ata qua 'que coniunctis ambobus locis facile intelligimus, stigi potum aquae refrigerata admota nive in die mellis, hoc est,inistate, facere requiescere aninaam potantis, ut nuntius seu legatus naiisus e terra J0nginqua cum est fidelis, facit requiescere animam eius qui misiit e v. Quoniam stilicet, fiduciam habet in nuncio fideli is qui misit eum, ac proinde requiescit animus ei as. Possit hic physicus pro potu niue refrigerato testimonium accipere,atque tempus utendi illo discere, non minus quam a Galeno.Siquidem verba illa, Ahimam ipsita reqιιiescere facit, usum innuunt, illa vero In die me Iis, tempus utendi Nun irum autem physice ple risque vocatur ipsa respirae io, seu qui respirando attrahitur spiritus. Atqui Diogenes,ut tradunt, qui de eius placitis scripserunt,in eo aere animae essentia esse putauit. Sed utcunque de animae sentia sentia physi cus, quia respiratu vita cruatur ipsam respirationem animam ocat,atque huius ipsius facilitatem, seu tra quilitatem , animae requiem. Itaque facere animam requiescere, est physicis,respirationem facile redde re, id verb fit, igneum calorem extinguendi, atque holii inem attemperando. . Quod , cum ebris calori oncus sit, constat, ut possit a multis febribus libe rare , atque ita esse utilissimum , uni tempestinc adhibetur. antem pes laus enim eius usus multo

rum malorum causa esse potest Quae Hippocrates sere colligit in Apliorismo dicens , frigida ve' Iurnix glacies , pectori immica funa, tusses mouent sanguinis eruptiones, ac de uxiones faciuηt. Rursus in alis Aphorismo. Frigida inimica ossibus, den- tibris', neruis Grebro , spinali medulla o rvrsiis, Fritida coli siones antro 6 4 ac retrors: dissen-

463쪽

distentiones,mgrores, rigores febriles opportunitas Vero, est,ut Galenus libello descibis boni mali succi inquit, In sate non quibusutis,sed iis tantum qui exercetur darenne, scilicet aestu forti exercitatione inflammat in causones incidant. Quorum generationem Hippocrates in libris de ratione victus in acutis , his verbis docet.Febris autem ardens sit,cum resiccata venula tepore aestiuo acres ac biliosos chores in se ipsas trahunt.

Fit autem plerunque ex longo itinere, Gonga siti, cum resiccatae venulae acresi calidas fluxioncs in se ipsas attraxerint. Cum igitur haec sit causonis genera Causinistio,& his causis fiat, constat nulla ratione posse praeca gς'ς ψ ueri melius, quam eo tempore, iis qu in talibus versatur causis, dato potu frigido, foroq; ut venae refrigeratione temperentur, spiritus, qui aestu exercitatio ne redditur dissicilis, requiescat, fiatque facilis ac mo

deratu S.

Facit igitur talis potus,airimam requiescere in die messis , hoc est in aestate & labore. Quo nimis tius uteretur, quo significaretistum laborem, quam messisλnon autem solis messoribus , sedis omnibus. hominibus negotiosis, qui per aestatem non possunt se horis meridianis domi continere Miter agentibus utilis is potus cst, si quide tinde subres ardentes solere cieri Hippocrates auctorist.Neque vero tunc omnibus utendum tali potu est , sed . l.ubus nulla pars, earum quae eo laedi solent insigniter est debilis, thorax

idico, pulmo,cerebrum, nerui,spinalis medulla,aut etiam intestina aut vesica. Qit ibi; ergo talis quae pii cst debilitas, exercitationes .insolationes per aestatem deuitentur penitus ne neccssario uacidant in alterutrum,ardentes dico febrcs,aut illas alias toxas. Vt vero praescripta verba Salomonis continent com-

464쪽

mendationem frigidi potus, ita innuunt, ne in aestate quidem nisi exercitatis utendunt eo esse in aliis vero temporibus nulli. Non enim simpliciter dicit, frigus nivis requiescere facit animalia, sed in die messis citi mirum aliis temporibus , aut etiam in aestate vacanti bus hominibus, animam sedat ipsa aeris inspirati tem peries, aut otium.Verum de tali potu alibi mihi dicta sunt plura.Hic pro meo instituto dictum cst satis.

CAPUT SEXAGESIMUM.

A P.I.Ecclesiastae. Generatio praeimi, generatio aduenit, terra aute semperstat. Oritur Solis occidit, est ad locum suum reuertitur, ibique renascensgyrat per me ridiem, sentitu ad Aquilonem LM

Bram uniuersa in circuitu pergit spiritu in circulos

Hoc quod Ecclesiastes obseruauit, nihil aliud est,

Daesecu quam quod Arist. in duobus vltimis capitibus secun iam ρ η di ortu &interitu diserte tradidit, puta circularem esse rerum omnium mutationem, 'inc pendere mundi aeternitatem, quoniam, scilicet, sola mutatio circularis potest esse perpetua. Partes ergo mundi quae per se sunt perpetuae, ut Solem talia corpora coele Hia,nullam mutationem tib stantis subire, sed circulo volui, accedereque & recedere, eadem numero semper redeuntiaci quae vero corruptibilia sunt,seri semper ex se ipsis circulo nascentia cintereuntia, nume ro semper alia, sed specie eadem, ut ex aere fit aqua,&ex aqua aer.Hunc generationum abeuntium 4ed untium circulum, quo mundus seruatur innuit Ecclesiastes

465쪽

stes dicens, Generatio praetem generatio aduenit.

Considerandum vero triplicibus rebus const xς 'Π

dum hunci quibusdam enim incorruptibilibus,ut coe 'rlestibusci quibusdam secundum se totas corruptibili bus,ut singulis brutis Marboribus . aliis corruptibilibus per partes,ut terra, mari,Stoto acre, horum enam nullum secundum se totum cominapi potest,corrumpatur vero secundum partes singulas Corruptibilia primi generis, non aliter seruantur, quam succem uageneratione singularium, generatione scilicet praetereunte, generatione adueniente.Terra autem mare&eiusmodi semper stant, etiam si secundum par siculas prae sua mole insensibiles , recipiant accellao nes. Sol, reliqua corpora coelestia, secundum se to

ta partes omnes inalteram, tantum mouentur cir

culo, qui motus ad aliorum corporum mutationes, rationem habent causae. Qitia eniim haec circulo volvuntur,illa circulari mutatione hoe est, eisdem specie re bus abeuntibus. redeuntibus oriuntur Mintereunt. Neque sane illorum caelestium corporum virtusae que accedit ad omnia, quae in generabilium torru

ptibilium regione sunt, sed in his ipsis est ordo, loci,itari virtutis. Suntque alia aliis efficaciora ierie citora, mutatque coelum ipsum alia per alia. velut per tenuiora superiora , quae crassiora Dinseriora sunt. Proindeque dictum est Empedocli, terram inquam Deu ἴmateriam esse generabilium corporum, ut farinam aquam , acrem vero Mignem efficientia magis quam accipientia esse, virtutes praestare magis quam cor pora rebus generandis. Haec igitur consentaneun est accipere propius a coelestibus vina, quam in humiliora transmittant.Argumento est, quod cum in seriora,

di densora, stent in suis locis firma multoque masia

466쪽

terra superiora illa& tenuiora cum coelestibus vo-

er m luuntur, S illorum prosequuntur motum. Crem e-

et nim supremum, qui iuxta coelum est, circulo volui quotidie ut ipsum coelum,indicant cometae, qui quasi in ipso cssent coelo, videntur aliquando circuire, i gnem vero qui ier aerem se reliqua omnia penetrat, Vt omnium tenuissimum motum ipsius Solis tenered cum illo circuire,indicat calor qui lumini accedit semper,&tenebrosa deserit, quasi luminis comes

individuus. Id enim est, quia ignis est secta Solis. Vt igitur Solis circuitio causa est circuitionis huius substantiae spiritalis,aereae inquam Migneae,itari haec spiritus circuitio, causi est generationum, corruptio num, eorum quae circa terram,& mare oriuntur intereunt,atque in his, maxime ignis, huic enim,ut Α-ristoteles inquit,substrata sunt omnia ut materia illei que suo calore stici omnes naturales ortus, estque ut in hoc ipso opere antea interpraetati sumus, spiritus qui serebatur super aquas, fecundabat omnia. Breuissime igitur Ecclesiast complexus est totam de ortu interitu tractationem, dicens, mundi huius perpetuum ductum seruari,aliis ex aliis rebus circit lo genitis, generatione successiva rerum numero diuersaruin, specie similium, itaque generatione praetereunte teneratione adueniente causas vero huius commutationis rerum esse, quod terra semper stat in medio mundi sirmata intelligitur vero terrae nota ne. totus eius globus, qui terra aqua constat &circa eam volvuntur circulo coelestia, spiritualia

tenuiaque corpora , liis enim coelestibus inquam spiritalibus Acientibus, xillis cractas scilicet clemetitis iccipientibus , ortus Minteritus sant. Vt vero haec recipiant, Milla faciant, nihil magis consenta

neum

467쪽

Desicra Philosophia. 473

neum,quam ut illa circumcant & haec firmatient, siquidem enicientem causam oportet accedere ad ma-reriam, nulla autem ratione acceditur metrus quam materia qu1escente, effectrice causa accedente omnem in partem,omnem vero in partem non aliter acceditur,quam circumeundo.Quapropter secessat iam hinc quorundam et rum sententia,&Copernici arguties,terra enim stat, C 2 &Sol circuit eque vero ipsa coelestia corpora,&tenuia elementa, aeque pertinet ad effectivas caudis, sed coelesti essiciunt solum, elementa tenui esticiunt multo matas quam crassa,ita tamen ut accipiant nonnihil, materiaque sint,alioqui non essent clemeta.N que ipsa coelestia intc sese,neque tenuia elementa ha

bent pares esticiendi vires,sed in illis Sol. in his ignis

praecipua ortuum Linterituum causa est,proinde Ecclesiastes patiendi principium in terra quiescente cui ciendi vero in Sole,& spiritu hoc est igne, circulo a tis posuit.Eam vero esse utilitatem circularis lationis, ut effectrix causa ad omnes materiae partes accedat,aperte insinuat illa verba, Lustros muer; in circuitu perstit biristus.Nihil est enim aliud,quam si diceret, mcircuitu pergit ut lustret niuersa.Porro nos antea super capite trigesimonono Deuteronomij ex loco motu Solis,Dei sapientiam commendauimus', ad mirati sumus qui ita illum coelo locauit,eunaque motum tenere iussit,ut nulla se mundi pars absconderet

a calore eius.

V ru quod de Solis motu hoc loco dicit no exigua ingerit dissicultate.Na inquit g at per meridie se

ctitur ad quilone. Videtur autem ocino ita habere. Na

Aquilo est ea cili pars a qua stat Boreas,qui Aquilo

468쪽

476 Francici Vasilly

dicitur.ta vero est ubi situs est polus o veris circuit circa polum, ita ut polus centrum sit eius circuli que sol describit,non potest ergo versus polum flecti, si'

quidem circuli partes omnes distant a centro aequali ter. Neque vero hic poliis dicere quod Diuus Thomas Aquinas super Iob dicit, Aquilonis nomine si gnificari hemispherium quod supra nostrum orizontem cst,4 huic oppositum dici Meridiem. Quinpotius,meo iudicio , hinc constat, non esse illam legitimam interpretationem. Nam quis non dicit Solem gyrare per Meridiem, cum horas nobis exhibet meri dianas constat vero horis meridianis supra nostrum orizontem esse Solem.Meridies igitur pars nostri hemispherilest, no quid huic oppositum.Quid ergo di casZquo pacto flectitur ad Aquilonem λ Videtur sane

hoc dictum iuxta sententiam quorundam Veterum, qui,Vt Arist. cap. I. secundi Meteor.narrat, censebant totum mundum secundum Septentrionalem partem in sublime assurgere, secundum meridionalem Vero demisium esse, idque non solum in coelesti, sed in terreno etiam globo. Itaque habere terreum globum ad Septentrionalem partem , velut giberum quendam praegrandem extare enim aleam partem, Dadiscridionalem nutare, Solemque non sub terram,sed ci cum terram, hunc Septentrionalem locum circum serri ' Itaque diem esse cum per meridiem circuiret, noctem vero cum deflectens ad Septentrionem , illo Velut terrae gibero occultaretur Videtur itaque illi sententiilocus hic seuere.Sed& quod ponunt,aliique quam plurimi veteres putarierunt, Septentrionalem coeli partem aliis omnibus esse superiorem,videtur exsauris posse recipere confirmationem, siquidem Isaiae

decimoquarto capite ita dicitur, ex persoha superbio

469쪽

Descra Philosophia 477

sinu. In coelum conscendam super astra Dei exaltabos uum meum Iedebo in monte euamenti QMeribuaquuonis, quasi scilicet, Aquilo excelsior coeli pars sit. Verumtamen hoc falsum esse, neque ullam mundi partem eminere aliis,e quod in perfecta plier omines extremitatis paries illent aeque a medio,indicatum antea est super capite tragesimoseptimo Iob. Porro dicere Solem illo modo circuire, hominum est i

gnorant illimorum altrologiae. Nam cum Sol mouea tu motu diurno curia toto coelo, nisi moueretur quanos dicimus,supra Linfra terram, non possunt poli esse,ubi esse nunc ponuntur, sed mutato circulo mutari oporteret polos,at veris polum csse ubi nunc ponitur declarant stellae omnes fixae, quae lud longius absunt ab illo puncto eo maiores describunt circulos, suo accedunt propius, minores, adeo ut sint nonnullae ae ternae apparitionis. Itaque falsum esse illiid dogma,ex dictis aperte depraehenditur: quapropter non licet se cundum illud sacra verba interpretari,sed quq ex Isaia produximus verba sunt regis prae superbia insanien tis,affecitantisque sedes aetnereas, ac solium suum collocare in Aquilone,quae pars despectanti a terra vide tur esse summus caeli apex, quia in medio astroru omnium est, xcircum quam Sol, C Luna, ac reliqua Α-stra omnia tam errantia,quam fixa, videntur choreas ducere, non tamen proinde excelsior est aliis, neque

quidem potest in corpore persecte spherico.Quoia

cto autem vera sint praescripta nunc de Solis circui tione verba, iam dicamus. Certe illa in sphera recta&sub aequinoctiali vera non est. nt,ibi enim Sol aut per ipsam lineam sertur aequinoctialem, neque in ullam

mundi partem flectitum aut ultra citrave eam lineam, ita tamen ut quotidiana circuiti arae eam non interse-

470쪽

cet,non intersecans autem in contrariam mundi partem flecti non potest. At vero in sphera obliqua, qua lis eth haec quam incolimus in Syria, ubi haec scripta sunt, quinimmo ibi inter tropicum Cancri, circulum Arciticum ultra quos fines nihil habitabile putabat antiquitas)verillimum est, quotidie Solem gyrare per meridie ira, Mi cocti ad Aquilonem.Nam qua cunque die conuertat homo faciem ad eam partem qua oritur Sol, Minde ducens per suum Lenit lineam, describat circillum magnum in imaginatione secet I 'I i. inundum duas partes aequales, eam mundi medie- ρμ' atem ad quam spectabit sit dextra, vocabit meri diem, ad quam sinistra septentrionem, aut Aquilo nem,quia habebit polum a sinistris, & a dextris meri dianum motum Solis: quotidie autem Sol, postquam gyraverit per meridiem, intersecans illum magnum circulum qui est linea longitudiniso flectetur ad oppositam coeli medietatem, quare sectetur ad Aquilo

nem .Intersecare autem eam lineam quotidie, constat,

quia Sol cum fertur per aequinoctialem describit magnum circulina, duo autem circuli magni non poscsunt d intersccare sese per medium : cum vertareia

cedere ab aequinoctiali non possa Sol nisi per triginta gradus, obliquitas sphera dictis in locis maior sti quod eleuatio poli ab orizonte indicat fit ut

nunquam percurrat Sol circulum , qui non intersecet circulum illum magnum si non per medium, in partes aequales . Si autem intersecat, certe flectitur antequam perficiat diurnum motum ad oppositam medietatem, quae spectat ad Aquilonem. Verissime ergo Sol ex quo nascitur, gyrat per meridiem, deflectens ad Aquilonem redit in locum suum. Quod vero omnis locus citra tropycum Cancri ha beat

SEARCH

MENU NAVIGATION