D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

Dg Lib.ΠI.Ca I.SeαI. Soluuntur specialiter lota s. dictum puto in causa esse, quod vix

hodie reperiatur Theologorum aliquis , qui non diligentissime studeat Diuum Thomam ad partes suas trahere . Quid ni8 Cum nemo prudens, nemo sapiens velit se, aut a tramite veritatis deuiare, aut de veritate esse suspectimi. Contendit ergo et ictas de causa Vincentius , Praeceptorem nostrum partibus suis omni studio adiunxere : tolligens hinc inde ex ora Doctrinae Thomisticae ne icto quas lacinias, ut suam quoque opi-itionem, si non re ipsa, salte in Th milli te consutilem apparere faciat. Sed quam casso labore ; ex sequenti. bus patebit. Vt autem recta methodo procedamus,& quasi per viam compendij, varia quae hinc inde spargit Sancti Thomae testimonia, ad quatuor classes reducemus In prima expendentcς illa , quibus videtur Angelicus praeceptor docere, solam rationem persecti Voluntarij sufficere ad libertatem, quantumuis sit cum omnimo. da determinatione ad unum. In se. cunda statuentes alia, quibus absolute adliruit, necessitatem naturalis inclinationis, libertati non obesto. Rursus in tertia, proponentes ea squibus multoties videtur asserero, hominem esse naturaliter liberi arbitrii per solam libertatem a coactione. Tandem in quarta, adducen tur ea, quibus docet praedeterminatibnem seu motionem gratiae essicacis , tollere a voluntate, pro instanti quo eam assicit, potestatem proximam ad oppositum; cum tamen

contans sit, adhuc pro illo instanti,

voluntatem libere operari. Ex his omnibus &singulis , putat Vincentius Thomisticarn lauream se adeptum. Ex prima Classe arguit sic. Secundum Sanctum Thomam sola ratio persecti voluntarii, & si sit cum omnimoda determinatione ad unum, ad libertatem sussicit. Ermsecundum eundem no requiritur potestas indisterens ad oppositum. Ex secunda iterum sic. Iuxta Sanctum Thomam, necessitas naturalis inclinationis non obest libertati . Ergo iuxta eundem, actus voluntatis necessaris sunt vere liberi. Ex Tertia sic. Iuxta Sanctum Thomam sola coactio destritit libertatem: ergo iuxta eundem actus voluntatis, quantumuis necessari),modo sint expertes coactionis, erui vere liberi. Ex quarta denique sic oscit. Docet Ditius Thomas sub emcaci motione gratiae& ea perseuerante, hominem non

posse se flectere in alteram partem;&tamen de fide est illum sub eadem

gratia libere agere et ergo potestas ad oppositum, uixta mentem Sancti Thomae , non est de essentia libertatis . Sed examinemus singula, ut a 'pareat, quam veritatem habeant, iaqualiter concludant.

Soluuntur specialiter loca Sancti Thoma, pectantia ad primam classo

pertinet primo locus quidam ex Tertio, distinctione decima octa. ua, quaestione prima , artic. secundo vi . ad Quintam,quein Vincentius sic ci- in elisi tat. Dicendum, quὀIsi etiam liberum pro r. arbitrium Christi bet determitiatum Pς ad unum numero, sicut ad diligendum

men ex hoe non amittit libertatem, aut rationem laudis siue meriti: quia in ladnon coam,si sponte tendit re ira s actique sui Dominus. Ex isto loco sic conficit argumentum. Sanctus Thomas dicit, a rivi quo christiu matsr amauit

242쪽

Deum , etiamsi non indillerciis, sed ad

unum numero determinatus esset , fuisse nihilominus liberum, laudis σ merati fontem , voluntatisque dominio subiectum . Quomodo igitui dici potest, Dinum Thomam non agnos ere, nisi in Ρ- Io liberi arbiti M utrimque flexilis actu, propriam libertatem, laudem O meriatum p Quasi aliis terminis arguens; liberum arbitrium Christi, in illo actu Amoris agit cum determinatione ad unum; ita ut illud non sacer

non possit: driam en teste Sancto Thoma apit in eodem actu libere& meritorie, quia agit sponte di non coacte , cxperiecto scilicet voluntaricia ergo sentit, quod Ela ratio persecti voluntariὶ, etsi sit cum omnimoda determinatione ad unum, ad libc rtatem meritoriam sumiat.

RESPONDEO IN PRIMIS

hic notari debere, locum illum non satis syncere citari. Citatur namque, tamquam si esset unica & adaequata resolutio Diui Thomae; cum tamen unica N adaemiata non sit. Non enim inquit absolute; dicendum , sicut Vincentius citat, sed cum addito; Hi dicendum . Pro cuius intes lectu nota , quod quintum argumentum ,

ad quod Saneius Doctor ibi respondet, eli huiusmodi. Natvealous non re Ar ριπι ν hoc quod Iani determinata ad votita: Ied libeι um arbitrium in cbratio erat determinatum ad bonum: ergo ine per libratim arbiIrthm mereia hun potuis: ct ita nullo modo, cum omisne n erutim sit ex tibe o arbiιris. Huic argumento adhiber duas solutiones. In prima, apertisti nos verbis fatetur iacit rana lcntentiam, sc inquiens Auqumrtim dicendam, quod liberum arb/triam christi non erat determinarum ad unum iecundum numel um, sed secundum geuus, Icilicet ud bentim , quia in malum non putes: Ied tamen boc potest facere, o non sacrae : Cr hoc nun excludis ubertat m arbitri:, qtita possc pecca re , nee est libcreas abiti ij, nec pars liabertatis , ut dicit Anselmus. En ubi luce meridiana clarius, confugit ad

indisserentiam penes posse facere &non facere hoc vel illud bonum, . Christi libertatem componat, cunia necessaria dcterminatione ad bonum in genere . Deinde subiungens se. cundam solutionem, prosequitur; vel dicet dum, qμod si etiam esset determia

natum ad untim numero dec. Vbi ut

manifelle vides verbis istis non tradit unicam & adaequatam suam resollitionem; sed potius secundam quandam subnectit. Qua ergo synceritate citatur a Vincentio sine illa particula velλ Inquit Sanctus Thomas,vel dicendum; & citat Milicentius quasi absolute, icemium. Annὰ unum lcidem ; dicendum, & , vel dicendtim Profecto diuersa sinit: nam ly vit dricendum,supponit aliud prius dictum,& sorte verius, mentique anthoris conformius. Hoc ergo non debuerat subticuisse aut omisiise, si plenam sibi integramque fidem contendebat

Vincentius. R

Sed quidquid sit de partia ista syn

ceritate, dico ad locum induritur

dupliciter. Primo ut dixi supra Iibro primo admittendo videt laet anciunt Thomam in illa secunda

solutione , uti quantum ad liberta. tem Christi attinet sententia, quam docet Vincentius; sed dicendo. quod

illa mallerere non intendit: utuntinibidem sese satis . ostendimusή non utitur 1lla ex mente propraa; li d ex mente aliquorum, qui tunc temporis id sentiebant. Sicut S ttate

Diuo Thoma alii magni Doci

res , ut AD piutinus , Dionylius . Gregorius interdum aliorum Opinionibus usi fiaerea quaS tamen nunquam allerere intendebant. Et aiam

teste Caietano ipse ita tirus Thomas

Vsus filii in libras Sententiarum, Illa opiniolae, quod beatitudo anili ae

243쪽

resuinpto corpore crescit intensiue, quam tamen propriam eius mentem non esse, constat ex Prima Se

cunda .

Imo & his omnibus addo alia atria exempla: unum ex Hieronymo,

qui idem secisse comprobatur: dum in scribens ad Marcellum dixit, quod quidam in fine mundi, qui reperientur vivi, Domino veniente ad iudicium, non morientur: sedc ut notat Sanctus Thomas qu aest, quarta de Malo, articulo sexto ad Primum Hieroesmus non ponit hoc agerendo,sed secandum opinionem quorundam, ut patet ex epistola, quam scribit ad Minermum de resurret Iione carnis. Alterum ex ipso etiam Aristotele, qui alibi dixit, quod intelligere

est operatio coniuncti, sicut texere , & aedificare : & rursus, alibi , quod intelligere corrumpitur, interius quodam corrupto, scilicet vel corde, vel calore naturali ; quasi ipsum intelligere , secundum mentem eius esset actio corporalis. Sed

audi Sanct m Thomam quaestion Gunica de Anima , articulo decimo quinto ad primum & ad quintum; de qualiter lisc ab ipso dicta sint,percipies. Ad primum inquit dicendum , quod illa verba Aristoteles dicit, non sechndum, propriam sententiam sed

secundum opinionem illorum , qui dicebant qhod intelligere est moueri; & rursus ; Ad quintum dicendum, quod Thilosophus loquitur secundum opinionemqqorundam qhi posuerunt intellectum habere organum corporale sicut ct scus m. En ab Aristotele minime alienum, loqui interdum, non lecundum mentem propriam, sed secundum

mentem aliorum.

Tertium iterum est ex ipso Sancto Thoma prima parte, quaestione vigesima quinta,articulo I. ad quartum : ubi Sanctus praeceptor duas

ctiam adhibet solutiones. in prima

dicens, potentiam executivam diast inqui in Deo, ratione nostra ab intellectu de voluntate; in secunda autem dicens, non distingui adhuc ratione : quam secundam solutionem omnes Thomistae relicta prima, iudicant esse propriam ipsius mentem, eo quod varijs in locis illa adhibue rit , primam autem, quia non nisi semel adhibuit, secundum mentem aliorum processisse iudicant. Sic pariter dico in praesenti; quod videlicet secundam illam solumnem, quam Vincentius pro sua opinione citat, non adhibuerit ut propriam suam mentem, sed ut omnino spuriam &alienam, si 'uidem ut supra monstratum est leptem vicibus eandem materiam versans, semper illam se licuit, non nisi memor Primae. Ergo nil ex tali loco contra nostram communem doctrinam potest ex mente ipsius consci.

REsPONDEO SECUNDO,

omnino negando Sententiam Uincenti; in illa secunda solutione contineri. Quando enim dicit, liberum arbitrium Christi m n amittere libertatem , etiamsi esset determinatum ad unum numero sicut ad diligendum Deum quod non facere non potest; non est mens illius docere ι, Christum adhuc posse esse liberum in illo actu, nulla considerata indifferentia , ut contendit Vincentius:

sed solum , quod in eodem potest absolute esse liber, seruatis tamen seruandis: videlicet assignando sub aliqua consideratione indisteretiam, licet sub vn tantae sit necessitatis, ut insta illum non facere non possit. Quod

utique verissimum est, & commu- totum. ni nostrae sentcntiae minime contradicens: nam ut dicetur insta libro quarto actus dilectionis beatificae

in Christo, licet sub una consideratione fuerit necessarius & non poruerit non clici, sub alia tamen fuit vere liber a

244쪽

ypectantia ad pHmam classem. zox

liber, ita vi absolute potuFit illum

sub tali vel tali terminatione, non

habere

Itaque mens Angelici nostri Praeceptoris in loco citato est huiusmodiis Argumentum intendebat oppu- nare sibertatem Christi, ex necessaria eius determinatione ad bonum seu quia in malum non retest. Ad quod ipse respondet dupliciter. Primo ostendendo illam determinati nem ad bonum libertati non obesis, ex eo quod solum sit determinatio ad bonum in genere;quq secum compatitur indifferentiam ad hoc vel illud bonum in particulari, quod proinde hic & nunc potest sacere di non facere. Deinde in secunda solutione, quasi volens arguenti adhuc plus da re quam Argumentum petebat; su

iungit; νel dicendum, quod si eliam, liberum eius arbitrium,esset determinatum ad unum numero sicut ad dilia gendum Deum, quod non facere non potes , tamen ex hoc non amittit libertatem . Quod filii ideira ac si dixisset. Quin imo etiamsi admitteretur ;Christum non fuisse indifferentem ad

multa bona,quae potuit facere di non facere ; sed potius suisse determinatum ad unum numero bonum sicut ad dilectionem Dei, quam non potuit non facere, tamen adhuc in hoc

potest saluari eius libertas ,& des fio saluatur: seruatis scilicet seruandis , quae aliis in locis ipse postea tradidit , di nos pariter libro quarto trademus; ostendendo qualiter adhuc in illo actu habuerit indiffercimtiam .

Sed instabis. Ergo perperam assi-

nauit Diuus Thomas pro ostendena libertate istius actus, hanc causalem; quia in illum non coactὸ, sediscnte tendit ; sed debebat dixisse,qiua athue re petio istis actus habet suam in- disterentiam , sicut nos dicimuS,

Re pondeo, quod dicetu illud primum , idem fuit in re, ac si dixisset

illud secundum. Loquitur enim do Christo, prout serinaliter erat viator : & in viatore voluntas spontanea ex persecto iudicio rationis, idem est in re, ac voluntas indifferens: cum

ut supra ostensum est nullus detur

in voluntate viatoris actus, ita necessarius, circa obiectumpersecte si . bi propositum; quin postit voluntas illum non elicere. Vnde & rectissime Sanctissimus Praeceptor , quasi ostendens se per spontaneum, in ronil aliud intellexisse, quam liberum seu indifferens; immediate intulit; σὴ ita est actus sui dominus. Quod sane

inferre non poterat, nisi ex modo agendi indifferenter;quandoquidem in Corpore eiusdem articuli dixerat. quod Christus, actus sui Dominus erat per libertatem volantatis, id est, in via Diui Thomae , per modum agendi cum indifferentia. Et si dicas; .quomodo ergo Sa ctus Thomas dixit;sicut ad diligendtim Deum, quod non facere non potes ρ Inia hoc enim aperte videtur significare, actum illum dilectionis esse liberum, etiam sub illa formalitate , prout Christus illum non poterat non fa

cere.

Respondeo quod aliud est dicere;

Christum esse liberum in aliquo actu quem non potest non facere:& aliud; Christum esse liberum in aliquo actu

etiam reduplicatiue , prout illum non potest non facere. Primum dixit Sanctus Thomas, minime autem secundum et & primum verum est,

praecise per hoc quod actus ille sub una tormalitate sit liber, & sub alia

ita necellamus, ut illum Christus non sacere non possit. Ad secundum autem quod intendit Vincentius, requirebatur, quod sub una & eadem formalitate qua necellarius, esset quoque libera aec de primo illo loco sit iant.

245쪽

dior Lib. III. p.LS Q. Llatuvntvrspecialiser lota s.ThomaesECUNDO PERTINET ad ean

dent Clastem,alius ille locus,que i habet in eodem Tertio, Distinctio ne duodςcima, quaestione sectanda, articulo primo ad Tertium. Impotentia inquit coactionis, quae 'sonitor

voluntaclo,tollis rationem meriti D. meriti . non impotentia , qttae est ex per fectione is bonitate vel malitia, reta hoc voluntarium non tollit; sed ponit volun. tatem confirmaram ad unum . Idem repetit in Tertio ad A nn basilum tria

eadem Distino.quaestione unica, M.ticulo tertio ad rei trium. Herens,

quod impe bilitas vitandι bonum , dirpliciter potest intelli't, vel ex necessita.

te coactionis,ol ex uetestate immutabilitatis volantatis ; primo modo exiludit meritum, secundo modo non, quia In The nou excludit oluntarium. Ecce conrii l. i. cludit Uincentius ut voluntarium ade tifertaten; s ad remIAm ac demerm

RESPONDEO nclusionem illam deduci ex verbis citatis, absque ullo prorsus fundamento; npii aliud est,quod impotentia non ex coacti ne; sed ex perfectione in bono, ς x proprio tuo genere voluntarium noutollat, ac pruinde nec rationem liberi tis aut meriti: aliud auten ,

quod ipso facto & quibuscumquo

non obstantibus sit ad libertatem seu meritum tussiciens. Primum, vide is licet impotentiam non ςx coactione scd ex persectione in bono, quantum

csi ex ic , voltuatarii: in , aut mς ratum

non tollerc, dicit ibi Sanctus Tho-iincit & verillimum cli. S cundum xcro, videlicet ipso facto & quibuscumque non obstantibus, ad liberta. tem seu incritum hali ere, ex malo inici lectu inieri Uniccntius , di citfalsiilinium: nains ut ex luperiori bus luculentissime constat si voluntaria perlectio in bono, sit admixta cum Omnimoda determinatione ad virum , tam quoad sycclem actus, quam quoad exercitium; est omni no ad libertatem metitu move insilia fici clas.

Nec oppositum potest ex locis citatis colligi : Nam Diuus Thomas

teucra loquitur ibi, de impotentia qua est ex perfect One in bono non cum deternaniatione ad bonum se elinc uim numerum; sed cum deter-mmatione ad bomina secundum genus tantum: quae prout sic compatitur cum indisterentia exercirii rςjς- Hii huius vel illius bovi in particula ri. Et quod de impotentia ex persectione in hono praecise secundum Renus linquatur; patet inani seste: nam loquitur de impotentia peccandi eo

modo quo de facto erat in Christo

Domino: ut patet ex Argumento ,

ad quod ibi respondet; quod ex inbpotentia Christi Domini ad peccandum , procedebat ad meratum eius destruendum: illa autem impotentia prout de facto erat in Christo, tantum erat cum determinatione ad bonum secundum genus, non autem eum determinatione ad bonum tiam secundum numerum, Ut supra, ouis a

Sanctum Tiroinatu sepius asserentem lib Ie

SED IN FAVOREM Vincenti, i

obiicies. Si Diuus Thomas in re loquebatur de impotentia peccandi, quae in Christo respectu boni habe-b e pdmixtam indifferentiam exemcitii ; rectius soluisset argumentum, dicendo sicut nos dicimus illania

impotentiam meritum non tollere ,

quia non tollit omnem inditarentiam: at tali modo non respondit; sed dixit quod meritum non tollit, quia non tollit voluntarium , licet ponat voluntatem conlirmatam ad unum ἱ ergo sentit determin/tionem ad vitiam, quali lcumque illa sit, merito non Obelle, dummodo saluetur

ratio volunt*ri .

RESPONDEO , negando quod

rectius

246쪽

Spectantia ad primm Classem P 1ΟΥ

-hi; lolii isset , confugiendo ad inditarentiam . Ratio eli: quia argumentum ut artificiose & clare solueretur debebat solui sor ister eo

modo,quo erat propositum. Erat autem propositum hoc modo sicut peceatam requ rit voluntatem id cst v

dum Augu sinum nullus precat in eo quod vitare non potobergo etiam nullus ineretur laudatur de boc quod dimit rere non poteLIi ergo christus non potuit peccare, non est laudauitas de hste quod non peccauit, vel ut in aert iii cena

loco ad Annibaldum) benὸ faciendo

non meruit. Istud argumentum unum supponit& alterum astumit pro medio : supponit quidem Christum lia. buisse impotentiam peccandi ; sed calapposita alluant pro medio ad dos ritendum eius meritiina negationem voluntario, quod est radix omnis meriti, licet se solo ad meritum non lassiciat : quasi procederet hoc modo; Christus non potuit peccare ergo non peccare seu benefacere non suit ipsi voluntarium: ergo nec meri torium. Sic autem Argiae ut consideranti apparet nil aliud petit

quam dari si bi satisfactionem, qualiter supposita impotentia peccandi, salvetur in Christo ratio voluntari jad meritum requisita: ergo artificiose ipsi respondeatur, non oportet coniugere ad indifferentiam; qu i a stoc enet re ondere pIus, quam arguens petit; sed lassicit ostendero, qualiter praecisa ratio voluntari3 ex illa impotentia peccandi non laeda-lud. Quod Diuus Thomas ingeniosissime facit, assignando immediatam huius causam; videlicet quia ista impotentia non oritur ex coactione, quae sola voluntarium laedit, sed ex persectione in bono quae potius ut sic voluntatem magis firmat, Itaq; aliud est id, per quod reipsa Blueretur argumentum; aliud a tem, per quod Blueretur artisiciose: in re quidem S ab solate su ill et solu tum, si confiigisset ad indiiserentiam, non tamen fuit let solutuni artilicioisse , nisi confugiendo ad ostensione ui voluntarij , quia in sola illius ratione arguens dissicultatem & vim facie.

TERTIO SPECTAT ad eandem

classem,quidam locus ex Tertio contra gentes, capite centesimo trigesimo octauo: ubi S. Thomas sic loquitur . G enim duplex necessitas , quadam coactumis, haec laudom Nirtuο-

sorum actitum rim Inuit, quia Hluntario contrariatur: co actum enim est,quod essνoluntati contrarium. Est autem quadam nec sitas ex interiori inclinatioue pri cedens: σ haec laudem virtus actus non Limnuit , sed auget: facit enim ν luntatem magis intensὸ tendere in actum virtutis. Patet eium quod habitus

virtutis, quanto fuerit perfossior, tantovebcruentius facit voluntatem tendere in bontim vii tutis: oe minus ab eo de iacere : quod si ad finem persectionis deu nerit ἱ qtrandam necessitatem instri ad bene agendum, sicut es in Beatis, qui peccare non possunt: ut infra patebit. Nec tamen propto hoc aut libertati νο-luntatis aliquid deperit . aut actus bonuetati . Hunc locum etiam multoties strepetit Uincentius, de ut dissicultas eius appareat, sic potest informara x. e.

vrgeri. Diuus Thomas docet hic,habitum diraritatis in Patria in fili persectionis iam existentem, inferre in Beatis necessitatem bene agendi:& tamen inquit hanc necesssitatem, libertatem non laedere, quia est voluntaria seu procedens in interiori inclinatione ipsius voluntatis: ergo sentit actum necessarium esse lib rum, per hoc praecise quod sit voluntatius

RE PONDEO nec istum locum.

Vincentio fauere. Iterum ex malo intellectu eundem interpretatur, et nam D

247쪽

nam aliud est, necessitas agendi ab-Qlute, & aliud,necessitas bene agendi . Necessitas ergo, quam Sanctus Doctor, dicit in sieatis non obesso libertati, est necessitas, non agendi absolute, sed bene agendi :& cie hac verissime dicit, libertati non obesse;

licet verum fit, quod eidem noceat celsitas agendi absolute. Ratio est mani sesta: nam sola necessitas bene agendi, cum sit necessitas specificationis, compatitur secum indisterei Suri, tiam exercitii, ut supra Diuum Tho- . .eap. mam de Deo de de Christo disserentem audiuimus. Vnde in praesenti I a loco meus eius eadem est. Ni f. t. nim similem necessitatem bene agendi in Beatis, libertatem quoque non laedere: nam cum illa compati. tur; quod multa bonas excepto amore beatifico) quae faciunt , possint non facere. V t sunt verbi gratia

omnes actus illi quos exercent ci ca Diuinam bonitatem, pro ut so maliter est ratio diligendi creatu

inerist ET PER HOC evanescunt impu-

ad Pe- gnationes, quibus Vincentius quo- au pag liam in loco contendit Diuum Tli mam etiam loqui de necessitate ipsius amoris beatifici ; quasi ipsius necessitas , libertati eiusdem non obsit. Quod& probat ibidem tripliciter . PRIMO: quia euidenter loquitur de actu illius habitus, qui ad finem persectionis deuenit, qualis est ha-uitus charitatis in Beatis, Deum s cie ad faciem ininentibus et ergo e- . tiam loquitur de amore beatifico. SECUNDO : nam loquitur doactibus,quibus Beati ita bene vivunt; via bono deficere non possint: Sed Beati praecipue bene vivunt, inundendo amorem beatificum: ergo tiam de illo loquitur. T E R TIO: quia caeteri rerum ι creatarum in Beatis amores, ab illo beatifico amore tamquam a sonte proficiscuntur et ergo quadam etiam necessitate voluntaria ab illo amore asperguntur : & ex cons quenti, si illorum necessitatem asse rit, libertati non obesse, idem pariter sentit de necessitate amoris beatifici.

DICO, quod istae impugnationes

seiuolae sunt. νRIMA quidem,quia licet loquatur de habitu Charitatis existento

in patria, non tamen loquitur de illo , respectita ad omnes actus, quos ibi elicit, cum nullum sit verbum intextu, istam generalitatem indicans; sed tantiam loquitur de illo, respective ad aliquos actus . quos videliacet elicit circa Deum ut est ratio diali gendi creaturas, qui actus verε liaberi sunt , cum taliter Beatus illos eliciat, ut etiam possit non elicere, licet alias eliciantur cum necessit te specificationis ad bene agendum. Nec valet dicere, illos etiam actus prout sic, cadere aliquando sub praecepto, vel esse ad minus de consilio, ac proinde a Beatis necessario me ceri, cum fieri non possit ut contra voluntatem Dei agant, aut non faciant, quod ipsi Maxime placet. Non inquam valet: nam sicut in Christo, inpotentia ad male fa ciendum , non obsuit quominus Op ra praecepti & consilii libere exeriscuerit, libertate contradictionis , ut Theologi ostendunt tertia parto , quaestione decima octaua , articulo quarto, & nos pariter infra ostende- Infra l. mus; ita pariter in Beatis impoten- η ς tia ad male faciendum, non obest, tum . quominus opera praecepti &consili, vere libere libertate contradictionis

exerceant.

S E C V N D Α etiam impugnatio

friuola est: nam respondeo sicut ad primam a loqui quidem Sanctum Thomam , de actibus quibus beati bene

248쪽

Spectantἰa ad pristam classem. 2 os

bene vivunt, sed non uniuersaliter de omnibus . Suffciebat namque eius intento quod erat; necessitatem bene agendi ut sic, non laedere

Iibertatem actus aliquos dari in

Beatis cum tali necessitate, di tamen cum vera libertate.

SED TERTIA imputnatio

omnino aberrat, imo & indicat do. ctrinam Diui Thomae ab authore suo ignorari. Sanctus namque D ctor quaestione secunda de potentia, articulo tertio in simili materia eandem obiectionem posuit & soluit. Sextum Argumentum ibi erat, adprobandum, quod in eodem supposito non sit prior ratio naturae, quam ratio voluntatis. Nam cum natura sit determinata ad unum, se voluntatem

moveat; eam ad νnum tantum mouebit: quod est contra )arionem νοι talis qua

secundum quod hui modi, libera est. Ad quod Remondet; Ad sextum diaeendum , qusu in diuerses considerando ,

actio vo untatis, artionem naturae prae cedit.Vnde totius natura inferioiris actio ex voluntate Dei gubernantis procedit. Sed in eodem oportet quod actio natura praecedat amonem voluntatis e natura enim secundum intellectum praecedit νο-luntatem: cum natura itu et ligatur e peprincipium quo res subsistit;voluntas νero , vltimum , quo ad finem ordinatur. c tamcnsequitur , qtaod tollatur ratio voluntatis. Quamuis enim ad inclinationem naturae νoluntas ad aliquod Nnum determinetur , qhod est ultimus finis a natura intentus respectu tamen aliorum indeterminata manet: sicut patet in semine, qua nat uraliter vult beatithdimni o de necessitate; non autem alia . Sic cura in Deo nattira at iis, amonem Ῥoluntatis praecedis nam in. teilactu,nam ge neratio Filis est ratio omnium illorum qua per νoluntatem productintur , scilicet creaturartim. Ecce

ubi Diuus Thomas prohindissime docet di declarat, qualitcr actua voluntatis liberi, seu actus voluntativi voluntasest,originem ducant tamquam ex sente, ex ipso actu volunt iis necessario, seu ex actu ipsius ut natura est et absque eo tamen quod eadem necessitate sui Qntis aspergantur. Quod & declarat exemplom Diuinis. Nam generatio in Diuinis necessaria, est sons & origo producendi omnem creaturam a & tamen productio creaturarum fluit ex illo sonte libere, & cum inditarentia . Et etiam patet in amore quo Pater & Filius se inuicem amant: ille namque amor omnino necessarius, est similiter fons & origo omnis amoris liberi circa creaturas, ab .co quod haec necessitas sontis ad riuulos istos derivetur, aut libertatem illorum laedat. Sic pariter dico de amore beatifico: fateor quod ex illo tamquam ex sente, omnis alius Beatorum amor derivetur ; sed nego quod eadem necessitate sentis aspergatur; quin potius liber remanet ille& indisterens, sed Mias necessarius S determinatus, suta sons se occupat circa ultimum finem, ut est ratio diligendi bonitatem increatam secundum se; rivuli autem circa eundem quidem se occupant ; sed prout cst ratio diligendi creaturas seu bonitatem creatam. Circa hoc vide ctiam Sanctum Thomam prima parte,'uestione octuagesima secunda, articulo primo in fine Corporis: & quaestione vigesima quarta de Veritate articulo primo ad Decimum Octauum; & Prima Secundar, quaestionadecima tertia, articulo sexto ad Pri

mum .

SECUNDO POTEST responderi

aliter ad totum ilium locum ex Tertio contra mentes: admittendo cum Fcrrara ibicem, quod Diuus Tli mas etiam loquatur de amore beatifico : caeterum tunc cxplicandus est de libertate prout opponitur Coactio: ua

249쪽

ctioni, non autem de libertate proprie tali, quae etiam debet opponi neces litati naturalis inclinationis. Itaque admisso, quod Sanctus Doctor ibidem docerct, necessitatem amoris beatifici, non obesse libertati ; sensus est ouod non obest immunitati a coactione:& hoc non est comtra nos, ut constat ex his, quae diximus libro secundo, AR TO tandem &vltimo hu-l ς 3 ius quoque classis est, ille locus ex Prima Secundae, quaestione sexta, aristicillo secundo: ubi sicut Vincentius ait de libertate disputans , Inon

quaerit, Vtrum liberum , sed scitum νο luntarium reperiatur in brutis Et re ponsione ad Tertium , dicendum est inquit quod laus o vituperium,conseqtiuntur a tum voluntarium , secundum perse tam voluntarη rationem, qualis non inuenitur in brutis . Ubi cernis insert iterum Vincentius) volun-m ii. tarium secundum perse Iam voluntarii;

O. s. s attonem, quod nempe di igitur aper. D - m se Io indocto rationis, idem prorsus essy'' 'ν se ac liberti in , quod negat reperiri in brutis

i EssONDEO iterum dupliciter.

Primo fratis admittendo Vincentio

licet falsum sit) Sanctum Thomam

ibi disputare de libertate , & reputare pro eodem liberum ac voluntarium persectum. Sed vis scire, qua de causa Z Dicendum est et in illa hypothesi , vel quod loqueretur de vΟ-juntario perfecto hominis viatoris, quod semper admixtam habet libertatem indisserentiae, saltem contradictionis : vel quod loqueretur ex parte subiecti: qua ratione persectum voluntarium di liberum possunt dici idem, quatenus in subiccto semper

conueniunt, siue in via siue extra illam: persectum namque voluntarium nulli bi potest elle nisi in subie cto capaci quoque libertatis. Ex quo nil conficitur contra nos. Nam solum sequitur , quod tunc doceret utramque illam rationem se inuicem in via comitari, vel semper es leidem subjecto; quod nos utique non

negamus; cum hoc non obli ante semper maneat verum, nullum da-xi liberum vere & proprie tale, abiaque indifferentia, sicut nos intendi

mus .

Praeterquam, quod adhuc data illa hypothesi; doctrina articuli est potius contra Vincentium, quam in fauorem illius . Si namque Diuus Thomas ibi reputat pro codem, v luntarium perfectum & Iiberum;

prosecto per voluntarium persectum probabitur potius intellexisse, principium operans cum indisserentia , quam principium operans cum n cessaria determinatione ad unum e ibidem enitri in Corpore articuli e

plicans quid per voluntarium nersectum intendebat; sic fatur: persectam

igitur coe votionem sinis sequitur voluntarium secundum rationem perfectam,

prout scilicet apprehenso fine aliquis ρο- test deliberaas de sine σ de his quaesunt

ad sinem, moi ri in finem vel non movera . En indisserentiam contradictionis:ac proinde potius fundamentum praebet nostrae communi sententiae , quam opinioni Vincentii. Imo hoc adco verum est, ut VasqueZex valai .i llo articulo motus fuerit, ad docen- dispdum,nullum dari actum persecte vo- luntarium, qui non sit liber, libertate, quae apud ipsum & nos est liberiatas contrarietatis vel ad minus co tradict ionis; ut ipsi namque videbatur ; Diuus Thomas in illo articulo expressε includit in ipsa ratione perfecti voluntarii , rationem deliberationis seu libertatis indisserentiae, ita ut sine illa sentiat rationem persecti voluntaria non subsistere. Sicq; VaLquea docet desectu libertatis iudi ferentiae, actus illos amoris beatifici& spirationis Spiritus Sancti, nolia

250쪽

spectantia ad primam clasem . dio esse persectZ voluntarios. Longe ergo a veritate abest , quod Sanctus praeceptor in illo articulo staret pro

opinione asserente, rationem libertatis compati posse cum omnimoda determinatione ad unum, absqui indisserentia tam contradictioiris quam contrarietatis , ut contendi: Vincentius .

TVR, & indubie ad mentem litterat; quod scilicet Diuus Thomas ibi loquatur, non confundendo persectum voluntarium cum libero, sed tradem do propriam & Qrmalem eius rationem , prout a libero distinguitur, licet in Corpore ut iam ex verbis r Iatis constat illud in quadam specie determinata voluntarii liberi exemplificet. Nec contra hoc Responsio Inducta ad tertium, aliquid conuincit. Non enim ibi dicit, voluntarium secundum periectam rationem volantarij , idem elle ac Iiberum P vi Vincentius contendit; sed solum . quod Iiberum seu laus & vituperium

Persectam rationem volvatarιJ consequantur, quod utique verum est, licet non omne persectum voluntarium, sit liberum, laudabile aut vituperabile . Ad veritatem namquo istius propositionis, laus ct vituperium consequuntur actum Hluuiarium secundum perfectam voluntariI ratio nem, susticit quod huiusmodi, ubi- eumque consequuntur ; non consequantur nisi actum persecte volunt rium. Quod certe longe aliud est, ac dicere , quod consequantur Omnem actum persecte voluntarium generaliter & semper . Sicut aliud est dicere , malit a peccati consequitur actum creatura I seu, non consequitur nisi actum creatura, & aliud, malitia peccati consequitur omnem actum cre

tura .

Et hanc esse ipsit simam mentem Angellici praeceptoris, euidenter Patet consideranti intentum argumenti,ad quod ibi Respondet.Erat nam que scopus eius probare, in brutis non dari voluntarium , quia testidamasceno, actus voluntarios sequitur laus oe vituperium, quae tamen actibus brutorum non debentur: cui satisfacit dicendo , non bene sequi intentum huiusmodi, si sermo sit d. voluntario impersecto ; quia quod

laus & vituperium dicantur consequi actus voluntarios, hoc debet intelligi de actibus voluntariis secundum periectam voluntaris rationem, non autem de actibus voluntarijs secundum rationem impersectam, qualiter ponitur in brutis. Ex quo modo

Rei pondendi, quis quaeso nisi sorte malignari velit) potest in serre hanc

uniuersalem , quod laus & vitupe rium sequantur ad omnem actum persecte voluntarium8 Nonne recti Lii me & omnino artificiose argumentum soluitur, per hoc praecise , quod laus & vituperium , si alibi consequuntur, non consequanturini si perfectum voluntarium, licet non omneὸ Prosecto, Vincenti. qui plus hoc in loco quaerit, vel malignator est aut Sophista, vel nodum in scirpo quaerere comprobatur ω

SECTIO II.

Soluuntur loca Sancti Tboma spectantia ad secundam clasem ω

D SECUNDAM CLASSEM

pertinet primo, id quod habetur quaestione decima de Potentia, articulo secundo ad Quintum. Naturalis necessitas secundum quam voluntas aliqvid er necessitate Nelle dicitur , νelsaelicitatem, libertati oluntatis non rem

SEARCH

MENU NAVIGATION