D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

de quod homo potest resistere. Ergo Deo mouente adhuc posse remanet respectu oppositi; posse inquam; sed iterum libet incia Icare, quod intelligat de posse proximo , ita ut nihil ex parte actus primi amplius desideretur . Secundum quod quaestione visesima quarta de veritate, articulo iecundo ad septimum dixe rat ἱ quod in potestate hominum est, ut

eisdem rebus similiter reprasentatis eligent vel fugiant iudicio rationis. En proprium modum libertatis, quod scilicet eodem actu primo inuari

to manente , tam ex Parte repraesentationis seu iudici, intellectus , quam dispositionis voluntatis, possint idem eligere di fugere. Vnde di prima parte, quaestione octuage-fima tertia, articulo secundo ad secundum , explicans qualiter liberum arbitrium sit potentia ad oppositos actus se habens, dixit, quod Iacultas

nominat quandoque potentiam expeditam ad operandum, oesic facultas poniatur in definitione liberi arbitris . Quid iterum eYpressius λ Si liberum arbitrium nominat facultatem expeditam ad opposita : ergo eadem mei sine sui variatione, qua via potest e pedite sea proxime velle, eadzm potest expedite seu proxime non velle. Et ex conseouenti sentit, quod Deo mouente, ac huc potest homo potentia expedita, motioni resist re. Sed ne hoc intelligas de resistet tia formali: nam formaliter resiste- remotioni Diuinae efficaci, clim sit simpliciter impossibile ; humana voluntas nequit habere aliquod verum posse respectu illius. Intellige ergo de resistentia materiali, id est

ex parte rei, ad quam Deus mouet, ita ut sensus stit,homo potest motioni re

sis re id est potest rem illam ad

quam Deus mouet, non ponere. Et

hoc verum est usque adeo, ut si posse illud non haberet respectu OpPO-

siti ad quod Deus mouet, reuera limmo sub illa motione non m ireretur libere, sed de necessitate, sicut in Detur ad amorem Dei secundum se, in patria.

Rem ergo concludamus,nam manifeste satis comprobatam iudico .

Ad testimonia quartae Classis si quae sunt alia, praeter id quod sectione praecedenti in principio adduximus

unico verbo respondeor videlicet Diauum Thomam nusquam denegare

voluntati nostrae sub instanti praedeterminationis veram Se proximam

potentiam ad omissionem actus: lucet namque neget pro illo tune, pos.sbilitatem ipsius actualis omissionis,non tamen negat, I xt vidimus pro eodem instanti , ipsi voluntatit nam potentiam vcram & proxima quam habebat ante. Vt enim illam

sub eodem instanti verE & proxime possideat, non requiritur possibilitano missionis pro eodem instanti, sed sufficit possibilitas omissionis abs

litte: cum potentia non deboat 'sciscari ab extremo possibili pro om. ni instanti seu duratione, sed solum ab extremo possibili absolute: omissio autem aetiis, ad quem Deus m uet, est possibilis absolute: nam ut in eodem loco Sactus Doctor habet γnon tamen est impossibile simpliciter. Exemplum tibi,Vincenti,dat id, quod tota nac sectione contra Petauium &Ricardum ursi, de locutione libera. Sicut enim, dum loquor; libere loquor; taliter ut proxime possim non

loqui, licet dum loquor,impossibile sit non loqui, per hoc praecise quod non loqui sit possibile absolutE; ita

pariter, dum sum praedeterminatus ad amorem, libeia amo, taliter ut proximὸ possim non amare, licet dum sum praedeterminatus, impossibile sit pro tunc no amare,quia reuera est possibile absolute. Itaque iuxta mentem Diui Thomae non magis tollit

272쪽

tollit proximam facultatem potentiae ad negationem actus Physica Dei motio, quam tollat liberum exercitium locutionis proximam facultatem ad non loquendum. Unde sicut illud exercitium hanc non tollit nisi sorte velis, & quam Barbare t ex coniunctione cum proprio actu potentiam non perfici sed destrui ita pariter illa praedeterminatio facultatem proximam eiusdem potentiae non tollit, quia non minus connaturaliter& libere illam perfi cit , suam ipsum exercitium actus liberi seu liberae locutionis. In vanum ergo ut eo se recipiat nostra disputatio, quo Herat egressa laborasti & forte adhuc laboras,

Vincenti , quando ex mente nostri Angelici Praeceptoris conaris deducere, veram aliquam libertatem in actibus nostris posse subsistere, ab.sque vera & proxima potestate ad oppositum ex parte voluntatis.

SECTIO VI.

Explicatur locus quidam Sancti Th mae, cuius specialiter meminit Ian- senius: nec non alius, qui in fau rem Vincenti' adduci potest.

SEd adhuc scrupulum mihi facit

locus quidam , quem omnibus praedictis superaddit Cornelius Ian. senius ex secundo, Distinctione vigesima quinta, quaestione unica articulo primo ad quartum, ubi Sanctus Thomas sic fatur. Ad quartam di

cendum , quod illud quod est ad finem, es duplex : quoddam enim est dictam a fine , Cr quoddam est coniunctam fui:

ut patet in generatione naturali. Imper-

fcctus enim calor, qui es dispositio ad formam ignis, dum est in alteratione pracedente , non coniungitur ipsi fini: sed caliditas ultima, quae est in rei minoalterationis, coniungitur formae substantiali, nec excluditur per eam. Ita dico, quod quaedam ordinata sunt ad finem vutimum Beatitudinis quae ipsi fini coniungunt, vi ridere, amare CT hummodi. Et respectu horum erit sempiterna σ si iiiis ii 'bera electio, non a tem imperfectorum tom. ι qua d fine distant, ut fides, spes ct hu- l.6 eap. i modi. Hic inquit Ian senius) expresse docet Sanctus Thomas, ele' eap ι .ctionem Beatorum, qua ν lunt amare etiam

Deum, esse liberam: cum tamen viz: 'ς nos fatemur ) reisectu istius volunta- ι i. tis,nulla sit indifferentia, seu potestas te s SMad oppositum . huHvIC LOCO pro coronide

totius dubitationis satisfaciendum . est , ut omnibus numeris maneat mens Sancti Thomae declarata & absoluta.

DICO IGITUR, quod actus,

quo Beati volunt amare Deum, est ipse amor Beatificus: eodem enim amore , quo ipsum amant, volunt quoq eum amare. Sed hunc actum, prout ad Deum secundum se terminatur , non else liberam electionem,

nec sub electione poste cadere, satis superque demonstratum est toto illo libro primo & secundo. Unde quando hic dicit , respectu horum, nempe videre & amare, esse in Beatis liberam electionem; loquitur de huiusmodi actibus, non prout terminantur ad Deum secundum se; sed prout est ratio videndi vel amandi has vel illas creaturas, quae cum Deo non habent necessariatii habitudinem. Et sub hac Ermal itate nos qumque iatemur huiusmodi actus cile liberos, & cadere si ib electione; sed certe non sine indifferentia, aut potestate ad oppositum. Licet namque Beatus non possit velle cessaroa visione aut amore Dei, prout est bonum infinitum in se; poteti tamen velle cessare a visione & amore Dei

273쪽

secundum terminationem ad has vel illas creaturas et cum nec visio nec amor, prout sic formaliter, adferant bonitatem,quae neces lario rapiat voluntatem . Sed de hoc latius libro quarto, capite decimo quarto. Quod autem Sanetus Thomas de hii iusino.

di actibus insensu a nobis explicato loquatur; potest deduci ex is textu. Non enim dixit,quod respectu videre O amare Deum, sit sempiterna libera elestio; sed quod respectu videre amare sit libera electio: sumens videre & amare sine determinatione ad Deum, ac proinde quasi ut connotant aliud obiectum prster Deum,

quod est visibile, & amabile aliquod

creatum.

Quae etiam explicatio manifeste colligitur ex ipso intento argumenti. Hoc enim erat huiusmodi: electio ni eorum quae sunt ad finem,cum ergo Beati sint ultimo cemuncti sint, videtur quod ad eos non pertiner electro , σ per

consequeηs nec liberum arbitrium. Ad

quod respondet, aliqua media est , quae ratione suae imperiectionis, qua

essentialiter annexam habent, repugnant ipsi finitam habito: sicut est

quodlibet credibile & sperabile, respectu Dei elare visi . Horum ergo non est electio in Beatis, quia credere & sperare illis repugnat, ob imperscctionem quam ista important. At alia sunt inquit quae nullam imperfectionem visioni clare Dei reputinantem adseriit,ut visibilia N amabilia, quae proinde Beatus videndo

di amando Deum, videre de amar

r otest. Et libere quidem seu cum potestate indifferentiae, quia non sunt obiecta habentia cum D co connexionem necessariam. Ex quo proinde non licet inferre, Ditium Tnoma inibi docere, quod ipsa visio de amor Dei secundum se,libertatem habeat,

ut Iansenius contendit.

Nil ergo ulterius contra nos adduci potest, quam textus quidam Sancti Thomae ex quaestione vigesima quarta de Veritate, articulo primo ad Vigesimum, quena senati ii

fauorem vincentii a quodam ex D mstris commemorari audiui. Hunc si iam cum reliquis explicauero, nulla poteritiamplius ratio dubitandi re

OBIICIEBATVR igitur in gratiam eius hoc modo. Nam Angelicus Praeceptor loco illo sic fatur . St..cut deprimis principηs non iudicamus ea examinantes; sed namraliter eis agentimus, ita O in appetibilibus, de sine

ultimo non rudicamus iudicio discussonis, vel examinationis; Ied naturaliter approbamus; propter quod de eo non esselectro , sed voluntas . Habemus ergo respectu eius liberam voluntatem , cum necessitas naturalis inclinatianis libertati non repugnet secundum Augustianum Quiηto de ciuitate Dei; nou au tem liberum iudicium propriὸ loquendo , cum non cadat sub electione. Quibus verbis manifeste condistinguit liberam voluntatem a libero judicio seu arbitrio proprie lati speciatim sumpto. Ergo sentit aliquam liberam voluntatem subsistere absque libertate contradi ctionis , cum haec libertas sit solius arbitrij speciatim sumpti.

RESPONDEO, quod sicut

supra ostendimus ) verum omninoeli iuxta mentem Sancti Doctoris li- , dyp 'beram voluntatem distingui a libero 'arbitrio speciatim si impio, seu prout

nominat vim electivam proprie.Cae- , terunt ex hoc non sequitur,quod sentiat, dari aliquam liberam volunta tem , absque indifferentia cli arria eontradictionis , sicut imaginatur Vincentius. Illa namque libera voluntas circa finem ultimum, sicut re

itera libera est scilicet invia) ita

dc cum vera indisterentia exercitii elicitur. Teste enim Caietano prima

274쪽

eula metaliter meminit Iacenius: nec non alias cte. agrma parte, quaestione octuagesima secunda , articulo primo ad tertium, quemadmodum Matitudinis seu finis vltimi appetitus est liber esicitiuὸ , ita est in potestate usta elicitivi; quatenus videlicet potest homo illum elicero& non elicere. Licet ergo illa voluntas non sit libera electio, sumpta electione proprie, pro actu terminato ad media Gest tamen reuera libera voluiuas, quia cum vera inditarentia elicitur. Naturalis namque necessitas alius quo ad specificationem seu obiet Imὸ qualem & non aliam habet illa voluntas in via non aufert libertatem emtidem . quia stat quod Ileia eliciatur, ut iterum ait Caietanus ibiisdem ad primum. Vnde & probatio consequentiae, quam obiiciens inducit, videlicet quod libertas contraductionis sit solius arbitrir speciatim sumpti, omnino falsum astu mit. Disci enim debet, quod huiusmodi imdiflarentia seu libertas, communis sit

omni actui vere libero, modo versetur circa finem, modo circa media Supra per modum electionis. Et hoc etiam lupra libro primo ostendimus, pro- , . r. banteS ex Dulo Thoma, indulaten o. . i. tiam requiri tam ad libertatem voti Iuntatis circa finem, quam ad libertatem electionis circa media . Videantur dicta ibidem. DICES. Si etiam ipse appetitus finis est liber seu incitarens ut

. noS contendimus ergo vere illius appetitus stamus Domini οῦ contra Diuum Thomam prima parte, quae stione octuagesima secunda . artic Io primo ad Tertium, Appetratus via

timi finis, non est debis quorum domini

sumus.

RESPONDEo non esse vere

dominos istius appetitus , quoad elicientiam. Possumus enim in via iLIum elicere & non elicere. Nec hoc est contra Sanctum Thomam: nam

dicendo quod ille appetitur non est

de his, quorum domini sumus, solii m voluit negare dominium ex parto obiecti: quod utique verum est. Nana

licet sub nostro dominio sit elicientia huiusmodi appetitus, non tamen est sub dominio nostro obiectum illius. Supposito enim, quod actum circa illud obiectum velimus elicere, non possumus illud respuere,sed tantum prosequi. Vnde & Angelicus praeceptor non dixit , quod ipsius-met appetitus non sumus domini ,

sed quod appetitus iste non est de his quorum domini sumus id est non est

de tali obiecto, quod in nostra potestate sit respuere veI prosequi, cum de necessitate illud debeamus prosc-

qui tantum.

Vincenti, si omnia ista non sussiciant ad te reducedum; noli amplius me aut ullum Thomistarum quaererer sed potius vocem clammtem inis

deserto, aut etiam Orpheo more canentem quaerere, necasse erit: quae

sicut quondam Sylvas& arbores ad obedientiam traxisse dicitur, ita de te sine dubio ad veritatis Thomisticae sy nceritatem pertrahet. Sed iam de Testimoni Sacti Thomae dictum

est satis. Pergamus ad illa quae ex veteribus Patribus adducis.

OAenditur,in tradendo Sanctorum Patrum secu, non continu) attendi debere ad nudam ipsorum litteram

sed praeripuἶ ad defuitiones Ecclesiae, si quae subsunt; ct iuxta nommam earum , litteram esse regulandam ω

CTOR VM , & veterum Patrum maxime esse in rebus Theolo-

275쪽

23 a Lib.IR.Ca II. ostenditur, litteram SS. Patrurn

gicis venerandam, nulli Catholic rum fas est dubitare. quidem a varijs Authoribus luculenter iam

demonstratum, Orationem mea uia

non desiderat. Audi Augustinum libro secundo contra Iulianum, capite octavo, non longe a fine. Hoc autem probauimus inquit Catholicorum au-rboritate Sandiorum, qui O hoc runt, quad de originali peccato dicimus, illa quinque esse vera omnia, conmtentur : ac per hoc non est consequens, Hhoc falsum sit; quia vera sunt illa. Talas quippe ac lauti viri, secuHum C ibolicam fidem, qua utique toto orbe diffunditur, o hoc illa esse vera confirmant , ut vestra statilis oe argutula nouitas, sola authoritate conteratur istorum. En Iulianum salsitatis arguit in nonnullis de peccato originali scientiis x eo solum quod authoritati Sanctorum in eisdem contradicat. Qua de causa etiam Bernardus re prehendens Petrum Aballarunna, siciatur epistola centesima nonagesi maad Innocentium. Ecclesiasticorum Do- norum unam omnium de hae re Abai-

lardus dicit esse siententiam , π ipsam ponit ac spernit, ct gloriatur se habere

meliorem,non veritus contra Preceptum Sapientis, i ansgredi terminos antiquos, quos posuerunt Patres nostrι.

Itaque veneranda est sine dubio Sanctorum Patrum Authoritas, ac proinde & cuilibet Theologo, ossicioso thidio curandum , tales sibi in

suis sententi)s asciscere Patronos taliumque munimea . Verum hoc non obstante, vicillim persuasum contendo,in quaerendo huiusmodi virorum patrocinio,non continuo attendi de

here ad illum sensum, quem sinat nuda ipsorum littera, feci vel maxime ad ipsas definitiones Ecclesiae, si quae sorte subsunt. Si namque in dictis alicuius Sancti quid ver des ni

tioni Ecclesiae repugnans aut diis inun inueniatur ἱ tunc. certe vel de-iserendus est iste Sanctus, vel corriagendus,vel saniori quo potest in

do explicandus. Hoc sic a me dictum, sic intelle ctum velim, non ut in aliquo autho ritati Sanctorum quod Diuina aue tat gratia γ detraham; sed ut Iantenitae tantummodo moniti sint,qui nullius prorsus alterius rei rationem habentes, ita indiscriminatim de pertinaciter ad Sanctorum veterum i ctionem appellunt visum& animu,

.l se nil in ipsis, nisi nudam litteram sectari ac tueri glorientur. Quod sane si probe fit; audeo dicere, probrutate excellere peruersis limos eti anu. haereticos: cum&ipsi id genus stin dij iuxta nudum corticem littere pro suis tuendis dogmatibus, accuratissime peregille conspiciantur. Demon stremus igitur in lectione Sanct rum, corumque sensu tradendo, praeter ii iterae supernciem, rationem habendam esse etiam Ecclesiasticarum definitionum; ita ut iuxta huiusc modi regulas, aliquando hic vel ille Sanctus, aut deseri debeat, aut co rigi , aut explicari.

EXORDIUM nobis praebeaz no enim nisi interpretem ago Th misticum solidissima illa Doctrina

Sancti Thomae secunda secundae , quaestione decima , articulo duodecimo, in Corpore et quam etiam habet quodlibeto secundo, articulo septimo in Corpore. Ina Doctrina C tholicorum DocIorum si uit, ab Ecclesia authoritatem babet. Vnde magIs flantavi est autboruati Eciacme, quam auctoritati vel Augustini vel Hieronyma vel eui cumque Doctoris. En assertum nostrum, rationemque eius a

priori. Si teste Diuo Thoma) ipsa

Sanctor im Doctrina ab Ecclesia authoritatem habet, ita ut magis standum sit authoritati Ecclesiae, quam authoritati vet Augustini vel Hierony mi vel cuiuscum; Doctoris: ergo

276쪽

reetulandam esse iuxta definitiones Ecclesiastior.

ea u quo contingeret, litteram ali. cuius Sancti non ita consorinem esse Ecdieliae definitionibus ; prosecto vel ea liac in parte deserenda esset vel corrigenda vel explicanda. Nonne Ecclesia, si victis Satinorum autho. ritatem dat, ipsis utique Sanctis lon-no interuallo eit anteponendaλQuod ii anteponenda; ergo ipsi ut regulae& mensurae itandum eli: ergo ad ipsam quorumlibet sententiae quamuis Sanetis limorum & laudatorum hominum , tamquam ad Lydium lapidem sunt reserendae. Explicare ergo

Sanctorum litteram neccile erit , vel potius corrigere aut deserere,eo modo quo Ecclesiasticae veritas definitionis id postulauerit. Occurrit in huius rei confirmationem aurea plane de solo Aquinate digna resolutio ex quodlibeto icrito, articulo decimo.Quaerit ibidem Prq ceptor gngelicus , Vtrum auditores diuersorum Magistrorum Theologia habentium contrarιas Opiniones, excusentur a peccato, si sequantur falsas opiniones Magistrorum s um: Sed considera, quam modeste, quam sancie, quam reuerenter pro authocitato Ecdlesiae quaeitionem determinet ,

magistris omnibus longe poli habitis. Respondeo inquit dicendum,quod

ptura si quidem non pertinea,t ad sidemo bonos in res; absque periculo audi I res νtramque opinionem sequi possunt, 1 tinc enim babet locum, quod Apollo usicit ad Romanos decimo quarto, νn quisque ιu suo sensu abundat. In ius vero quae pertinent ad fidem oe bonos mores, nullus excusatur, si sequattir erroneam Nutionem alicuius magistri et in talius

enιm Ignorantia non exculat.: alioquin

immunes is peccata fuissent, qui secuti sunt opinionem Arris, Psi torii, ab rum baeresiarcharum. Nec potes excusationem habere propter seimplicitatem auditorum,si in talibus cyroncam Uinc

uem sequatur. In rebus enim dubijs no' ea de facili praestandus assensus. Qui imo ut Augustulus dicit in libro terιio de Doctrina Chrisiana consulere debet quis regulam blaei, quam de scripturarum planioribus locis Eccleisiae authoritate percepit. Qui ergo assentit opinioni alicuius magistri contra mani e tum Scriptura testimonium, siue contra id

quod publicὸ tenetur secundi ιm Ecclesia

authoritatem, non potest ab erroris ritio excusari. Haec Sanctus Thomas .

Vbi Diuino plane sermone deterna nat , in sequendis quorumcuinqui magistrorum opinionibus, non do facili in hanc vel illam partem dandum esse assensium, sed ante omnia consuli debere regulam fidei, quae ea

tum manifestum Scripturae testimonii ina, tum publica Ecclesiae authoritas, si ab erroris vitio immunes c

se volumus. Quod si hoc verum est , imo de tamquam dogma fidei indWbitanter tencndum ; quid mihi caput frangitur, vel cum Augustino, vel cum Hieronymo, vel cum Prospero, vel cum quolibet Magistro eotiam Sancti s linio & laudati ismo, in casu quo horum asserta a definitionubus Ecclesiae dissona reperirentur cruac Hercle , amicus Plato; sed magis amica vcritas: amicus inquam JAugustinus, amiciis Hieronymus se magis amica Ecclesia, quae test Paulo columna ct firmamentum sverιtatis. Sancti igitur Praeceptores

omni honore digni quidem, singularique studio venerandi; sed ad ara usque: vique eo sinquam ut eorumtamen in dicendo authoritas non

ascendat altius, quam Cathedrae P tri in definiendo maiestas. , Hinc idem Angelicus Preceptor prima parte, quaestione trigesima sexta, articulo secundo in tertio a gumento , obiiciens sibi Authoritatem Sancti Damasceni, dicentis Spuritum banctum non procedere a Fi- lio a

Diu so

277쪽

Iio , quod sati error Nestorianorum; expresse dicit Damascenum in hoc non esse audiendum. Ad tertium in. quit dicendum, quod Spiritum Sanctum non procedere a Filio, primo fuit a Nestorianis introductum , vi patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in besina Dnodo. Et hunc errorem sequutus fuit Theodoricus Nestorianus, plures post ipsum , inter quos etiam fuit Damascenus: Nude in hoc eius sententia non est standum. Non vides hic, sententiae Damasceni liandum non

esse; quia definitioni Ecclesiae dissona reperitur λ Idem reperire est quaestione decima de Potentia, articulo

quarto ad ultimum. Hanc inciuit Theodorici sententiam sequutus est ρήμmodum Damascenus, quamuis dum

D eiusdem Theodorici sint in quinta SP nodo condemnata . Vnde in hoc non est standum sententiae Damascent. In dubitanter omnino & sine ullo prorsus scrupulo, sententiam Damasceni reiicit, quia Ecclesiae non consonat. Habe ergo Lector Ecclesiae rati nem , & noli sic caeco amore litteram Sanctorum prosequi. Accedat id quod docet tertia parte , quaestione sexagesima quarta ,

articulo nono, nimirum haereticos vere Sacramenta conferre, si non omittant ea quae sunt de necessitate Sacramenti. Imo hoc definitum conspicitur in Tridentino , seisione septima, canone quarto, his verbis: Si quis dixerit, Baptimum qui etiam

datur ab hareticis in nomine Patris σFilii o Spiritus Sancti,cum intentione

faciendi, quod facit Ecclesia,non esse ν rum Baptismum , anathema sit. Sed

quid de verbis quibusdam Sanctissimi Martyris Cypriani, dum dixit,

omnia quaecumque faciunt haeretici,caν .nalia sunt, o inania o falsa Z Quibus

verbis asserit Sacramenta ab haereticis collata, nec vera nec valida est .

Audebit ne aliquis litterae isti inhaerere , Sc determinationem contrariam Ecclesiae non attendere λ Audi Sanctum Thomam. Cyprianus inquit

nullo modo Sacramentum conferre boreticos posse credebat, sed in hoc eius sententia non tenetur.Ergo idem quod rius: habenda est Ecclesiasticae de-nitionis ratio, & iuxta illam dictis Sanctorum assensus praebendus vel

negandi .

Iterum quaestione quinta de spiria

malibus creaturis, quae est unica de Charitate, articulo sexto,docet quolibet peccato mortali amitti gratiam , quod pariter est de fide, & definit idem Tridentinum sessione sexta, capite decimoquinto sic; Adue sus etiam hominum quorundam callida ingenia , qui per dulces sermones O b nedictiones seducunt corda innocentium, asserendum est non modo infidelitate, per

quam ct ipsa fides amittitur sed etiam

quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam iust ficationis gratiam amitti . Cum tamen aliqua verba Bernardi contrarium

senent. Inquit enim teste Diuo Th ma ibi in secundo argumento quod charitas in Petio, quando Christit negavit, non fuit extincta, sed sopita. Quasi

illo mortali peccato negationis non fuisset amissa. Quid ergo Praeceptor Sancte de huiusmodi littera dicetur pAn ne eidem indiscriminatim adhaerebimus, veritate Catholica neglecta λ Audi Sanctum Thomam. Ad secundum dicendum, quod verbum Se nardi non videtur Iustinendum, nisi intelligatur, charitas in Petro non fuisse extincta , quia cito resurrexit. Ea enim quae parum distant, ni bit distare viden tur . Quasi tacite insinuans Bernardum non Hre audiendum , calu quo verba illius commodam illam expIicationem non admitterent Et me rito quidem; nam licet condemnenda non sit Sanctorum Patrum auth

ritas, praeserenda tamen est Ecclesiasti-Diuitia es by G

278쪽

regulandam esse Iuxta definἰtἰοnes Ecclesiasilaus ἰ 1 a s

sasticarum dignitas, di excellentia

definitionum. Praeterea tertia parte, quaestion quarta, articulo tertio in Corpore, eccet Sanctus Thomas, opinionem erroneam esse, quae tenet Filium Dei

assumpssisse hominem . Et obi ciens sibi in primo argumento authoritatem Augullim dicentis, quod Filius Dei hominem assumpsit ; prosecto nudam Iitteram non attendit , sed pie explicandam este affirmat. Ad primum ergo dicendum ait quod huiusmodi locutiones non junt extendenda tamquam propriae,scd piὸ sunt exponeuda , νbicumque a Sacris Dodioribus ponuntur , vi dicamus hominem assumptum , quia eius natura est assumpta. Nonne hoc eii, generalem Omnino regulam tradere pro sensu Sanctorum dubite N. ut par cit, tradendo λNempe ut conior mltas ad Ecclesiastica dogmata observetur, di si quid

dissonum repertatur , non extendatur , sed pie explicetur Si ergo quis

velit viam hanc pertinaciter negli ere , & nudae tantum litterae in- aerere , utique non sensum aut sapientiam Sanctorum enarrabit; sed potius errorem , di haeresim seque

tura

Adiicio id quod habet in eadem tertia parte, quaestione septuagesi-nia quinta, articulo primo, ubi in Corpore docet, quod quIdam non attendevies, plue knι Corpus o Sanguinem Christi notosse in boc Sacramento

Quod eli tamquam ha et cum, abhclcndum , mpose verbis c bricti contraritim . Vnde a Berengittis, qMI primlis huitis roris ahthorJuerat , postea coactus est, suum errorem revocare o veritatem fi-ιωι confiterι. Sed Sanctissimc praeceptor edasicre nobis iterum , quid in Dac parte cist dum sit de littera D. Augustini talia enim praedicio errori ut verba sonant) patrocinari videtur; inquit namque super psalmum

nonagesimum octauum, Nyn hoc CONus quod videtis, Manducaturi estis,nec ibiturι ilium Sanguinem , quem usuri sunt, qui me crucinent. Nonne ista verba primo aspectu dicunt, nos non manducaturos reale & verum Corpus Christi, nec bibituros realem de verum e Ius Sanguinem Z Licebitne ergo nudae significationis corticem auellere, & illo pasci S. illo delectari λ Profecto famosissimi haeretici sic decorticarunt & in cortice luxuriati sunt, sed Catholicis hoc non licet. Audi iterum atque iterum responsum Sancti Thoinae. Ad primum inquit dicendum , quod ex hac autboritate , praedictι haeretici, occasionem e randi sum erunt, malὸ verba Augustiani intelligentes, utpote solam litteram rapientes & Catholicum sensum negligentes. Prosequitur igitur Sanctus Doctor. Cum Augusinus dicit, non hoc Corpus quod videtis, manducaturi estis,

non intendit excludere veritatem Corporis christi,s ed quod non erat manducandum in hac specie, qua ab eis videbatur. Bone Deus, si quis non sic explica-rct, sed in nuda tantum littera contenderet I quam infaeliciter contra iisdem erraret lSed non omittamus articulum illum quintum ex prima paric, quaestione trigesima nona. Resoluit ibi, essentialia nomina in Diuinis minime posse in abstracio pro Pcrsona lupponere: & circa hoc inquit ei r uit Abbas loachim , asserens quo scutiatur, Deus genuu Deum , ita potes dici, quod es ilia gemui es nitam. Et opponens iterum in primo argumento verba Auguiunt , dice ut squod Pote Fuitis lunt sigillati xD-pitntia de sapientia, sicut ellientia te estentia , Respondet ad primum sic.

Dicendum quod ad exprimendam unita-lcm essetitiae o persona , Sardi. Datit res alIquando expressivi lo nuti Jant , quam uitiuod b,

279쪽

quam proprietas locutionis Patiatur. . de huiusmodi locutiones non sunt extendex ae , sed exponendae ut scilicet nomina abstracta exponantur per concreta, vel etiam per nomina personalia . meum dicituri, essentia de egentia, vel sapientia de dipientia, sit sensus, Filius qui est essentia σ sapientia. Non audis hic

inani sessi Sime, Sanctqs interdini aliter loqui , qtaam sermonis proprietas patiatur Illorum locutiones Non est e continuo extendendas sedcxponendas λ Qua ergo securitato poterit contendere Theologus, pas. sim liticrae esse inhaerendum,Sanct

rumque senilim de ea sola, sine ullo resneetii ad Ecclesiasticas definitiones csse tradenduit Si sic sapis, si siein eorum lectione insanire velis; ab Lque dubio te & illos nullies in errorem abduces.

Nonne & illud alterum verissi. trium est,quod Sanctus Doctor scripsit in caput primum Ioannis , lectione septima ρ Antiqui Doctores Sancti' ait ibidem) emergentes erro

res circa fidem ita persequebantur, νι in. terdiam viderentur in cr/ores labi contrartios . Sicut Augustinus contra ManIebaeus, qui de huebant libertatem arbi-rrra, taliter di putat , quod videtur inhaeresim Pelagh incidisse. Me Herese,

haec apsa materia est, quam toto hoc opere de libertate dis idimus : sed dic , quaeso te; si Augustinus eandem contra Manichaeos taliter disputat, quod videtur in haeresilia Pelagi) incidisse; eritne viri prudentis, ductum litterae sine cautela sequi, sine discrimine solam Grammaticana vcnerari, sine spiritu discretionis nudas voces amplecti, in eis lite examinandis Ecclesiasticarum regulam definitionum iacetiistere, praeterire Prosecto

eiusmodi tibi integrum esse nequit, nisi plus Augustinum , quam Ecclesiam adamaveris. Et quam hoc ab ipsa Augustini synceritate exorbitati Lectorem meum inquit libro tertio de Trinitate, capite decimo o mihi

est deditum. . . . ille non me amet ampliti quam Cathol. cam fidem . Vnde simillies contingeret Augustini litteram a definitionibus Ecclesiae disi

nare et millies utique vel non audi endus, vel corrigendus esset Augustinus .

Nec in hoc certE Augustini, aut

ullius Sanctorum honor; sicentiae deis trahimus. Ipsum Augustinum sequimur, ipsius documenta sectamur. Scribens namque ad Hieronymum epistola decima nona, non longe a

principio,Identidem rogo ait ut me

fideliter corrigas, ubi mibι hoe opus esse perspexeris. Quamquam enim secundum Honorum Nocabula, quae iam E clesiae usus obtinuit, Discopatus Tresbyterio

maior sit; tamen in multis rebus, Augustimιs Hieronymo minor e I, licet etiam a minore quolibet non sit refugienda , vel deditnanda correctio. En libenter so Episeopum corrigi vult a Presbytero Hieronymo, necessitate id postillante , siue maior ille sit , siue minor.

Quanto ergo magis correctionem

pateretur ab Ecclesia , quae semper Augustino maior,nunquam minor Vtique id est,quod solicissime & verissime dixit Sanctus Thomas. Ipsa

Doctrina c atholicorum Doctorum ab Ecclesia authoritatem habete unde magis standum est authoritati Ecclesiae ,

quam authoritati Nel Augustini, vel Hierommi, vel cui cumque Doctoris. Teneamus igitur firmiter hoc: nempe in tradendo Sanctorum Patrum sensu, non continuo attendi debere

ad nudam ipsorum litteram: sed potissinuim ad definitiones Ecclesiae, si

quae subsunt, ut iuxta normam illarum vel deserantur, vel corrigantur, vel expliccntur.

280쪽

Cann

ii. g. c.

aliam attendi debere ad rigarem scholasticum, a 37

lehditur in tradendo Sanctorum Patrum sex fu, etiam attendi δε-bri e ad rigorem Scholasticum.

SED QUID de rigore Scholastico

Eritne pariter conueniens Sanctorum dicta iuxta eundem corrigere aut interpretari Profecto non conueniens solum ; sed & necelle interdum ; nisi cum Luthero, Vvicte DB, Philippo Melanch. aliisque haereticis in absurdi sitim quaeque abir contendas. Aiebant illi Theologiam Scholasticam esse aliud nihil, quam

ignorantiam veritatis, inanemquo fallaciam: Academias esse Anticlaristi lupanaria, Lutetiae natam est prophanam Scholasticem , qua admissa, Euangelium obscuratum, fide m extinctam. Sed hoc ideo apud ipsos lapidum & iucundum , quod

Scholae authoritate contempta, suorum inde facilius caperent patrocinia errorum. Ut namque belle &crudite Episcopus noster Mulchior Cano, connexae sunt post natam Schο-lam , Scholae contemptio haeresum pestes. Ast faciamus stare pro honoro Scholae Concilium Viennense. Quod ut resertur in Clementina unica de Summa Trinitate ) cuin retulistet duas Scholasticorum Sententias, alteram , per virtutem Baptismi paruulis quidem culpam remitti ; sed

gratiam non conferri, alteram, quod

etiam virtutes ac insormans gratia insunduntur quoad habitum concludit tandem sic; Opinionem secun dam tamquam probabiliorem oe dictis

Sanctorum, ac Doctorum modernorum

Theologia magis consoriam σ concor dem, sacro approbante concilio duximus eligendam. Ex quo loco argumentum hoc ad rem nostram conticio . Si opipio concors Iunioru in Scholasticorum tanti apud Patres in Concilio

Viennensi fuit, ut iuxta normam

ac tenorem illius dignati fuerint sententiae suae electionem iacere; quis nobis vitio vertet, quod & dicamus haec vel illa Sanctorum dicta interdum iuxta probatiorem rigorem Scholastichim cste interpretanda , pNonne sie ut superioris authoritatis

eth ad Sanctos Patres, ipsa Ecclesia; ita pariter & Ecclesiae legitimum concilium λ Nonne ipsum quoquo est norma fidei, Doctrinae Christianae regula , veritatum Catholicarum

irrefragabile firmamentum p Erg si tantum ponderis ibi habuit Scholasticorum etiam modernorum sensus & rigor, ut basim talem tantam

que Concilii, ad partes litas inclinauerit et quid ni ta nos ad eiusmodi

ponderis mensuram , sententias &litteram Sanctoruin interdum inclinabimus Maxime ubi ipsa littera capax Scholasticae inclinationis conspicitiir Z V bi inclinatione tali non 'corrumpitur , sed potius ad lucis Theologicae splendorem extollitur 3 Imo dicamus & hoc amplius. Si in casu praedicto non solum probatior pars Modernorum Doctorum ἔsed Moderni quoque omnes, in il iam unanimi consensu conspirassent sententiam; an non exilliinas Concilium Viennense , pro ciusmodi , rauiori censura iudicaturum Indu-ie videtur hoc sic ita tuendum.Cum ergo in praesenti materia de libertate non sollina haec vel illa pars mode

norum , verum omnes in uniuersum

Scholae, tanta alias inter se dissensi

ne certantes, in hoc unum unanimiter conspirent, quod necessitas absoluta specificationis & exerciti) v ram seu meritoriam libertatem destruat; quantae putas authoritatis, eius-

SEARCH

MENU NAVIGATION