D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

dijudicans.Vnde sub voluntario persecto continentur soli actus voluntaris procedentes ex persecta aduertetia seu perfecto iussicio intellectus: sub voluntario autem imperfecto ,

comprehenduntur inotus appetitivi brutorum , & motus tam appetitus quam voluntatis puerorum & amentium et & generaliter quotquot in nobis plenam aduertentiam rationis

praeueniunt, qui & dicuntur motus primo primi. Unde tertio Ethicor. dicit Philosophus, & teste D.Thoma approbant Nisenus & Damascenus, quod pueri bruta animalia communicant voluntario.

Ex hac ultima acceptione sequitur, quod actus voluntatis omnino necessarij, qui scilicet eliciuntur a principio ab intrinseco determinato ad unum tam specificative quam elicitiue , possint dici liberi, si libe rum iuxta hanc acceptionem confundas cum solo voluntario periecto. Ratio est mani sesta: nam necessitas omni modae determinationis ad unum, sicut non obest, quin actus fit ab intrinseco cum cognitione persecta: ita non obest rationi persecti voluntari), ac proinde nec libertati iuxta hunc sensum. Omnes hae acceptiones libertatis, sunt Omnino certae apud Scholasticos . Solum oportet definire, qu nam ex illis ad veram libertatem de se capacem meriti de demeriti, requiratur de sufficiat. Circa quod in primis hoc extra controuersiam est, quod non requiritur libertas gratiae, nec libertas floriae, nec libertas a iustitia, nec etiam libertas a lege. Comstat namque hominis naturalem libertatem , ex se ad meritum & de

meritum lassicientem , subsistero; fiue in statu gratiae sit, siue extra ilium , siue in statu gloriae, siue extra illulia,sue liber sit a iustitia,sive non, Me liber tandem a lege, siue non . Neque hoc sinistre intelligas, quam do audis extra statum gratis subsist re libertatem de se sussicientem ad

meritum: non enim volo,quod status

gratiae non sit conditio requisita ad meritum supernaturale ; sed quod non sit conditio requisita ad illan alteram conditionem meriti, quae est libertas: ita ut stet in actu sine gratia elicito, esse sufficientem libertatem ad meritum , licet non sit sussiciens condignitas desectu gratiae.

Deinde eadem ratione certum est, requiri ad verain libertatem, immunitatem a coactione; prout coactio dicit compulsionem ad actum inclinatioui repugnantem : actus enim vere liber debet in omni opinionα, esse sub dominio, seu potestate operantis ; Be quando sic coactus esset; sub dominio, seu potestate Operantis non ellet. Qualiter enim me Dominum probabis illius, quod contra meam voluntatem compellor facere λ Vnde necessitas coactionis ,

in hoc sensu est id quod directe euertit, de destruit totum fundamentum verae libertatis. Imo tantat' habet cum ea repugnantiam, ut potentia coactionis capax, libera esse nequeat, non solum exercite, seu in actu socundo; sed nec subiective, seu in actu primo: id est, quod non solum

libere non operabitur, sed nec nat ram potentiae liberae obtinebit. V de capacitas ad coactionem , non solum arguit in actu ipso coacto deesse libertatem; sed & insuper deesse ipsam naturam seu subiectum libe tatis in ipso principio, quod sic coacte operaretur : cuin enim haec natura, seu subiectum libertatis sit sola Voluntas , quae cstentialissime petit in actibus suis non posse cogi; semel posito, quod cogi posset, euidenter

eius natura desineret, de sic voluntas non esset voluntas , ac proinde nec

subiective, seu in actu primo libera

renia

132쪽

remaneret. Hac de causa dicit Sanctus Thomas quaestione et r. de Veritate , arti c. quinto ad Primum inta, contrarium: Quod necessitas coactionis repugnat voluntati. Et ad Secundum, mos pertineret ad impotentiam seu in. firmitatem voluntatis ,si ab alio coger tur. Et rursus ad Tertium ex Augustino , Quod libertas opponitur necessia tuti coalitonis. Et iterum ad Quartum , Quod necessitas coactionis repugnat dignunti voluntatis. Vbi ponderandum est,non dixisse tantum quod repugnat actibus voluntatis; sed potius quod repugnat ini Poluntati, ipsus dignitati, quod pertineret ad eius impotentiam seu infirmitatem : quasi apertissime ostendens ipsam naturam seu potentiam voluntatis, & eius intrinsecam dignitatem funditus euersam iri, si coactio in ipsam cadere posset: ac proinde coactio non selum tolleret libertatem exercitam

ipsus actus; sed etiam libertatem subiectivam seu in actu primo, ipsius

potentiae. Quod maxime notatum velim pro percipienda ditarentia, quae versatur inter necessitatem coactionis, &inter necessitatem naturalis inclinationis . Necessitas namque coactionis ut iam dixi & destruit libertatem actus, & libertatem ipsius potentiae; ita ut voluntas semel coactio nis capax, libere non posset operari in ullo actu; si stinet in aliquo pontaretur posse cogi. At vero necessitas naturalis inclinationis, quantumuis ponatur in summo gradu, videlicet& quoad specificationem, & quoad

exorcitium; licet auferat libertatem ab actu, oui cum tali necessitate exercetur ut in sequentibus contra Vincentium ostendam non tamen aufert libertatem Eb ipia poten in

respectu aliorum actuum. cum natu- irae voluntatis non rc pugnet; sed p

tim cum apia in eadum cssinua vo- lluntati; compatibilis sit. Et hoc est,

quod dixit D. Thomas I. p. q.8 a. arcii .ad i .& etiam in locis illis citatis exquaest.22.de Veritate, Quia necessitas

naturalis non aufert libertatem voluntatis . Non in hoc sensu sicut sol ni at Vincentius quod non auferat libertatem actius hoc enim falsissimum est sed quia non ausere aut d

struit libertatem potentiae, respectu aliorum actuum,sicut necessitas co ctionis . Eadem namque potentialibera, scilicet voluntas, deest subiectum libertatis , Ac simul subiecturria necessitatis naturalis inclinationis, licet eadem nequeat esse subiectum libertatis, & subiectum coactionis. Et quod haec sit mens S. Doctoris, P tet niani seste inspicienti attentius ipsius verba: non enim dixit, quod ii cessitas naturalis non auseri libertatem actus ; sed necessitas naturalis non aufert libertatem volantatis. Et in i cis de Veritate,necessitas naturatis non repugvat voluntati, non pertinet ad impotentiam voluntatis, non repugnat diagnitati voluntatis. Ecce ubi praecise docet, non repugnare iesi naturae, seu dignitati, aut potentiae principuliberi, non autem quod non repugnet ipsis act ibus liberis. Igitur immunitatem a coactione, ad veram arbitrii libertatem, esse tialiter requiri, certum est: & ins per quod ea sola in tota sua ampliti dine ad libertatem non sufficiat; etiam patet: nam in appetitu brutorum similis immunitas italaenitur ,

cum non moueantur contra luam ii

clinationem; sed omnino iuxta illam: in quibus tamen nulla vera aut propria libertas inuenitur, ut in conbessci est apud omnes. Tota ergo disputatio ad hoc deuoluitur, utrum videlicet sufficiat; si immunitati a coactione adiungatur nersectum voluntarium, & nil aliud: id est, utrum actus

133쪽

arbitrij, & sussicienti ad meritum, per hoc praecise , quod sit persecte

voluntarius, seu a voluntate proficia scatur ex persecto iudicio rationis, licet cum omnimoda necessitate naturalis inclinationis, tam quoad exercitium actus, quam quoad speciem , ut contingit in production Spiritus Sacti, & in amore quo Deus& Beati diligunt Diuinam bonit tem secundum se. Communis sententia contra n uum & singulare dogma Vincentij, negans est: asserit' re ultra rationem persecti voluntarii, requiri ad veram libertatem actus hanc conditionem, quod scilicet proficiscatur a voluntate cum potestate ad oppositu in: ita ut si cum tali indisterentia ex parte principit non procedat in actus liber non sit, quantumuis alius sit persectissime voluntarius.

Declaratur, quid significetur nomine potestatis ad oppositum, quando dicitur, illam requiri ad

Wram libertatem actus .

ANTEQUAM ad rationes pro

communi sententia accedamus, praelibare oportet; quid intelliamus nomine potet latis ; quandoicimus, non esse libertatem,ubi non est pol estas ad oppositum.

SCIEN DUM ERGO EST

PRIMO: quod nomine potet latis reciuisitae ad ei sentiam libertatis , intelligimus in primis, potestatem expeditam . Ut enim habet D.Thomas 1 .parte quaest. 8 3. art. a. ad a. facultas nominat quandoque potestatem expediram ad operandum: sic facultas p nitur in definitione liberi arbitrηr quα . scilicet dicitur, quod est iacultas v

luntatis de rationis &c.

Sed quia potestatem esse expeditam, nil aliud sonat, quam potestatem esse facilem, & facile possit accipi dupliciter; ideo etiam potestas e pedita potest in duplici sensu intelli

i. Hunc autem duplicem sensum .eclarat D. Thomas quaest. 2 . dveritate artic. q. ad i. ubi sic habet.

Aliquid dicitur esse facile dupliciter:

νno modo propter remotionem impedimenti et alio modo propter appositionem adiutor . Facilitas ergo pertinens ad habitum, est per adiutorq appositionem, nam habitus inclinat potentiam ad actum : hanc autem facilitatem non n minat liberum arbitrium:eo quod quantum est de se, non inclinatur in unum magis quam in aliud. Sed nomiuat facilitatem, quae est per remotionem impedimenti , eo quod liberum arbitrium non impeditur aliquo cogente a proma operatione . Quod & breuius explicans in Secundo ad Annibal dunia

distin. et . quaest. mica artic. a. ad I.

homini inquit dicitur esse facile iulia, re pectu cuius non impeditur: se dicitur liberum a bitrium facultas, inquantum homo non imsteditur, quin possit hoc facere vel non facere. Itaque actus liber debet esse a potentia habente facultatem expeditam ad Oppositum , expeditam inqua qua tenus semper potest hoc facere vel non facere, licet alias facilitas per appositionem adiutori; seu habitus ipsi desit. Ex quo sequitur, non necessario debere esse expeditam moraliter, id est, liberam a dissicultatibus seu circumstantiis , quae dissicultatem par

re possunt: ut sunt motus concupiastentiae,& alia impedimenta quq pro

varietate occasionum occurrere solent. Hoc enim talium est, ad naturalem seu Physicam libertatem requiri :

134쪽

uando dicitur, illam re tibi ad visam libertatem astati si

quiri : cum solus Adam in statu Innocentiae potestatem sic expeditantia habuerit. Sufficit ergo ut dictum est esse expeditam, id est non impeditam, quin absolute & simpliciter possit hoc facere vel non facere, licet unum extremum ipsi difficilius sit

quam alterum.

fCi LNDUM EST SECUNDO:

quod nomine potestatis, etiam intelligimus potestatem proximam et ita ut voluntas libere operatura, debeat esse non solum expedita in sensu iam explicato, sed etiam proximelltem ad utrumlibet. Vocant autemialectici potentiam proximam, illam , quae absque ulla mutatione ex parte sui, hoc vel illud potest. Et ex consequenti voluntas proxime potens ad utrumlibet, erit illa quae a sque ulla mutatione ex parte lui, potest indisserenter hoc vel eius oppositum. Absque ulla mutatione inquam ex parte sua quantum ad ea quae spectant ad vim operadi in actu primo: quod dico propter illa, quae

desiderantur ex parte actus secundi: licet namque huiusmodi requisita sonantur voluntati deesse; equidem luatur,ipsam sine illis esse proxime potentem ad hoc vel illud; quia non desiderantur ad posse seu ad actum . primum, sed solum ad operari seu adactum secundum. Verbi gratia sudiponamus, voluntatem in instanti, quo instat praeceptum supernaturale, non habere nisi auxilium nratiae sufficientis, de deesse ipsi auxilium eisic ,requisitum in sententia Tho mistica, ut de facto praeceptum illud adimpleat: in illo casu, adhuc voluntas dicetur proxime potens ad princepti adimpletionem, licet ulteriori mutatione per receptionem auxilia efficacis, indigeat ad de facto adiit plendum : quia illud requisitum, nimirum auxilium ethcax, non requiritur ad posse scu ex parte actus primi , sed solum ad operari seu ex parate actus secundi: est namque applicatio quaedam ad actum, quae possinon conseri, sed posse praesupponit. Quo sensu intelligitur illud Bemam di; Deus voluntatem applicat operi: nempe per auxilium efficax , quod est ipsa applicatio. Qua de causa oportet hic dilige

ter distinguere, ea quae requiruntur ex parte actus primi,& ea quq requiruntur ex parte actus secundi; ut appareat, cum quibus voluntas sit proxime potens, & sine quibus non sit proxime potens. Pro quo nota, quod ad omnem actum voluntatis, praeui Erequiritur iudicium intellectus, tam ex parte actus primi, quam ex parte

actus secundi: hoc est dictu; quod absque praeuia cognitione obiecti,

non solum voluntas non operabitur, sed nec operari possit. Ratio est manifesta ex communi proloquio, quo solet dici, quod voluntas est potentia caeca, ac proinde absque praevio iudicio seu cognitione, nec operabitur, nec potest operari. V nde & verissime dixit Vincentius, voluntatem

in proxima quasi agendi potestate per

iudicium intellectus compleri . Sed , quoad praesens attinet, aliter requiritur iudicium, ut voluntas de facto libere operetur, & aliter requiritur, ut proxime potens sit libere operari.

Vt proxime potens sit libere operari ; sufficit iudicium indisserens, repraesentans bonitatem obiecti , ut non neces lario amandam: ac proinde ut eligibilem vel respuibilem: ut autem de facto libere operetur, re quiritur priter illud iudicium,aldad,

vel idem mel aliter repraesentans, videlicet talis conditionis, ut non solum repraesentet bonitatem obiecti tamquam non necessario amandam, sed ultra hoc etiam dictet , conueniens cile, hic de nunc illud amare . vel conueniens esse, hic ta nuc actum su-

Bernat dus de

In The

135쪽

In The

riata l.

a Quanti Entur Ilam requJH ad veram Ibertatem actat

suspendere . Ratio huius est haec. Nam ex vi prioris iudicij seu prioris

repraesentationis voluntas solum habet posse indifferens respectu utriusque extremi, ut scilicet possitam re vel non amare, si libuerit: ergo ut de facto ex statu inditarentiae, se determinet & applicet uni extremo de terminate , verbi gratia taliter amo. ri,ut neutiquam suspensoni amoris, necessario requiritur aliud iudicium vel alia repraesentatio, dictans simul cum illa indisserentia ex parte actus primi, determinate ex parte actus secundi hic & nunc esse amandum potius, quam amorem suspenden

dum.

Et in hoc omnino hallucinatur noster Vincentius ; dum negat voluntatem in illo instanti, quo liberὰ amat etiam libertate contradicti nis quam ipse accidentalem vocat eo proxime accinctam ad suspendendum amorem. Fieri enim saepissime potest inquit ) ut in illo instantintilium adpet indicinia aut cogitatio de

Υtilitate suspensionis: sine quo tamen iudicio voluntas ad suspendendum, proxime accincta esse nequit. Ex quo concludit; quod licet acitui positivo libero , qui eo instanti elicithr, in eadem voluntate coniungatrer, potestas ad suspendendum afli. m; non tamen proxima

Cr accinctis a est, O si tamen talis potestas sit, quae per imperium sutim σ

das rarion's possit se ad potestatem Iustet sonip oximam promouere. Itaque in sententia Vincentii, voluntas non

habit potestatem proximam ad suspendendum actum, in instanti quolibere operatur,& hoc quidem, quia multoties in illo instanti non adest cogitatio aut iudicium de utilitat suspensionis. In hoc inquam omnino Vincentius hallucinatur: licet enim verum

sit, fieri posse saepissime, o & semper sat, quod illo instanti quo vo

luntas libere amat, nullum adsit iudicium repraesentans, hic & nunc esse utilem actus suspensionem; cum potius tunc adsit iudicium determi nate repraesentans hic & nunc utilem esse amorem seu actus positionem . . falsissimum tamen est, desectu talis iudicis, voluntatem non habere proximam potestatem ad se edendum actum. Et huius ratio est. Nam ad proximam potestatem per modum actus primi respectu suspensionis , non requiritur in illo instanti iudicium dictans hic & nunc suspensi nem esse utilem ; sed iudicium dictans suspensionem absolutὰ esse possibilem. Guod sane iudicium in omni instanti, quo voluntas libere operatur, semper adeli & adesse debet . Et huius ratio iterum est et nam voluntas quotiescumque libere ope. ratur , semper debet regulari iudicio illo indifferenti ex parte aist iis primi, quod scilicet repraesentet bonitatem obiecti ut non necessario amandam, sed ut libere prosequibilem vel respuibilem: in quo iudicio semper repraesentatur exercitὰ saltem , uuspensionem amoris absolutὰ esse possibulem circa idem illud obiectum, licet non semper repraesentetur, illam hic & nunc esse utilem seu hic & nunc expedire: talis enim repraesentatio utilitatis solum requiritur ad actu suspendendum, non autem ad proximam potestatem suspendendi. It

que illud iudicium indisserens; quod

nos dicimus ad potestatem proximam requiri, & sufficere,cum habeat

repraesentare obiectum ut non necessario amandum, repraesentat ex comsequenti, esse possibilem non am rem ; licet aliquando videlicet cum

de facto voluntas amat repraesentet de facto expedire amorem tantum.

Et sic constituit voluntatem proxime accinctam , & potentem, ut possit

136쪽

atribrem suspendere, pro ea scilicet parte, qua repraesci tat suspensionem amoris esse possibilem; licet de facto determinet ad actu amandum potius , quam ad suspendendum pro illa alia parte, qua scilicet simul dictat cum illa possibilitate suspensionis , hic & nunc expedire seu utilem e

amorem tantum.

Fatentur quidem Thomissae, in illo istanti , quo libere amat, non esse voluntatem proxime accinctam ad suspendendum, si per ly non proximὸ accinctam, intelligatur ipsi deest aliquid, ex parte actus secundi, seu actualis exerciti, suspensionis : hoc enim euidens est, & si qui contrarium contendant, quam longissime etiam rei jciendi sunt. Deest enim pro tune iudicium dictans hic&nuc suspensionem expedire: sive quo tu

dicio voluntas nunquam actum sm

spendet; licet ut dixi sine illo pro

ximὰ suspendere possit. Aliud namque est, posse proxime suspendere i , aliud autem de secto suspendere. In illo instanti desunt quidem requisita ad hoc secundum, non tamen desunt requisita ad illud primum SCIENDUM EST TERTIO, quod potestas ista expedita & proxima ad utrumlibet, quam hucusque explicauimus,diuersimoce debet accipi respectu extremi positivi libertatis, & respectu extremi negat tui.

Voco autem extremum positiuum libertatis facere seu operari; exire mum vero negativum , non facer seu abstinere ab operatione. Respectu igitur extremi negativi, uniuem

saliter, & sine ulla limitatione debet esse verum, quod voluntas libere o perans, siue in ordine naturali su supernaturali, semeer debet esse proxime potens in ordine ad huiusmodi extremum, verbi gratia,ad non face re. Patet hoc : quia ut quis proxime possit non facere actum siue natura. lem siue supernaturalem, nulla alia facultas requiritur, quam ex parte intellectus, iudicium indisserensi iam explicatum, & ex parte voluntatis, ipsa naturalis virtus illius non in pedita: cum ergo utrumque hoc, de facto semper adsit pro quolibet instanti,quo voluntas libere operatur, siue naturaliter siue supernaturaliater; fit consequens pro omni eo instanti,esse proxime potentem ad non faciendum, seu ad abstinendi im ab illo actu. At vero respectu extremilio sitivi, non verificatur hoc uniueraliter: nam non semper voluntas in omni instanti, quo libere operatur,

est proxime potens ad huiusmodi

extremum: verbi gratia, ponamus

quod homo de facto peccet, actu alirio postiuo odij Dei,opposito actui

pernaturalis dilectionis: tunc quidem libere peccat, lica pro illo instanti non Di proxime potens ad actum positiutim dilectionis supernaturalis ipsi oppositum. Certum enim est in Scliola Thomistica, ut voluntas libere pro aliquo instanti peccet,nourequiri semper pro eodem, aliquam gratiam sussicaentem intrinsece receptam , qua proxime potens sit ad contrarium actum supernaturale faciendum:hanc enim gratiam semper sic intrinsece collatam , solus habuit Adam in statu innocentiae.

Et si quaeras: per quid tune illo instant i, subsistat libertas in illo ccato; siquidem non est proxime potens

voluntas ad oppositum extremum . verbi gratia, ad saciendum contrarium actum supernaturalemὸ

Respondeo subsilere per hoc , quod licet illo instanti non sit proxime potens ad extimmum illud positiuum; est tamen in eodem proxime potens ad extremiam negativum, Taliter enim peccat illo peccat odii, ut possit proxime non peccare, seu ab illo peccato abstinerea cum

137쪽

dilectionis tempore videlicoseu instanti, quo praeceptum affirmativum de tali dilectione obligat. Vnde & consequenter nostri Thmmistae, licet contra aliquos Theol

gos doceant, non omnes se singulos homines recipere intrinsice auxilia lassicientia, ad supernaturaliter credendum, sperandum,& diligendum , ut patet in infidelibus negatiue, quibus talia auxilia de facto suerunt negata, in poenam peccati saltem original is; tenent tamen, omnes & sinsulos huiusmodi auxilia de facto, &intrinsece recipere, vel Deum saltem quantum est ex se, paratum esse ad illa largienda, loco-tempore, quoad huiusmodi actus inexcusabiliter obligantur: hoc est dictu, quod talia auxilia recipiunt, vel de lege communi parata habent in quacinuquo occasione,qua peccaret,si tales actus

non sacerent. Si namque ea non reciperent,aut saltem sic parata non haberent; verum posse pro huiusmodi

actibus non haberent, ac proinde nec peccarent, illos actus non faciendo Quapropter constanter etiam docent, quod infideles negative, laon peccant contra praeceptum supernaturale Fidei,Spei,aut Charitatis; imo nec uniuersaliter contra ullum praeceptum supernaturale ; sed solumia contra praecepta legis naturae: quia videlicet praecise respectu praeceptOrum legis naturae habent verum posse, non autem respectu praeceptorum

reste Diuo Thoma, quaestione vigesima quarta de Vcritate, articulo duodecimo ad Septimum in contrarium , Ex naturali virtute possit singula

mortalia vitare: licet taliter non cet, ut possit proxime actum contrarium supernaturalem facere, Unde

aptissime ad rem hanc Richardus S. Victoris, de statu primi hominis,c

pite declinotertio, Non autem arbitrium hominii inquit idcirco liberum dicimus, quia promptum babeat bonum vel malum Iacere; sed quia liberum habet bono νel malo non consentire, Euvbi libertatem salvat, non quia pro-ζtam aut expcditam potentiam ha- eat homo ad faciendum bonum,

quod est extremum positiuum; sed quia promptam N expeditam habet , ad non consentiencum siue bono siue malo, quod est extremum

negativum.

Fateor tamen, quod si illo instanti instet obligatio praecepti affirmativide diligendo Deum amore supernaturali, quod tunc non solum debeat ςsse prox ime potens ad extrςmum negativum:verbi gratia, ad non odio habendum; sed etiam ad alterum extremum positiuum; verbi gratia ad amandum amore supernaturali. Et ratio est: nam ut constantissimς docent Theologi tam extra quam

intra Scholam Diui Thomae nequit praeceptum aliquod obligare ad sui

obseruantiam, nisi homo habeat pro instanti obligationis verum seu proximum poste ad illius impletionem; non haberet autem illud posse respectu impletionis, si idipsum non haberet ad ponendum cium stipem turalis dilectionis: siquidem adimplere praeceptum dilectionis, & ponere actum dile ionis, idςm sunt. Ergo dicendum est, hominem debere cise proxime potentem, etiam respectit extremi positi ui: verbi gratia,

ad faciendum actum supernaturalis

supernaturalium; defeetu gratiae se ficientis, ipsis denegatae, quae sola de

non alia dat verum posse respectu eius supernaturalis.

Et hoc est, quod expressissimὰ d

citit Augustinus, dum epistola centesima quinta ad Syxtum Presbyterum parum post mcdium, loquens de i)s qui Fidei notitiam reieceruinti& de hs , qui nil de Fide audierunt; dixit.

138쪽

cuando dicitur, illam requiri ad veram libretatem actas'. se dixit, quod ipsa ignorantia in eis qui imrelligere noluerunt, ne dubitatione peccatum est, in eis autem qui ηοn potur runt , poena peccati. Quia videlicet, licet non credere, sit peccatum in . ias, qui credcre potuerunt, & credere noluerunt; tamen vice versa non

est peccatum in eis , qui credere non potuerunt; cuiusmodi sent infideles negative: cum enim ipsis denegetur gratia sussiciens ad credendum, nimirum notitia mysteriorum Fidei,& interna supernaturaIis motio vinlantatis , sine quibus credere nemo potest; ipsum non credere, non imputatur eis ad culpam; sed solum habet rationem pinnas

Qv ARTO ET VLTIMOsciem

dum est, quod homo dicitur aliquid proxime pono, secundum duplicem potentiam; vel secundum potentiam

antecedentem tantum,vel 2cundum antecedentem & consequentem mimul. Voco autem potentiam ant

cedentem tantum , illam, quae est virtus proxime sufficiens per modum actus primi respectu alicuius extremi dicet prout sic, nunquam sit

cum illo extremo coniungenda. Osensu auxilium suificiens in Schola Sancti Thomae, seorsim sumptum ab efficaci , dat potentiam proximam antecedentem respectu actius supem

naturalis: quia nempe licet sit virtus sufficiens per modum actus primi, nunquam tamen sine efficaci auxiIio est coniungendum cum actu. Voco vero potentiam consequentem, illam quae insuper est cum actu con- Iungenda; quo sensu in eadem Sch la voluntas simul cum auxilio est a- et , est ad alicientiam iniis superna turalis potens potentia consequente; Zia nimirum cum illo auxilio, non tum potest operari; sed etiam dolacio operabitur. Quando ergo adactum liberum huc u ue requisiuimus, quod voluntas proxime posuit illum non agere, hoc non est sic in . telIigendum, ut possit illum nore agere potentia etiam con sequento ;sed suricit quod possit illum nos

agerepotentia mere antecedenti. Patet hoc manifesto exemplo. Nam Deus adhuc supposito decreto ab artemo , de producendo mundum in is tempore, vere libere in tempore iliatum producit, & tamen non est potens illum non producere potentia iaconsequente, cum repugnet stant decreto, illum actu non produci.Igitur ad libertatem no requiritur posse oppositum potentia consequente .

Exaictis ergo constat, qualiter & in quo sensu debeat accipi potestas ad oppositum, quando illam de eta tia Iibertatis esse contendimus: intelligimus namque potestatem expeditam, id est, non impeditam vilis cogente, quin possit hoc facere vel

non facere potentia saltem antecedente, & insuper proximam, id est taliter instructam, ut nihil ipsi desie ex his quae spectant ad actum priamum T voluntas sub tali statu, est vere potens ad utrumlibet: quodlibet autem horum desit, vere potens cet senda non estis

Praemittitur, is νο sensu actus omniano necessari' ut sunt Spiritus Sancti, amor berrimus' possint dici libeti .

praesentis controuersia , DICO PRIMO, quod actus omnino necessari j vi suom amor beatificus,& productio Spiritus Sancti γ iu nullo alio sensu possunt dici liberi, quam quia

immunes a coactione de insuper persecte voluntariI. Hoc

139쪽

s6 Lib.lLCap.IIIaramim is, in quo sensu actus omnino necessarii

Hoc dictum duas habet partes, Nutramq; ita certam;vt a nullo Theologo negari possit; imo & ita perspicuam , ut vix explicatione egeat .

Quantum ergo ad primam, videlicet hos actus posse dici liberos, si sumatur liberum pro immuni a coactione, do pro persecte voluntario, quis est, qui neget 8 Manifestum enim est, non compelli voluntatem in huiusmodi actibus ad aliquid suae inclinationi repugnans; sed potius mouere se ad aliquid maxime suae inclinationi conHrme. Deinde actus illos ex persectissimo iudicio rationis elici,quis est, qui dubitatὸ Amant siquidem Deus & Beati Diuinam bonitatem, producuntque Pater de Filius Spiritum Sanctum expersectissima cognitione: in Deo quidem comprehensiva, in beatis vero quid ditativa tergo sumendo liberum pro immunia coactione, & pro persecte volunt rio , actus illi liberi dici possunt.

Quoad secundam etiam Partem x

quod idipsurn in nullo alio sensu af firmari possit,ab ipso quoque aduet sario concedi debet. Nam loquendo ad rem nostram, nullus alius sensus superesse potest, quam sumendo liberum propriacipio operante cum indifferentia ad oppositum: quod tamen in praesenti verificari nequit, cum amor ille in Beatis de praecipue in Deo, similitemite productio Spiritus Sancti, sint a voluntate, non ut operante cum indisserentia ad oppositum amoris aut productionis; sed ut operante cum cssentiali de necessaria determinatione, taliter ad a morem di productionem, ut oppositum esse, aut possibile esse, contradictionem implicet. Ergo actus isti amoris Diuinae bonitatis, & productionis Spiritus Sancti, in nullo alio sensu ad rem nostram , possunt diei liberi; quam sumendo liberum

pro immuni a coactione de pro

persectὶ voluntario. Hinc intelligendus venit Angelicus Praeceptor, Quando quaest. io. de Potentia art.2. ad s. dixit, quod Demsua. νoluntate liberia amut seipsum, licet de necessitate amet seipsum,de post pau'ca , liberὸ Diritus Sanctus procedit a Patre, non tamen possibiliter , sed ex necessitate. Sumpsit namque liberum I ro non coacto de pro persecte vo-untario: quod patet ex hoc, quod immediate prs miserat: dixerat enim

ante, non est autem violentia vel coactis in hoc, quod aliquid secundum ordinem suae naturae mouetur, sed magis in hoc , quὸd naturalis motus impeditur τsicut cum impeditur graue, ne desceu dat ad medium. Ex quo statim inseri propositiones citatas, unde Deus sua i .dist. svoluntate liberὸ amat seipsum , &c. q. I M .

Quas nil aliud praetendens, quam quod huiusmodi actibus nulla insit Ccoactio aut violentia , quantumuis vanno in eis conspiciatur summa necessitas: ex eo videlicet, quod Deus in . rdub. huiusmodi moueatur voluntarie de L. c6cl. complacciater , omnino secundum C x ordinem suae naturi & non contra it p.it.., lam. Sic explicant hunc locum Ca- qu. x . preolus, Baranea, Corneto&Tho. mistae omnes, quotquot de hac reia ait .lta scripsere. inum,

Quibus & ego subi jcio non contemnendam rationem, cur sic explicari debeat . Nam Sanctus Doctor in illo articulo agebat contra haereticos, ut patet ex Corpore, quod incipit I Respondeo dicendum, quod haeret corum instantia coegit antiquos fidei D ctores de bis quae sunt fidei disputare: is ter haereticos autem teste eodem Sancto Doctore Prima parte, ' λα- stione quadragesima prima, articulo secundo ad Primum) nonnulli su runt , qui ab actibus notionalibus ,

ctiam concomitantiam Diuinae v luntatis remouebant, taliter ut assererent Filium de Spiritum Sanctuna

Prot

140쪽

produci natura, sic tamen ut voluntas producendi in producente non

adcsset: sicut O nos est ibidem Diuus Thomas) multa naturali necessiatate contra voluntatem patimur , vi mortem σ senectutem, O Miusmodi defectus.Vnde in opinione hom,per sonat procedebant nolente patre, vel eoacto Patre. Contra hos ergo i quens Sanctus Doctor, non aliter dixit Spiritum Sanctum libere procedere, quam qualiter ab haereticis notabatur: ab illis autem negabatur liere procedere, quia coacte seu nolente Patre dicebant procedere. Ergo S. Doctor contra illorum sensum aD firmans procedere libere, nil aliud voluit,quam quod procedit non m cte, sic Patre potius volente seu omnino voluntarie se habente. Imo& huius rei habemus manifestum simile in dictis Diui Hylaris: qui teste etiam Diuo Thoma in

primo Argumento, articuli iam citati ex prima parte) dixit in libro de

Synodis: quὸd non naturali necessitate ductus, Pater genuit Filium: cum tamen de fide sit, Patrem naturalissima necessitate Filium teneraro. Quomodo ergo dictum hoc Hylarii accipietur Anne in tali sensu , vixeritatem fidei negauerit ρ Minime. Loquebatur enim contra haereticos, qui per naturalem necessitatem intelligebant coactionem; ac proinde illam hoc modo negans, solum coactionem negabat, non naturalem n

cessitatem voluntariae inclinationis. Sic pariter Diuus Thomas , assi mans Spiritum Sanctum liberE pr cedere contra sensum haereticorum,

qui dicebant procedere coacte, nil aliud per ly liberὸ voluit, quam non

coacte.

Ex his patet quam inepte, & pueriliter Vincentius ex illo loco quaestionis decimae de Potentia, deduxerit Spiritum Sanctum iuxta mentem Diui Thomae procedere vera, pro pria & essentiali libertate, de sese ficienti ad meritum. Vt enim constat;nil aliud voluit,quam quod procedit non coacte feci voluntariE Zecomplacenter ; quod tamen ad veram, propriam, seu essentialem libertatem meriti non sufficit,ut deinceps in sequentibus ostendam.

Actus omnino necessarior, non esse vor seu propria liberos , ostenditur ex unlacri definitione potentiae liberae,

qua dicitur, quod est illa , Quae positis omnibus ad agendum praerequisitis , potest agere di

non agere.

PRAELIBAT Is his, quae sup

rius commemorauimus, non

erit operosum, Philosophiam nostra rationibus comprobare ; videlicet non subsistere veram aliquam aut eulantialem arbitrij libertatem in actibus omnino necessarijs, qui elictui tur absque potestate ad oppositum , totum.

expedita & proxima in sensu supra

explicam.

Sed quia omnis, quae ratione suscipitur de aliqua re disputatio, debeta definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id, de quo dilautatur;

non abs re nos quoque discursum nostrum a definitione potentiae liberae incipimus; vi planum sit quis actus ab ea libere eliciatur,quiS non. Definitur ervo ex Doctrina Arist telis tertio Ethicorum cap.septimo, potentia libera quod in illa, quae positis omnibus ad agendum praerequisitis, potest agere non agere. Ex hac autem definitione, breuis sed emcax conficitur argumentatio ad rem n G stram.

SEARCH

MENU NAVIGATION