D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

nentia, omnis increpabit. Ad formam igitur argumenti dicendum: quod desiderium beatitudinis est naturale secundo modo. Et ideo neganda es consequentia, actualis enim consideratio de beatitudine G causa aliquo modo sui desiderii. Et huiusmodi consideratio G in potestate ipsius hominis: posset enim vomo alia considerare si vellet, O per consequens

non habere Misi elicitum circa hoc obi ctum quod est beatitudo, quamuιs naturaliter desideret eam, etiam actu elici-ro , supposito quod actualiter consideret eam. Et ideo bonus homo qui volunt riὸ sequestrat suam eonsiderationem dealths rebus tota deuotione considerat,qnalis σ quanta est beatirado, quam nobis daturus est Deus, in desiderio is titudinis multum potest mereri: quamuis supposta eius actualι consideratione,non possit ipsam non desiderare. En ape tinimὲ, euidentissime, di clarissime confugit ad ostensionem indisserentiae, ut meriti rationem seu libertatem meritoriam in illo desiderio indemnem saluet. AD SECUNDUM autem non minori euidentia sed breuius. Ad se- cudum inqui valet per tam dicta, quia desiderium beatitudinis possumus vit re, quia possumus de ipsa no considerare. Nonne est hoc ipsum, communem nostram Philosophiam clarissima luce pandere, declarare & profiteripNon ergo nobis mentem Thomae de

Argentina tamquam contrariam &dissonam obiiciat Iansenius.

Ast quamuis haec omnia ita sint, lassicienterque & veraciter constet eo rem hunc in nostra esse sententia; hoc tamen addere libet, quod etiam opinionem Iansenio non reiI-cit, sed potius ut probabilem iuxta aliorum placitum relinquati in alia scilicet blutione,quam lacundo loco ad primum argumentum subiunxit. Quae sic habet . Etiam potes dici, quod coleqnentia non es vera loquendo detesὶ desideris naturali, quod non enim dit omnem libertatem, sicut est inproposito. Quia desiderium beatitudinis ,

quamvis excludat libertatem contradiactionis, tamen non excludit libertatem

affectuosa complacentia, qua stat cum immutabilitatis necessitate. En qualia ter in ista solutione expressissimis

verbis opinionem Iansenio admittat, videlicet absque libertate etiam contradictionis stare meritu in illo actu, per solam libertatem complacentiae, omni indisserentia sublata. Nec quisquam obiiciat, me hic amma contrari3s 'bere, utpote reis rendo & pandendo locum usq; adeo ipsis fauorabilem; cuius tamen nec Ianienius, nee Uincentius, nec ullus aduersariorum meminit. RESPONDEO, hoc veritatis αsynceritatis amore a me fieri. Neque enim fraudulenter aut captiose ag re volui, aut potui; licet alibi a contrariis idipsum factum fuerit circa locum quendam S. Thomae, quem Supronipra commemoraui. Erat abi gemina solutio, in quarum prima &principaliori nostram, in posteriori t. ea. I.

autem contrariorum doctrinam re

debat: sed prima relicta, posteriorem

tantum, utpote sibi fauorabilem, contrariJ recitariaut . Non sic ego.

Duplicem solutionem in Thomade Argentina inuenio, primam pro nobis, secundam pro ipsis; sed utramque recito, utramque pando, nor fraudi, sed lanceritati studens. Ex quo tamen nil Iucri amplius, parti aduersae accrescit, quam quod Doctor ille, semel doctrinam eoru tradidit, tamquam ex mente aliorum tunc temporis probabilem, sicut &alibi S. Thomam fecisse supra demO- ubi straui. Et sane quod Argentinas inis pia. simili solutione non expresserit mentem propria ; sed potius placito alimrum deferre voluerit, hoc ex eo manis stum esse debet, tum quia non dixit a

432쪽

Lib.V.Cap.XVIII. Soluitur argumentum Iansenti ex Dionysio. 389

dixit, dicendum, sicut de prima solutione; sed; etiam potes dici, quod accommodationem alieno placito δε- nare videtur. Tum quia secundo argumento non nisi primam adhibuit, cuin iecudam quoque resumere potuisset. Tum denique, quia non nisi semel ipsam adhibuit, nostram autem varios in locis vel supposuit vel expressit.

Soluitur Argumentum eiusdem, confectum ex authoritate Dionysii Carthusani.

SIANO pauca profert, quamquam & ca non Dionysii, sed Alberti Magni sint. Dicit ergo Dionysius ex Alberto

PRIMVM, quod quatuor sunt status libertatis ,seu liberi arbitrii in bomine . Unus ante peccatum, secundus sub peccato , tertius ab gratia, quartus in gloria: atque in omnibus his iudicio meo libertas i coactioue eu necessitate squa liter manet in homine propter lιbertate voluntatis',quam si homo amittere/,peccatum eius non esset peccatum.

Sed quis hoc neget ρ Minime contra nos militat . Si namque liberitatem a coactione homo amitteret cum ea sit de essentia libertatis, licet sola ipsa ad actum liberum non sufficiat, utique talentiam liberta. tis perderet, non minus quam homo deperdita ratione animalis, perderet essentiam rationalis : qua ergovia peccatum eius pollet esse peccatum

SECUNDUM: Si quis habeat fu

ra deprimentia ad peccandum, O nihil elauaras conIra ea; necesse es quod deprimentia vincat faciant eum labi deorsum. Ita es in libero arbitrio gratiam eleuantem non habente I sed propriam infirmitatem O culpam trabentem inferius ἰ tamen non cadit, nisi electione propria voluntatis: non necessitate eoactioniet. Ideo dicti Gregorius, peccatum quod per paenitentiam rim deletur, poet-dere suo mox nebit ad aliud.

Quis & hoc neget, si legitimo sensu capiatur λ Intentio Alberti est, quod homo existens in peccato, necessitatem habet aliquando labendi in nouum peccatum; si gratia sanans, aut vires depressas eleuans ,

non adsit. Sed qualis quaeso est ista

necessitas ρ An ne quae hominem absque vera potestate resistendi, compellat peccare Z Minime gentium . . Tantum est necessitas non compellens sed inclinans, sicut habitus aut dispositio, cui tamen absolute resi' s.,ν istere potest: sicut etiam supra saepe eap. r.

declaratum est. &ου

bertum quam Carthusianum in nostra communi elle sententia. Albertum quidem, tum propter v Idicta superius libro primo; tum quia LM c. . vi ipse Carthusianus in Secundo , Distinctione vigesima quarta, quaestione tertia in line de eodem refert γquaerit quodam in loco, quid sit liberum arbitrium secundum definitionem et & adserens definitiones nonnullas ex Augustino, Bernardo , & Anselmo, inter ceteras hanc aditu gi, quam de asserit dine Beatissimi Petri Apostoli in itinerario Sancti Clementis , disputatione secunda contra Simonem Magum. Liberum arbitrium est potestas sensus animae, babens virtuntem, qua se post ad quos voluerit actus, inclinare . Et postea declarans, sit

itingit; omnes istae definitiones sunt bona ; sed prima, qua est Beati Petri, maingis dicit substantiam liberi arbitrii: O quia ait secundum sensum animae, i

433쪽

ρo Lib. V.Cap.XVIII. Soluitur argumentum Dufenii Jtelligit desensu spirituali, qui est appre

hensio faciendi, vel non faciendi. En Episcopus ille Ratisponensis indifferentiam faciendi & non faciendi,non solum asserit ad substantiam, seu eL sentiam libertatis pertinere ; sed &instiper ex mente Beatissimi Apollo-loriim Principis, hoc verum dile contendit .

Sed quid de extatico Doctore

Carthusiano λ Profecto tanta cui-centia Philosophiam nostram pan

ret integram quandam quaestionem cx eo huc transcribere . Licet nec ipsa breuitas rationi praeponderare tantum pollit aut debeat, quin principaliora saltem puncta recenseat .. Quaerit igitur in Primo, Distinctione prima, quae litone sexta. fine vulino se ummo bono , voluntati creatae ostenso, possiti a voluul.rs ipso non

frui ρVidetur inquit quod imo. Quia

voluntas ex sita natura liberrima virium animae: erao a quocumQue

obiecto sibi ostenso potest se libere

avertere.

SECUNDO: liberum est quod

potest in utrumque oppositorum snec determinatum et ad unum illorum : ergo voluntas potest se a filio sibi ostenso, tam libere avertero, quam libere potest se ad illum con.

TERTIO: natura & voluntas sunt principia opposita, ut Secundo dicitur Physicorum. Natura autem determinatur ad unum, ut fertur ibidem ; non ergo voluntas necessitatur ad alterum oppositorum, praesertim cum necessitas ta libertas mutuo oin

Ponantur .

QUARTO t secundum Augustinum primo libro Retract. nihil tam est in potestate voluntatis , quam ipsa voluntas, quod intelligendum in det voluntate quantum ad actui illius , non quoad eius naturam rpotest ergo actum suum elicere &cohibere proposito sibi quocumque

obiecto. En in primis quatuor argumenta Carthusiani contendentiR voluntatem Beati in amore Dei clare visi eule liberam: Se hoc non alio stylo verborum , quam stipponendo id quod nostra Philosophia continuo inculcat; nimirum idem eita, voluntatem circa aliquod obtestam versari libere, & versari circa illud cum potestate eliciendi actum , & actum cohibendi. Unde & a sensu contrario pro eodem reputat, versari cicca aliquod obiectum necessario, seu eum dete minatione ad aIterum oppositorum,& non versari circa illus libere, cum

necessitas ct libertas inquit a mutuo

opponantur.

Sed pergamus ulterius ad questionis resolutionein. Refert itaque primo loco opinionem Scoti, asserentis voluntatem in Deum clarό visum notendere actu necessario, sed libero; ita ut in potestate eius sit, tali obi elo sic ostenso non seni. Deinde r citata sententia Sesti Doctoris Thome ex quinque eius locis, in quibus

mani seite docet oppositum, nemPQ voluntatem tendere in Deum clarEvisum, naturaliter, necessario, & non libere; finem discursui suo imponit hoc modo. Haec Thomas. cuius disti videntur fatidioribus ac Hrioribus sumdamentis innitι, quὰm pratasia Osinio Scoti. Sed scripta Petri,Aegis , Richardi consionant Thomae. En senter tiam Sancti Thomae,nemhe volunt tem Beati in amore beatifico non eula liberam, approbat ut solidiorem dc veriorem, nec non ut aliorum Amthorum scriptis consoriam. Deinde reserens aliam opinionem

Henrici Gandauensis; qui dixit v luntatem serri quidem necessario in Deum clare vissim; sed simul cum hoc

434쪽

ex antheritate Dionyin carthusiani.

hoc libere; sciterum subiungit. Hae

Henricus: cuius positio wdetur cencomdare cum Thoma in re, quamuis non omnino in verbis ; nam dicit voluntatem

ad finem ultimum libere ferri; Thomas

autem naturaliter o ex necesstate. suod concordatur, si libertas filia coa- Bionem tantum excludat: sic enim Eeati in Patria Deoglorioso ct Sancto libe- νὰ perfruuntur. Nempe non coacte, sed maxime complacenter; & statim concludens. Itaque es tenendum sinquit quod Noluntas nati raliter velit beatituinem o utiimum finem feti bo-κum in tenerali, secuniam modu in νο-

his Thomae expressum ite quod fummo bono sibi elare Hlebo non post non ci, sed mox de necestate diligit illud.

Et tandem; Hoc Sactus Bemardus,m-go de Sancto Uictore ct a' magna Patres serierunt. Imὸ ut Sanctus ille Lemnardus in libro de consideratione testatus

est ) aliqui in profundisma Dei miseri

rantur in Deum,νt iam quasi sopita ar-iπη libertate, non p4pnt no inflammari O absorberi in illo: sicque et iam quoad exercitise actus, quodammodo qHada necestate mouentur a summo illo bono ad horam. Vbi duo notare Iibet. Primum, quod non obstante diuersitate in nomine, inter sententiam Henrici& Sancti Thomasasserat nihil ominus Dionysius, tenendum esse sectindum modtim in veνbis Thomae expressum; nimirum in illo actii liberatarem non esse; licet concedi posset cum addito, si libertas illa coactionem supra tantum excludat. Qtiae est ipsissima νε V. nostra doctrina, quam supra libro se-I . cundo ex profecto tradidimus. Imodi ex hoc caetera omnia dicta quorundam Antiquorum in concordiam

reducuntur is

Secundum, quod assirmet id ipsuu Bernardo , Hugone de Sancto Victore , alijsque Magnis Patribus , G luisse iudicatum: nempe libertatem voluntatis circa Deum clare visum, quantum ad illum actum am ris sopiri & absorberi, quatenus non potest non continuo illo inflanam ri & accendi. Quod pariter nostra Philosophia iam toties inculcauit,vtpote exigens ad veram libertatem actus, potestatem eliciendi & cohibendi . Nonne ex his perspicuum es debet cuilibet sine passione iudicanti, extaticum illum Carthusiae Doctorem, non minus pro communi cia se sententia, quam quemlibet alium ex antiquis Doctoribus iam praenominatum p Ast inspiciamus amplius soluti nem eius ad Tertium positu a principio, quod & argumentum est Ian- seni; ut supra vidimus) contendentis propter Oppositionem voluntatis &natura, nullum actum posse a voluntate elici naturalem; sed omnem debere elici libere. Profecto hoc di soluit Dionysius ipsissimis etiam verbis Sancti Thoave, & nostris.Ad te tium inquit quamuis voluntas n tura sint distincta causandι principia ,

quoniam aliter fiunt quae naturaliter, quam quae voluntarιὸ producuntur: tamen in quodam conueniunt, praesertim quia o ina voluntas in aliqua fundatur natura en verba Sancti Thomae , Prima Secundae, quaestione decima,

articulo primo ad Primum quaedam vis naturalis consistit: ideo modum natura aliquo modo participat, secti

eum quod proprietas causaeo prioris , a causato ct posteriori participatur. Et

immediate concludens; binc voluntas inquit circa stimmum bonum

per mortim naturae movetur. En in

posterioribus ipsissima quoque verba nostra : cum miltoties dixerimus , voluntatem in amore beatifico summi boni, non agere ex parte

modi, modo sibi proprio seu prout ab ali)s naturis in modo operandi

435쪽

3 8 Lib. V.Ca XV. Soluitar argumentum Ianfensirequiri ad demeritoriam libertatem, vel potestatem cessandi a malo, vel si adsit impotentia, quod ea sit contracta ex causa voluntaria voluntate perlonae, ut sic etiam salvetur potestas cessandi saltem in causa . Quod virumque est ipsissima nostra doctrina, quam toto hoc opere toties inculcauimus.

SED ADHUC urgentissimus est

locus, in quo & auream illam doctrinam Angelici nostri Pr eptoris de duplici consideratione volutatis, scilicet ut natura est, ct ut voluntas est; Seraphico suo ingenio plausibiliter omnino tradidit & approbat ut: do.

cens actus procedentes a voluntate

ut natura est, non subesse potestati eiusdem, ac proinde non esie liberos; licet eidem subsint, sintque liberi illi, qui procedunt i voluntate ut voluntas est. Imo quod caput est; expresse declarat, illam propositionem Rugustini; mltam es ια potestate nostra quam ipsa volontas, quam toties

inuictissime ut putat circumfert

Iansinius; non esse intelligendam de voluntate ut natura est, seu de voluntate,ut volt aaS est, secundum quam formalitatem inquit noster Thomas ut Sanctus Sancto consonet es in cisterens ad Homlibet. Non credet Jansen ita auditui nostro , imo potius visui, nisi litteram Deo dant Per av. Visam S repertam ipsi ad oellum m i. ii- ostendero. Est igitur tenoris sequen- Ils. Vc sic in nobis cinquit dupliciter

accipitur , o modo vi nominat actum

siti, pctentiae effectius, ut est quadam poten-ιia nat alis sen voluntatem conside- retiam ut natura est, de Velle pariter, tab ea prout sic procedens. Alio modo Ni nominat actum liberi arbitrij, en voluntatem ccnsideratam ut vo . Iunias est, seu vi cst potentia libera. Trimo modo Ῥelle aliqtij idem est,quod a ci circa illud. glio modo velle idem

is, quod eligere intellige de eligere sumpto generaliter ut supra declar, Supiluimus in Vndesecundum hos duos actus c.ε. distinguior in nobis voluntas appetitus L 'Σ voluntas eligentia. Von quia Min nobis istae duae voluntates, essentialiter p. x

deferentes, sed quia modus volendi est

aliter aliter. Scilicet penes modum volendi naturaliter , M penes modum volendi libere. Dico igitur quod verbum Aurastini non intelligitur de voluntate antetitus ut nempe est potentia naturalis sicut praemiserat qui aliquando adeo adbaret alicui rei, ut via vel nunquam possit ab ea separa- 'ri; Ied hoc intultigitis de voluntate etiam gentia , qua aliquis vult se velle quod u vel nolle et O hoc semper est inuostra potestate. En iuxta mentem Bois nauenturae, sicut& iuxta mentem Thomae, duplex velle voluntatis f v-num voluntatis ut est potentia naturalis, seu terminis Diui Thomae, veest natura, & hoc in nostra potestate non est: alterum voluntatis, ut es vvoluntas eligentiae, seu terminis Diui Thomae,.ut est voluntas sormalia ter, & hoc in nostra potestate est. Et

de hoc intelligitur inquit Bonaventura dictum Λugustini , quὀd nihil tam est in potestate nostra quam ipsa νο-luntas. o Diuinam plane concordantiain Seraphici ex AngelicitQuid

restet amplius quam ut dicamus; en duos Cherubin aureos : cherub Mus Exod. est in latere una, ct alter in altero. V s' trumque latus libertatis tegunt, e pandentes alas, & operientes oraculum Iansenistrum seu potius obmutescere facientes, respiciuntque se mutuo versis vultibus in propitiato

rium communis veridatis.

EX HIS NON erit dissicile , locis in contrarium obiectis satisfa

lcere.

AD PRIMUM de libertate ac , Supra actione, spondeo sicut supra ad Di- tibi. t. uum Thomam dictum est. f. 3-

A D SECUNDUM dico, quod in .

436쪽

Supta

ex ea.

ex amboritate sancti Aonatientura . 3 o Bonaventura ibi non loquitur de necessitate prout dicit absolutam determinationem ad alterum extremucontradictionis: verbi gratia , ita ad tacere ut absolute non iit indisserentia ad non facere, sicut Ian senius perperam supponit: quo sensu solum poterat nobis contrariari; sed loquitur de necelsitate, tum immutabili. tatis , quae libertati non obstat, ut constat ex dictis supra, tum etiam specificationis ad bonum; quae pariter libertati obitare nequit. Vndo illa propositioi, liberum arbitrium diacitur liberam, non quia sic Pelit hoc, ut git velle eius oppositum, poteli re-krri , vel ad immutabilitatem in v lendo , vel ad ad necessitatem specificationis quoad bonum: & in neutro sane sensu nobis qtiidquam obeli. Non in primo. Quia tunc sensus erit, liberum arbitrium non dici liberum; ex eo quod sic velit, ut possit suam volitionem mutare: quod utique nos satemur: cum longὰ aliud sit, poti absolute hoc velle & non velle,& po se volitionem semel habitam mutare. Primum ad libertatem desideramus, minime secundum. In secundo etiam sensu patet quod nil officit; nam tunc signiticabitur, quod nonis dicitur liberum, ex eo quod sic velit hoc, quod possit velle eius oppositum,secudum contrar ietatem; quod

iterum veris limum eli,cum ad liberatatem susticiat, sic velle hoc, quod possitivelle cius oppositum secun

dum contradictionem.

SOLUM RESTAT probar

id quod supponimus, nimirum BD- nauenturam solum loqui de necessitate immutabilitatis ς & insuper quamuis simul de alia necessitate loquatur,quod non loquatur de maiori, quam quae eli specificationis quoad bonum. Primum probatione vix indiget, nam expressc assumit hanc propositionem, necessitas V duplex, viveticet coamonis ct immutabιlitatis,de statim; necessitas immutabilitatis libertati arbitras non repugnat. Ergo negari nequit, quod loquatur de necessitato immutabilitatis. Secundum: qiiod etiam si simul l quatur de alia necessitate,non loquatur tamen de maiori, quam quae est specificationis quoad bonum, potest manifeste quoque probari ex argumentis sed contra , quae ibidem praemiserat. In eisdem namque probans, liberum arbitrium posse etiam est

respectu actus necellari j, nullum argumentum adsert, probans alia in necessitatem, quam solius specificationis, vel absolute vel ex suppositione. Specificatsonis quidem absolutae, dum primo sic fuit argumenta- tug . Sed contra Augustinus in Enchyridion. Erit homo sic, ut velle male nou possit, nec tamen ideo libero carebit ar . bitrio. Et paulo post; neque autem voluntas non est, aut libera dicenda non

est, qua beati sic esse volumus, ut esse

miseri non solum nolimus , sed nequa-uam prorsus velle possimus. Ergo ex Oe expressὸ colligitur , quod liberum arbitrium est respectu actus etiam necessarit . En argumentum concludens quidem necelsitatem non repugnare libertati actus, caeterum non fit mentio de maiori necessitate, quam quae est specificationis ad bonum I licet

omnino abloluta sit, leu ex habitudine terminorum,ut in exemplis patet. De necessitate quoque specificationis, ex suppositione tantum , patet per aliud argumentum, quod ibi sequitur. Item non est meritum inquit sine a Iu liberi arbitris: sed uequi fecit bonum, vult sesecisse bonum, hoc ipso meretur: β igitur buvc seclysse bonum , demonstrato illo qui fecit; est necessarium videlicet ex suppositione quod secit liberum arbitrium est respectu actus necessaris, secundum statum

437쪽

38o Lib.V.Cap. . Soluitur argumentum Ianfeni

1neriti. En argumentum quoque de necessitate specificationis ad bonum, sed ex suppositione tantum. Ergo fatendum est, Bonaventuram in illa

quaestione in contrarium obiecta , non componere cum libertate actus, aliam necessitatem,quam vel immutabilitatis , in eo quod actus semel positus non possit retractari, vel specificationis , in eo quod si semel debet poni, necessario debeat esse bonus: quorum utrumque nos quoque libentissime fatemur.

Sed iam mihi facescit negotium dictum illud, quod actus liberi arbitris, xt liberum es; non solum potes esse circa necessarium; sed etiam necessarias in se. Hoc enim iuxta mentem Bona uenturae non videtur posse intelligi, nec de necessitate immutabilitatis, nec de necessitate solius specificationis ad bonum:ergo debet intelligi de necessitate quoad exercitium. Antecedens probo, nam ut ex contextu ibidem apparet contraponit in necessitate actum liberi arbitris, ut liberum est, & actum liberi arbitrii, ut deliberans cst: asseritque primm posse esse necessarium in se, minime vero secundum: quin potius de isto assirmat, quod semper est contingens. At si solum intenderet, quod actus liberi arbitri3, ut liberum est, potest esse necessarias necessitate immutabilitatis,& etiam specificationis, nul- Ium quoad necessitatem subsisteret discrimen inter illum actum, & al terum arbitri3, prout deliberans est, cum actus arbitris prout deliberans est, possit etiam utramque illam necessitatem habere . Ergo . Minor ista patet in Demone,quando voluntate deliberata exit in nouum inum distinctum a primo, quo se in prauum finem semel conuertit ; tunc ille secundus actus est a libero arbitrio, vi deliberante :& tamen immutabi lis est, de insuper elicitur, necessitate specificationis quoad malum: ergo habet utramque illam necessitatem, tam immutabilitatis, quam specificationis.

Respondeo ex ipsis verbis Bon uenturae . Loquitur namque ut i solutionibus argumentorum videro est delibero arbitrio deliberant secundum satam viatoris seu focundum statum vertibilitatis oe mutabilitatis. Et de illo prout sic verum est dicere, quod neutram necessitatem habet, nec immutabilitatis , nec specificationis, sed potius omnis eius actus est simpliciter contingens. Deliberans enim in via circa taliquem actu, potest non solum illum ponere & noponere, sed & semel positum mutare&in actum contrarium exire. Unde semper subsistit discrimen inter hos actus, & alios liberi arbitrii ut mereliberum est. Potest namque aliquis actus arbitris, ut mere liberum est,& non deliberans,ellain in via habire necessitatem specificationis : ut patet io actu quo quis appetit sinem ultimum seu beatitudinem in communi. Ille cum sit circa finem, non est a libero arbitrio ut deliberante, cum illud prout sie, solum sit circa media: est tamen a libero arbitrio ut absolute libero, cum cliciatur cum indisterentia quoad exercitium, non obstate quod sit in se necessarius specificative. Haec est claristinis mens

Bonaventurae, sicut & veritas omniano communis: contrariumque velle

ex dictis eius elicere, potius cst vcn num falsitatis ex melle Seraphico sugere , quam fauos veritatis Theolonico more componere.

Praeterquam quod si ista solutio

non placet;aliam adhibet Gabriel in secundo, distinctione vi etesima quin ta , quaestione unica articulo pri mo, dicens Bonaventuram loqui cie libertate largissime sumpta,scilicet prout dicit immunitatem a sula coaction

438쪽

ex authoritate Sancti Zonauenturae 38 r

& in hoe sensu inquit ipse verum ,

est quod necessitas omnimoda non repugnat libertati arbitrii; quia sic

sol uni importat meram rationem voluntarii, quam etiam libertatem, ut scilicet distinguitur cotra coactionem, vocat alio loco, in distinctione prima,quaestione sexta, notab. lacuniado, libertatem improprie. Ex dictis etiam patet ad id quod

tertio loco obi)ciebatur; nimirum a Bonaventura admitti, actum voluntatis necessarium, elle meritorium.

Patet inquam hoc non aliter ab ipso admitti, quam loquendo de actu necessario, necessitate suppositionis: ut euidentissime patet consideranti argumentum, ex vi cuius illud admittit: sicque hoc nobis obij-cere, est omnino extra chorum ca

nere.

Ast restat& aliud, quod Ian senius adducit ex tertio sententiarum, distinctione duodecima, quaestione prima , littera C. Vbi argumentum erat huiusmodi ad probandum in Christo peccabilitatem. Nullus laudatur in bis quae facit de necessitate, sed Chrisus erat laudabilis in operibus suis: ergo non faciebat ea necessario, ergo poterata bonis debitis operibus necessario, cessare, O hoc est obmittere: ergo ρο- ruit peccare. Ad quod sic respondet. Dicendum quod est necestas quae repugnat voluntati, scut necestas coactio- aris quae venit ab extrinseco, est nece litas quae subes voluntatι sa est

necessitas qua venit ex voluntatis ιmmutabilitate .sCum ergo dicitur quod laus non est in operibas necessitatas, dicendum quod verum est de necestate primo modo dicta , sed non de secundo. Et ii milia dicit ait Ian senius distinctione decima octaua, quaestione secunda, littera B. Vbi rursus argumentum erat. Mereri est facere opus de genere laudabilium, sed potentia d Wrminata ad νnum tantum, non babes laudem in actu illius, sicut patet in omnibus potenths naturalibus: sed liberum a1bitrium Christi ab ipsa conceptione determinatum fuit ad opus bonum: ergo non potuit exire in opus de genere laudabilium : ergo nec in opus meritorium.

Ad quod iterum respondet. Diccndum quod deurminatio potentiae ad ν-num , potest esse dupliciter, videlicet per necestatem natura, ct per confirmationem gratia. Si sit per necessitatem naturae, tunc tollit arbitris libertatem, ac per hoc tollit libertatem mei itisse autem sit determinatio potentiae per confirmationem gratia , cum talis confrinatio simuisset cum libera voluntate, sic non tollit ab ipso opere bonitatem moris. iam sit voluntarium ac per hoc nec qualit tem meriti. In Christo autem fuit tiberum arbitrium determinatum ad νnum, non per necestatem natura,sed per confirmationem gratia . Respondeo nec illa etiam loca, vel in minimo communi nostrae sententiae obesse . Non primum; nam tria illo saluat laudabilitatem operum Christi, etiam illorum quae crant de bita ex praecepto; quia proueniebant ex voluntatis immutabilitate in bono , intellige secundum genus, quae secum compatitur in litterentiam penes facere & non facere illa opera absolute, licet excludat in litterentiam ad alterum extremum contrarietatis,quod est malum. Vt namquc asserit idς in Bonaventura in eodem Tertio, Distinctione vigesima, quae stione prima,littera A. Vecessitas ιmmutabilitatis in bono , non arctat potentiam ad oppositum, sed eam determinat

ad tale propositum. Qua si apertis It me significans, quod libertatem indisterentiae non tollit, quia videlicet non arctat volentem ad alterum oppositorum , nempe aut ad facere, aut ad

non sacere, sed potius relicta absoluta indifferentia, sol una habet ex Pr pria: voluntatis dispositione cui sub-

439쪽

j8r Lib.V.Cap.XVI. soluitur argumentum Iansenti

est, ipsum volentem determinare seu resoluere in partem quam vult. Quod& ma:ori claritate expressit in illo loco, quem supra adduximus: dum de libero arbitrio Angelorum dixit. Liberum arbitrium condirmatum, est adhuc ad opposita contrauictorvi , wpote ad facere σ non facere. Et ideo naturalis eius potestas est sicut ante. Per quod etiam patet ad Secundum ; nam si determinatio ad unum per Mynfirmationem gratiae in bono tantum, est adhuc ad opposita contradictorie;rectissime de Christo dixit, ex vi illius nec libertatem, nec laudabilitatem operum eius tolli . Tolleretur tamen, si esset huiusmodi determinatio per necessitatem naturae; quia tunc reuera etiam inditarentia quoad Opposita contradicto. rie deesset.

Soluitur Argumentum eiusdem, confectum ex authoritate Henricia Gandauo.

DAVO praeterire potest: vtpote qui multa tradit sicut Iansenius fatur ) in quibus vestigia Iansentanae doctrinae mani seste lucent. PRIMO : quia libertatem arbitrii ex illo considerari vult , quod coactionis impatiens est, ct delectabiliter in actum suum prodit . Voluntas inquit dicitar liberum arbitrium,

quia obsolota es ab omni coactionei'Iam impediente , contristante in sua actione. Voluntas enim omnis, ut libe- νὸ tendit in suam actiovem, delectabilis est: necessitas coactionis contristans.

SECUNDO: quia docet, quod

voluntas erit libet rima in Beatis , νbι natura erit obediens bona voluntati,qη

propria desiderio oe complacentia, naturalem impetum natura liberae trabet in finem Itium: aqua, quia continet in se

omnem rationem omnis boni , propter naturam concomitantem,nullo modo po-t se diuertere. En asserit, volunt

tem Beati in amore ultimi finis liberam esse, licet ab illo diuertere nullo modo possit. RESΡONDEO, me oleum & Operam perdere , antiquos illos

Scholasticos recensendo, cum omni no concordes in communi nostra

sententia inueniantur. Sed quia pertinax nimium aduersarius noster , ad Henricum quoque dico, nihil ex ipso pro contraria opinione conum.

AD PRIMUM OBIECTUM,

de libertate a coactione respondeo a supra sicut ad Sanctum Thomam lupradi. libr. 3.ctum est. DA D SECUNDUM , vocat v luntatem Beati in amore ultimi finis liberam, libertate complacentiae,non tamen liberam, libertate de se iussi. cienti ad meritum, sicut nos dispu

Et ut appareat, qualiter dicta haec

menti ipsius omnino consonent; haec pauca in medium proserre libet. PRIMUM, quod ipsemet ex Anselnao restri, oc approbat sub hac sor-ma ; Vnde dicit A elmus de casu Di boli capite decimo quarto, sicut non ese set voluntas iniusta, si vellet inconue mentia , quando haec non posset non velle : ita se vellet conuenientia, non idcirco esset iusta voluntas, quando sic accepisset, ut non posset aliter velle. Sic ex Anselmo fatur Henricus Quodlibeto octavo, quaestione decima,circa m dium Corporis. Et aduerte quod illam doctrinam adfert,ad confirma dum , quod sicut primus actus a voluntate recta non imputatur iustitiae

volentis, sed bonitati Dei: sic si primus actus esset obliquus a voluntate

440쪽

ex authoritate Henrici a sandauo.

aliqua , non imputaretur iniustitiae volentis, sed malitiae Dei. Ex quo omnino consequens fit, ipsum sentire,quod ad meritoriam & demeritoriam libertatem, requiratur poteitas indifferens faciendi & non faciendi. Si namque non est voluntas iniusta, seu culpabilis, quae sic inconueniens

seu malum vult, ut non possit non ,

velle; sicut laudabilis aut iusia, quae sic bonum vult,ut non velle non possit; qua via poteli ad meritum I demeritum hanc potestatem inditarentem non exigore e Item probans Quod libeto tertio, quaestione vigesima sexta per totam, quod homicidium commisitim in ebrietate, sit voluntarium, seu quod ipse idem reputat imputabile; nullam aliam rationem adfert; quam quia respiciendo ad causam, potuit ebrius eandem non ponere. Necesse furιum est inquit ut reducatur impu. tabi litas atl aelum voluntatis qui tunc fuit, qtiando se inebriavit, ct insefuit non inebriari ita non cauore in se dispositionem malitiae. Imo id ipsum ibidem probat ex Augustino, Damasceno, & Philosopho. Ergo sentit liberiatatem imputabilem. seu demeritoriam non subsillare absque potestatefaciendi & non iaciendi. Rursus quodlibeto primo, quaest. decima sexta, probans quod electionis libertas, quae apud ipsum idem . est atque libertas meritoria qua de

causa & negat Angelos in primo actu meruisse, quia non habuerunt actum electivum) non est nisi in solata, voluntate, & nullo modo in ratione; sic discurrit; Ratio inquit) cognitiva Da quantum huiusmodi, tibera non est: necessario enim mouetur simplicibus apprehensis nee est in eius potestate ea non apprebendere. Ex quo concludit, nullo modo ergo voluntas habet principium

libertatis a ratione sed a se ipsa prιmo. Et sic electio libera, νirtutes σ malitiae

morales non tantum non sunt in ratione

cognitiua ut in subiecto , sed nee ut iucausa oe in principio. Nonne hoc est aperte sentire ad meritoriam seu de- ineritoriam tib Irtatem requiri vim indifferentem faciendi Ie non facien- diὸ Patet consequentia, quia alias norecte libertatem clectionis a ratione relegasset defectu istius indifferentiae, si illa esset tale requisicinia ad meritoriam libertatem non esset.

His accedit id quod habet quodlibeto duodecimo, quaeltione vigesima tertia ad Primum. Ubi loquens de eadem libertate; illa actio valuntatis inquit) dicenda est esse simpliciter

ex necessitate O nou ex libero arbitrio, postquam blante sua causa proxima, nullo modo posset per liberum arbitrium νο-luntatis impediri. Quid breuius, quid clarius contra Iansentanam liberta tem dicere potuit8 Requirit ad libertatem , non qualecumque posse ad non facere, sed poste proximum seu stante sua causa proxima.

Unde resolutorie dico; si alibi attribuit libertatem actibus elicitis absque indifferentia; nil aliud intelligit

nomine libertatis , quam voluntaria complacentiam voluntatis, sicut &intellexit Scotus: quo sensu non est ad rem, cum nos de vera seu meritoria libertate disputemus.

soluitur Argumentum eiusdem, cou-fectum ex authoritate Thomade Argentina.

EANDEM suam doctrina a co-

natur Iansenius deducere ver- ,. bis Thomae de Argentina. lib. e.

PRIMO: quia distinctiorie trigesima octaua secundi sententiartim , articulo primo sic habet. Illa potestia

SEARCH

MENU NAVIGATION