D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

ris Lib. ILCap.VLIdem assumptum ostenditur ex eo, quἰd O nli actus

cedant ex persecto iudicio ratio

nis.

Contra doctrinam huius capitis, possent plura obhci ex Scoto , qui

tenet quod voluntas nullum actum. potest habere naturaliter ; sed supersedendum ab eis iudicaui: tum quia non tangunt specialem doctrix nam, Vincentij: tum etiam quia . abunde illa soluta inuenies apud Caietanum prima parte,quζstione quadragesima quarta, articulo secundo, S. 2bm voluntatis actus , sit aliquis

amu naturaliter.

EY dictis in hac secunda obiectio- . ne habes, quam directe contra Sanctum Thomam locutus fuerit in hoc puncto Cornelius Iansenius: dum inmmo suo Augustino relegauit a voluntate conceptum naturae his verbis. AG- ea fine. stoteles in Metap seca distinguit liberum a naturali, Osoc do P sicorum causam activam in naturam propositum.... proinde fieri non potest,ut eadem potentia voluntatis circa sinem versetur, νt natura quamumuis in eum ponatur

ferri necessario in ea quae sunt ad

nem , ut potentia libera; sic enim distingueretur eadem adtiua potentia in sei'

am ct in oppositum sui. Habes inquam quam directe sit

hoc contra Sanctum Thomam : oui exeresse illum conceptum naturae in voluntate circa finem ponit: imo& rationem Iansenio soluit, explicans in allegata solutione, qualiter m. luntas seu principium tib

rum contra naturale diuidatur,& qualiter non

diuid

tura

sed potius in ipsa etiam

voluntate inciu- datur.

Idem assumptum ostenditur ex eo , quὸd omnis actus Hia liber, debeat

regulari iudicio libera seu indisti

renti .

ERTIAM RATIONEM

suppeditat nobis uniuersale illud principium, videlicet omnem actum voluntatis vere liberum, de bere regulari, aliquo iudicio libero iri Theseu indifferenti. Hoc quidem a Uin- tia. lib. centio negatur, cum in Theriaca h ς sua doceat, iudicium indifferens solum requiri ad libertatem accidentalem , non tamen ad omnem veram libertatem absolute et caeterum quam expresse de directe hoc sit conirn .

doctrinam Sancti Thomae, discursus sequens mala isestabit. Per iudicium autem liberum seu indifferens, intelligo iudicium repraesentans obiectum, non ut necessario prosequendum, vel ut necessario fugiendum , sed potius ut ad utrumlibet indilitarenter cligibile. Argumentor ergo sic. Omnis ctus vere liber debet, regulari iudicio libero seu indisserenti: sed actus voluntatis necessari; de quibus loquimur non regulantur iudicio libero seu indifferenti, cum procedant ex iudicio ab intrinseco determin to ad Vnum , quod circa tale obi ctuin aliter se habere non potest, ripatet in iudicio regulante produ'ctionein Spiritus Sancti, & amorem beatificum: ergo actus necessarii de quibus loquimur non sunt vere liberi. Discursus est in forma, & minor certa, solumque difficultas est

in maiori , quam Vincentius ut iam dixi in sensu uniuersali sicut a nobis asseritur negat. Sed illam Probo ea Doctrina Diui Thomae

162쪽

Verὸ liber, debeat regulari iudicis liberastu indifferenti Ir

manifestissima ratione a priori.

Quia tota ratio libertatis ex modo cognitiouis dependet. Est propositio Diui Thomae, quaestione vigesima quarta de Veritate, articulo secundo in principio Corporis. Et rursus: Totius libertatis radix est in ratione constituta.

Est propositio eiusdem ibidem circa

Corporis medium. Vbi pondera ista verba, tota ratio libertatis, ct totiks libertatis , quae maniseste indicant irsum loqui uniuersaliter de omni libertate. Cuiuscumque ergo libertatis radix, & si quae vera libertas sit, debet desumi ex ratione seu iudicior at non ex iudicio qualicumque, sed ex libero seu indifferenti: ergo uniuersaliter omnis actus vere liber debet regulari iudicio libero seu indiflarenti. Discursus iterum constat; &probo minorem ex eodem Diuo Thoma quadrupliciter. PRIMO: quia in eodem Corore eiusdem articuli, probans in rutis nullam esse veram libertatem, bene autem in homine ; sic fatur. In brutis est quaedam fmmtudo liberi arbitri , in quantum possunt agere vel non agere νnum idem secundum δει tim ιυlictum , νι sic sit m eis quasi quaedam conditionata libertas: possunt enim agere, si Iudicant esse agendum, vel non agere, si non iudicant. Sed quia

iudicium eorum est deteraninatum ad num , pcr consequens a petitas σactio ad unum determi atur. Vnde secundum Aurustinum Iaper Genesim ad litteram, monentur visis ἔσ secundum Dan sceuum , Quηtur palsionibus ;quia Icilicet natura iter de tal1 viso σtali passione sic iudicaui: unde neι esse habent ab ipsa visione alicuius rei vela

passione insurgente moueri ad fugiendum vel prosequendum: sicut ouis νsolvo necesse habet timere σ fugere: σcanis insu gente pa1s ne irae, necesse habet latrare prosequi ad nocendum. Sed bomo non n cessatio mouethr ab his, qua sibi Oct uirunt, vela passionibus insurgentibus: quia potes ea accipere νὼ refugere,o ideo homo est liberi arbitrii, non autem bruta. Ecce ubi totam libertatem hominis reducit ad indif-

serentiam iudicii , quo scilicet ipsi

obiecta repraesentantur, non vin

cessario prosequenda, vel ut necessario fugienda, sicut contingit in brim iis ; sed ut prosequenda vel fugienda inditarenter. Sentit ergo apertissime,ln tantum actus eius vere liberos este, in qnantum regulantur iudicio libero seu indifferenti & non dete

minato ad unum.

SECUNDO: quia in eodem articulo ad tertium, proponens & probans idem propositum, sic prosequutur. Quamuis sit indisserentia ad agereo non agere in bratto , considerata ipsa actione secundum seipsam; tamen considerato ordine eius ad iudicium a quo pr uenit, quod est determiηatum ad unum; etiam ad ipsas actiones obligatio quedam riuattiν,νt non posset in eis inuorbi ratio libellatis absolutὸ. Ecce ubi iterum omnem veram libertatem bruto denegat , propter desectum indisterentiae iudicii.Sentit ergo actum vect liberum , iudicio indifferenti debere regulari.Et idem repetit in solutione ad Septimum , de prima parte 'uaestione quinquagesima nona, articulo tertio & quaestione octuagesima tertia , articulo primo, di Secundo contra gentes canite quadragesimo octauo ratione secund a. TERTIO probo ex articulo primo eiusdem quaestionis vigesimae quartae de Veritate: ubi in fine corporis hanc breuem habet propositionem. Homo ideo est liberiat bitrit,aesi diceretur liberi iudicη de agendo vel non agendo. Quid clarius ρ Nonne hoe est exigere ad libertatem actus liberum iudicium seu indisserens ad ag re & non apere pQ. V A R TO patet clarissime ex

163쪽

Supra

lib. I ea

Secundo ad Annibaldum Distincti ne vigesima quarta, quaestione viaica, articulo secundo , ubi ad idem propositum sic docci. Ne pondeo dicendam , qhod quaedam res fant , quaverantur absque iudicio, sicut inanimata: quaedam vero cum iudicio, sed non libero, imo ex ipsa nathra dete minato ad unum, sicut bruta, quae ex naturali astimatione , tim appetunt aliud refugiunt : homo vero , O iudicitim de suis operibus habet , libertatem in iudicando:qns quidem libertas proticuit, tam ex ratione, quae ad opposita viam habet, tum ex volunιare, quae non est dete minata ad unum . Vnde homo etsi dominus

sui lassicia, quia potest sic vel aliter indicare de agendis, o pro taηto dicitur esse liberi arbitris. Quid nitidius & br uius pro probatione nostri princiij λ Apertissime dicit, hominem

abere libertatem , non ex qualicumque ratione , aut ex qualicumque voluntate ut contendit Vincentius sed ex voluntate non determinata ad unum , di ex ratione habente se ad opposita . Nonne hoc iterum est exigere ad actuin liberum rationcm seu iudicium indisserens pDices Diuum Thomam in omnibus his & similibus solii in loqui de libertate accidentali, aut de libertate arbitri; speciatim sumpti, non vero de omni libertate absolute, lati essen. tiali,aut illa quae dicatur liberta S v lutatis vel arbitrio generaliter supti. Haec est antiqua tua cantilenet , Vincenti, & voluntaria tua, iurataque Glosa, Sed praeterquam , quod supra libro primo lassicienter improbata sit; libet ulterius in praesenti discutere. Argumentor contra illam dupliciter.

PRIMO: quia ut patuit ex

quaestione vigesima quarta de veritate) Diuus Thomas assignando pro radice libertatis in homine indisterentiam iudicij, putat se assignaro

rudicem totius libertatis, ut ex contextu natet: ergo etiam libertatis essentialis, seu liberi arbitria generaliter sumpti pro quacumque voluntate libera . Patet consequentia: quia alias totius libertatis dixisset se assi gnasse radicem,& principalioris ii hertatis radicem omisisset'. Rideo. Vincenti , voluntariam & ineptam illam Glossam .s Ε C V N D O: quia in omnibus istis locis putat se exclusisse a brutis

omnem veram libertatem , ut maxime patct ex illis verbis de Ueritate in solutione ad tertium, ut non possit in eis inveniri ratio libertatis absolutὸ rquorum verborum sensus euidentertit, nullam libertatem vere & abis..tute loquendo , in brutis inueniri: at pro hoc probando , nullum aliud medium assumpsit, quam quia iudicium ipsornm est ecterminatum ad virum & non indifferens: ergo sentit apertissime defectum indiflarentiae nidici), inferre exclusionem omnis verae libertatis: & ex consequenti etiam illius , quam Vincentius essentialem vocat, seu arbitri; g neraliter sumpti.

Explico hoc . Si desectus 7ndifferentiae iudicia seu determinatio illius

solum argueret defectum libertatis accidentalis , aut arbitria specialiter sumpti ; Diuus Thomas ex vi istius desectus seu determinationis , non exclusisset a brutis omnem veram libertatem: quandoquidem in opinione Vincenti; simul cum huiusmodi desectu & determinationi stat vera & cstentialis libertas: at putat se ex vi illius , omnem veram a brutis libertatem exclusisse: ergo necessario dicendum est, iuxta mentem Sancti I honiae, de laetum indifferen, tiae iudicii seu determinationem illius, arguere no solii ira desectu liber

talis accidentalis aut arbitri; speciatim

164쪽

ειρὶ liber,debeat regulari iudicio libera seu indisserenti.

tim sumpti, sed etiam desectum omnis verae libertatis.

Potest hic apparens quaedam euasio excogitari; dicendo Diuum a limmam pro exclusione libertatis a brutis, non assumpsisse pro medio, desectum indisterentiae, seu iudicium determinatum ad unum qualitercum.

que, sed iudicium determinatum a

natura: qua determinatione legitime excIulit etiam libertatem essentialem et caeterum tale iudicium sic determinatum non inueniri in actibus necessariis naturae intellectualis ;quia licet ibidem sit determinatum ad unum, est tamen determinatum a

ratione non a natura.

DICO, quod haec euasio solum

est apparens, & reuera terminis tu

dit . Nam hoc quod est, esse iudicium determinatum ad unum a nat

ra, potest accipi dupliciter: uno mo do pro eo quod est, esse ecterminxtum a natura , id est , a bruto seu a natura brutati et alio modo pro eo, quod est, esse determinatum a natura, id est, ab intrinseco & ex vi principiorum essentialium, quae ab Auctore naturae accepit.Quod in primolantu non fuerit a Diuo Thomatassumptum pro medio, cuidens est ;nam esset omnino inepta probatio &nullo modo artificiosa: fieret cnim sensiis, bruta carere omni prorsus libertate,quia habent iudicium determinatum determinatione brutati ;quod idem est ac dicere, bruta non esse libera, quia sunt bruta: quam probationem, quis non videat esse omnino ineptam & tanto Dcctor indignam e Licet enim rei veritas ata habeat, bruta non csse libera, quia

sunt determinati iudicii bruta liter; nullo tamen modo declaratur insimili causali consequcns per medium artificiosum, sed omnino per unum& idem: de hoc namque.quaeritur ;omni libertati λ Ergo respondero,

hanc non esse aliam, quam ipsam determinationem brutalem, cst omnino idem per idem resoluere. Declarare oportebat, quid aut qualis sit, aut in suo huiusmodi brutatis determinatio consistat et quod tamen hac via non praestatur. Quare dicendum est, medium illud fuisse assumorem in secunda acceptione; ita ut sensus sit, bruta ideo carere omni li-hertate , quia iudicium ipsorum est determinatum a natura,id est, ab intrinseco, & ex sibi essentialibus, quae ab auctore suo accepit. Sed tunc vltra: in hoc sensu, non minus iudicium intellectuale in actibus necessarijs est determinatum ad unum, quam iudicium brutale: ergo si propter talem determinationem exulat ab actibus brutorum omnis vera libertas; pariter ob eandem ab actibus necessariis hominis,somnis vera libertas exulabit. Consequent ira constat & minor subsumpta est euidens etiam in doctrina Vinccntii:

nam iudicium verbi grati ab regu

latiuum amoris beatifici circa Deum clare visum, ita est ab intrinseco &ex sibi estentialibus determinatum

ac proscquendum tantum, vino I minus, imo magis necessest, beatu a Deo clare viso moueri ad am

rem , quam brutum ab obiecto inimico moueri ad fugam. Urgeo hoc. Ideo brutum ab iu-trinseco, di ex sibi essentialibus egi determinatiam ad tale iudicium, state hoc vel illo obiecto, tali aut tali praesentatione, quia Auctor naturae bruti illud talis conditionis condidit, ut viso tali vel tali obiecto, non

licuit non tale iudicium habere, ab que ulla prorsus potestate ad illud proprio motu suspendendum sed Pariter Auctor naturae intellectualis, talis conditionis illam condidit, ut

quid scilicci sit in bruto radix obstas i in actibus necessarus , non possin

165쪽

rra Lib.II. RVLIdem assumptum ostenditur ex recluta omnis acturtale iudicium habere, absque ulla prorsus potestate ad illud proprio

motu suspendendum, licet forte aliud e di ab extrinseco propter dene. ationem concursus possit suspendi. Ergo formaliter loqtiendo,quantum ad hoc quod est, esse ecterminatum ab intrinsecis principiis naturae in . ordine ad illuss iudicium, aequalis inuenitur determinatio utrobique, &in bruto, & in homine. Cari γ Unde & profundissime Capreo-oin autem ita es cludit iudiciumq3. ar. de prosecuti e ritimi finis vel clatia diis x iro πιι sub ratione persem boni apprehensi, , tibi. ηρο suis potestati voluntatis; sed essctionε eidem praefixum a Deo. Ad hoc enim

ex ulti- babemus quendam babithm connatura-

lem, qαι dicitur syndersu, qui ita se habri respectu primorum principiorum iis operabilibus, sicut habitus qui dicitur intellectus ,se habet res ctu principiorum inspeculabilibus. Ecce ubi determinationem iudici; respectu activum necessariorum refundit non in rationem propriam hominis, aut in eius voluntatem , sed in Deum , qui talis & non alterius naturae intellectum & voluntatem condidit, ut circa aliqua obiecta non possint

aliter se habere, quam sic vel sic determinate .

sed ad quid doctrinam tam solidam, non confirmarc potius auctoritate ipsius Diui Thomae P Prodeat ergo is temet in Quarto, Distincti

ne quadragesima nona, qt laestione

Irima, articulo tertio, quaestiunculaecunda. Vbi in Corporc sic rem nostram eloquitur . Operatio causa secundae semperfundatur super operatione causae Primae, σ praejupponit eam. Et ideo oportet, quod omnis operatio animae procedat ex suppositione erus, quod inditum est animae ex impresone Primi Agentis scilicet Dei. Et ideo videmus ex parte intellectus, qhod ad nihil intelligendum allima potes procedere, nisi

ex suppositione illorum, quornm cognitio est ei innata. Et propter hoc non potest a sentiri alicui, quod sit contrarium

his principijs, qua naturaliter cognoscit. Et similiter oportet esse ex parte voluntatis. Vnde cum ex impresonem, nae causa Dei, hoe anima insit, ποῦ bonum velit, o perfectum bonum tam quam finem ultimum appetat; immi bile est, quod eontrarium eius in appetia tu illius cadat: ideo nullus potest mia seriam velle vel malum, nisi per acciadens ; quod contingit, dum appetit alia quod malum, quos apprehendit ut bonum . En ex quo Mnte doctrinam . suam hauserit Capreolus. Nonne ex Doctore Angelico, qui hic omnem determinationem in actibus necessari j, tam ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis reducit ad impressionem Auctoris, Dei, vocans

insuper huiusmodi iudicium , indiatum , seli innatum in Et certe ibidem in solutione ad Primum adhuc breuius & clarius . Ad primum inquit) dicendum , quod potentia rationalis se babet ad opposita,

in bis quae ei subsunt: O baec sunt illa

quae per ipsam determinantur, non a

tem pote I in opposita illorum, quae sunt

ei ab alio determinata. Et ideo νοluntas nou potes in oppositum eius ad quod ex Diuma impressione determinatur, sci- libet in oppositum finis ultimi: potest autem in oppositum illorum quae ipsa sibi determinat; sicut sunt ea quae ordinantur in finem ultimum, quorum electio ad ipsam pertinet. Domine aperi hic oculos viri hu- ius Vincenti; , ut videat se Doctori Angelico contradicere, dum asserit iudicium de fine ultimo clarε viso, determinatum quidem esse ad amorem, non a Diuina impressione, aut

ab Auctore Deo; sed ab ipsa ratione propria hominis. Certe,Doctor Arausicane, intellectus tuus ut spero in patria habebit illud iudicium , α

166쪽

Veia liber debeat regulari iudicio libero seu indigerenti. Ira

voluntas tua istum amorem, non

quia iste aut illa , haec sibi determinent , aut pro libertate sua ita velint: sed quia Deus talis naturae utramque istam potentiam condidit, ut eode- uenientes, & lumine beatifico persusae, non possint non tale iudicium &talem amorem habere; quia nimirum sic & non aliter ex impressione& determinatione eius acceperunt. Vnde sicut intellectum & voluntltem esse talis, aut talis naturae, non

est ex propria determinatione hominis ; sed ex impressione Condito. ris ; ita pariter intellectum in Patria

sic iudicare, & voluntatem sic amare, non ex propria deterini natione

est hominis; sed ex imprestione prouenit Conditoris. Hinc iterum Sanctus Thomas in Primo ad Annibal dum , distinctione quadragesima quinta, articulo primo in Corpore. In hoc voluntas ct natura di ferunt in causando, quod natura est causa determinati effectas: sed determinationis actus sui, ad talem effetitum, ipsa non est causa, sicut non est causa sui ipsus: ex

hoc enim quod talis natura est, is talemefectum determinatur. Voluntas au tem non solum effectus determinati causa est , sed etiam babitudinis suae actionis

ad determinatum essectum, quia in ρο- testate voluntatis est, hunc vel illum effem agere. Quia nempe, licet voluntas ut voluntas sormaliter, sit causa determinationis sui ad hunc actu potius quam ad illum; tamen ut natura qualiter concurrit ad actus necessarios ) non est causa huius determinationis , sicut nec est causa sui ipsus, sed tota determinatio est specialiter ab ipso Auctore. Et si plura circa hanc rem videre desideras , lege ulterius Sanctum Doctorem, in loco praefato quest iunculae secundae: & quaestione vigesima secunda de Veritate, articulo qui Io. Et Prima parte quaestione decima nona, articuIo decimo: ubi ex presse dicit similes determinationeς in actibus necessari s voluntatis, esse specialiter a Deo Auctore naturae creatae. I mo&in loco primae pamtis , vocat eas nomine instinctus naturalis , & comparat instinctui naturali aliorum animalium: non quia quoad si ibstantia in non disserant ut iam

saepius notatui sed quia quoad modum determinationis ab intrinseco, aequalis est utrobique : & sicut illa iri brutis, specialiter tribuitur auctori, qui naturam bruti condidit, ita altera in homine, specialiter tribuenda est Conditori hominis. OBIECTIO. Ad veram liberi tem actus , susticit habere tale iudicium, ut operans pollit super illitis reflecti: at super quodlibet iudiciu in

quantumuis determinatum potest operans intellectuale reflecti, si cuin persecta aduertentia illud eliciat: e

eo iudicium indiiserens ad veram li-ertatem actus non requiritur. Minor cum consequentia constat,& maior videtur poste probari ex doctrina

Diui Thome eadem quaestione vigesima quarta, de Veritate, articulo secundo in Corpore: ubi sic habet . Si iurisium cogusscitiuae non sit iupotestate alicujus, sed sit at laude ii ter

minatum nec anethus erit in pote late eius: O per eoosequens nec motus vel operatio absoluto. Iudicium autem est

iu potestate iudicantis , secundum quod potest de suo irescio iudicare: de eo enim quod est in nostra potestate, possumus iudicare . Iudicare autem de iudicio ibo, est solius rationis, quae super actum suum reflectitur, O cognoscit habitudines rerum de quibus iudicat per quas iudicat: mce totius libertatis radix est iuratione constitata. Ubi vi vides il. tum asserit libere operari, qui habet iudicium in sua potestate: &rursus illum asserit, habere iudicium tria

sua potestate, qui potest de suo iudicio

167쪽

cio iudicare: & tandem,iudicare in quit suo iudicio , solius est rationis, quae super arctum suum reflectitur. Er-fo de primo ad ultimum, sentit li-ertatem actus subsistere , per hoc praecise quod eliciatur cum rati ne , potente super suum iudicium reflecti . Respondeo, intellectum posse dupliciter super suum iudicium, iudicando reflecti: vel speculatiuό, co-

noscendo dumtaxat quod quid est il-Itus,vel practice arbitrando & feren . do sententiam , an sit sequendum vel non. Primo modo reflectitur & iudicat de omnibus suis iudicias quantumuis determinatis & necessarijs epotest enim cognoscere, quid sint &cuius conditionis vel naturae sint: sicut&idipsum cognoscere potest de

quolibet ente. Secundo vero modo

tantum potest reflecti super illa iudicia, quae proponunt obiectum cum indictrentia. Cuius ratio est: nar aquado obiectum proponitur ut omnino determinatum, &omni indis. ferentia seclusa, tam quoad speciem actus, quam quoad exercitium; tunc cum nulla ibi appareat ratio mali , sed totum sit bonum necessario ama dum, nullo modo relinquitur locus aut potestas arbitrandi , an sit se quendum vel non; sed voluntas per modum naturae illud independenter ab arbitrio intellectus sequitur omnino determinate . Hoc supposito

dico, mentem Diui Thomae in loco citato esse, quod tunc iudicium est in potestate iudicantis, quando potest

ratio super illud reflecti & de illo iudicare non solum speculative,ut contingit in iudici s necessariis; sed etiam practice & arbitrando, ut dumtaxat contingit in indici)s inditarentibus .

Et quod huiusmodi non sit voluntaria explicati sed omnino ad mentem nostri Sancti Doctoris; patet ex alio eius loco in Secundo ad Anniabaldum, quaestione vigesima quinta, quae habetur secundo loco: ibidem enim disertis verbis in Corpore articuli secundi dicit, quod iudicium non est iu potestate iudicantis, nisi in habentibus intellectum oe rati'nem , qua super suum iudicium reflectatur, ipsum discutiendo: quae sane aperte indicant,

requiri iudicium, super quod possit fieri reflexio , non quali scianaque aut mere speculativa, sed practica&disculsiva, seu examinativa, an sit sequendum vel non. Idem repetit prima parte, quaestione quinquagesima

nona, articulo tertio in Corpore. Et quaestione octuagesina tertia articulo primo etiam in Corpore. Unde& mellifluus Beria ardus ut supra vidimus intellectum prout est radix

seu fundamentum libertatis, appellauit non qualitercumque, sed ce sorium quendam O arbitrum auima o- i'. F.

Hic tamen aduette, nos non intelia mUM ligere per reflexionem practicam seu discus livam,illam quae fit cum inquisitione dubia rationis; hanc enim falsum est ad omnem actum liberum requiri: cum multi actus voluntatis libere cliciantur absque praeuia tali discussione seu arbitratione: ut patet in omnibus electionibus Diuinis, Angelicis, &quibusdam etiam humanis, quae fiunt sine praecedente in

uisitione dubia rationis, ex solo ii

icio & sententia orta ex certa notitia utilitatis mediorum , & maioris utilitatis unius qnam alterius. Solum ergo volumus, ad omnem actum liberum requiri tale iudicium, super quod intellectus possit sic reflecti, ut Iro arbitrio suo possit dictare, este

equendum vel non. Et hoc uniuersaliter verum est: nam eo ipso, quod ad omnem actum liberum requiratur iudicium . indillarenter propinneas Obicctum, saltem quoad exerciatium

168쪽

r Veia liber debeat regularἰ iudicra libere seu hes; serens. I

esu rei actus circa illud; necessario se uitur, eosse intellectum de illo tu icio arbitrati, ipsiimque discutere,

dcterminando este sequendum , vel non. Itaque ludicium regulatiuunia

actus liberi, debet esse inditarens msensu iam saepius explicato, & eo linlo quod sic indisserens sit, potest &debet ex parte sui, cadere lubresse. xione practica intellectus , qua ipse ex propria sua determinatione possit

statuere illud iudicium esse sequendum vel omittendum. Quod certe locum non habet in iudici)s necessariis: siquidem haec determinata alunt a natura in quibus proinde nil habet determinare intellectus nec quoad speciem actus nec quoad mxercitiuum.

Idem assumptum ostenditin ex eo quod omnis actus vel E liber, debeat

nio operantis.

πν Oc etiam principium in Sch i ta lis tritum est imo tam tritum,

e . Ci. ut nec a Vincentio ipso negetur; v, Et tomi delicet omnem actum vere uberum

se debere esse sub potestate seu dominio operantis: di ratio est inani sesta. Nam in eo quod dicitur, hominem

operari libere , denotatur quaedam maior dignitas & persectio cius super creaturas irrationales: unde &Lib. i. Bernardus ubi supra, loquens de are. ιν. . bitris libertate, haec est inquit pla- divinum quidquam,pracfulgens in anι- ma , tamquam gemma in atiro . Haec autem maior perfectio seu dignitas , in nullo alio consistit,quam in dominio, quod exercet circa Operationes suas liberas: quo tamen bruta carent. Et certe nos obscure id ipsum exprimit Sacra Pagina, dum pluribus ista locis,diserte satis tribuit homini dominium & potestatem respectu suarum actionum Genesis quarto, Subter te erit appetitus tuus, tu dominaberis illius. primae ad Corinthios septimo, non habens necessitatem, potestatem autem habens sua voluntatis. Et alibi. Quare ut commune placitum debet recipi ab omnibus, actum ve-rE liberum debere esse sub notestate seu dominio operantis: & noc quidem vel entitatiue, vel saltem terminatiue, ut dicam inserius. Sed videamus, qualiter Philosophia nostra ex hoc quoque principio concludatur. Discursum sic eisermo. Omnis actus vere liber debet esse sub potestate seu dominio operantis : at actus omnino necessari; , de quibus loquimur, non sunt sub potestate seu

dominio operantis: ergo no sunt vere liberi. Maior supponitur,& minorem probo tum authoritatibus Diui Thomae, tum etiam rationibus. Prima authoritas habetur in tertio Ethicorum, lectione undecima, non longe a principio, ubi sic philo--hatur. Si operari est in potestate nostra, oportet etiam quod non operari pitin potestate nostra, Et vice versa, in

quibus rebus, non operari est in potestate noctra, per consequens etram opera

est in potestate nostra. En ubi uniuersaliter docet, quod in quibusciamque rebus, assirmatio actus est in potestate nostra, in eisdem & negatio actus est in potestate nostraste econtra: ergo aperte sentit, actus necessarios noesse in potestate nostra seu in nostro domimo,siquidem ut ipse aduersarius fateri debet) negatio eorundem actuum, potestati nostrae seu dominio non subest. Secunda authoritas est in Secundo ad Annibaldum, distinctione vigesi.

ma quinta, quaestione unica, articuloscimo ad secividum: ubi probri

nunc attige

169쪽

11 6 Lib.ILCap.VII. Idem assum tum ostenditur ex reclxia εχ is acturhunc vel illum motum sensualitatis esse in potestate nostra, quia possumushhne vel illum impedi e . Et rursus , onmes motus sensualitatis non est in potestate nostra, quia Mn possumus facere, quod nullus metas sensualitatis inordinarus in nobis surgat. Ergo sentit actum omnino necessariunt,quem cohibere non possiimus, non esse in nostra potestate. Idem docet ibidem distinctione trigesima sexta, articinio secundo ad Secundum. Motus conis cupiscentim non est peccatum , ut est passo; bed prout est in potestate voluntatis existens, quae potest eum probibere vel non prohibere. Ibus verbis per Lcue supponit, idem esse, quod aliquid sit in potestate voluntatis, de quod voluntas possit hoc prohibere

vel non.

Tertia est etiam ad Annibaldu in eodem Secundo, Distinctione trigesima quinta , articulo secundo in Corpore. Sicut actus inordinatus im auit ) rationem culpae non habet,ni se Iecundum hoc , quod voluntati est subie

cIas, ita nee anus omisionis, culpa rationem habere potest, nisi secundum quod

voluntati sub μcithr. d hoc autem non requiritur aliquis a Ius νoluntatis. ... scd

subicit voluntatis potestas, quia potist

facere o non facere . Eu clarissime voluntatis potestas, significata per hoc quod potest facere & non facere:

ac proinde tincta sensum eius, non hint in potestate voluntatis, actus illi quos voluntas tali necessitate facit, ut non facere non possit. Quarta sumitur ex fecundo, Di- sinctione vigesima quinta, quae habetur secundo loco. Vbi in Corpore articuli secundi , explicans quid sit actionem esse in potestate agentis, xt scilicet inquit possis eam agere, vel non agere. Ergo idem quod prius. Quinta habetur opusculo secundo , cap. cerusimo nonagesimo sexto , ubi sic fatur. Hoe enim ad rati nem culpa pertinere videtur sicut ' νὰ

dictum e M ut malum quod calpabile jicitur , sit in potestate eius cui imputatur in culpam, nullus enim culpatur de eo, qhod ηοn est in eo facere ver non facere.

En iterum , ubi manifestissime se ponit, quod esse aliquid in potestate alicuius, nil aliud sit, quam esse in

ipso facere vel non facere.& licet te rus iste adducatur a Sancto Thoma per modum argumenti, iudicari ta- me debet tamquam doctrina ipsius, cum seipsum sic docentem citet, iens ,sicut supra dictum est. Sexta habetur quaestione vigesima secunda de Ueritate, articulo quin to ad Septimum in Contrarim . Proprium inquit est voluntati in quas- tum voluntas est, quod sit domina su rum actuum. Si ergo dominium est iroprium voluntati in quantum vo-untas est; sane non competit voluntati in quantum natura est qua rati ne elicit actus necessarios, ut supra

probauimus.

Septima extat in prima secundae, quaestione sexta, articulo secundo ad totum. Secundum, ubi docet, Quod ex hoe contingit , quod homo es dominus fuia lus, quod babet deliberationem de suis actibus. Ex hoc enim qu)d ratio deIiberans se habet ad opposita, voluntas in utrumque potest. Quid clariusλNonne hoc est dicere, quod homo non habet dominium, nisi ratione pol statis ad oppositum λOctalia inuenitur in eadem Prima Secundae, quaestione vigesima prima ub; su ad Primum. Actus naturales inquit) pra e.s. non sunt in potestate naturalis agentis,

cum natura sit determinata ad νnum Ised ut supra vidimus) actus necessarii voluntatis, ctiam vocantur a Sancto Thoma naturales,cum sint a voluntate prout determinata ad unum: ergo pariter iuxta mentem eius non

sunt in potestate agentis . vitiis

170쪽

-ὸ liber debeat esse sub potestate seu dominio operantis. I 27

Vltima habetur prima Parte, 'uae

stione octuagesima secunda, articulo primo ad Tertium. Vbi argumentum erat,ad probandum,quod actus voluntatas non potcst esse necessarius: quia videlicet per voluntatem sinmus domini nostrorum acIuum: sed eius quod ex necesitate est, non sumus domiam : ergo actus voluntatis non potes den cesitate esse. Quod argumentum sic soluit. Ad tertium dicendum,quod sumtis domini nostrorum actuum, secundum quod polymus bac vel aliud eligere: electio autem non est de fine, sed de bis qua sunt ad sinem , ut dicitur in tertio

Ethicorum: vide appetitus vlt imis, Gu es de his quorum domini sumus . Haec autem responsio, si ad sormam redigatur, est huiusinodi. Per voluntatem sumus Domini nostrorum actuum; uniuersaliter loquendo, nego mai rem I nostrorum actuum , qtu sunt circa media; concedo maiorem : sed, erus quod ex necessitate est, non sumus Domιni,concedo minorem; ergo actus voluntatis, non'otest de necessitate esse, distinguo consequens;actus volunta tis qiu est circa media; concedo consequentianis actus circa finem, nego consequentiam. Non vides hic aperte concedi, nos non esse dominoscius, quod est ex necessitate, & ex consequenti nec illius actus necessarii, qui est circa finem, pro ea parte, qua formaliter necessarius est Θiri .his βω ad omnia ista potest ex do

pioli. Etrina Vincentis responderi,praemita ma ad tendo duplicem acceptionem domi

meminit. Potest namque in eius opinione, dominium accipi in strictiori quadam significatione seu magis propria, prout dicit potestatem -- luntatis rationalem ad opposita: Ninsuper in paulo generaliori, prora solum dicit facultatem voluntatis intellectualem, ad clicientiam actus sub directione di aduertentia intellectus, quamuis potestas ad opposita

non adsit. Hac inquam distinctione praemissa , poterit quilibet

Vincentianus dicere, D. Thomam

loqui solum de dominio in strictiori

illa significatione, non vero de omni dominio ab lute, quando negat Mctus necessarios esse sub nostro e minio seu sub nostra potestate. Prosecto explicatio haec, laruatapotius est quam vera. Laruam ergo

ei parum elevemus, & slati m Alsitas

apparebit. Facit contra eam primo;quod Diuus Thomas, si duplicem illam acceptionem domini; agnouisset, certe ea aliquando usus suillat; tino &semper in omnibus illis locis eam adduxisset.

Cur quaesb primo loco, fecit istam

consequentiam; si operari eui in mstra

potestate, oportet etiam quod non opera.

risit in potestate nostra Θ Doctor An- gelice, Uincentius dicit, quod hoc non sic oportet: nam operari est in potestate nostra , praecise per hoc quod ratione aduertente fiat, licet non operari non sit in potestate no

stra .

Rursus : cite secundo loco dicit,

motum concupiscentiae non esse peccatum , nisi prout est in potestate voluntatis exiliens, quae potest eum prohibere vel non prohibere λ Doctor Angelice, iuxta distinctionem illam Vincen- tir , etiam motus ille peccatum cuset, licet vo vitas illum sequeretur necessario , absque potestate prohibendi. Deinde cur tertio, quarto de quin, to loco dicit, actione na esse in potestate agentis , idem esse, ac posse eam agere vel non agere Doctor Angeli,

ut Vincentius vult ista duo non sunt idem: nam praeter hoc quod estiposse actionem agere vel non agere, datur adhuc alius modus, Per quem actio vere est in potinate agentis,

SEARCH

MENU NAVIGATION