D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

de dissicultate, habet in solutione ad I. Explicans enim illam propositionem Augustini ex libr. I. retractat c. 13. cogenti cupiditati voluntas resistere

non potes; in qua videtur docere di ficultatem concupiscentiae tollere ab homine potestatem resistendi; sic fatur . Picendum, qu/d cnpiditas non porcst intergi esse cogens absolutὸ liberum

arbit rum , quia semper V liberum a

coactione . Sed dicitur cogens propter vehementiam inclinationis, cur tamen

resisti potest, licet cum difficultate. En

simul asteriam potentiam resistendi, cum dissicultate orta ex concupiscen tia. ImO & ipse AugustinuS Idem fatetur lib. 3. de lib. arbit. capit. IO. his verbis. Quamquam enim in difficultate nata sit c humana natura scili cet) non tamen ad permanendum in eo quod nata es, aliqua necessitare com primitur. Quia nempe dissicultas non est talis , cui non possit resisti. Alterum autem de necessitate cadendi in

aliquod peccatum vage; habet ibidem Diuus Thomas ad Septimum, explicans illud Psalmi; De necessitatibus meis erue me Domine. Inquit enim, quod peccata dicuntur necessaria, in quantum non possunt vitari omnia

quia nempe ad aliquod vage ex tota collectione necessitatur quamuis possint vitarimgula: quia nempe cum ista necessitate cadedi in aliquod va- se; subsistit potestas vitandi quaelibet in singulari. Et profecto si rationem huius desideres, ea est: quod necessitas ista cadendi in aliquod peccatum

vage, non est Physica; sed tantum . Moralis ; id cst, proueniens ex occasonibus peceandi, quae sicut singulae seorsim sumpis,non necessitant Physice; sed tantum Moraliter ad peccandum inuitant: ita omnes simul collective, ad summum moraliter necessitare possunt: hqc autem est differentia inter necessitatem Moralem

respectu alicuius collectionis,& Physicam respectu eiusdem: quod physiaca semper inuenitur coniuncta cum necessitate exercitis circa aliquod singulare collectionis: minime vero necessitas moralis . Rem declaro hoc exemplo. In homine namquoqui non est necessitatus Physice ad

aliquem determinatum locum, quia tamen est necessitatus PhysicE ad essendum vage in aliquo loco, semper est coniuncta huiusmodi necessitas cum exercitio essendi in aliquo loco: qua etiam de causa nullo modo potest homini, omnis loci occupatio aliquo praecepto prohiberi : quia cum necessitatem Physicam habeat respectu alicuius loci vage, libertati eius non subest, non esse in aliquo. At in necessitate, seu impossibilitate Morali respectu alicuius collectionis, hoc non contingit. Moraliternamque impossibile est, ut ex tota multitudine hominum aliquis non sedeat:& tamen nullus eorum in particulari est necessitatus ad sedendum adhuc Moraliter. Sic pariter in nostro casu. Impossibile Moraliter est,

ut ex tota multitudine actuum hominis lapsi; aliquis saltem non euadae peccaminosus; sed cum hoc compatitur , quod nullus eorum in partim-lari sit peccaminosus de necessit te: & ex consequenti respectu cuiuia cumque in indiuiduo, homo habet veram potestatem indisserentiae.Haec nota bene, & diligenter rumina 2 nam viam aperient intelligendi id, quod in praecedenti Capite conir

Dico igitur, ad propositu de mente Augustini reuertes, quod illa verba in eius definitione; unde liberum

es abstinere, potant accipi in duplici sensu: uno modo, ita ut sonent non qualemcumque potestatem abstinendi; sed talem , quae nulli prorsus difficultati subiecta sit; nec etiam alicui necelsitati ad peccandum

vage

112쪽

quadam loca Augustini,in quilia. vagε. Et in hoc sensu, soli Adamo

in statu innocentiae liberum fuit ab stinere a peccato: habebat enim se ficientissimam facultatem,qua & p terat cuilibet peccato in indiuiduo, sine ulla prorsus dissicultate resistere; & insuper omnia collective vitare, sine necessitate cadedi in aliquod vage. Alio modo possunt accipi illa verba,ita ut solum sonent potestatem abstinendi absolute; licet non ita expertem dissicultatis, nec ita liberam ab omni necessitate etiam peccandi vage. Et in hoc sensu etiam homini in natura lapsa est liberum a peccato abstinere: potest enim ut iam ex Diuo Thoma diximus singula peccata etiam sine graia vita e , licet ali. qua non nisi cum magna dissicultate vitet, & semper vicet, quodcumque vitat, cum necessitate cadendi in aliquod vage. Imo huic veritati velle obstrepere, Vincenti, est vel cum Manichaeo libertatem arbitris , vel cum Pelagio necessitatem tollere

gratiae . Sic non ego , sed Doctor

meus Angelicus. Quibus omnibus appone,errorem

Iuliani praecipue sutile in eo, quod

asserebat hominem tam quoad b nu in faciendum, quina quoad malum vitandum, aequalis est e potestatis in natura lapsa, ac suerat in natura integra: aiebat enim ut videro est libro primo contra secundam I liani responsionem capite I9. Liberum avtem arbitrium σ pN peccataram plenum est, quam fuit ante pecca D. Ergo Augustinus Iulianum redarguens & asterens modo in natura lapia non esse homini liberum a peccato abstinere, non intendit negare potestatem absolutam abstinendi ;sed solum, esse modo tam plena . ac persectam, sicut erat ante; videlicet quoad carentiam dissicultatis, &exclusionem omnis necessitatis peccandi,etiam vage: unde & idem libro

videtur docere libertatem, m. fis

primo cotra duas epistolas Pe Iagi norum sic habet. Quis nostrum dieat, quod Rimi bomiuis peccato perierit Iiberum arbiti tum de humano genere λ Id

est potestas abstinendi hic &nunc a

peccato p Libertas qui depecisi per peccatum; sed illa,qua in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate iusti

tiam. Quasi nulla alia perierit, nisi illa persectillima libertas Adami. Iam ergo ad soluendas tui Magistri probationes procedamuS. Et ce te unico verbo omnis earum fumus evanescit.

DAM simul, dico Augustinum ita praedicta definitione peccati, intuitum fuisse soluin Adamum principaliter : de sumendo liberum in primo sensu, prout dicit potestatem abstianendi absque vita prorsus dissiculto

te & necessitate peccandi etiam v Re : cum quo tamen stat, etiam sub eadem definitione comprehendisso caetera peccata nostra actualia, minus principaliter. & sumendo libe rum in secundo sensu, prout dicit potestatem abstinendi, licet cum dissicultate & praedicta necessitate pe candi. Solutio est ipsiusmet Augustini, qui libro primo retract.cap. I S. arguens contra suam propriam doctrinam , qua saepius dixerat: Usque

adeo peccatum voluntarium malum est , ut titillo modo sit peccatum, si non sit ν

luntarium, id est,si non sit liberum ab eo abstinere; arguens inquam contra hanc doctrinam, sic sibi obi)cit.

Potest etiam putari falsa esse ista sente

tia, qua diximus nusquam nisi in volum tale esse peccatum : quia dixit Apost lus ; Sι autem quod nolo, hoc facio , iam nou ego operor illud; sed id quod habitat

in me peccatum. Hoc enim peccatura

usque adeo non est in voluntate t dicat, quod nolo, hoc facis. Quomodo ergo nusquam est iis iis voluntate peccatumZAd

quod ipse sic respondet. Sed hoc pec-

ε 3 catum

113쪽

eatum,de quo sic est locutus Apostolus,

ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est,σpoena peccatι est quandoqω-dem hoc de concupiscentia carais dicitur, Scc. Peccatum autem, quod nusquaest nisi in voluntate, illud praecipuo intelligendum est, quod iusta damnatio consecuta est: hoc enim per unum hominem introiuit in mundum .quamquam O hoe peccatum, quo consentitur peccato con- eupiscentia,non nisi νοluntate committiatur: ut enim cap. I 3. Praecedenti prae, miserat ille qui concupiscente auuem sus spiritum came, non ea qua vult, facit; concupiscit quidem nolens , ct in eo

non facit quod vult: sed si vincitur, con-evistentia consentit volens, ιn eo non

facit , nisi quod vult. Ecce ubi Solo clarius doctrinam sua inde voluntario, seu de potestate ablline di requisita ad rationem peccati, dicit quidem intelligendam csse de peccato primi hominis; sed non nisi praeciptist, seu principaliter: non au in de solo illo absolute et quin potius absolute sub eadem doctrina comprehendit actualia a nobis in natura lapsa commissa , cum ponat expresie exemplum ; quando nempe concupiscentiae instiganti volvatarie, seu libere

consentimus .

AD TERTIAM dic eodem mmdo: solum enim intendit, peccatum quod est simul poena peccati, non est definitum principale & sumendo libberum in Timo tensu: vel ideo dicit,

se non definiuisse utrumque, quia

utrumque, seu id quod est peccatum N poena peccati simul, si sumatur adequale & in tota sua latitudineis , comprehendit etiam plura alia, quae sub predicta definitione in nullo sensu cadere possunt et comprehendit namque in primis peccatum origi. nalemoc enim deest peccatum &pgna peccati simul, a quo liberum nobis non est abstinere ..Deinde comprehendit omnia, quae fiunt ex ignorantia inuincibili contra aliquam IN gem seu praeceptum, a quibus etiam liberum nobis non est abstinere, sicut

nec vere peccata sunt. Nec te turbet, quod Augustinus saepius appellet huiuimodi facta , nomine peccati : non enim sic appellat, qua fi proia prie & vere peccata sint in sensu λr mali loquendo, sed quia improprie

seu materialiter peccata sunt, utpote in re, commissa quaedam in materia prohibita, seu omissa in materia praecepta. Audi ipsum lib. 7.de lib. arbit. cap. I9. ubi id ipsum exemplo etiam

deesarat. Illud inquit 'quod ignorans qmsque non rectὸ facit, ct quod rem

volens facere non potes, ideo dicuntur peccata, quia re Peccato illo libera νο-luntatis primi homini ψ originem ducuntLillud enim praecedens meruit ista sequentia: nam sicut linguam dicimus,non

solum membrum , quod movemus ιn ore

dum loquimur; sed etiam illud quod huius rei motum consequitur, id est Iormam tenoremque verborum, secundum quem modum dicitur alia lingua graeca , alia latina: sic non solum peccatum illud diacimus , quod propria vocatur peccatum libera enim voluntate oe ab sciente

committitur γ sed etiam illud quod iam de huius supplicio consequatur, necesse

est. Cu ergo hoc Hrumque seu id quod est peccatum & poena peccati simul, comprehedat etiam huiusmodi peccata , improprie peccata ; recte dixit Augustimas se hoc praedicta definiatione absolute non definiuisse: cum quo tamen stat quod eadem definiatione definierit omnia illa, quae taliter sunt peccata&poena peccati, ut proprie etiam sint peccata: qualia sunt illa, quae in poenam alicuius Pre cedentis peccati actualis, permittit Deus a nobis fiernae proinde ab istis quae proprie & vere peccata sunt, Iiberum nobis est abstinere.

AD QUARTAM respondeo,

verba quae ibi adducuntur, scilicet ;

Dissilia et

114쪽

multa quoque sunt qua agunt homines mala a quibus eis liberum est abstinere, sed nulli tam liberum est, quam illi suit ;esse apertam confirmatIonem n

strae sententiae: illo enim modo loquendi clarissime ostendit Aligustinus, se loqui comparative tantum

ad illam perfectissimam libertatem . Adami; quando aliquibus peccatis nostris dicit deesse, libertatem abstinendi . Ita ut sensus sit: multa quidem peccata sunt, quae nos committimus cum tanta libertate abstinendi ab eis, quantam habuit Adam:videlicet ea quae committinius absque ulla prorsus is o tantia & dissicultatibus eoncupiscentiae, sed potius stlanter omnino & ex pura malitia: quomodo libertatis etiam Adamus primum suum peccatum commisit. vl-

pote cum ad id nec Ex ILDorantia aliqua Perit adductus , Dec concupiscentia aliqua carra1s illedius; .caeterum propter huiusmodi libertatem in aliquibus peccatis inquit Augustinus adhuc non debet dici, nos tam liberos esse, sicut filii Adamus: tum quia ab et Mem adhuc non abstinemus , nisi cum necessitate peccandi vage, qua Adamus caruit: tum

etiam, quia pene infinita alia sunt, a quibus propter vehementes motus concupi scentiae & frequentes casus etiam culpabili ignorantiae, non nisi cum dissicultate abstinere possumus: cum tamen Adamus in statu innocentiae, nec respectu alicuius quidem

peccati, similem dissicultatem' pati potuerit: ille enim ut supra ex Augustin o audiuimus )sic fantus erat, a tnihil omnino vothntatι eius resisteret, si vellet Dei praecepta seruare. Hanc puto esse mentem huius sanctissimi Pr ceptoris, quidquid aduersarnis oblata tret et ex qua proinde non licet inserare , aliqua peccata vere & proprie

peccata, a nobis committi necessit

te absoluta hic di nunc peccandi, scuabsque vera potestate abstinendi. neamus hoc firmiter, vincenta, nisi velimus magno Augustino haeresim Manichaeam quantum ad formalem rationem necessitatis peccandi, adscribere,

NEM ex dictis patet, quid sit dicendum. Condistinguit enim Αugustinus peccata venientia de ignorantiae vel alicuius passionis necessitate, contra ea, a quibus liberum est abstinere, vel quia loquitur de solis illis quae improprie di materialiter sunt pecc*ta, utpote quae proireniunt ex ignorantia inuincibili, seu passione insuperabili defectu verae potentiae resistendi : vel si etiam ce alijs Quae vere peccata sunt, loquituriideo illa contra huiusmodi condistinguit, non quia absolute loquendo, non sit respectu illorum hic & nune potestas abstinendi, sed quia non est potestas 'abstinendi tam facilis & tam expers omnis disiciti talis, sicut est respectu

illorum, quae scienter & mera maliatia voluntatis committuntur, absque ulla prorsus ignorantia interueniente aut passione incitante. Iam vero his omnibus puto circa mentem Ausustini, quantum Dominus dedit, abunde satisfamam cito. Ex quo & operosum non crit, reliquorum Patrum sensus hac in parte indagare:utpote cum in rebus The logicis, & maxime de libero albitrio & gratia, sit Pranceps S: Antesignanus omnium Augustinus: cuius proinde vestigi)s caeteri & semper &fidelissime inhaerere conspicientur. Pergamus ergo, Vincenti, & alio

quoque capite Philosophiania tHieronymi , Damasceni& Anselmi tibi Subiicio.

115쪽

Eadem Philosophia Hieronymi, Domascent, Anselmo Vbi non

est potestas ad oppomtum, ibi non est

Iibertas is

nymus , etiam fidem faciet his, quae hucusque diximus e videlicet non esse libertatem , ubi non est potestas ad oppositum. Audiamus ergo ipsum lib. 3. Dia- Iogorum aduersus Pelagium cunia Critobulo suo sub persona Attici colloquentem. Expressissime circa medium illius libri fatetur, in nostra esse

positum potestate, vel peccare vel nou peccare.... H liberum struetur arbitri si Locus ciari silinus cit, di nulla tergiuersatione celari potest. Potestatem inditarentiae adstruit, vi liberum ambitrium seruetur: ergo sentit libertatem illius non saluari, ubi illa pote. stas deest, sicut contingit in actibus

omnino necessariis. Deinde ad Galatas quinto, exponens & declarans, quam rustie Ap solus Galatas accusabat, ex eo quod veritati non obedicrant, hac perspicuam nostrae communis sententiae contestatioriem adfert. Galatas i quit accitaverat, quare non obedierint veritatiwstendens in es um arbitrio

positum obedire, o non obedire: quasi a lensu contrario apertissime suppo . nens, si in eorum libertate non fuisset obedire vel no obedire; quod minime iuste potuissent accusari. Quo Iroinde argumento concluditur, ip-um exigere ad imputabilitatem alicuius operis, scii ad peccandum, il-

Iam indisserentiam, quae est penes posse hoc facere, & non secere. Rursus in epistola ad Damasum, exponens parabolam Euangelicat de Filio Prodigo, ad illa vertar Di uisit illis substantiam, sic loquitur. SLitu cantius in Graco legitur,dedit eis lierum arbitrium, dedit mentis propria libertatem: σ Vt uiuerer unusquisque non ex imperio Dei, sed obsequio suo, ides, non ex nece itate , sed ex voluntate , ut virtus baleret locum, ut a cateiaris animantibus distaremus, dum ad exempltim Dei permissum est nobis facere quod velimus. Perpende, Vincenti,illud ultimum: dum ad exemplum Dei permissum est nobis facere quod πeliamus. Nonne hoc est existere ad libemtatem , permissionem faciendi quod

libuerit λ Et quis quaeso similem pem

missionem dicet inesse actibus voli tatis omnino necessariis Estne ibi fiermissum voluntati facere quod ve-it,ubi nil aliud potest, quam unum tantum i Dicesne permissum esse voluntati beati, facere circa amore Dei quod velit, cum nulla via amorem ex seipsa possit abiicere λ Cum numquam possit non amare λ Cum comtradictionem implicet, quod ipsa Dctum suspendat λ Certe eadem ratio ne poteris persuadere, permihum esse nomini circa mortem naturalem sacere quod velit, quia non magis implicat hominem ex seipso more

naturalem vitare, quam voluntatem

beati ex seipsa vitare illum amorem: uod cum absurdissime dicatur; vi-e quam absurda sit persuasio tua delibertate praedicti amoris., Alia plura habet Hieronymus rsed ne longior sim, tantum insinuo. Vide erilo eum insuper libro primo,

in Isaiam, capite decimo ad illa verisba. Si volueritis, o audieritis me. Et lib. I 3. ibid. cap.49. ad ista. Et ego dixi, in vacuum laboraui. Rursus libro 3. in Zachariam, capite undecimo ad versum: Et dixi ad eos, si bonum est in oculis vestris . Et iterum in Commentario super Malachiamia,

capite

116쪽

eapite primo, ad illa verba : Dilexi ti: nam non eorum sunt; qua semper Iaeob, Esau autem odio habui.In omni- dem modo se habent praemiserat enhus his exigit ad libertatem, potestatem declinandi se in utramquα,

partem

sed quid de Damasceno, vim plaris Tiam Diuiniloquo , & vi tu asseris,

eis. lib. Vincenti, qui Graecos omnes Patres

legit , O profundissimὸ intellexit λ Ο

quam valde & mirabiliter erras, quando hunc unum pri csteris a parte tua pugnare iubes t Si quis tibi

omnino ex nroposito, seu Brmali intentione vellet contradicere; nescio fi id praestare posset expressius, quam Damascenus praestitit. Non est igitur conficiendum argumentum mente eius ex libro tertio Ortodoxae Fidei capite et q. ubire identius conficere putas ἴ quia dixit, Arbitris libertas, nihil aliud est, quam voluntas: hoc enim qualiter in telligendum sit, iam ex prosessio praemiserat libro primo, capite as. 16.dca . ubi titulus expressissime est de eadem re, & materia, de qua Sc n

stra disputatio: scilicet, De libera potestate, libemque quod in nobis est arbitris: O quam ob causam liberae potestatis σ arbitrii facti sumus 3 Quid ergo in his prioribus locis doceat,omnino

videndum erat, antequam sequentia sic vel sic caperentur.

Ea autem quae in prioribus illis habet, vide quam clara sint & perspicua . Conatur ostendere capite illo et s. aliqua in nobis nostraque pote. state Iibera esse ; O hunc in modum inquit ordiamur. Eorum qua sunt

omnium, aut Deum dicunt causam esse, aut Necessitatem , aut Fatum,aut Naturam , aut Fortunam, aut Casum . cui

igitur horum subhciemus ea quae per homines sunt, si bomo non es causa oeprincipium actionum Intellige causa& principium liberum. 2 n enim fas est Deo adscribere, quandoque turpes omiustas actiones fore. Neque secessita

enim

Necessitatis esse ; motus eorum quae

semper eodem se habent modo Neque

Fato: nam non tantingentium, sed necessariorum ea dic tua' esse, qua fati

sunt . Neque Natura r nam 'Natura opera , animantes oe planta. γζ que Fortuna: non enim rara ct inexpectata sunt hominum actiones . Neque casui: nam inanimatorum σ rationis immunium, ea qua a easu eontingunt. Reliη-quitur igitur, hominem ipsem agentem σfacientem, principium esse propriorum operum, Erpotestate grbitrioque alterum a

Quid ad rem nostram potest dici

verius, & contra te, Vincenti, extremus p probat hic Damascenus inomine debere dari liberam pol statem seu liberum arbitrium, ex eo subd aliqui estectus seu actiones in ipso conspiciantur, quae nulli alteri causae possunt subdi. Hoc quis neget, si litteram aut sensum litterae negare non velit Sed dic, quaeso ter quae &qualia excludit, &quae aut qualia annumerat inter huiusmodi edictus seu actiones, quae non nisi liberae p

testati seu arbitrio subdi possunt pNonne euidentissime annumerat s los essectus seu actiones hominis contingentes,quae possunt esse & non esse , excludens non seluin ea quae Fati, Naturae, Fortunae aut Casus sunt; sed etiam ea quae sunt Necessitatis, seu quae semper eodem -- do se habent Z Quid ergo iuxta mentem Damasceni contendis subdero libertati voluntatis actiones huiusmodi, quales sunt miratio Spiritus Sancti, Amor beatificus, S aliae similes λ Nonne omnes liae a numero contingentium actionum exulant ZNonne omnimodae necessitatis sunt,& quae semper eodem modo se haabent, licet non sint Fati, aut cliam,

117쪽

Et per hoc ipsum profecto eua- nescit solutio; quam quis tuo nomine postet hic suggerere : videlicet Damascenum per ea qtiae sunt Necessitatis, solum excludere ea quae sunt

necessitatis cogentis, non autem ea,

quae sunt necessitatis daturalis incli

nationis. iv

Euanescit, inquam haec solutio, &certe absque eo quod masna attentione opus sit. Tum, quia excludit necessitatem etiam ut condistinctam a Fato & natura brutali, si quidem Fatum, Naturam, O Necestatem, tamquam tres causas distinctas enumerat, Omnium trium effectus excludens : ergo excludit non solum necessitatem quae est coactionis,qualis visitur per te in Fato & in Natura brutali, sed etiam necessitatem naturalis inclinationis. Tum etiam squia excludit necesstatem prout est uniuersaliter omnium eorum, quα semper eodem modo se habent: at in illa amplitudine comprehenditur etiam necessitas naturalis inclinatio nis, ut manifestum est: ergo illam etiam excludit. Nescio qua via possit huic Argumento satisfieri. Verum adijciamus & alium locum ex capite 26. sequenti. Exempli sicans ibidem consequenter ad ea, quae superiori capite dixerat; quarum rerum, liberam simus adepti potestatem ; sic prosequitur. Haec pero sunt, qua in

nobis sunt adaequὸ contingentiat νt mο-neri σ non moueri: quIppiam cum coη- citatione agere: appetere qua non necessaria sunt non appetere ς mentiri ta non menti Π . erogare non erogaros

gaudere in qhibus par es ,σ non gaudere : similiter in quibus minimὸ δε- cel : qstaechmque sunt huiusmodi, in quibus sunt virtutis iti; opera et horum enim arbitri; libertatem per se, liberamque potestatem adepti sumus . Ad utrumlibet aμtem σ adaeqνὶ contingentes sunt etiam arte ἰ nam in nobis est , quam volumus comparare o non est,

parare . Aperi oculos, Vincenti, ad omnia ista, & prosecto non caecae r pes sunt aut latentes vel occultae, sed in crepusculari etiam luce patentis simae, in quibus omnes tuas machinas collidi: εe eonfringi, n esset, est, Sed specialiter attende ad illa verisba, appetere qua non nec faria Iunt, . non appetere. Nonne verbis istis euia denter eximit a potestate liberi a bitria , appetitum illarum rerum quae necessario ab homine appetuntur Et quid quaeso magis necessario appetit, aut prosequitur , quam Deum clare visum in Patria , aut quodlibet aliud obiectum, quod prosequitur necessitate specificationis de exercitia λ Dicesne ergo iuxta mentem Damasceni, huiusmodi necessarios actus seu appetitus sub liber tale voluntatis contineti λ Dicit Use, contineri hoc quod est, appetere auae non necessariasunt; & necdum vides, te ipsi contradicere, si dixeris etiam contineri hoc quod est, sppetere quae necessaria sunt Noli quaeso in tanta luce caecutire, oculisque tuis collyrium propter eorum optimam usuram adhibς. Rationis expertia prosequitur Damascenus capite 27. ) non sunt liberi

arbitris potestate donata: nam ducuntur m agis a natura, quam ducant: quapropter non contradicunt, resistuntue naturali appetitui, sed simul atque quid am appetierint, impetu feruntur ad profectitionem. Verum homo, rationalis cum sit, ducit magis naturam,quam ducatur:

quapropter appetens, νbi quippiam volit , potestatem habet refrenare appetiatum , a ηι ipsum seqm. Quid iterum clarius λ Docet bruta Iibertate carere, &duci magis a natura , quam eam ducant:quia in suis motibus potestatem non habent resistendi, aut faciendi oppositum. E contra libe late

118쪽

tiaea l.

ii. μι non est potestis ad oppositum, ibi non est liberius

tate praeditum hominem assirmat, &naturam ipsam ducem, non ab ea duci, quia potestatem habet refrenandi motum, aut sequendi. Nonne hoe est apertissime sentire, libemtatem nullam esse, ubi non est potestas ad oppositum p Sileas ergo do Damasceno, Vincenti, quia non tuae, sed commuuis sententiae Patronus est lucidissimus. Restat iam ut videamus, utrum etiam Anselmusquam Philosophiam impressius quam omnes vetustiores in- eulcauerit; sicut tu credis . Prodeat igitur caput sextum Dialogi, quem de libero arbitrio in persona Magistri cum quodam Discipulo instituit. Integrum illud libet de

verbo ad verbum adducere, quia dc spero Lectori, nec molestum fore nec iniucundum. Titulus eius est, Quomodo nostra voluntas sit potens contra tentationes , licet rideatur impotens . Discipulus autem sic illud imcipit.

DISCIΡVLVS. Quamuis sic omnia

impugnantia voluntati nostrae subpicias, atque nullam tentationem illi dominari permittas, vi in urigo obviare possim assertionibus tuis; non tamen possum dis Lmulare, quandam impotent iam esse meadem voluntate, quam fere omues ex perimur , quando violentia tentationis superamur; quapropter nisi illam potentiam, quam probas , ct tuam impotentiam , quam sentimus, facias conuenire; non potest animus meus in quietem huius euastionis pervcnire.

MAGISTER RESPONDET IIIim

impotentiam, quam dicis νoluntatis, tu

quo putas esse λDISCIPULUS. In eo quia non potest

perseueranter rectitudinι inhaerere.

MAGISTER. Si pex iis tentiam

DISCIPULUS. Credo. MAGISTER. Qua est hae vis p: DISCIPULUS. Vistentationis. M AGISTER. Haec vis non auertit

d rectitudine, si ista non vult, quod suggerit tentatis.

Quaeso , Uincenti , hic paulispermentis aciem fige & attende. Magister Anselmus res ndet discipulo,

eo modo sicut tu nobis. Scilicet vim illam seu necessitatem prouenie tem a tentatione, libertatem voluntatis non tollere, quia illi non consentit voluntas nisi volense ac proii

de libere: nam ut tu dicis ubi v Iunias , ibi libertas. Sed audi, quid discipulus ulterius obijciat, quiduo

Magister ulterius respondeat,& videbis non este libertatem, ubi est voluntas qualitercumque; sed ubi est voluntas cum potestate ad oppositum . Obiicit itaque discipulus, pergendo ulterius.

DIS CIP V L U S: Ita est. Sed ipsa

tentatio, ipsa sua νι cogit eam vellet ,

quod suggerit. Quasi dicens; concedo ruod illi non consentit nisi voIens :d hoc ad libertatem non sufficit nam tentatio cogit ipsam velle. MAGISTER. Quomodo euit eam velles An ita, ut possit ea quidem nolle, sed non sine graui molestia ρ An ita, ut nullatenus post nolle Z Ecce nostrum

punctum.

DISCIPULUS. Quamuis me fateri

oporteat, nos aliquando sic premi tentationibus, ut sine discultate non valeamus nolle, quod suggerunt; non tamen possum dicere, quod sic nos unquam ρο- primant , H quod mouent , nullatenus

nolle possimus. En qualiter discipulus ibi fateatur, non sic voluntatem cogi ad velle, quin semper remaneat vera &absoluta potestas ad nolle ; licet non ita facilis & libera a dissicultate, ut supra capite praecedenti dicebam ex Augustino. Erige hic ergo aures, Vincenti. Magister arripiens istanta confessionem discipuli ; ex eadem mei ad hominem, ipsum conuinci saluam

119쪽

saluam manere hominis libertatem; quia scilicet tentatio, licet faciat v luntatem velle, non tamen hoc facit tali necessitate, quin remaneat P

testas ad nolle. Audi verba Magistri,& noli mihi credere, sed tali credo

Magistro. .

MAGISTER ergo sic prosequitur approbando consenionem Dilcipuli. iii ruit quomodo post dici. Scilicet sic nos virqu.im opprimi a

tentatione, ut nullatenus nolle possinuas. Sι enim Nult homo mentiri , ut non Iustineat mortem, ut seruet vitam

ad tempus; quis dicet imposbile, velle

eum non mentiri,M ritet aternam moris

tem, me fine uiuatqApponit exemplum in eo qui sub comminationO

mortis , tentatur ad mendacium . Quapropter iam dubitare hanc imρο- tentiam seruandi rectitudinem non debes quam dicis in nostra voluntate esse, cum

tentatιombus congentimus, non ex im

p bilitate,sed ex di*cultate: frequentinamq su dicimus, nos non posse aliquid non quia nobis est impossibile, sed quia siue discultate non possumus. Hae autem discultas non permittit libertatem

voluntaris νincι: impugnare namqMe pο- res moluntatem multam, expugnare nequit inuitam. Hoc itaque modo puto te

centi , quomodo conueniant potentia voluntatis nempe libera quam ratio veritatis asserit, σ impotentia, quam

humanitas nostra sentit. Sicut enim dιμ ficultas nequaquam voluntatis interimit libertatem, ita illa impotentia , quam

non ob aliud in voluntate dicimus esse , nisi quia non pote' tenere seram re ritudinem sine di cultate, non aufert eidem voluntati perseuerandi in rectitudine potesatem. Ecce quali modo ostendat Anselmus suo discipulo libertatem voluntatis subsistere. Non prolacto siciit tu contendis per hoc praecise , quod si voleas, licet absque potestate ad

oppositum, sed potius per totum hoc; de quod sit volens,& tali modo volens,ut simul potestatem ad oppositum in illo actu retineat. Idem profecto clarissimis verbis dixit in eodem dialogo cap. . antecedenti,& etiam capite nono sequemti. Imo in illo capite probat; quod

volantas vere cogeretur, si in via ab aliquo agente determinaretur taliter ad volendum unum , ut oppositum velle non posset, De quo ex pro- Insta l. sesso agam infra libro secundo:osten- c. ig.

surus Deo dante, quod esset verata LCoactio in humana voluntate, si in iv. di via poneretur aSere circa sua obiecta δε -- cum tali necestitate, qualem habet 'in Patria circa Deum.

Eadem Philosophia Bernardi, oe Aenredi eius contemporanei: Vbi

non est potestas ad oppositum , ibi non est libertas. PROFECTO non minori luce tibi

opponitur Bernardus. Nam li- in Thecet nullus tuo videri) tam dato O tiae, i. professo sudio, operaque , tuam Philo- a V 3 sophiam tradiderit; quam inepte tamen, id sine fundamento hoc putes; dism hsequentia euidenter demonstrant , Bernardi litteram & sonum vocis, egregie fuisti secutus; sed sensum &veram eius mentem , vel praeterire voluisti, vel intelligere non potuisti. Diuinum appellas eius sermonem gr. super Cantica sed vide quam belle in fauorem mmmunis sententiae contra teipsum diuinauerist Arbitrii

libertas inquit ibi cap. septimo) haee, piari diuinum quidpiam praefulgens

mnii

120쪽

Vbi non est potestas ad oppositum, )bi non est libertati

in anima, tamquam gemma in auro. Ex

hae nempe inest illi inter bonum quidemo malum , nec non inter vitam a momtem ; sed nihilominus inter lucem orenebras, o cognitio σ optio eligendi: si quasant alia, quae smiliter circa animae babitum seseὸ regione respicere videantur: nihilominus inter ipsa censorius quidam arbiter is anima oculus iudicat discernit,sicut arbiter in discernendo, ita in agendo liber: viae liberum nominatur arbitrium, quod liceat vel sari in bis pro arbitrio voluntatis. Hoc in conceptu assignat Bernardas, propriam & essentialem sphaeram liberi arbitrii , id est, ea extrema , quae ab eius libertate formaliter debent in spici,&a quibus essenti Iissime speci sicatur, in quantum libertas est quod si negaueris; conuit,co te ex ipso contextu:expreste namque dicit, arbitrium per habitudinem ad talia extrema, nominari liberum , eo nempe, quod liceat versari in

his pro arbitrio voluntatis: nihil autem l le vel tale nominatur, nisi per O dinem ad essentiale suum specificativum, a quo in ratione talis per se dependet. Circa quod nota; quod aliud est, rem ab aliquo nominari, aliud autem ab aliouo denominari. Denominari quidem contingit aliquando ab aliquo accidentali: quo sensu homo denominatur quid risibile a risibilitate: sed nominari non contin*it, nisi a ratione essentiali: quo sensu iammo non nominatur homo philosophice loquendo, nisi a rationalitate. Et ratio est in promptu ex principijs Dialecticae: nam nomen est notamen rei, non qualecumque; sed primum, id est, significans rem secundum primum & essentialem eius conceptum: rua de causa& casus obliqui excluuntur a ratione nominis, quia secundum primum concePtum rem

non nominant; sed potius denominant : ac per hoc quasi secundo, 3e accidentaliter nominant, non primo Attende ergo, Bernardum non dixisse , arbitrium ab illis extremis, quae ibi astignabat , liberum denominari , sed potius, liberum nominari: satis clare insintians, ab ordine seu habitudine ad huiusmodi,eius primam& essentialem rationem desumi. Ex ipso igitur contextu vera est propositio assumpta, nimirum iuxta mentem eius assignari ibidem extrema ,

per ordinem ad quae essentialis arbitrii libertas debet desumi. Sed videamus nuncaeuiusmodi sintilla extrema, quae sic pro essentiali libertatis si haera seu obiecto assionat. Profecto ea sola sunt,uel opposita contrarie, vel opposita contradictorie et contrarie quidem in his verbis, inter bonum ct malum: co tradictorie autem in his , inter lucem tenebras: quam utramque OPE sitionem: generali etiam propositione complectitur, inquiens: Et si qua sunt alia, qua similiter circa anima b bitum , sese E regione respicere videan tur: hoc est dictuae generaliter quaecumque alia, quae t a anima ut sese e regione respicientia , seu ut sibi inuicem opposita contemplatur: ut facere hoc vel illud, facere vel non facere, facere sic vel aliter, amare dc amorem suspendere, & similia. Concludo ergo breuiter ad nostrum propositum huc syllogismim. Bernardus assignat in praefato loco, extrema per ordinem ad qua esse tialis arbitris libertas debet desumi, & specificari; at non assignat alia . , quam quae ab anima ponunt inspici

cum oppositione seu indisserentia vel contrarietatis, vel contradicti nis: ergo sentit animae eslantialem libertatem , non exerceri in actibus omnino necessari;s , quos cum tali

oppositione seu inditarentia non i

SEARCH

MENU NAVIGATION