장음표시 사용
321쪽
2 8 Lib. IV.Ca II. prima ratio Vincentii.
chris tomi, propter hoc quod est translatio vitiosa. Hae inquam eadem
ratione permotum me sentio,quando de recitandis & resellendis argumentationibus tuis cogitare incipio. Non semper omnia verba tua, Vincenti , proseram, ad prolixitatem vitandam. Litterae etiam tuae ordinem aliquando commuto, ad mani, festiorem sensum reddendum. Denisue ipsa etiam verba interdum totaliter omitto ,& solum sensum pono; non quod in ipsis vitiosa aliqaa
translatio irrepserit, sed quia ve superiori capite monui)tam parum sint peripatetico & Scholastico mori
accommodata, ut plane dubitem i, utrum lectore in meum non potius confunderem quam instruerem, si omnem undequaque litterae tuae &grammaticam S seriem verbolentis hic exprimerem.
pRIMO IGITVR quoad sensum arguis sic in tua Theriaca libro
primo, capite septimo. Quot es iu-oicium rationis ducem se praebet v inhiati, voluntas liberE agit; at in omni actu persecte voluctario iudicium rationis, ducem te praebct v Iuntati : ergo in omni tali actu voluntas liberὲ agit. Discursus tenet, minorem videris supponere,& maiorem probas authoritatibus & ratione . Authoritates iam supra sunt solutae; & ratio tua est haec. Nan quoties voluntas modum agendi agentium naturalium supergredetur; ipsa libere agit: at quoties iudicium rationis, ducem se praebet voluntati, voluntas modum agendi agentium naturalium supergreditur ergo quoties iudicium rationis , ducem praebet voluntati , voluntas libere agit. Hoc totum pondus est tuae r tionis,quam capite illo septimo promis . Miror quod tantum te urgeat, ut a communi ad priuatam opinio-
Primo negando maiorem in sensu, quo a te intelligitur. Tu enim per hoc, quod est; iudicium rationis di cem se praebere voluntati, nil aIiud intelligis ut ex capite citato patet
quam quod voluntas praeeunte iudicio ac sulficienti aduertentia rationis aliquid velit. In quo sensu maior ista , nempe uoties iudicum rationis ducem se prae- et voluntati,voluntas liberὸ agit; omnino claudicat, si uniuersaliter & abuque dii tinctione sumatur.Quod certemam sestari potest in duplici casu,quia te admittitur. pRIMVS est in motione praete naturali Suarii sub qua tumet admitatis ut supra vidimus ) posivi Detan . Supra
omnipotentia sua voluntatem cre, litam ita abripere, stante etiam plena aduertentia rationis, seu praeeunt persecto iudicio; ut libertatem nihilominus adimeret . In quo casunn-
nisesse apparet selsitas istius maioris.Tunc enim voluntas praeeunte iudicio ae lassicienti aduertentia rationis,aliquid vult,& tamen minime libere vult:ergo lalsum est,quod quoties praeeunte iudicio ac susticienti aduertentia rationis aliquid vult,velit eo ipso libere. SECUNDUS est de necessitato Manichaea. Haec namque ut supra Supi, etiam ostensum est in tua metopinione destruit libertatem voluntatis animae bonae in Omni eius actu, &tamen non destruit per tactum seu susticiens iudicium rationis, cum Manichae non posuerint iudicium hominis in omni suo adtii absorberi: ergo iterum Lisissimum est, voluntatem libere agere,'uoties agit praeeunte iudicio ac sustidienti aduerte
Quare sicut tu,Vincenti,in illis c sibus maiorem vel negares vel distingueres; ita pariter N ego iuxta communem & veram doctrinam, eandevel Dipilipod t
322쪽
desumpta ex praecedentia lassici ratἰonIr. 27 vel nego, vel distinguo sub hae sera
ma . Quoties iudicium rationis duacem se praebet voluntati, seu quoties voluntas praeeunte iudicio, ac sum. cienti aduertentia rationis aliquid vult,toties ipsa libere agit; distinguo, quoties praeit iudicium qualecum-ue, nego: quoties praeit iudicium inisserens, concedo. Sed tunc minor subsumpta,est falsamam non in omni actu perfecte voluntario praeit iudicium rationis indisserens; licet qualecumque seu aliquod iudicium prseat.
In actibus enim voluntatis necessarijs, quantumuis perfecte sint voluntaria, praeit quidem iudicium, & alia
quando perfectissimum, non tamen indisserens sed omnino determinatum . Non ergo sequitur voluntatem in huiusmodi actibus libere agero; esto alias agat praeeunte iudicio seu
persecta aduertentia rationis . Nec contra hoc conuincit tua pro.
hatio. Concessa enim maiori videlicet voluntatem libere agere, quoties supergreditur modum agendi agentium naturalium; nego minorem quod in omni actu perfecte voluntario illum modum agendi supergrediatur. Cum enim aliqui actus persecte voluntari; , sint etiam absolute necessarii, & in illis voluntas habeat
modum agendi communem cum caeteris rebus naturalibus scilicet cum Praeei determinatione ad unum , ut saepius rue lib. iam inculcatum est; fit consequens, ipsam In huiusmodi actibus, modum
Sis.,ὰ, agCndi rerum naturalium non super princi o gredi. Fateor quidem, quod issipi iis actibus agentia natyralia super-ο. .grediatur quantii in ad substantiam operis sed hoc ad libertatem non sufficit: quod iterum patet in casibus illis inductis : in quibus proculdubio, actus illi voluntatis agentia naturalia exccderent quantum ad substantiam operis, utpote prosecti ex-
principio intellectuali, de tamen liberi minime essent: quia non habe
rent modum voluntati proprium .,
qui teste Diuo Thoma quaestion
sexta de veritate, articulo tertio ad tertium in libertate ad utrumlibet conia
ter,concedendo videlicet maiorem
argumenti,si in sensu Brmali N pr
prio verba accipiantur. Hoc enim quod dicitur iudicium rationis
ducem se praebet voluntatrii in sensu Qra mali & proprio acceptum, non solium senat praecedentiam rationis qualemcumque; sed talem, ut ipsa ratio ex sibi propri)s voluntatem flectat, inclinet , determinet ad volendum. quod idem est, ac ex propria sua determinatione di arbitrio, ipsi praefigere unum extremum potius quanta, aliud. In quo sensu maior utique vera est; nimirum quod eo ipla voluntas libere agat, quo ratio ex sibi propriis ipsam flectit, inclinat & determinat ad volendum, actum ei praefigendo. Vnde Sanctus Thomas primo contra gentes capite octuagesimo octavo, volens ostendere volun talem diuinam in aliquibus actibiit esse liberam, ex prelle sic arguit ι νο- Iunias diuina in his ad qaa non seci fradum naturam suam determinatur, η 9- natur quodammodo per suum imp esai sed ex hoc homo dicitur prae ceteris ani malibus liberum arbiti itim babere, quia ad volendum iudicio rationis inclinatur,
non impetu natura, hic ut Bruta , ergo
in Deo es liberum arbittium . Aperte significans, libertatem in voluntate colligi, ex praecedentia rationis, v luntatem inclinantis seu determi
Itaque Maior intellecta de ratio. ne proprie ducente; scilicet quae voluntatem inclinet & determinet ad volendum, eiq; actum praefigat veri L sima est. Ceterii nec in illo sensu opinioni Vincenti; fauere potella nega
323쪽
ri enim tunc debet minor, videlicet quod in omni actu persecte voluntario , tali modo ducem se praebeat iudicium rationis. Aliud namque est, quod in omni actu persecte voluntario adsit iudicium rationis, aliud autem , quod adsit tamquam vere &proprie ducens , inclinans, determinans & praefigens quid sit agendum: quae duo distinctissima sunt; siquidem
an quolibet actu voluntatis , eo ipso uod persecte voluntarius, adest tu.icium rationis; non tamen in quolibet adest per modum ducis aut arbitri ex propria determinatione actum praefigentis. Pro quo recolere oportet ea quae supra docuimus ex doctrina Diui Thoinae in quarto, distinctione quadragesima nona , quaestione prima articulo tertio, quaestiuncula secun da ad primum , quaedam esse , quae sunt potentiae rationali ab alio ἡetero minata seu praefixa, quaedam autem quae ipsa sibi determinat di praefigit. yb alio sunt ei determinata, volitio finis ultimi & uniuersaliter quicumque actus necessarius necessitate naturalis inclinationis, pro ea parte qua formaliter est necessarius. Actus enim huiusmodi cum sint naturales , di naturalia voluntati non
subsint: neccsse est , quod ab altiori principio scilicet ab authore voluntatis ipsi determinentur; unde & ibidem in Corpore ait, quod ea impressane prima casae Dei, hoc animae inest, dii bonum velit. Et rursus ad primum lc quens de volitione finis ultimi, ade: in inquit ex divina impressione
Deinde nota, quod in his ad quae
voluntas a suo authorc specialiter determinatur , non potest proprie verificari,quod ipsa ratio cam ducat aut determinet aut actum ei praefigat. Qua de causa dixit idem Diuus Thminas Secunda Secundae quaestione decima septima,articulo quinto ad pria mum , quod primus voluntatis actus
ex rationis ordinatione non est, sed ex instinctu natura aut superioris causa. Enis
negat, illum actum qua parte sciliacet est necessarius quoad specificati nem este ex ductu seu ordinatione
rationis, licet alias certum sit, eundem non elici nasi praeeunte iudicio seu ratione, utpote cum voluntas in inco nitum serri nequeat. Itaque aliud est,actum fieri praeculate ratio- ne;aliud autem, actum fieri praeeunte ratione duce,seu ratione ipuam ordinante, Imperante,& praefigente. Ratio non Ordinat, non imperat, non
praefigit, nisi in his quae rationi sub duntur, ut ibidem loquitur: quae sunt tantum illa, de quibus pro arbitrio suo potest sic vel sicjiudicare, conu nientiam scilicet vel disconuenientiam, sicut & actum vel suspensionem actus. Α sensu autem contrario nihil habet ratio ordinare, imperare, praefigere in his quae ei ab alio sunt determinata: respectu enim illorum eum supponantur ea determinata saliunde N ex consequenti minime rationi subsinto ratio seu intellcctus ostend it quidem voluntati talem determinationem , cum in incognitum non seratur ἱ non tamen eandem Ex
arbitrio suo proprio ipsi praefigit, sed
ab alio praefixam supponit. Sicque contingit in omni actu voluntatis per lacte voluntario, si necessarius sit. Ratio in illo actu praeit quidem,tam-uam Ostendens quid praefixum &eterminatum sit, non tamquam ipsa praefigens aut determinanS. Ex qua doctrina sic in forma adhibeo secundam solutionem. Concedendo videlicet maiorem, qua dicitur, quod tunc actus voluntatis est liber, quando iudicium rationis ducem ei se praebet:sed nego minorem; hcc contingere in actibus necessari)s. In illis namque, utpote naturalibus
324쪽
desumpta diae praecedentia iud est rationis. 28 r& rationi minime subditis; sicut ra
tio non habet ordinare, imperar aut praefigere, ita nec proprie dux est. Dux enim est , non qui praeit qualitercumque, sed qui preti regem do , disponendo, orcinando, praeficendo hoc vel illud iuxta arbitrium
suum : quod certe .locum non habet, ubi ratio ab ipsa natura est determinata ad unum tantum , tam quoad specificationem quam quoad exercitium , sicut cotingit in actibus omnino necessariis. Tunc enim nec ipsa ratio nec volui itas se ducunt, sed tam haec quam illa ducitur a natura vel
amor beatificus non fit duce ratione seu ex ordinatione rationis . Quo
quid absurdius p Cum amor ille sit
actus voluntatis ordinatissimus &Omnis ordinatio in actibus voluntatis sit ex praeuia ordinatione intellectus, seu rationis. REsPONDEO Constanter, am rem beatificum non fieri duce ratione seu ex ordinatione rationis. Et noli turbari, Uincenti, nam sic cingit nos loqui aperta doctrina sancti Thomae. Si namque ipse ut ex loco citato ex Prima Secundae constat negat ratione necessitatis & naturalitatis, primum voluntatis actum ex ordia
natione rationis esse; cur id ipsum non negabimus nos de amore beatifico,
qui est in summo gradu necessitatis,& supposita gratia' visionis, in summo quoque naturalitatis3 Certe sicut
primus voluntatis actus ex rationis ordia
natione non est, sed ex instincti natura aut Rherioris cauis, ita ne mireris,
quod amor beatificus sit ex instinctu
naturae supernaturalis, non autem ex ordinatione rationis.
Sed ut sine admiratione hoc cape re possis, si velis; aduerte nos pra cise loqui de ratione propria ipsius hominis vel Angeli, quando negamus talem amorem ex ordinatione
rationis esse: ita ut sensus sit quod noest ex ordinatione intellectus huma ni vel Anetelici huiusmodi amor: licet alius iit ex ordinatione rationis Diuinς vel superioris intellectus primae causae. Per quod etiam patet, qualiter amor ille sit ordinatissimus. Est namque ordinatissimus,non quia ex aliqua ratione naturali aut super naturali intellectus creati praescribatur, aut Voluntati praefigatur, ad eum modum quo ipsa ratio in nobis existens, praescribit aut praefigit actus liberos : hoc enim impossibile & sal sum est, cum ratio nostra nil habeat praescribere aut ordinare in his quae a natura sunt determinata, & aliter se habere non possunt, sicut est illo amor. Huiusmodi enim , sicut rationi nostrae non subduntur; sed altiori causae; ita nec a ratione nostra dicuntur ordinata aut disposita; sed
a ratione existente in alteriori causa, nempe in prima: per cuius ordinationem,omnia Ordinatissime fiui. quaecumque naturaliter fiunt, siue in ordine naturae,siue in ordine gratiae: licet etiam per nostrae rationis ordinationem aliqua ordinate fiant in utroque illo ordine , nempe illa quaeti nobis fiunt libere, non naturaliter
aut necessario. Dicitur ergo amor beatificus, actus voluntatis ordina tissimus ex ordinatione rationis,quae
est in intellectu Diuino, non ex ordinatione rationis, quae sit in nobis : λcut & opera naturae dicuntur ordinata , non per rationem, quae sit in natura, sed per rationem , quae est in
SED DICES iterum; ergone n gabitur Beati voluntatem ex sapientissima oe altissima intellectus sui contEplatione, prudentissima directione, amorem illum per vim octo a suoru imperatricem, tramiuillissim a effusione e puncὶ Sunt hae phrates Vincenti; .
325쪽
DICO te potius Rhetorem agmre, quam Theologum. Theologus simpliciter cum Diuo Thoma negat, uod ille amor sit ex imperio seu or-inatione rationis; esto ad illius es ieientiam concurrat ex parte intelle
ctus, sapientissima, altis lima,& p dentissima contemplatio seu intellectio. Concurrit namque huiusmodi intellectio, non tamquam pro arbitrio suo amorem imperans, ordinas, aut praefigens; sed tamquam aliunde ordinatum & praefixum simpliciter ostendens, cum voluntas in inc gnitum serri non possit. Longe utique aliter, ac in actibus voluntatis Iiberis: ad quos ratio concurrit non solum tamquam ostendens; sed insuper tamquam proprio suo imperio inclinans,& determinans ad actum, cum posset etiam inclinare & determinare ad non actum. Pondera qlix-so illa verba Sacti Thomae, & acquie-stes: verba sunt haec ex Primo contra Gentes. Voluntas divina in bis ad qua non secundum naturam suam determi-πatur, inclιnatur quodammodo persutim intellectum. Cur non dixit voluntatem diuinam inclinari per suum intellectum generaliter in omnibus , sed solum in his ad qua non fremitam
stiam naturam determinatur λ Cum tamen certum sit, etiam ad alia, ad quae naturaliter determinatur, non
ferri nisi ex persectissima & infinita
cognitione; certe hoc alia de causa non secit, quam quia ratio, licet in omnibus actibus voluntati adiit, noni et men adest in omnibus tamquam
cx imperio suo inclinans di determinans, nisi in solis liberis, quorum obiecta respicit cum indisfierentia, de oribus proinde sic vel aliter pro tuo arbitrio disponere potest, praefigendo potius hoc quam illud, seu inclinando potius ad actum , quam ad non actum. Igitur amor beatificus elicitur praeeunte ratione, di quidem persectissima ratione, non tamen eli ex ordinatione seu arbitrio rati nis. Idemque debet dici de quolibet actu voluntatis necessario pro ea parte , qua naturalia dc necessarius est.
soluitur fecunda ratio eiusdem, ex eo quod in omni tali actu voluntas
in sua Theriaca libro primo, capite octavo. Omne quod non solum agitur, sed etiam seipsum agit seu seipsum mouet; est prout sic liberum in agendo: at voluntas in omni actu voluntario, se ipsam agit seu seipsam moueciergo in omni tali actu est sor-mal iter libera in agendo. Discursus est legitimus, minorem videtur stipponere, cum modu se a endi conia ueniat voluntati ex specifica sua dis. serentia , & in quantum volitiva est, maiorem autem probat ex Diuo Thoma dupliciter. PRIMO: quia quaestione vigesima quarta de Veritate, articulo secundo in secundo argumento. Sed contra, sic satur. Omne quod es liberi arbitrq, agit O non solum agitur; sed
bruta non agunt, sed aguntur, νt Damascenus disti: ergo bi ut a non sunt Inberi arbitris. En ubi probat bruta non esse liberi arbitri3, quia non se agunt, sed potius aguntur: ergo a
sensu contrario sentit, quod omne te agens, prout sic est liberum in agendo.
contra gentes, capite quadragesi inooctavo, ratione secunda docet, quod
sola mouentia seipsa libertatem habent in
326쪽
desumpta ex modo agendi se fam. a d 3 in agendo. Ergo idem quod prius .
Hoc, quantum capio, quantum lapio,totum portentum est tuae secundae rationis, Vincenti. REsPONDEO maiorem argumenti uniuersaliter , ut iacet, csse aperte falsam. Vera tamen erit, si intelligatur de solis mouentibus seipsa cum dominio sui actus. Quo sensu voluntas non se moti et in omni actu perfecte voluntario; sed solum in illo , quem taliter elicit, ut pollit non elicere, vel taliter imperat, ut possit non imperare : quod di fuse ostendimus supra libro lacundo. Ratio autem, cur univcrsaliter de omni mouente seipsum , nequeat m ior et se vera; euidenter patet ex duo
Tum quia patitur eandem illam instantiam, quam caei te praecedenti ad hominem soriuauimus, In duplici illo casu motionis praeternaturalis Suaria, & nocessitatis Maniclia . In utroque enim voluntas vere se ipsam moueret seu se ipsam ageret; di tamen minime labere,ut Vincentius fatetur , ergo ad libertatem actus non sollicit stipsum mouere seu seipsum agere, si Miud non addatur. Tum etiam . quia secundum communem Philosophiam, omne vivens mouet seipsum , utpote si illicienter
distinctum in partem per se mouentem N partem per se motam quae listinctio ad se movendum suificit,
di tamen non omne vivens habet
prout sic, libertatem in agendo, ut manifestum est : ergo aliquid an plius ad veram libertatem requir tur . Et hoc requisitum dicimus esse, quod taliter quadpiam is moueat, ut simul habeat dominium sui actius . Quem modum se mouendi , supra ostendimus,voluntati in actibus omnino necellariis deeila : ut riamque concedit Duius Thonias prrina parte , quaestioue inua usima secunda,
articulo primo in tertio argumento, eius quod est ex necessitate, non sumas
Et quod haec solutio sit vera & t nenda, patet iterum ex Angelico D ctore, qui secundo contra Gentes, capite quadragesimo septimo, Ratione tertia in fine, probans in substantiis intellectualibus dati volui talem seu principium operandi liberet, non certe sumpsit pro medio, quod ipsae seipsas agunt aut mouent qualitercumque, sed; quia seipsas agant ad operandum , H habeκtes sua operationis domimum. Ergo aperti Gsime sentit, hoc praecise quod est se,
mouere vel se agere, non lassicer ad veram libertatem, si simul facultas dominia non adsit. Nec contrarium conuincitur ex
duplici illo loco inducto. NON EX PRIMO: quia qua udo asserit bruta non dine liberi arbitrii , quia non agunt sed Uuxtvr, hoc debet sic intelligi; quia non agunt cum dominio sui acinis, taliter ut in pol state ipsorum sit, posito iudicio age. re vel non agere. Si enim intellige. ret ab lute de sine ulla limitatione,
quia non agunt I hoc certe doctrinae communi & per se notae contradice ret , cum euidentissimum sit saltem apud sapientes, bruta verὰ se agere seu se mouere, utpote vere uiuentia& vitaliter operantia. Intelligit ergo sicut nos explicamus; qui non agunt, id est; tamquam habentia suae opera tionis dominium .
Et si quaeras; si bruta vere se agunt& mouent; cur Sanctus Thomas cum Damalaeno dicit ea potius agi quam agere Respondeo rationem in promptu esse. Nam licet Physice seu Philosophice lcmendo. hoc quod est brim
tunile uualiter mouere, sit verum quoddam agere. tamen in materia
inorati s de illia uterque loquebatur a
327쪽
non debet censeri tamquam quoddam agere, hoc quod eli agere a sque dominio seu potestate agendi de non agendi. Vnae quotiescumque in Sanctis Patribus legitur, solum .hominem vere se agere,bruta autem potius agi, hoc debet iuxta dicturr . a nobis sensum intelligi; quia videlicet solus homo seu substantia intellectualis, se agit non solium Physice sed etiam moraliter seu cum domi nio faciendi vel non faciendi; bruta
vero licet Physice se agant, moraliter tamen potius aguntur ab alio, cum suis a tibus non dominentur , sed ad unum quid ita determinata sint , ut in oppositu in ex vi eiusdem iudicis non pollini. Imo & ipse Diuus Thomas totum hoc expresse tradidit capite quadra gellino septimo iam citato, ratione tertia. Licet bruta inquit quodammodo dicantur mouere se ipsa, tu quantum eorum νna pars est inquens oe aliamstia, tamen ipsum mavere nan est eis
ea se inis, sed partim ex exterioribus se atis partim a natura, in quantam
enim appetitus myuet membra, dicuntur se ina mouere, quod habent supra mammata σ plantas, in quantum vero ipsum a petere siquitur de necessitate, in eis ex formis acceptis per se sum σiudicium naturalis aestimationis; non sibi sunt caria quod moueaettur. Vnde non habent domicium sui a Ists. En νbi Claris lime a stirmat bruta quodammodo sedimovere; sciscet physice, tu
quavium eorum una pars Et mouens σalia mota. Tamen tysum mouere inquit non est eis ex seipsis, vel; non sibi
sunτ causa quod moueantur, quia scilicet non se mouent cum dominio sui actus. Sic enim se movens; ex sei. pso seu ex proprio suo iudicio praefigit & determinat sibi actum , ut explicui capite praecedenti r qnod tamen brutis non conuenit, sicut nec homini, aut voluntati, quando elicit actus necessarios seu naturatos .
vide ibi Ferraticusem, qui erudite etiam id ipsum explicat. Ex SECUNDO etiam Ioco, nil
conficis, Vincenti: nam potest respo-deri eodem modo, sicut responsenti. est ad primum. Videlicet, quando Sanctus Thomas dixit, sola mouentia seipsa , libertatem babent in agendo ;quod loquitur de mouentibus seipsa inoraliter seu cum dominio sui a ctus, ut capite illo quadrageiuno septimo praein i serat. Nihilominus est adhuc alia responsio magis ad litteram, quam ibi adhibet Ferrara; nempe Diuii Thomam non intelligerc ibi per libertatem tu agendo, linertatem de qua nos disputamus, quae est voluntatis seu liberi arbitrii; sed aliquid aliud lon-he diuersum, quod omnino est extra nostrinia propositum; videlicet principalitatem illam secundum quinia aliquid dicitur esse causa principalis sui motus, non mota ab alio extrinseco ut a principali agente, qualiter
mouentur grauia de leuia a generante & uniuersaliter quaelibet inanimata . Et quod in tali sensu libertatem sumat , patet ex contextu . Inquit enim ibi quis I animalia irrationalia sila quodammodo liberi quidem motus siue actionis, non autem liberi iudicis: inanimata autem qvis sol iam ab alijs mouentur neque liberae actionis sunt aut motus. Intellectualia vero non solis mliberae actionis, sed etiam liberi iudicis. Pondera in illis verbis, quod tribuat libertatem in agendo seu liberam actionem animalibus irrationalibus , cum tamen vera libertas ipsis tribui nequeat; ergo per liberta em ita agendo seu per liberam actionenia, nequit libertatem intelligere de quanos disputamus. Solum ergo potest velle, animalia elle causas principales sui motus, non pure motas ab extrinseco, sicut mouentur inanima
328쪽
Τ ta: de hanc principalitatem, libertatem vocavit, non absolute sed coni . parative ad illum inlimum gradumi motus inanimatorum . Ex quo prininde nil potest ad rem nostram confici, ut intuenti apparet. Solum namque concluditur, voluntatem in actibus suis necessari)s habere libertate in agendo, id est agere tamquam causam principalem sui motu S,quod libenter admittimuS.
Soluitur tertia ratio eiusdem , ex eo quod omnis talis actus emanet a voluntate setan solam per modum actus
tius in sua Theriaca, libro primo, capite nono. Quia actum esse liberum vera de essentiali libertat ,
nil aliud est quam ipsum emanare a
voluntate, non solum per modum
aetiis eliciti; sed etiam per modum actus imperati: at quilibet actus perfecte voluntarius, quantumuis sit ne- cellarius, emanat a voluntate non solum per modum actus eliciti, sed etiaimperati: ergo quilibet talis est vere liber, vera & essentiali libertate. Discursus tenet ἔ maiorem probas, dc bene; quia apud Sanctum Thomam tu veteres Scnolasticos, actum esse ,
vere liberum, nil aliud cst quam voluntatem esse imperatricem illius :hoc enim ipso habet illum in sua potestate seu dominio, ac proinde est libera in agendo illum. Sed minorem probas hoc modo. Quia actum aliquem emanare a voluntate per modum actus ab ipsa imperati, nil aliud est quam eundem esse ab illa
volitum; cum voluntatem imperare
aliquid, nil aliud quoquc sit, quam
eam id ipsum velle. At quilibet actus persecte voluntarius, de si sit necesse sarius, cxit a voluntate ut volitus: ergo exit ab illa ut vere imperatus. Pόsteriorem hanc minorem probas
voluntatis persecte voluntarius, est virtualiter super seipsum reflexus e ergo taliter est velle, ut etiam sit volitio sui; de ex consequenti cit voli
Secundo: quia sic expresse docet ibi νAnselmus dialogo de libero arbitrio , capite quinto, quod omnis νο- lens, ipsum suiιm velle vult. Ergo ona ne velle est volitum. Tertio, quia idem expresse tradit Sanctus Thomas Prima Secundae , quaeli. decima sexta, articulo quarto ad Tertium. Quia actus volunt alis inquit rellectuntur super siet os, in quolibet actu voluntatis potest accipi consensus electio cT Uus, νι se dicitur quod voluntas consentit se eligere, σc sentit se consenιire, oe utitur se ad consentiendum eluendum . Ergo
idem quod priuS. Quarto: quia sic hoc clarificat Ca- .ietantis Prura a Secundae, quaestion nona, articulo quarto, dum ait, Voluntarii actus voluntatis, sic supra seι- nos re lectutitur,ut quilibet illorum explicitὸ,vel implicιt , formaliter vel vir. tualiter habeat rationem volitι obiecti-uE. Dum enim eligo νι tam contemplaturam , consentio m talem electionem, O utor voluntate mea ad actum eligen- .di, applicando illam. Ad idem adducit Vincentius Fraciscum SuareZ, disputatione prima, sectione prima de Voluntate, ubi apertis verbis definit, esse νoluntarium in actu elicito, nil aliud est, quam esse actum ita immediatὸ manantem divoluntate , vi per seipsum intrinsecὸsit νο- litus per virtualem intrinsecam reflexionem in ipso inclusam. Igitur comstans Digiti d b
329쪽
s ans est, omnem actum voluntarium esse ipso facto volitum. En totam machinam tertiae rationis.
esse, de ni I conuincere. Concedere oportet maiorem; videlicet actum aliquem esse vere liberum, nil aliud esse, quam cundem emanare a v luntate etiam per modum actus imperati : sic namque voluntas erit imperatrix & domina illius habebitque eundem in sua potet late, quod est, actum esse libertim. Ca terum ut supra Hse ostendimusMaoc non com petit actibus voluntariis nucessariis, quos elicit absque indifferentia seu potet late ad oppositum: sicut namque tella Diuo Thoma prima parte, quaestione octuagesima lacunda articulo primineius quod est ex nece sitate,
non sumus domini; ita nec eiusdem vo. Iunias est Imperatrix. Nec probatio quae contra hoc inducitur , est alicuius momenti. Fateor namque libenter , quemlibet actum voluntarium quantuinuis neces larium , esse a voluntate volitum propter intrinsecam & virtualem reis flexionem ibi repertam, ut Damascenus, Sanctus Thomas, Caietanus& SuareZ aperte docent , estouo communis Doctrina omniu; feci negari debet, hoc ipso este talem actum voluntate imperatum aut procedere ex imperio illius. Hoc enim quod est, elle actum a voluntate volitum, latiuS patet, quam eundem esse ab illa imperatum: sicut & latius patet voluntas absolute, quam voluntas ut imperans . Vnde sicut non omnis voluntas absolute , eli voluntas imperans , cum hoc quod est imperare, addat specialem modum voluntatis; ita pariter non omnis actus absolute volitus , eli actuet imperatu . Id au. tem quod specialiter addit voluntas ut imperans ad voluntatem absolute, est facultas taliter volendi vi POL sit non velle . Quod clare sumitur ex doctrina Diui Thomae Secunda S cundae, quaeitione decima septima, articulo leptimo in Corpore, ubi dicit quod secundum boc aliquis actus
Imperio nostro subiacet, prout est is ρο- testate nostra, ut supra dictum est: di xerat autem supra articulo sexto iii fine Corporis , quod actus necessaiarius & qui aliter se habere no potest , non est in potestare nostra Ied in ordine
natu rae , ct ideo proprio loquendo natura imperio subiacet, non nostrae volvu-tatis. Sentit ergo potestatem imperatricem voluntatis hoc superaddere
ad voluntatem absolute , quod pol sit sic velle vel aliter velle. Vncle id
quod vult voluntas necessario, erit quidem volitum, non tamen erit ab eadem imperatum: quia scilicet non est taliter volitum ut possit esse non
Et totum hoc patet mani sestissimis instantiis. Primo in duplici illo casu quem supra contra Vincentium S ip a
expendimus: de praeternaturali scilicet motione Suari j, de de necessitate Manichaea inducta ab anima mala 4 In illis enim casibus. actus quos eli curet voluntas , citent seipsis per virtualem reflexionem voliti, ut ma-
nisestum est, siquidem procederent ab illa vere voluntarie: & tamen ipsemet Vincentius nequit dicere illos esse imperatos, seu procedereti
ex imperio voluntatis, cum Omnetraveram libertatem eis deneget. Ergo non est idem, actum aliquem a Voluntate cita volitum & esse ab alta imperatum. Secundo insto in primo actu voluntatis. ille enim qua parte estne cellarius, etiam est voluntarius , ut
pote ab intrinseco & non sine praeuia cognitione intelleritua: quapropter de obtinet rationem voliti, sicut &volitionis: in primo namque actu sit cui voluntas reuera vult, ita & vin
330쪽
desumpta ex modo emarandi , per imperium. 287 se velle Et tamen actus ille non est
imperatus, aut ex imperio voluntatis qua parte est necessarius , cum teste Diuo Thoma Secunda Secundae, Estione decima septinia articulo quinto ad tertium , sit ex instinctu natura aut superioris causae. Ergo idem quod prius a non omnis actus a vo. Iuntate volitus , est eo ipso impera.
Tertio tandem insto, in actu vo. luntatis , quo producitur Spiritus Sanctus . Ille actus est vere a voluntate Diuina volitus, cum sit pertactissimo modo voluntarius;& tamen non procedit ex imperio voluntatis ,
nec voluntate imperatur,rvi supra Supr. ex prosesso diximus , ergo Iatius
patet, actum aliauem esse volitum, insanis. quam eundem cile a voluntate i peratum.
Dici igitur debet,prgier rationem voliti in actu, desiderata ulterius ad hoc, ut sit a voluntate imperatus , quod procedat ab eadem ut mouente se cum facultate ad oppositum, vel
quod in idem redit) quod sit volitus a voluntate in quantum voluntas
est. Quod actibus persecte volunta-xijs & necessari;s minime competit.
Ecce tertium tuum argumentumis,
Vincenti , quanta facilitate destructum est: dum attendere negligis discrimen inter actum utcumque volitum di imperatum.
Soluitur quanta ratio eiusdem , ex eo quod in omni tali actu volumias agas incoactὸ.
tius in sua Theriaca, libro primo , capite decimo. Libere operari , & incoacte operari in voluntato idem sunt i sed voluntas in omni actu
persecte voluntario operatur incoacte : ergo in omni tali actu operatur libere. Minor cum consequentia constat, & maiorem probat pluribus auctoritatibus; sed breuitatis causa, ponamus tantummodo unam, quam adducit ex Augustino, ex cuius cist' iis του, ctu cognoscentur reliquae. AUt sti- tiaeal. nus inquit pasim existimat, se sum i c. i cientra ostendisse liberam contensum νο-luntatis , si quis non coactus, quippiam ρ.iati
facit. Ergo libere operari & incoa, cte operari idem sunt. Et qua quaeso via probat huiusmodi antecedens
sane non alia , quam adducendo ex Augustino capit. decimo nono comtra Secundinum Manichaeum , haec
verba: Si cogitur eousentire, itaui non sit in eius potesiate aliter facere: non e go ut dicebas, voluntate peccat, quando non voluntate consentit. Ergo extistimat Augustinus se sitfficienter stendere liberum voluntatis consensum ; si quis non coactus, quippiam
Q.V E S, Vincenti, argumentatio nibus vanis. Non est ita ut dicis, multum falleris. Nego esse ideirta, etiam respectu voluntatis,libere agere 3e incoacte agere. Vt enim ian multis ostendimus, Pater & Filius in productione Spiritus Sancti, & similiter beati in amore beatifico, agunt
incoacto , di tamen non agunt libere . mod etiam patet in actu voluntatis vis qui versatur circa beatitudinem in communi. Ille enim actus format iter pro ea parte, qua est necessarius & naturalis, nempe quoad specificationem seu obiective, non est utique liber: teste enim Caiςta- Caiet. no, sicut es naturalis ibit Itu , ita nou t. p qii es tu potestate nostra obιectiu/; de tamen ει ait. adhuc prout sic, seu respectute ad obiectum, est incoactus ; cum adhue prout sic sit voluntarius: ergo nonia sunt
