D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ro Lib. II.Cap. IV.Sect. III. Vincentius nequit sine iactui sua opinionis

ta: at si solum intenderet, potentiam ad opposita, est e simul in nostra v Iuntate , in hoc sensu; quia videlicet est proxima pro uno tanti im extremo& remota pro alio, nullum discrimen poneret inter ipsa opposita, quoad rationem simultatis: ergo dicendum est, velle simultatem potentiae in alio sensu, ita ut sicut est proxima pro uno extremo, sit quoquo proxima pro alio. Discursus est clari stimus, & minor patet. Quia Opi posita etiam sunt simul in codem ii

stanti , si fiat sensus, quod in instanti,

in quo est unum oppositum proxime de formaliter, sit quoque alterum rem e & radicaliter: hoc enim verissimum est; cum nullam habeat re. pugnantiam, amorem verbi gratia existere in hoc instanti proxime

Ee formaliter, & in eodem existere

non amorem , remote & radicaliter. Quarto iterum argumentor ex

supra alia Doctrina Diui Thbmae , quam supra citaui: videlicet, quod facultas posita in definitione liberi arbi-- tri , nominat potestatem expeditam ad utrumq; oppositorum; quatenasse ilicet non debet esse impedita, quin possit hoc facere, vel non sacero. Tunc sic: sed facultas, quae tantum est proxima pro uno extremo, & remota pro alio, non est expedita ad utrumlibet: ergo facultas in tali sensu non est sussiciens ad libertatem .

Minor iterum est res patentissima: nam quis cordato Philosepho per suadebit, quod haec aliqua numero facultas sit de se, in hoc instanti B, ex edita ad hoc faciendum, & non faciendum, si pro uno extremo desit ipsi vis proxima, vel aliquid ex pa te virtutis requisitum p Appono exemplum, & capietur facillime . Si

voluntatis verbi gratia in hoc instanti B, desit iudicium intellectus, dicetne aliquis illam pro illo instanti esse expeditam ad volendu Iterum si oculo desit de secto species visibilis, dicetne aliquis illum de facto ebse expeditum ad videndum Certe qui talia di ceret, Peripateticus non

esset: &qua quaeso de causa p Pro cto non alia,quam quia voluntatem,& visum expeditas nominaret poten. tias , etiam in casu, quo utrique de-ellet actu aliqua virtus proxima, vel aliquid ex parte virtutis requisitum ad volendum & videndum . Ergo pariter Peripateticus esse nequit, qui

potentiam remotam dicit esse expeditam , cum tali potentiae , etiam

aliquid potentiae seu virtutis desit,ad hoc vel 1 llud praestandum . Dico autem aliquid potentiae seu virtutis, quia ixi vi supra monui licet contingat potentiae aliquid deesse ex parte actus β η.lo. secundi, non spectans ad rationem potentiae seu virtutis , cuiusmodi in sententia Thomistica est auxilium .essicax, non propter hoc desinit potentia illa esse proxima seu expedita. in ratione potentiae .

QUINTO argumentor a pari ex

libertate Diuina: nostra namque libertas, cum sit quaedam participatio illius ; debet proportione seruata, habere omnia illa , quae habet libertas Divina; si alias nulla adsit specialis repugnantia. Tunc iterum sic: at libertas Diuina in actu secu do , prouenit nostro modo intelligendi a potestate utrimque proxima& non solum proxima pro uno extremo de remota pro alio: ergo pariter nostra nequit in actu secundo exerceri, nisi proueniata potestate, e tiam proxima pro utroque extremo, Minor videtur omnino certa z nam quis negabit voluntatem Diuinam

pro priori signo ad liberam voliti

nem creationis mundi, non fuisse etiam nostro modo intelligendi, aeque

pro ime potentem ad non creati

dum Z Et consequentiam probo nam nulla specialis repugnantia , potestin

152쪽

Denerare libertatem amori beatifico aut virationi. Iosin hoc assignari respectu voluntatis

creatae. Tum quia simultas potentiae utrimque aeque proximae ad opposita, non ius eri simultatem ipsoru tria Oppositorum, ut ostendit Doctrina Sancti Thoine iam citata ex quaestione sexta de Malo. Tum etiam quia facultas , quae semel ponitur esse proxima ad liberam actionem elicie

dam , ipso facio, di sine ullo prorsus addito, est quoque proxima ad non actionem, seu ad suspensionem illius: , 1 L cum ad non agere ut supra etiam ..... monui nulla alia iacultas ex parte

Ut potentiae requiratur, quam ipsa na turalis vis voluntatis, & iudici utata

indifferens de bonitate ipsius actionis,quod in via circa quodlibet obiectum clim pcrsecta aduertentia propositima semper adest ut infra exiti 1 1 P stilo otiendam o ergo nulla apparet hic specialis repugnantia, cur itia prili. bertas voluntatis creatae non possit

ς/Piψ quoque , ac debeat in retestat utrimque proxima constitui. V L TIM O tandem argumentori posteriori: nam potestas ad Opposita, requisita ad libertatem lium, nam, eli il la quam negabant haereti- ci sub motione Diuina subsillere: at illa quam negabant sub motione Di uina subsistere, non erat proxima

pro uno extremo,&remota tantum

pro alio: ergo dicendum est, in illo sensu potestatem ad oppositum, ad

libertatem non susticere. Minor incovideri eli euidens . Nam Caluinus sicut non negauit hominem sub motione Diuina agere voluntarie &exi persecto iudicio rationis ut supra

siti. i. saepius inculcatum est ita negare non Evim potuit in voluiitate praemota ad a-- - morem , Iemanere potestatem illam remotam, qua se possit abiecta praemotione ad rationes conquirendas,

de potestatem uispensioni proximam

promouere: haec enim potellas nil

aliud est, quam ipsa uatura hominis,l rout particeps est intellectus & v

untatis: quae ipso facto prout sic, potens est rationes conquirere ad agendum & non agendum, si aliunde non impediatur.Cium ergo Caluinus non adeo insani uerit, ut naturam hominis negaret; sed solum dixerit, illam S modum eius agendi liberum ex motione tinpedita; euidens est potestatem illam remotam ad non agendum sub motione agnouisse; qua

scilicet si motio non adesset posset

se ad potestatem proximam laudem

promouere.

Haec omnia, Vincenti, mihi tam certa sunt, ut nullo modo possim opinionem tuam, aut ut Philosophicam, aut ut Catholicara approbare. Quoquo sum ergo te eo eras veiterum verbis Prosperi utar a temet- peo

ipso vincisis , cr vinceris. Vt enim coni.

abunde his tribus Sectionibus osten- Collausum est, ii definitionem illam vulga- Τ' rem potentiae liberae admittis sicut facere te putas) non saluas actus praedictos spirationis & amoris beatifici liberos esse: & si hos liberos esse, non saluas ; non solum corruit Philosophia tua, UBI VOLUNTAS, IBI

LIBERTAS; quin imo nec actus Ia stros in via sub ellicacis gratiae tractu, liberos est e, saluare poteris,nisi nobiscum potestatem proximam ad

oppositum, apposueris.

Sed hic quaedam tua Dicta necessario diluenda sunt, quibus Satis eff-caciter videris velle persuadere, potestatem illam utrimque cxpeditam N proximam poni non debere. I sorma Scholastica lubet ea proponere , ut clarius percipiantur.

PRIMO ergo Potest ex dictis tui In Theargui. Quia per potestatem illam Π--:- remotam in sensu a te explicato, HL ἰs ui ficienter differt homo in rationeo ἰ- o 'agentis liberi, a brutor ergo frustra superadditur alia, quae sit pro eodem iusianti proxima.Consequciatis cor

stata

153쪽

ra dum

stat, & antecedens probas: quia n quaquam possunt bruta hoc, quod est, tempore congruo fabricare fibi pontem

rationum, per quem ab νno latere indifferentia ad oppositum aliquando transeant. Ergo praecise per hoc, quod absolute ponatur id ipsum posse ii ino; sufficienter disteri a bruto, licet posse illud pro quolibet instanti

libera: Operationis , non sit proxi

mum .

SECUNDO: Quia illa pote-

sas ad libertatem lassicit, rationiciatus dicimur utrumque oppositorum in potestate habere: at dicimur inquis in potestate habere non tantum tu, quad ita est in proxima potestate , ut iam iam immediatu manu approbendere valeamus, sed etiam illud ad quod volendo agendo nes pertingere possumus: ergo non requiritur, quod

l)ro quolibet instanti, quo libere vino aliquid, habeam in proxima potestate oppositum, sed sufficit quod ad illud volendo di agendo postea possim pertingere. Discursus est i xitimus ,& minorem iterum probas duplici exemplo. Primo, quia hominem diuitem ais nummos suos, arca quamuis inclusos, in potestate sua habere dicimus, quia scilicet utcumque potest ad illos pertingere . Secunab, quia o lugustinus inquis dicit,primum hominem habuisse in potestate sua, perpetus vivere; non quia de vitae perpetu rate aut de fructu vitae comedendo semper cogitaret, e r ad etim carpendum perpetuo accinctus esset,sed quia volu tate sua tempore oportuno ad illum pedit ingere, carpere, edere , O sic vitam in perpetuum prorogare poterat.

TERTIO: ad libertatem humanam non est necesse, ut eo liberae suae determinationis instanti , voluntas semper habeat actu ante oculos, a gumenta illa aut rationes, quas In tellectus ad contrarium suggerer

Potest: sed sine actuali praesentia il

larum rationum non stat ad contra rium potestas proxima: ergo illa proxima ad libertatem humanλα, non est neceflaria . Minorem cum consequentia supponis, & maiorem probas. Nam fieri potes, H eo instanti , quo voluntas se liberὸ determinat, anima nullam aliam cogitationem ante oculos mentis babetat quam illam, qua se voluntas in amorem praesentis obiecti inclinat. Immo enim famelichs ais )cibum ante se positum sumere libere vult, etiamsi de abstinendo, aut de applicando inteli ectum, an sumere expediat, nihil cogitet. Ergo non est necesse ad libertatem humanam , Ut eo liberae suae determinationis instanti, voluntas semper habeat actu , ante oculos argumenta & rationes; quas intellectus ad contrarium suggerere potest. Haee de similia sunt , Vincenti, quae te mouent ad ponendam solamotestatem remotam, etiam ad luertatem contradictionis. Et certe si huiusmodi a Tyrunculis & Scholae nouiti)s in disputationem induci viderem ; non utique mirarer,cum sua saltem exteriori specie dissicultatis non careant; ob idque facile possint non exercitatum quemque turbari aut confundere; sed quod haec eadem sint, quae virum alias Theologum a communi veritate, ad priuatam opinionem seducant, non possum nox. mirari, ut par est.

guendo antecedens. Per potestatem illam remotam sufficienter differt homo a bruto, in ratione agentis luberi ; libertate radicali, concedo antecedens: sussicienter dissere in rati ne agentis liberi; libertate proxima, nego antecedens . Ergo frustra superadditur potestas quq sit proxima, nego consequentiam: quia sicut homo in ratione liberi differt a bruto dupliciter, & in ratione liberi radi

calis, ubi suis

154쪽

Penegare libertatem amori bsatifico aut spirasonἰ iii

calis, quando scilicet non est proxime

dispositus ad libertatem exercenda, defeetu alicuius requisiti ex parto actus primi ,& in ratione liberi pro xime , quando omnia illa requisitata adsent; ita pariter praeter potestatem illam remotam, per quam constituitur in ratione liberi radicatis, debet poni potestas proxima I per quam constituatur in ratione agentis liberi proxime. Et certe si argumentum aliquid probaret, probaret utiq; nullam debere poni potentiam proximam in anima verbi gratia) ad intelligendum aut volendum: nam potest eodem modo argui & dici, quod homo sufficienter ditare a bruto in ratione intellectivi aut volitivi, per

potestatem remotam intelligendi quae est ipsa anima, cum brutum nec huiusmodi potestatem habeat: ergo non debet superaddi potentia proxima ad huiusmodi actus ; nulla est consequentia , di viro Theologo prorsus indigna. Idem ergo dic in praesenti.

cedendo maturem: qnod scilicet illa potestas ad libertatem susticit , ratione cuius dicimur viruinque Oppositorum in potestate habere ; sed miminisse oportet illius quod supra in probationibus dixi, nimirum m dum potestatis debere esse, iuxta modum libertatis. Ex quo fit ad libertatem radicalem suilicere potestatem ad oppositum remotam seu radicalem; ad libertatem vero proximam, qualem homo exercet in actu secundo libere operans, non sufficere nisi potestatem ad oppositum loroximam . Transeat crgo , quodio mo dicatur utcumque, seu abi Olute in potestate habere, etiam id ad quod agendo & volcndo pertingere potest, licet pro hoc vel illo instanti

proxime non possit; caeterum ex eo

nil insertur ad propositum. Nam si

contingat ipsum taliter in aliquo actu se habere, ut proxime non possit facere oppositum; erit quidem in illo actu liber radicaliter,non tamen proxime; sed proxima eius libertas potius erit impedita , & ligata . Unde cum in quolibet instanti, quo libere operatur, fatendum sit, ipsum esse liberum libertate proxima; fatendum quoque est; ipsum habere potestatem ad oppositum expediatam & proximam, & non solum remotam . Per quod etiam patet ad exempla inducta. Circa primum de homine diuite, fateor ipsum absolute in potestate sua habere nummos, a

cae quamuis inclusos. Sed quid inde λ Nil aliud profecto, quam quod

circa ipsos sit liber radicaliter . Quando ergo erit liber circa illos in actu secundo λ Re 'ndeo, quod tunc

praecise , quando circa illos exercet actum aliquem, vel internum, vel externum, taliter ut proxime possit non exercere , distribuendo verbi ratia taliter ut proxime possit non istribuere, vel volendo illos taliter distribuere, ut proxime possit non velle distribuere. Et per idem patet ad exemplum de Adamo. Ille quando ad esum fructus vitae proxime accinctus non erat; non erat quoquo proxime liber circa eundem,sed tantum remote& radicaliter: tunc autem erat liber proxime, & non alias; quando taliter actu comedebat, ut posset proxime non comedere , vel

taliter actu illum interius desiderabat, ut postet proxime non deside

rare.

DICO AD TERTIUM: disti

quendo de illis argumentis & rati nibus, quas intellectus in contrarium suggerere poteti . Si namque per huiusmodi rationes intelligantur eae, quae reqNiruntur ad actu suspendendum, vel ad actu cessandum, fateor illas non semper,inio nunquam ades-

155쪽

nesa se praesentes; eo instanti, quo volun-

l. i. i. taς libere se ad actum determinat ut iis c supra satis clare insinuaui Caeterum ex absentia illarum non insertur,vo luntatem non esse proxime talentem ad suspesionem vel cessationem, cum proxima potestas huiusmodi rationes non requirat . si vero in telligantur eae, quae desiderantur ad posse proxime suspendere vel cessare; sic dico, huiusmodi semper adesse . pro quocumque instanti liberae oporationis . Illae enim nullae aliae ratio i nes sunt, quam unica simplex ratio,

seu iudicium indifferens de bonitate obiecti, quod circa quodlibet obi

ctum in via cum periecta aduertentia propositum semper inuenitur . Transeat ergo iterum, quod homo famelicus libere sumat cibum, licet nil de actualiter abstinendo cogitet; dico tamen quod illum sumit sive ' homo sumat de non sicut brutum ex iudicio indifferenti, ex vi cuius ita sumit, ut possit proxime non sumo' Te . His puto, Vincenti, tribus tuis dictis abunde & perspicue esse latu, lactum.

Idem assumptum , nimirum actus omnino necessarios non esse ver seu P vriὸ liberos, ostenditur ex eo , quod omnis actus vetia liber debeat procedere a voluntate, ut voluntas es, non a voluntate, Ni natura est.

PR AETER Vulgarem illam desi

nitionem de qua us hae modo imus est & aliud principium non

minus enicax ad nostram communem Philosophiam comprobandam: videlicet omnem actum vere liberum debere procedere a voluntate , ut voluntas est, non a voluntate, is natura est. Pro quo scire oportet, in volunt te inueniri duplicem conceptumo, unum paturae , alterum voluntatis formaliter. Conceptus naturae est itali quasi communis cum alijs rebus:&in hoc consistit, quod sicut aliae

res, sunt naturae quaecam, ad unumquid determinatae secundum propriam cuiusque exigentiam: verbi gratia, grauia ad motum deorsum, leuia ad motum sursum, uiuentia ad hanc vel illam persectionem naturalem , ita pariter & voluntas, cum . res quaedamst; natura etiam quaedam est, secundum propriam suam exigentiam, ad unum quid determinata : sed conceptus voluntatis est illi soliproprius de peculiaris, in hoc

consistens, quod in ordine ad aliqua, non determinata, sed potius indisse rens, & indeterminata sit. Hoc qui negat, negat expressissimam doctrinam Diui Thomae, variis in locis ab eo traditam. Videri potest Prima parte, quaestione quadragesima prima, articulo secundo in Corpore, & ad sextum : quaesii ne vigesima tertia de Veritate, articulo quarto in Corpore. Et specialiter quaestione vigesima secunda, de Veritate articulo quinto:ubi in Compore duplicem illum conceptum sic declarat . Sciendum es inquit quod

in rebus ordinatis oportet prim m m

dum includi insecundo: in secundo non solum inueniri, id quod sibi competits cundum rationem propriam ; sed quod

competit secundκm rationem primi. Sicut Domini conuenit non solum ratione

uti,quod ei competit secundum propriam disserentiam, qua est rationale ; sed νti Iesu Net alimento, quΘd ei competit si cundum genus surim, quod est animal vel

viuens e c. satura autem o voluntas hoc modo sunt ordinata, vi ipsa voluntas quadam natura sit; quia omne quod m

156쪽

βuod actus libere debeat esse a voluntate, ut voluntas est. II 3

in rebus inuenitvr, natura quaedam diacitur . Et ideo in volautate oportet inueniri, non solum id quod volunta:is est; Ied etiam qu d naturae est. Hoc autem G cuiuslibet naturα creatae νt a Deo fiordinata in bonum; naturaliter apyetens illud: unde νoluntati ipsi inest naturalis quidam appetitus sibi eouueni tissent, praeter hoc habet appetὰre alia quid secundum propriam determinati

nem id est liberum beneplacitum

non necessitates scilicet naturalis inclinationis quod ei competit in quanium voluntas es. Ea ubi apertissime

utrumque conceptum, & naturae &voluntatis exprimit et asserens primum voluntati communem elle cum caeteris rebus , sicut homini commune est cum ali)s, ei se animal; secundum autem omnino ipsi esse peculiarem & proprium . Imos sicut & nos dixi mus fatetur primum consistere in naturali determinatione seu necessitate ad unum; alterum autem non

in tali necessitate sed potius in indisserentia . Vnde&consequenter ad haec in eodem articulo ad quintum in contrarium ii ixit, quod voluntas iI qua ι- tum est rationalis, ad opposita se habet. Hoc enim est considerare ipsam, secun

dum hoc quod est ei proprium; sed prout

es natura quaedam, nihil prohibet eam

determinari ad νnum. Et rursus quaestione secunda de potentia articulo tertio in Corpore, volantas inquit

is quantἡm voluntas, cum sit libera, adHrumlibet se habet. Potest enim voluntas agere vel non agere ic vel sic facere, velleς non velle,σδε respectu alicuius

boe voluntati non conueniat; hoc accidet voluntati, non inquantum Noluntas ess, sed ex Dicunatione naturali, prout sciriacet quaedam natura est.

Ex hoc ergo Principio omnino validum conficio Argumentum- . Omnis actus vere liber, formaliter

qua liber est,debet proficisci seu pr

uenire a voluntate, ut voluntas essnon a voluntate, ut natura est: sed actus absolute necessarij necessitat specificationis & exerciti; seu respectu quorum non cli potestas ad oppositum; ut spiratio & amor beatificus , non Provianiunt a volvatate , uti

voluntas est, sed omnino a voluntate ut natura est: ergo similes actus vere liberi non sunt. Discursus tenet in .sorma, si maior & minor probentur Poteli autem utraque facillime probari ex citata doctrina D. Thomae.

MAIOR quidem sic: nam Omnis actus vere liber , formaliter quaeliber;debet prouenire a voluntate secundum conceptum ipsi peculiare di proprium: cum hoc quod est libere operari, soli voliantati, ut ab omnibus rebus ditari, formaliter competat: licet enim radix libertatis sit etiam in intellectu ut dicam capite sequenti libertas tamen formalis non est nisi in sola voluntate, sicut in primo sui stibiecto. Quapropter idem sanctus Doctor prima parte quae iione octuagesima tertia articulo quarto S in Secundo ad Annibal dum distinctione vigesima

quarta cauaestione unica articulo secundo ad secundum re ad tertium , docet liberum arbitrium formaliter& in recto, pro nulla alia potentia supponere , quam pro voluntate: vnde & ibidem dictum illud Damascunt approbat, quod liberum arbitrium nil alui des quam voluntas, seu, pere sentiam est ipsa valuntas. Quia videlicet quamuis intellectum connotet si-ciit fili radicem, seu in.obliquo I so maliter tamen, seu in recto solan adfert voluntatem. Ex quo fit, quod libere operari formaliter loquendo est proprium soli voluntati,prout ab omnibus alijs diluci. Imo nec ipse Vincentius hoc negare potest ecum expresse fateatur, quod libertas, etiam ou cialis sit modus agendi νο-

157쪽

iis τά. ἰκηtatipeculiaris. Sed ex hoe iam fitria. iid ulterius,quod omnis actus verE liber

T.: to. formaliterqua liber , debeat prouem mi nire a voluntate secundum conc ρ ' ptum sibi peculiarem & proprium , non vero secundum conceptum sibi cum aliis communem. Tunc vltra; conceptus voluntati peculiaris &proprius est solus conceptus voluntatis, ut voluntas est, non autem, ut

natura est, cum in hoc secundo teste Diuo Thoma cum alijs conueniat. Ergo omnis actus vere liber, maliter qua liber, debet esse a voluntate secundum conceptum voluntatis,stu ut voluntas est, non vero secundum conceptum naturae, seu ut natura est. Maior ergo argumenti principalis vera est.

DICES, etiam esse conceptum voluntati proprium , hoc quod est ipsam operari cum necessaria dete minatione ad unum, dummodo id fiat ex per tacto iudicio rationis,caim prout sic, nulli alteri rei competat: ac proinde a voluntate prout sic op rante, posse etiam actum vere liberum prouenire.

SED CONTRA . Quia in primis

istare onso est directe contra Ditium Thomam: quod sic patet: nam in praeallegatis locis , hoc quod est voluntatem operari cum naturali determinatione ad unum , indubie

sumpsit,etiam prout fit ex persecto iudicio rationis; siquidem loquitur

de voluntate , intellectuali modo operante, & non de motibus eius subitaneis aut de voluntate amentium seu puerorum et at ibidem expresse asserit, hoc conuenire ipsi lac dium

conceptum naturae , quem etiam

condit tinguit contra id,quo sibi competit secundum rationem propriam: e go dicere, quod talis modus operandi , quando fit ex pertacto iudicio rationis , conueniat voluntati secundum proprium N peculiarem eius conceptum , est directe contra Diuum Thomam.

Deinde quia solutio peccat, non distinguens in opere voluntatis id quod .ectat ad substantiam operis, ab eo quod spectat ad modum oporis . Aa substantiam eius spectat, hoc quod est eam operari expersectq iudicio rationis, cum ipsa lubstantialiter sit appetitus intelleetitalis . Admodum autem spectat hoc quod est

ipsam appetere cum determinatione ad unum , vel cum indiiserentiata . Quando ergo dicitur es le etiam proprium voluntati hoc quod est eam Operari cum determinatione ad unum ex persecto iudicio rationis;

potest bene & male intelligi: bene,si dicatur este proprium id , quod ibi

importatur tamquam spectans ad substantiam operis, scilicet operari intellectualiter, seu ex iudicio rati nis i hoc namq; soli voluntati proprium est: male autem, si dicatur e Liae proprium etiam id quod ibi importatur tamquam spectans ad modum operis , scilicet operari cum determinatione ad unum: hoc namque salsum est, cuin modus ille sic appetendi cum tali determinatione, etiam competat alias naturis. Quando ergo nos cum Diuo Thoram negamus esse propriuin voluntati, hoc quod est eam intellectualiter appete re , cum naturali determinatione ad unum e solum excludimus' ab eius proprietate modum illum naturalis determinationis, non autem substantiam ipsius intel lectualitatis is quae in opere voluntatis interuenit . Et hoc certe respondenti fauere non pintest: nam actus liber debet prouenire a voluntate secundiim con pin mei proprium, etiam in modo operandi; taliter autem non est ei proprium hoc quod est operari ex iudicio rationis, cum hoc substantiam operis nominet,& non modu operis. Ex

158쪽

aiad actur liber debeat esse a voluntare, ut volantus est. os Ex quo proinde amplius confirmo

probationem nostrae maioris principalis: nam omnis actus vere liber, quatenus liber , debet prouenire a voluntate secundum conceptum ei proprium etiam in modo operandi, cum actus liber ut liber, non solum . manifestet substantia principis operantis sed etiam modum operandi rimo expressius i plum modum operanda , quam operantis substantiam: at conceptus naturae intellectualis, in voluntate repertae , non est ei proprius in modo operandi, cum habeat modum operandi communem cum aliis naturis : ergo implicat a voluntate sub conceptu natutae pr. uenire actum vere liberum. Sed instabis. Aliqui actus puero rum & amentium sunt substantialiter actus voluntatis : cum iuxta communiorem sententiam Theol gorum non omnes eorum actus ex

sola imaginatione & appetitu sensitivo proueniant, sed nonnulli etiam a voluntate, licet necessario: quod etiam ex eo patet: quia discurrunt, discunt artes, timent, vident & Ἀ- tantur: & tamen non fiunt ex peris cto iudicio rationis: ergo falso dixi. mus , hoc quod est operari voluntatem ex persecto iudicio rationis, spectare acieius substantiam: sicque vi. detur spectare etiam ad proprium eius modum agendi.

Respondeo, esse quidem substantialiter actus voluntatis, si voluntas consideretur materialiter seu in esse Physico, non autem si consideretur sormaliter prout est appetitus intellectualis: prout sic enim considerata voluntate , nec substantialiter quidem, sunt actus voluntatis: cum ab ipsa non emanent prout sormaliterviente intellectu seu ratione. Qua de caula dixit Diuus Thomas Prima Secundae quaeitione decima articulo

certio in Corpore , quod de ratibus eadem est ratio Rut O de animalibus

brutis, qua ex necestatesequuntur impetum palpionis: in his enim non est alia quis rationis motus per consequens nec voluntatis . Quasi in pueris dementibus , etiam nullus sit motus rationis aut voluntatis formaliter. Unde semper verum remanet, hoc quod est actum voluntatis esse expersecto iudicio rationis, spectaro ad eius substantiam: si consideretur inquam eius substantia sormalia ter , seu prout est appetitus intellectualis: in quo sensu & non aliter, diximus hoc ad substantiam eius spe

ctare

Sed iam pergamus ad probati

nem Minoris et videlicet nullum actu necessarium, qua talis est, prouenire a voluntate, ut voluntas est, sed a vinluntate , ut natura est. Minorem it que hanc probo tripliciter.

PRIMO: quia ut habet Diuus

Thomas in loco praealte*ato ex quae stione secunda de Potentia ) Volauitas

in quantum voluntas, cum sit libera,rudisserenterse habet ad utrumlibet; ergo voluntas ut voluntas nullum actum elicit omnino necessarium, cum ille eliciatur absque indifferentia. SECUNDO: quia ea de causa docet ibidem , nec generationem Verbi in Diuinis, nec productioneiu Spiritus Sancti esse a voluntate, ut voluntas est ir sed generationem ab intellectu ante omne imperium voluntatis, & productionem Spiritus Sancti a voluntate quidem, sed naturaliter seu sub conceptu naturae, ut ibi habet ad undecimum. Et rati nem a s lignat in Corpore: quia o cillud curus νoluntas e i principium, intellige de voluntate, ut voluntas est,

quia de illa sub tali semialitate linquebatur) quantum in Ie est,phsibile essesse vel non esse, esse tale vel tale, tunc, vel nmta. Quae ratio aequaliter conuincit de quolibet alio actu spe H a cilica-

159쪽

upta

lib. I.

cificatiuε , R elicitive necessarior cum nullus talis quantum est ex vi insums ipsius voluntatis habeat possibilitatem ad esse di non esse, sed

potnis omnino determinatus sit adesse tantum. Ergo dicendum cst nullum talem actum prouenire i voluntate ut voluntas est.

TERTIO: quia de omni eo quod

procedit a voluntate ut voluntas est, verum est dicere, quod ita est , quia voluntas vult. Patet hoc ex ipsis te minis: nam ii actum aliquem elicitvel imperat formaliter in quantum voluntas est, ipsa in quantum vult, est causa illius actus: ergo de actu illo erit verum dicere, quod suum esse habet, quia voluntas vult. Vnde Diuiis Thomas in articulo iam citam, volens in tertio argumento probare , quod voluntas ut voluntas imperat actum intellectus, sicut & ali rum potentiarum , assumpsit hanc causalem ex doctrina Anselmi, Interul es,quia volo, sicut O ambalo quia νο- to. Imo & in quarto argumento idemvrobans in Diuinis de actu praedesti . tiationis, quod scilicet sit a volunta. te ut voluntas, eadem prorsus causali utitur. Dicimus enim inquit quod Drus praede Imavit Petrum, quia voluit: at nihil horum potest verificari de actibus omnino necessariis:ergo nullus corum est a voluntate, ut voluimias est. Probo istam minorem; tum quia alias Pater & Filius spirarent, uia volunt, quod sapit haeresi in , ut ictum est supra: tum etiam rationea priori: quia aditus omnino necessarii sunt naturales & a voluntate procedunt natum liter, sicque formaliter loquendo , eandem habent necessitatem, quam habet ipsa natura voluntatis: ergo sicut voluntati non

inest sua natura, quia ipsa vult; ita pariter isti actus non insunt ipsi, quia ipsa velit.

OBIICIES PRIMO: quia assumptum Uenditur ex eor

actus voluntatis necessarii, solun procedunt a voluntate naturaliternat non est idem procedere a voluntate naturaliter, & procedere a v luntate i per modum natura: : ergo

falso asseritur huiuimodi actus procedere a voluntate sub conceptu naturae. Minorem p bat Vincentius ex quaestione decima de Potentia a ticulo, secundo ad QuartumI. Ubi distinguit, Diuus Thomas agere

naturaliteride agere per modum naturae , ut nempe voluntas naturaliter etiam aliquid agere dicatur, non tamen per modum naturae. DIζιtur

enim aliquid produci naturaliter ait Diuus Thomas ) propter naturalem habitudinema, quam habet ad suum princinum. Quam etiam inquit Uincentius habet actus voluntarius ad

voluntatem . Per modum vero natinae

produci dieitur, quod producitur ab alia quo principio sic pro cente, sicut natura producit. Id est ut iterum glossat Vincentius egram, impotenti quodam impetu. Prolacio quantum ad istam glossam, tam nitida , tamque insignis est; ut sica est de mente Diui Thomae, aperta haeresis cx eius Doctrina sequatur . Ponit enim ibi disserentiam inter processionem Verbi in Diuinis , & processionem Spiritus Sancti : aflarens utramque processionem esse quidem a sua propria potentia , naturaliter; sed unam tantum,nimirum processionem Uerbi , esse per modum naturae : ergo si ly per modum naturae,in via Diui Thomae idem est, ac est aeni, impotenti quodam impetu ut Vincentius glose sat) apertissime concedit Verbum in Diuinis procedere cisaeni & imp tenti quodam impctu . Quis vero vaecferat verbis utor Bernardi quis non claudat aures ad voces sacrilegas Quis non borreat prophanas nouitates, O ν

cum, O sensuumst Diceturne Verbum ia

ruia. I.

diis Epi

160쪽

cuod actus liber debeat esse a voluntate , ut volantas est. III in Diuinis procedere e ni & impotenti quodam impetu λ Hoc sane

Catholicus ut blasphemum accipere debet. Aliud enim est, quod taliter procedat, ut non sit in potestate producentis, non procedere ρ, de aliud est, quod procedat est ni & imp tenti quodam impetu : quod sonat procedere cum impersectione aliqualis coactionis, & modo pure bru- tali, seu naturali cum praeci fion . Vide ergo Lector , quam theorice

noster Theologus inuisibilia Dei

contempleturi Sed argumento eius respondeo: actus necessarios voluntatis procedere a voluntate naturaliter, de insuper dico, hoc esse idem, ac procedere a voluntate sumpta per modum natum: non tamen in eo sensu quo ly per modum naturae sumitur a Diuo Thoma, quando illud distinguit con tra procedere naturaliter. Pro quo nota, quod procedere per modum

natum, potest accipi dupliciter. uno modo pro eo, quod est procedere cum naturali determinatione ad v-num,& absque in disterentia:& in hoc

sensu, omne procedens a voluntate naturaliter , procedit etiam ab eadem per modum naturae: sicque ut nos dicimus) spiratio Spiritus Sancti, & in uniuersum omnis actus necessarius voluntatis, per modum na tum ab ea procedit. Neque in hoc sensu distinguit Diuus Thomas, pr cedere per modum naturae , ab coquod eit procedere naturaliter. Alio modo accipitur pro eo quod est procedere , accipiendo ex vi processionis, similitudinem in natura cum principio generante; prout natura

solet dici vis ex similibus similia , procreans: & in hoc sensu fateor , quod Diuus Thomas distinguit procedere per modum naturae , ao eo

quod est procedere naturaliter:siquidem Spiritus Sanctus non sic proc

dii per modum natum: cum tamen procedat naturaliter: nec nos certe in hoc sensu dicimus, omnem actum necellarium voluntatis procederi ab ea per modum naturae. Soluta namque docemus omnem actum voluntatis neces latium procedere ab ea per modum naturae , sumendo ly per modum natura pro eo, quod est procedere cum naturali determinatione ad virum & absque indisserentia .

Et quod haec sit legitima mens Diui Thomae , superilacaneum omnino est, demonstrare. Videatur doctriana eius loco citato in fine Corporis , & in solutione ad Septimum, NadVndeclirium eiusdem articuli, dc insuper in Primo, Distinctione sexta , ruaestione prima, articulo tertio ilia

O BIICIE S SECUNDO: actus

voluntatis necessarii, de quibus t quimur , sunt persecte voluntarij: e go non procedunt a voluntate per inodum naturae. Probo consequentiam: quia perfecte voluntarium diuiditur contra naturale.

Respondeo ex doctrina Sancti Thom. quaestiora vigesima secunda

de Veritate, articulo quinto ad Sextum in contrarium; ubi idem argu mentum proponit, & sic soluit. Ad sextum dicendum , quod voluntas diuiditur contra appetitum naturalem cum

praecisione implum, id est, qui est naturalis tantum: sic t homo contra id, quod es animal tantum. Nou autem dividitar contra appetitum naturalem ab-Jolut , sed includit ipsum: sicut homo

includit animas . Sic ergo dicimus actus necessarios voluntatis esse perfecte voluntarios , & nihilominus

procedere a voluntate per modun naturae, seu esse naturales; non in men naturales tantum, seu cum praecisione; sed naturales, & insuper si peraddendo propriam disserentiam

perlacta voluntario, ex eo quod Pro-

Η a cedant

SEARCH

MENU NAVIGATION