장음표시 사용
411쪽
fit, ut non fieri non possit. Si enim tali necessitate, per arbitrium fit ita uti noli fieri non possit; qualiter interca annumerabitur quae per liberum arbitriuω ρο sunt fieri vel non fieri λ Nisi velis eandem rem, non posse a voluntate non fieri, & rursus posse ab illa fieri & non fieri: quae sane cO tradictoria sunt, ac proinde a quolibet intellectu bene disposito, quam longi sit me releganda. Quaeso lector, haec monstra Ianseri iam discursus compone . Velle amoris beatifici, tale est, ut a voluntate beati non possit non fieri, & rursus; huiusmodi velle inter ea est,quae a libero arbitrio possimi fieri vel non heri. Si non potest non fieri;quomo, do inter ea, quae pollunt non fieri , computabitur λ
Soluitur Argumentum eiusdem, confectum ex authoritate Alc xandri de Hales.
S E etiam arguit. Siquidem ille tanta luce, firmitate, fiducia Ianknianam libertatem tradit, ut contra ria tunc temporis prorsus inaudita suisse videatur: quod non aliter pro bat quam adducendo plura loca, in quibus Alensis-affirmat libertatem naturae liberam esse a coalitione; vel, liberum dici arbitrium secundum quod
RESPONDEO illa verissima esse,
sed communi nostrae sententiae minime contrariari , ut supra ex Diuo Thoma ostendimus. Iam vero do- s. per ctissimum hunc virum etiam apertoxotum, marte doctrinam nostram tradero, ita mihi euidens est, ut sine mea da Supracio negare hoc non possit, quieum que eius scripta veraciter legit. IN PRIMIS eamus ad Secundam eius partem, quaestione septuagesima tertia, membro secundo, artic lo secimdo, ubi quaerit virum sit bona illa definitio liberi arbitris; qua Augustinus dixit, qu)d est facultas rationis o voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente O malum ea desistente. Sic ergo tertio argumento contra illam Gijcit. Facultas voluntatis O rationis inquit conuertitur eum libero arbitrio: ergo superfluum est illud, quod additur,qua bonum eligitur &c. id Putas Halensem hic respondere ρ Anne sicut diceret Iansenius; concedo absolute ; quod facultas voluntatis& rationis cum libero arbitrio conuertitur Nihil prosecto minus,
quam hoc: duplex inquit est facuti
tas voluntatis rationis. Est enim qu dam facultas voluntatis, naturalis, quas determinata ad νnum tantum, ista non conuertitur cum libero arbitrio. En alia facultas voluntaria quae se habet ad opposita: ct haec conuertitur cum libero arbitris, oe hac determinatur per boc quod sequitur , qua bonum eligitur&c. Estne hoc docere quod naturalis determinatio voluntatis ad unum , etiam spectat ad libertatem arbitri; , sicut non semel sed forte centies inculcat Iansenius p Nonne apertissime ad libertatem requirit , non quamcumque facultatem voluntatis de rationis; sed illam quae est potestas indifferens ad opposita Certe nec nitidius, nec verius, nec expressius potuit Iansentanum dogma iugulare. Rursus membro tertio, articulo
quinto docens, qualiter Philosophi peruenerint ad notitiam liberi arbitrij , de qualiter non peruenerint ρ distinguit liberum arbitrium secundum duplicem considerationem : dc quatenus est pura facultas ad opposi
412쪽
ta ,& quatenus est principium meriti huiusni odi facultas. Asseritque secundum primam considerationem Philosophos liberum arbitrium nouisse , minime autem quoad secundam. Et si iste dicatur, quid hoc ad ram, quis hoc neget Audi ulterius qualiter e x ipla doctrina Augustini, in nullo alio naturalem libertatem collocet, quam in facultate rationali
ad opposita. Dicendum inquit) quod
liberum arbitrium dupliciter potest cou- siderari. Vno in do secundum quod tangit Augustinus in libro 7pοn icon, ut arbitrium dicatur ab arbitrando rationali consideratione vel discernendo quid eligat,quidue recisset; liberum autem, eo
quod in sua sit potuim potestate, habens agendi quod velit possibilitatem, secundum hoc poterimi Philosopbi peruenire ad intentionem liberi arbitris: hae enim nihil aliud est, quam potestas rationalis ad opposita. Ecce qualiter libe.
rum arbitrium, prout est res naturae
etiam nota philosophis, nil aliud sit, quam potestas rationalis ad opposita:& ut vidas robat hoc ipsum ex verbis Augustini, dum dixit, habens agendi quod velit, possibilitatem . Quid ultra vis Iansoni ab Halensi, imo&quid ab Augustino λ Si nihil aliud ex
horum mente est naturalis libertas, quam potestas rationalis ad oppofita
Vbi est illa lux, illa firmitas,illa fidii,
cia, qua tuam libertatem etiam ad unum deterini natissimam,eos tradere iactitas λDeinde quaestione septuagesima quarta,membro secundo, non semel, sed tribus vicibus dilucide, planissime Philosophiam communem no stram profitetur, imo & authoritate Origenis, & Damasceni confirmat. PRIMO loquitur sic. In brutis non est potestas contradicendi naturali apperitur: homo vero babetpotestatem diiudicandι naturales motus, O probauiι, σνeprobaudii oe etiam contradicendi na- μturali appetitui. Et ideo o quam Scholasticelo es liberi arbitriit. Si ideo est liber, quia habet potestatem contradicendi , & bruta ideo oon sunt libera , quia huiusmodi potestate carent; quomodo fateri potest huius modi potestatem non esse de essentia libertatis λ Et hoc est prosequitur illιοd dι-
cit Origenes. Habet amplius caeteris an iam alibus bom γ ν m rationis, qua diduIι- care discernere de motibus naturalι-bus possit, π alios quidem reprobare abiicere, alios probare suscipere. Item Damasceniιs oec. En Origenem & Damascenuin, inmunis nostre Sententiae socios adiungit.
SECUNDO in solutione ad Primum, laec habet clarissima absque ulla prorsus nubecula. D cendam qu9d appetere vel ustn appetere , impetum facere vel non facere, nou sussicit ad libell-tatem ,sed flexibilitatem. Sed ad libertatem exigitur audi qualiter sit de est sentia ) quod i usiant ex ratione scilicet
prius deliberante: νnde licet altae creatura irrat onales possieti appetere vel non appetere; tamen post cognitionem determinantur earum appetitus ad unam
partem . Qiiasi aperte docens , irrationalia libera non esse desectu indisserentiae iudicia, ad libertatem essen tialiter exactae , sicut nos continuo ex doctrina Sancti Thomae inculca
TERTIO ad Secundum sic fatur. Postquam h ma cognouit esse bonum; adhuc in ipso es conuerti vel non conuerti ad illud bonum, baec flexibilitas pertinet ad libertatem . Quid breuius pQuid verius Sed si ista non sussiciant; progrediamur ulterius ad tertiam partem , quaestione decima quarta, membro primo. Conatur ibidem ostendere, qualiter impotentia peccandi in Christo libertatem eius meritoriam non destruxerit et sed reuera omnino iuxta nostraminon Iansentanam Phi-
413쪽
losophiam. Audi disserentem breuiter, sed irrefragabiliter. Simpliciter inquit in fine membri) cooperatur
ad meritum potentia libertatis arbitrii: sed qua ratione Alexander 8 An ne ut docent Ian senitae, prout eli ad unum determinataZNon;sed secuntum quod es ad faciendum vel non faciendum ,seu faciendi i non faciendi. Nonne hoc est Iansenitis sole clarius contradicere ,& nobiscum in indisterentiae libertate consentire λVLTIMO ne longior sim, in eadem tertia parte , quaestione decima sexta, membro secundo, articulo secundo ad Tertium, proponens hoc
ritum Christi , In Christo erat liberum
arbitrium determinatum in bonum necessatio: cum ergo meritum attendatur penes liberum a bitrium indetermina
rum : ergo Christus nou potuit mereri,cthn non conueniret illud sibi. Proponens inquam hoc argumentu m,nullius alterius solutionis meminit; qua dicendo iuxta communem doctrinam; Si dicas bonum in olueri atrii sic erat liberum arbitrium Christi determinatum in bovum. Si dicas bonum in particulari, ut in hoc opere νel illo; sic erat iudeterminatum. Et patetat bac opus facere vel dimittere , ct ideo manet indeterminatio secun I lim quam attenditur meritum. Est enim duplex indeterminatio liberi arbitris,una est inter bonum malum, seu inter bona facere Crmula facerer alia est inter hoc bonum oe illud bonum, siue facere hoc non facere . Utraque indeterminatio est in nostra tibero arbitrio ecunda tamen suis in chria βο,μβciens ad merendum . Et sic patet solutio ad obiecta. Quibus verbis nisi quis ipsam etiam vocum seu terminorum grammaticam negare velit, euidenter confugit ad indifferentiam contradictionis, ut meritoriam in Christo libertatem saluet: sentit ergo
hanc ad istam indispensabiliter requiri , & minimὰ lassicere id quod
Ian senitae somniant, in quolibet actu voluntatis, quantumuis determinato ad unum reperiri. A mice Lector, vide ex his, qua synceritate possit Alexander de H les ad Ian senitarum partes trahi . Imo si attente verba citis di nostra iuspexeris; videmur sane in toto hoc opere non solum eandem doctrinam,sed & eadem omnino verba ha
Soluitur Argumentum eiusdem , confectum ex auiboritate Al
nius Guillelinum Altissiodorensem . Harin quaellione qua quaerit, quid sit libertas arbitrii; sic liquitur. Est autem triplex notanda liabertas in libero arbitrio generalis, scilicet libertas necessitatis, siue a necessiate, a peccato , amiseria. Libertas a nec state duplex est, scilicet a necessitate in uitabilitatis , his libertas non est in diabolo, quia ineuitabiliter peccat. Et dnecestate coactionis extrinsteae, O hae est in omni habente liberum arbitrium.
Et explicata libertate a peccato & amiseria, subiicit: patet ergo quid sit libertus arbitrii . Significans omnino nullum aliud libertatis genus is agnoscere, unde liberum arbitrium appellatum sit, qua in libertatem a
mus ad Sanctum Thomam . Quod autem Altissiodorensis nobiscunia sentiat, libertatem consistere in potestate indifferenti ad opposita ; non minus euidens est, quain in eadem esse sententia , Magistrum & Al
414쪽
ex eius summa libro secundo, tractatu vigesimo secundo, capite primo, ubi supponit clarissime , nihil esse in nostra potestate, ac proinde nec liberum, quod vitare non possumus .Prim motus inquit sunt in nostra potestate in stimulara o non in iversali, hoc est, quilibet diuisitae, & non Omnes collective sunt in nostra potestate. Et qua de causa Quoniam de quolibet primo motu inquit potest aliquis
litare ut non veniat; ed nullus potes ν fare,quin aliquis primus motus aliquando veniat. Nonne hoc est, absque ulla prorsus ratione tergiuer sandi, clarim me communem nostrum sententiam exprimere , scilicet quod pro tanto aliquid est in nostra potestato seu nobis liberum pro quanto id possumus vitare , fugere , vel praetermittere pvNDE ET IBIDEM capite secundo , loquens de concupiscentia ad commedendum, in eo qui appetitu sensitivo appetit commedere, & rationali refugit commodere; cum teneatur ieiunare , probat breuissime huiusmodi concupiscentiam non subiacere libero arbitrio; a non potes
ratιο refrenare motum ad commedendis.
Et vice versa probans concupiscentiam ad coeundum, aliquo modo libero arbitrio subiacere;quia ratio inquit potest refrenare motum ad cocundum. Quid nitidius p Nonne fatetur, id quod libero arbitrio subiacet seu quod nobis liberum est, talis debere cile naturae, ut possit idipsum a nobis refrenari seu omitti Θ
sus in eodem iccundo, tractatu vigesimo nono,capite septimo,quaestione terria. Hac cluto voluntaria mqiut δε-gnificat libertatem voluntatis,fecundiamcuod dicit Arstoteles,qi ὀa voluntarium
cs, cuius principium est in nobis id est, quod liberὸ possumus facere.Et si ab ipso quaeras , quid sit hoc quod liberε postumus facere Z Statim S sine interuallo subiungit, id est quod in potestate nostra es quod factamus vel non. Sihoe non sit clare loqui; nescio reuera quisqualisque sermo claritatis tit lo honorari possit aut debeat. Id lι-ber possumus facere Ianseni, iuxta di sinitionem Aliissiodorensis, quod in potestate nostra est, quod faciamus vel non. Hoc profecto non est tecum sentire, quod etiam libere faciamus id quod non possiimiis non facere. I mo& hic denotat non obscure, in quo sensu antiqui Scholastici,liberum vacaverint voluntarium, quod toties Iansenitae nobis inculcant: non enim per hoc voluerunt intelligere voluntarium mere seu praecise tale; sed voluntarium ut inquit Altissiodorensis id est, quod in potesate nostra Gquod faciamus vel non. VLTIMO pro mente huius docti Lsimi confirmanda, adiicio illud ,quod omnibus d heologis notissimum est: nempe Altissiodorensem in illa est Osentcntia,quod nullus tenetur ad impostibile siue per se siue per accidens.
Inquit namque in eodem secundo, tractatu vigesimo nono, cap. secun do, quaestione secunda, S.Solutio. Qui dum dicunt quod tenemur ad impo itepet accidens: tamen dictini quod nullus
tenetur ad impe bile per se sed quia nobis videtur, quod ad obiectiones qme facta sunt, non possunt subsicienter respondere , nobis videtur quod nullus tenetur
ad imp bilesiue per se , siue per accι dens, Ex quo inseri in fine quaestionis,
quod cum dicitur, iste tenetur nunquam peccare mortaliter,hoc verbum y ccare, ten et ur ibi profuturo tantum, non pν ο
praesenti. Quia id quod est in praebenti, siue rinatio siue negatro, iam non subι si
libero arbitrio. Sicut nullus tenetur non
peccasse: quoniam non si best libero arbι-
415쪽
3 2 Lib.V.Cap.XIII.solaitar argumentum Ianferii ex tisiodorenseare in hoc instanti, scilicet quo peccat quoniam non peccare in hoc instanti ; non subest libero arbitrio iam. Quia inempe dum est, non potest non esse, licet hoc sit impossibile per accidens . Si ergo Altissiodorensis huius est opinionis, quod nemo tenetur ad aliquid pro tempore, quo illud non potest vitare; licet illa impotentia sit ex aliqua suppositione per accidens ipsius voluntatis; qua via quatieratione potest illi adscribi sententia, docens hominem etiam teneri ad id quod est impossibile vitari per se . de absolute, sicut Ian senitas docei re , ostendimus supra libro secun-
serum. Hi S OMNIBUS accedat perspicua illa Doctrina libro tertio, tractatu primo,capite sexto,questione prima.Vbi loquens de voluntate sensitalitatis in Christo, secundum quam voluit non mori; sic habet. Voluntas sensualitatis non propriὶ dicitHr voluntas quoniam Noluntas propriὸ loquendo, secundum se libera est: voluntas autem sensualitatis, non est libera : sed in
unam tantilui partem mouens. En qua iter pro eodem usurpet, voluntatem liberam di voluntatem indeterminatam ; sicut voluntatem non liberam,& voluntatem in unam tantum Partem determinatam. Haec omnia &singula ita accurate mentem Alti sodorensis in communem sententiam explicant:ut nullus prorsus dubitandi locus aut ratio maneat ambigendi.
Soluitur Argumentum ei dem, cou- festi ex authoritate Scoti,
NEMO est Veterum Scholastico. rum pergit Iansenius. . post
Diuum Bernardum; qui euidentius, re solutius, constantiusque summam libertatem cum necessitate summa constare posse& reipsa constare docuit;quam ille totius Scholasti subiatilitatis Corypheus Ioannes Scotus. Hoc Autem probat ex quatuor eius articulis, quos sine ambagibus de ii
PRIMUS EST, ille capitalis , Iibertatem voluntatis omnino consistere posse cum necessitate. Haec eius sunt verba. De secundo articulo princia pali dico, quod cum necessitate ad volendum,flat libertas in voluntate.Et rati nem reddit, quia voluntas propter Ammitatem libertatis sua sibi ini necessitatem imponit in eliciendo astum in perseuerandosiue figendo se in actum. SECV N DUS est,uoluntatem siue
necessario siue contingenter agat, semper agere libere nunquam naturaliter, voluntas semper habet suum modum causandi proprium scilicet libe-rE . Et rursum, voluntas vi voltintas,est principium actimnu liberi: non magis igiatur voluntas potest esse naturaliter ac iana , quam natura νι est principium diastinctum contra voluntatem, potest esse liberὸ activa .
TERTIUS est,non solum in creaturis sed& in ipso Deo hoc habere locum,quod & ipse diligat seipsum
liberrima, quamuis necessaria volu tate,voluntas Diuina necessario vult b nitatem suam, tamen in volendo eam, est libera.
terminorum istorum, voluntas semia per agit libere, & non naturaliter, quantumuis necessario agat, tam euse immediatam & quasi primo veram , ut ne quidem eius ratio dari possit: sicut nullius essentiae ratio vel demonstratio dari potest. Si quaeras inquit) quomodo stat libertas cu nece state. Respondeo cum Philogopbo quarto Aretaphthcs id es quaereda ratio e runti
416쪽
quorum non est ratio: demonstratio enim principη nou est demoustratio. Et multis interpositis disputans de actu voluntatis necelsario,& motu grauis deorsum , ciar uniaς non, alius sit liber,
sic dicie. Re pomteo. Illa causatio gravitatis est naturalis, ista libera, quia boeest hoc O i lud est istud. Breviter igitur posset dici, quos esse formae π modus
essendi, agere 9 modus agendi,sunt immediata . Ideo petit nou est alia ratio, quare hoc babet talem modum essendi, nisi quia est tale ens iste non est aliqua ratio, quare hoc habet talem modum agendi, puta uberὸ vel naturaliter, nisi quia est tale principium actionum, scit: cet liberum vel naturale. Nihil expressius & aptius concludit Iasa senius excogitari potest ad explicandam suam libertatem, quam quae in ista tota quodlibetica quaestione Scotus tradit. Supi RESPONDEO mentem Scoti su- 'hil, pra a nobis suisse luculenter demonis. s.. stratam. Solum restat modo obiectas- soluere: pro quorum solutione nota, . st apud quosdana antiquos N praecipuo in Schola Scoti, celebrem suisse diuisionem libertatis , in libertatem complacentiae de in libertatem contradictionis, oppositionis seu indi
serentiae.Primam tribuebant Actibus voluntatis quantumuis necessari s ,
imo & actibus intellectus; secun tam vero tribuebant salisicontingentibus qui pollunt est e de non esse. Hinc imgitur in Marsilia; duplex est libertas a
L. et i s. necessitate, νna est libertas complacen-RN. tiae,qua opponitar necestati coactionis, notab. Pater libere generat 'lium in Diuinis,quia complacenter. Iaci libertus contradimonis, qua scilicet voluntas patest in hoe σ in illud scilicet
Ην i. in eius oppositum contrarium, vel saltem in hoc non in boo. Hinc etiam in
' hi Thoma de Argentina; sicut Spiritus p m. Santii proce bio sic est libera quod non est coaetingens ad utrumlibet ed immutabilis O determiuatissima; sic filii generatio sic est naturalis oe necessaria , quod
tamen est liberrima: nou tamen libertate contradictionis, sed libertate perfectis simae complacentiae. Vterque agnoscit libertatem complacentiae & libertatem contradictionis seu oppofitio. nis: Primam, in actibus etiam necessariis, secundam vero, non nisi in contingentibus ad utrumlibet. Sed tamen quod neuter illorum ponat iI-lam primam libertatem solius complacentiae, este de se lassicientem ad meritum aut demeritum , de quo
nos cum Iansenitis co trouertimus,
hoc in sequentibus demo astrabo , ubi ad mentem ipsoram ventum sue
Hoc igitur praenot ito facilis , dc vera est respontio ad obiecta. Scotus namque, quando in quatuor illis articulis docet libertatem cum necessitate compati, imo & summam libertatem cum summa necessitate; solum loquitur de libertate complacentiae , non veto de libertate semcienti ad meritum de demeritum, de qua inter nos est quaestio. Hanc namque cum absoluta necessitate compati non polle, sed potius exigere potestate in contingentem ad utrumlibet; Scoto omnino constans suit, ut loca li. superius inducta conuincunt. Noa 3.ca. 4. ea iterum repeto, ne prolixitate Iectorem obruam, licet multa interirn h. a harepetierim , sed molestia vel per- d,I, aistinacia potius contrariorum coa
utrum illa locutio Scoti & ali rum antiquoru m ,qua I ibertatem tribuuntnroductioni Spiritus Sancti; sit verabeu conformis modo communi loquendi , vel non.
doctrina Gabrielis Antiqui ctiam . l. Scholastici, qui punctuiti istud verit- tu prinsime & dilucide expressit his verbis. ωρ. Aa 3-c - .
417쪽
3 4 Lib. V. ap.Xl V. soluitur argumentum Ian nil, . considerandum est, quod quasio ista ρ
tius consistit in quid nominis terminorum , quam in re. Quoniam ut inquit 'ta quaestioneseptima, articulo fecundo , O etiam videtur posse sumi ex dicto DO floris Subtilis in Euodlibetica quasione decima sexta, articulo primo, νbi inquit quod in actu voluntatis Diumae est necessitas simpliciter : ct hoc tam in
actu diligendi se, quam in actu spiransi
amorem procedentem oec.) omnes con
cedunt, quod viritus Sanctus produci- rvr necessario, non minus quam Filius:
ita enim Spiritns Sane Ius necessariis est Deus sicut Filius: σ ita est impossibile
Spiritum Sancitum non produci,sicut imis
possibile est Filium non generari. concedunt etiam , quod productio Spiritus
Sancti aliquo modo pertinet ad voluntatem . Sed nunc sunt tres termini cui ren- res in proposita materia, scilicet naturais se , liberum , necessarium. Et circa illum terminum necessarium , non diversitas spinionum: concedentibus omnibus
quod necessarium es , quod non potes non ese: sic necessario producit quod
non potest non producere. Sed de termi- ,liberum,diuersi cantur: nam secvndum Philosophos principium actiuum dι- uiditur tu principium actiuum necessarium, oe contingens potens ad opposita. Principium necessarium, Leitur naturale principium: potens in opposita est contingens siue liberam. Erit ergo idem princ, tum naturale necessarrum; ct principium eontingenter agens liberum . Et sic accipiendo terminos; sicut Filius, ita o Spiritus Sanctus producitur naturaliter: non libea, quia necessario oe non contingenter.' clij verod istinguunt inter principium naturale ετ necessarium , similiter inter princI- pium lilberam σ contingens e dicentes quodlibet principium naturale esse ne eessarium sed non e conuerso: sicut
'sa uis omne principium contingentero Mens,' ut Iberὸ , non tamen e c uem
Io. d ergo est agere naturaliter, O
quid liberὸ λ Licet multi anguli quaeruntur, tamen finaliter dicere oportet, quod agere liberὸ, est agere per voluntatem. Et ita omnis actia voluntatis. me sit necessaria, siue contingens, dicitur liabera. Et ita libertas compatitur necessitatem. Et agere vaturaliter,'est agere non per voluntatem: σ ita πιιιl aliud est dicere , Filius producitur naturalia ter , ct Spiritus Sanctus ubeia , quam Spiritus Sanctus producitur per moesum
voluntis et Filius non . En conuenientiam in re & disconuenientiam in nomine rectistiine declaratam. Sed quis iam modus dicendi consormior quisue acceptandus etiam antiquitate teste Primus modus dicendi immediate subiungit Gabriel) est magis conformιs communibus temonorum
acceptionibus , secundum quem quicquid necessario producitur, producitur naturaliter, oe non producitur liberEt quia non sponte, quia note potes non produci .
Hic notet diligens Lector tria. PRIMUM :ietiam antiquitate teste , rectius loqui Thomistas quam Scottitas, dum ipsi libertatis uomen act ibus necessariis absolute denegant
Schola Scotica patrocinium non posse capere Iansmitas et nam licet ista actus necessarios voluntatis v cet liberos ; non tamen ea libe tate , qua Ian semiae; nempesquae
de se sufficiens sit ad meritum aut
TERTIUM: quod ille terminus, Hones, etiam apud antiquos solet accipi , pro eo quod est liberὸ, libertate indiferentiai ut manifeste patet ex illis ultimis verbis Gabrielis; non producitur liberὸ, quia non sponte, quia non potest non produci ; qiiasi non spontὸ, idem sit ac, quia non potest non produci, seu quia no est possibilitas ad utrumlibet. Ex qua aduertentia mille Iai
418쪽
Lib.V.Cap. XV. Soluitvr argumentum Iosemi, . 37y
senitarum textus corruunt , quos hine inde ex Sanctis Patribus & an. liquis Doctoribus adducunt : praeis tendentcs ex eorum mente solam spontanei rationem ad meritoriamiad demeritoriam libertatem sustice-Ter,idc non penetrantes ipsos porspontaneum intellexisse, id quod vo Iunias agit cum potestate ad virum libet. 'i
Solliatur Argumentum eiusdem, confectum ex auctoritate Sancti
VENTVRAM usque adeo sibi patrocinari vult, ut nihil aliud spiret, quam veram rationem liberi in eo sitam esse, in quo ipse illam collo
Ex triplici capite id ipsum probat.
DR IMO: quia multoties vocat Iibertatem arbitrii, libertatem a coactione. En considerare inquit libemtatem arbitris , quantim ad eue, eriquantum ad bene esse: si quantilmad esse ,sic vocatur a Magistio libertas a coactione. Et rursus . Libertas essentialiter liberi arbitri; , non est libertas dei sipa, vel a miIeria, sed libertas a coa
SECUNDO: quia varijs in locis etiam docet, quod voluntaria necessitaς, quantumuis determinata seu immutabilis, libertati non repugnat. Liberum arbitrium inquit dupliciter petes considerari. Ant secundum quod tiberum, aut secvnsim quod deliberans. Si loquamur de isso secandum quod liberum , sit coece , qudd potest esse inmDIὐm respectu contingentis , sed etiam ne- .icessariὶ: sicut pateι in Deo, in cbristo, ct in Angelis, oe in hominibus beatis cum enim duplex sit necessitas, videlicet coactionis, immutabilitatis i neces tas coactionis repugnat libertati arbitrii, necessias vero immutabilitatis non : pro eo quod liberam arbitrium dicitur tib rum, non quia sic velit boc ut possit velle eius oppositum, sita quia omne quod vult , appetit ad sui ipsius imperium. Quia sic vult aliquid, xt velit se illud velle. Et ideo in actu volendi se ipsummouet, sibi dominatur , o pro tanto dicitis liberum, quamuis immutabiliter ordinetur ad illua. Et paulo inserius. Actas liberi arbitrii ut liberum est, non solism potest esse circa necessarium, sed etiam necessarius inst. TERTIO: quia admittit actum voluntatis necessarium , esse meriatorium, hoc argumento. Nyn est me
ritumsne actu liberi arbitris: sed iste qui fecit bonum, vult fefecisse, hoe ipso meretur, si igitur hunc fecisse bonum , demonstrato isto qui fecit, estn cessarium; liberum arbitrium est respectu actus necessaris etiam secundum sta
RESPONDEO nec de mente BO- nauenturae postd hac in parte dubitari ετ si namque ut in praecedentibus perspicue est demonstratum i) stant
pro communi sententia primi illius Theologiae Scholasticae Coryphaei, Magister Sententiarum. A lexander de Hales,Altissiodorensis, nec non Subtilis Scotus; quid sundamenti es.se potest, ut Bonaventuram ab his separemus. Praeterea loci sunt patenti imi in illii ipsa distinctione vigesima quinta Secundi Sententiarum, quam tamen nil nisi suam sententiam spirare putat Iansenius littera. A. PERPENDAT qilaeso tector, doctrinam cius, quam ibide ha tquislione prima. Quaerit, utrum liberum arbitriumsit in solis habentibus rationε, an eIiam Iit in brutis animalibus. E t sic
419쪽
resoluit.Absque dubio liberum arbitriureperitur insolis rationalibus. Quod &hoc discursu probat. Illa Iola potentia dicitur esse libera, quae dominium habet plenum, tam respectu obiecti quam respectu actus propris. Illa autem potentia dominium habet ex libertate respectu obiectiquae non est arctata ad aliquod genus appetibilis, sed nata est omnia appetibilia appetere puta tam utile quam delectanile de nonestum: quae a solis rationalibus possunt appeti,ideo in eisD-ltim,reperitur virtus,quae non est ad aliquod genras appetibilis arctata: at perhoe habens libertatem respectu obiecti. Et deinde ; in eis etiam solis reperitur potentia habens libertate respectu actus propriis. Quod patet . Nam voluntas in rationalibus non solum compescit manu exteriorem vel pedemsed etiam compescit seipsam ct refrenat, incipiens odire brequenter quod prius diligebat exsul
initis imperio O dominio.In brutis auteanimalibus, si aliquo modo sit reperire dominium respectu actus exterioris, quo benὶ refrenat aliquando ; sicκt patet in animalibus domesticis , respectu tamen actas prostri', interioris videlicet appetitus , dominrum non G. V nde se aliquid amant, non p. sunt illud non amare. Ac per hoc cum non possint actum proprium reprimere, respectu actus proprii nou habent libertatem. Nonne hic luce meridiana clarius apparet, Bonaventuram exigere ad libertatem acuis,po testatem eundem reprimendi Cum
non possint bruta inquit actum proprium reprimere, revectu actus proprii non habent libertatem. Iterun Nominiu
inquit) non est in eis respectu appetitus interioris; quias aliquid amant,
non possunt non amare. Estne hoc cum
Ians enitis dicere,quod subsistit liber. tas & dominium in aliquo actu , etiasi agens illum reprimere non positi
etiamsi tanta necessitate eum producat; quanta Pater & Filius producunt bpiritum Sauctum Θ
stionem tertiam , quae ibidem sequitur sub littera C. Dominium potentia inquit ibi in Corpore respectu actus es attendendum in hoc, quod potentia potest esse in actu σ c6sare ab actis Consideretur ergo potentia est ad aliquem actum determinata , ut nullo modo nec ex supposition nec absolute possit ab illo cessaro, qualis est voluntas Diuina respectu productionis Spiritus Sancti; diceturne ea iuxta mentem Bonaventurae
habere respectu illius actus domi. nium λ Quod si non; ergo nec iuxta mentem eiusdem , talis potentia est in illo actu libera libertate arbitri j, ouia haec etiam aduersario teste ex deminio pensanda est.
cuit in eodem secundo, distinction septima,quaestione secunda littera. E. bestias non habere libertatem, bene
tamen Daemones, qitam vis hae tim re paeHarum a maximis voluptatibus retrahantur , Daemones autem nec
timore poenae dimittant superbire ;quia habere retrahens inquit hoc est dupliciter,scilicet intra ct extra: imp
tus autem qui magis repugnat libero ambitrio , est illud quod excludit retinaculuinterius,no quod exterius excludit. au niam igitur impetus bestiae excludit retia naculum intra , quamuis possit retrabiper illud extra , ideo non habet liberum arbitrium. Demon autem habet potentii interiorem , per quam sine aliquo exteriori repellente potes retrahi ideo impetus Daemonum In malum, libero arbitrio non repugnat sed consonat. Quasi aperte insinuans , quod liber in m Io non ellet, si intus vim seu potestatem non haberetvitia se absolute posset a malo retrahere. Dixi absoluta, quia quod se a malo non possit retrahere ex suppositione quod illi semel deliberata voluntate adhaeserit, hoc
libatati non repugnat. Ad illam
420쪽
ex anthyitate Sancti Bonauentura .
namque lassicit, quod in principio
aXus taliter se ad malum applicuerit, ut ex intrinseca sua dispositione tuerit absolute non se applicare, ii voluisset. Quod late supra expendimus, agentes in simili de immuta- talitate voluntatis Diuinae . Vnde de idem Bonaventura de Daemone ibi dem dixit, quod duplex est nece tas,
quaedam a causa extrinseca, νtpote ne-
cristas coactionis, o haec opponitur et quod est liseia velle: quadam vero est a depositione intri eca id est principium seu originem ducens ex apta voluntate ut voluntas est c non opponitur, imo stat simia cum libertate: talis est in libero arbitrio Daemonum, qui ita conglutinant sibi malum, ut nivilis
modo velint ab illo styarari. Non dicit, ut nullo modo possint; quia absolu-α potuerunt in principio , & illud mile in ratione absolutae potestatis
adhuc manet sed, ut nullo modo ν
tint ab illo separari. Quasi sola sit necessitas ex suppositione primae liberae
voluntatis, immutabiliter tamen continuatae.
docuit ibidem, quaestione prima, litatera D. manere eandem prorsus potestatem naturale liberi arbitrii post confirmationem, & ante, tam in angelis beatis quam obstinatis, quia licet maneat potestas simul ad malum de ad bonum; manet tamen pΟ- testas ad facere & non facere; quae s la & non altera, intelligitur ella de Gentia potestatis rationesis seu liberae . Audi prius argumentum quod sibi obiecerat, ad probandum , Potestatem illam naturalem per confirmationem tolli seu variari. Potestates rationales 'nt ad opposita, dicit Philosoplam: ergo cum potentia desinit esse ad oppinisa, desinit esse rationalis: sed post confirmationem, liberum arbitrium
desinit esse ad opposita: ergo desinit esse rationalis potestas;sed nulla potensia tationalis potest fieri non rationalis, manens eadem: ergo Oc. Audi iam re-Iponsionem. Ad illud quod obe itur, quod rationales potestates sunt ad oppo sita, dicendum; quod verum est ;ρὰ non ad omnia opposita, sed ad aliqua: ν ο- te ad facere aliquid ct non facere, ad incidere tunicam ct non incidere, vi dicit ipse Philosophus. Et hoc modo liberum alitrium confirmatum, ad opposita esse p.ro: π ideo naturalis potestas est sicut ante. Nonne hoc est limpidisti me fateri, in Beatis, licet non maneat inditarentia contrarietatis, manere tamen indularentiam contradicti ais, & pro tanto in eisdem maner eandem vim seu essentiam liberi arbitrii seu libertatis P Vel ergo sibi
contradicit, quod de tanto Doctore non credo; vel euidenter est pro nostra & communi sententia, exigente ad essentiam libertatis , inditarentiam contradictionis. TANDEM consequenter ad ea omnia,docens ibidem quaestione tertia , littera C. Qualiter mala voluntas in Daemonibus intendatur crescat quantum ad Nim administrativam seu in comparatione ad homines; sic sibi obi/cit; in nullo crescit mala νοluntas, in quo non crescit demeritam, sed demeritum non crescit in Damone; quia non potest euitare peccatum: ergo si necesse est Diabolum malὸ velle,impos bile est malam νoluntatem in eo crescere. Sed iterum audi responsionem, & nil nisi nostram communem doctrinam spirat m illud inquit quod ob citur,
quod non potest euitare, dicentam,quod falbum est. Quamlus enim malitiam Toluntatis non possit immutare, potest tamen cessare a notumento quod hominibus facit. Praeterea ipse induxit se in hanc necessitatem, o non paenitet. Eo ideo non excusatur. Nullus enim excusatur per necessitatem, visi paeniteat de inductione. En duplicem solutionem, di in xtraque breuissime expressum,
