D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

quaerit . Vnde Dominus ait: Mircenaritis em qui non est paycr, etitus non sunt oves propriae. Non enim per amorem eas sibi iacit proprias, sed per contemptum a se alie/nas. Introitus quoque mercena iij in Ecclesia, non est per Introitus Christu ostium, sed potius per ambitione, simoniam,& mercenarii 'inanem gloria. Qui licet quandoque sine munere etia , o in stulta, catus introeat: quia tamen, non quae Iesu Christi, sed quae /η ς'ii' sua sunt, querit: non per Christu ostium, sed per ambitio- mς anem Intrat: intentio etiam mercenarii. quoniam 'ana dimala est, quicquid facit. quicquid praedicat, quicquid of

seu, Deo tuacceptum est. Unde Dominus per Malachiam Malu.r. Prophetam eis loquitur, dicens: Quri est in vobis qui claudat ostia .& incendat altare meum gratuito in Non ei tmihi voluntas in vobis, dicit Dominus, munus de manu Vestra non suscipiam . Opus autem mercenarii est, hono . Vni ter rem di lucru temporale quaerere, sese pascere. verbo solo

praedicare, malo exemplo corrumpere, curam ovium neε jgligere, veniente lupo fugere. Amant, inquit,priinos ac ε .cubitus in coenis, di primas cathedras in synagogi ,α ia ' Iis pisa es Iutationes in foro, di vocari ab hominibus Rabbi. Et hie Miterum per Prophetam: Vae pastoribus, inquit Israel, qui elagri, pascebant temetipsos et Nonne greges pascuntur a pasto christiribus Lac comedebatis, lanis operiebamini, grege autem q-I meam non pascebatis. Quod crassum erat. occidistis, di δε 'ti,q quod infirmu non consolidastis r quod aegrotum non sa- r. 'i. nastis r quod fractum non alligassis, quod abiectum non reduxistis: quod perierat non quaesistis. sed cum austeristate imperabatis, & eum potentia . Et dispersae sunt oues meae. eo quod no esset pastor. di factae sunt in desolatio. nem bestiarum agri. Ac si dicerct . Cum de orationibus di peccatis populi vos pasceretis . tamen ossicium pastoaris no fecistis: stactu diuersis tribulationibus Sacerdotali

ope non consolidastis erroneu ad viam salutis non reuoacastis: desperatione perditum, pastorali sollicitudine non 'requisistis. In hoc quoque de quo sermone facimus Euangelio, Dominus de mercenario diciti Vidit taptim veniti

rem dimittit oues, di fugit. Lupus siquidem ea diabo, lus,vel membra eius, qui ovibus Christi insidiatur. Si dia - 'bolus oues Christi tentasiabutesiit, de dilaniat, ipse frugit.

282쪽

uarii.

IIo MILIAE

dum super eas vigilare refugit. Si malus homo bonos opprimit: si pupillum de viduam spoliat: si Ecclesiam inoquietat mercenarius, incurrere timens damnum fugit .durigoris sententia cotra malos exercere refugit. Et quare

fugit 3 quia mercenarius se, o non pertinet ad eum de otii, Hisbd est mercedem, non oves diligebat. Uine Dominus pcr Prophetam: Non astendistis ex aduerso, nee posuistis vos murum pro domo Israel. Ex aduerso ascendit. de se murum pro domo i frael opponit, qui fortiter se contra persecutotes erigens, sese in desensionem pro Ecclesia opponit. Meritu vero mercenari jest, pro bono si quod Pr-tε egit merces temporalis : pro malo vero quod egit, male vivendo, de oves malo exemplo corrumpendo,damnastio spiritualis. Nam quid meretur pastor, qui per negligeotiam suam commissas oues sinens laniari, ad Dominum solus redit Θ Hine Propheta et Propterea pastores audite verbum Domini: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum, oues meas de manu eorum, dc cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem meum,nec pascant amplius pastores semetipsos. Quoniam in hac vita omni praelatione priuati, dc omni miseriae subiecti non pascent se, ut solebant, vana gloria, & oblationibus fidelium. sed pascentur potius a vermibus , qui non moriuntur, oc ab igne qui non extinguitur. Pastor vero est, qui no ob temporalem mercedem, sed ob stolam Dei de proximi charitatem oves dominica, pascit, non qu sua sunt qui res. sed quae Iesu Christi. Porro unus de summus pastor est. qni per anthonomasiani de se ait: Ego sum pastor bonus. Dicitur autem recte pastor, quoniam ipse pascit oves sitas bono exemplo,bona doctrma. dc sanguine suo. Ipse etiam cum Patre est ostium dc ostiarius, id est, potestas. per qua ipse aut vicarius eius, ad regendas oves ingreditur. Vnde ipse dicit: Qui intrat pes ostium, ipse est pastor oui u. huic ostiarius aperit. Intentio autem sunt mi pastoris est, non praeesse ovibus, sed prodesse: Non enim venit ministrari, sed ministrare, non venit hie regnare. sed pati: non venit pasci, sed pascere. Oricium vero illius est proprias oves

agnoscere, dc eas nominatim vocare, eas ducere dc praece odere,pascere di custodire. Lupo venienti se opponere. αpro

283쪽

pro ovibus tuis animam suam ponere, dc oves eurare de congregare. Proprias enim oves agnoscit, di per praς destinationis electionem, & per bonae vitae approbationem Eas nominatim vocat dum singulos per singulas virtutis sibi notas ad se citat: Vt Abel per innocentiam. Iobp:r patientiam, Moysen per mansuetudi irem, Dauid per himilitatem . Oves ducit, educendo. conducendo. perdu endo. Educit de lacu miseriae , conducit per viam iustitie. perducit ad pastua vitae. Praecedit oves bono exemito sui, viam demonstrando. Pascit corporaliter de spiritialiter,& tandem aeternaliter. Custodit ab insidiis diabol. a contagione peccati, a fouea inferni: de non est qui pcsit eruere de manu eius. Lupo venienti se opponit, eus insidias aperiendo, eius potestatem refrae nando, eius cinatum euacuando, oves ab eo protegendo. Pro

Quibu animam ponit, quoniam eas a potestate diaboli sanguste proprio redimit. V ues quoque curat, di quas ubicu que proprias agnoscit, a lupo in temporocaliginis cusperis adducit.& recolligit, ut fiat unum ouile S unus pastor Vnde ipse per Proph am : Ecce ego, inquit,re- EPI.34 qui ran oves meas: od. biectum fuerat. reducam equod prierat, requiram: quod fractum erat. alligabor &quod ii firmum con lidabo: ct quod pingue dc forte,eustodiat. Hoc facit magnus α summus pastor. At nos minimi pstores vicarii eius, qui et qm pastore indigemus. quant m ipse dederit, vestigia eius sequamur. No sumus Fmercearij. sed Pastores: non nos, sed oves dominicas pa .scere qaerentes et intremus in ovile ovium non aliunde, o sicut fr dc mercenarius, id est, non per ambitionem, non per silmniam, non per aliquam vanam dc malam in tenationer, sed per ostili, quod est Christus: et iis . scilicet glos riam eo uium suarum prosectum quaerentes. Intenda ornus ingis prodesse quam praeesse, Christi non nostra in . gloriat quaerere. Imitemur dc studium summi pastoris: .

Propris oves agnoscamus. intus per confessionem, exterius pr vitae oc morum eonsiderationem, oves nomia vatim ocemus una in quamque secundum propria virtutem l operandum citantes. Oves educamus de laca peccatium. Conducamus per iustitiam bonorum ope-

284쪽

tualiterenes pas

bonarum iam.

rimi perducamus quantura in nobis est. ad passua aeternorum gaudiorum oues praece flamus exemplo bono. rum operum. Pascamns eas spirituali ter, di etiam osquet indigent corporaliter, ut tandem pascamur cum ei, aeternaliter. Custodiamus eas quantum possumus ora do de

praedicando, ab insidiis diaboli, a contagione pecati, a poenis inferni, Lupo vemenii, id est, diabolo ud malo

homini, in oves saeuire volent nos opponamus, diabo- qum abiurationibus sugantes , malum hominem hntelia pastorali cohibentes. Pro ovibus si opus fuerit, lac solumr exteriorem .sed Zc animam nostra ponamus .in hoe enim praecipue bonus pastor a fure dc mercenari isteris nitur. Oves quoque disperias requiramus, di de p testate diaboli, quas possumus eripientes, in Christi ouilaeogre gemus, abiectas per errorem reducentes , quae peierant peccando requirentes . Fractas, per poenitentiam iligatistes: infirmas consolationibus 5c exhortationibus onsolidantes, pingues dc sortes ut perseuerent,oistodieres. νQuod si hoe fecerimus,meritum proculdubio no ru erit magnum, quoniam no soli, sed cum multiplicaiicie glogis ad Dominum reuertemur , tot coronas quot nimas ad eum duxerimus. recepturi, di sicut scriptum est,an qua stellae firmamenti fulgebunt qui erudierint multo. Ecce fratres charissimi, audistis officium nostrum Sc peculunt nostrum. Audite e contrario ossicium vestrum de ericu lum vestrum. Porro ossiciu bonaru nutum est nagniana& su in mum pastorem agnoscere per fidem, eum digere. α pro eo animam ponere per charitatem,eum aut re de sequi per obedientiam, fieri cum illo sub aliis unui ouile per dilectionem. 5c Sacramentorum communion M. Misnorem etiam pastorem debent bonae oves agnos e. ει diligere,audire, Je sequi atque pascere: Et si qua via ha bent, tegere. 5c sub eo unum ouile cum aliis fieri. storEdebent oves agnoscere. id est bonam vitam de moe eius notare de approbare, Debet etiam eum diligere laquarii spiritualem patrem de animae suae custodem , doro coorare. Qui enim pastorem suum non diligit, eumvdire de sequi contemnit. Debent etiam bonae ouesa'iorem

suum per obedientiam audire, di per imitationenseqUi.

285쪽

RADUL ARDENT M. Dr

porrd cum sint tres, mercenarius fur, dc pastor: sur quia male praedi eat & male uiuit , non eli audiendus nec se- quendus. Mercenarius vero, quia bene praedicat & male vivit. audiendus nec sequendus. Vnde Dominus ἰ Quaecunque dixerint vobis, seruate & facite : secundum velo pera eoru in nolite facere: dicunt enim & non faciunt. Pastor vero, quia bene praedicat de bene vivit audiendus est dc sequendus. Vnde Dominus : Vocem palloris oves

audiunt & sequuntur, alienum autem non audiunt, nec sequuntur, quia non nouerunt vocem alienorum . De

hent etiam oues pastorem suum pascere, id est , stipendia oti,itemporalia ei ministrare. ut videlicet in cura pastorali tan ilium hinto sit vigilantior, quato est ab exterioribus curis liberior. , , Vnde Apostolus : Quis pascit gregem, &de lacte eius bra. non comedit Et alibi: Si vobis, inquit, spiritualia semi- t. conmnaitimus, est magnum si vestra temporalia metamus t Ibisse n. Debent etiam oues pastorem suum non iudicare, sed po. I. T . . tius. si qua sunt, eius vitia tegere & dissimularer reminiscentes quoniam Cham,qui pudenda patris irrisit, maledicitur: Sem & Iapta et . qui obtexerunt, benedicuntur. Debent etiam oues sub uno pastore unum ouile fieri, per fidem & charitatem, & Sacramentorum unionem: quo niam oues soli uagas de erroneas diabolus rapit. Oremus ergo & nos fratres mei, ut Pastor postoru, Dominus noster Iesus Christus det nobis ossicium boni pastoris ad in plere, in vobis studium bonarum ovium facere, quatenus virique ad pascua aeternae viriditatis peruenire mereamur . Qui eum Patre & Spiritu sancto vivit di regnat

Deus in aeternum. Amen.

DOMINICA III. POST PASCHA.

Ovecro vos tanqua aduenas per rinos ablinere vos a carnalibus desideriis, quis milii aut adtiersus animam, me. Tita facit Apostolus in hac lectione , fratres

Hiarissimi. Primo monet nos Apostolus ut in nobis abost menter vivamus . Secundo, ut inter Centes bene cono Dersemur. Tertio .ut subiecti & humiles simus. Primum. obtinemus vitia fugiendo. Secundum, virtutes conse quendo. Tettium, supelbiam quae ex eis nasci solet, euitando. Pcimo igitur hortatur nos abstinenter di mund E-- S s vivere.

286쪽

euntur car

lia. Virtutes

Ro MILIAE vlucte.cum alti obsecro vos tanquam adumas c pergrianos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militas aduerstis animam. In quibus ostendit fratres mei, a quibas abstinere debeamus di quate di quali tetra quibus i a carnalibus desideriis, id est,a gulossitate, a vinolentia, a lux ria is voluptate, a cupiditate,a vana gloria, di a caeteris v liis, quibus carnales delectatur, de quibus delectando carmnales efficiuntur. De quibus ait Paulus : Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Quare ab his abiti. nendu est i quia militant aduersus animam. Hoc est quod Paulus ait: Caro concupiscit aduersus spiritu . Qui enima vitiis δc concupiscentiis carnis possidetur .. spiritualibus

virtutibus euacuatur: quoniam gulositas extinguit abstinentiam, vinolentia sobrietatem, luxuria castitatem volo Ptas seueritatem, eupiditas mandi contemptum.& cstera vitia, caeteras virtutes extinguunt. Et vitia quide dicuntur carnalia, quia ex carne oriuntur,& in eis caro delectatur di per ea homo earnalis essicitur. Virtutes vero dicuntur

spirituales, quoniam ex studiis spiritus oriuntur, dc in eis spiritus delectatur, di per eas homo spiritualis eisicitur. Qualiter a desideriis earnalibus abstinete vos obsecro. Tanquam aduenas Er peregirinos. Omnes peregrini sunt aduenae,sed non omnes aduenae sunt peregrini. Stat enim quida aduenae . id est, aliunde venientes, qui exilium pro patria colunt de diligunt, qui δc inquilini vocantur. Peregrini vero dicuntur a peragrando di ira leundo semper de loco ad locum. Nos quoque fratres mei, aduenae sumus in exilio huius mundi, tum quia creati fuimus in primo parete nostro, ut essemus ciues coeli, a quo per prima p uaricationem eiecti sumus in hoc exilium: tum quia maior pars nostri anima, natione coelestis non terrena eor. Aduenae vero sumus,dc non peregrini, si coelestis patriae. ad quam creati sumus , obliti, mundum pro coelo diligimus & colimus: exi liu pro patria, miseria pro beata vita. Quales multi nostrum, unde magis dolenduest. ssint hos

die, fratres mei, qui beatam vitam non esse credentes,tero renis inhaerent, pro terrenis litigant, pugnant, occidunt. vel erigunt turres. & sumptuosa construunt aedificia ac Is

287쪽

RADU L. ARDENT II. et 3 s

pueritia ad iuuentutem , de iuuentute ad senectu thde se . nectute ad mortem. de te possesso te mundi arbitraris &ciuem l Cur homines quotidie morientes, cur tumuli re

Ossa mortuoru quae quotidie cernis, non mouent & mo ἀnent te Z ut intelligas te in hoc mundo aduenam & pereagrinum esses Crede ergo oculis tuis, de demonstra te in hoc mundo aduenam de peregrinum esse, de dic cu propheta: Adliena ego sum de peregrinus, sicut omnes patres mei. Plora di suspira.& dic inter miserias huius exili j: Heu me,quia incolatus meus prolongatus est. Quatuor facit fratres mei, peregrinus: ad fine viae quotidie festinat: me. iliorem sequitur viam: nullis retinetur blandimentis: non sol tan a superfluis, sed etiam a quibusda necessariis se ab stinet. Nos quoque fratres, tanquam veri peregrini ad finem huius exilii. ad aeternam patriam sestinemus. Melio/rem enim viam sequamur, reniorem, planiore, mundi Oorem . Rectiorem, nec ad dexteram vanae gloriae, nec ad

sinistram infamiae declinantes : planiore, montes elatio- nis,&valles desperationis fugientes. Mundiorem, pallio des luxu iae 5e voluptatis euitantes. Nullis quoq; retineas mur blandimentis. Sicut peregrinum non retinent florida prata, non liquida flumina, non amoena loca: ita nee nos fratres, retineat pulchritudo huius seculi, non fluxus , diuitiam, nec aliqua voluptas, aut honor secularis. Non sollim ab omnibus superfluis, sed etiam a quibusdam necessariis more peregrini abstineamus euitantes superstitio talem curarum, posscssionum & diuitiaru : Omnis enim r. r.Kqui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: victum tirim vi quoque & vestitu habentes, his cutenti sumus. Et etiam ipsa necessaria quantum possumus, circi cidamus more peregrini, de restringamus. Sequitur pars secunda . in qua monet Apostolus . vi bene inter Gentes conuersemur, dicens : Comersationem inter Gentes habentes bonam. Hoc est quod dicit Paulus.

Prouidentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Tria sunt sta tres mei, quα formant bonam conuersatione. innocenter vivere, nulli

scans alia ponere, sed cunctis utilia & grata quaerere. Et si

enim aliquia ea bonus in se, si tamea vel bo dc exemplo

288쪽

ΗΟ M ILIAE

alios scanda'ixat non bene conuersatur Rursum, dc si nutium offendit, sed tamen prodesse aliis contemnit, non bens inter gentes conuersatur. Rursus & si neminem os fendit , di aliis pro desse quaerit, si tamen hoc grate ciomabiliter facere nescit. non bene inter Gentes ciuersatur. Qui igitur innocenter in se uiuit , nullum offendit. sed cunctis utilia dc grata quaerit, bonam inter Gentes.' habet consertationem dc gratam. Quid boni consere bo P eouer na conuersatio Z Infamiam extinguit, ora detractorum D i' Gd obstruit, homines glorificare Deum facit, bono exemplo η ς ' malos conuertit. Propter hane ergo multiplicem viilit tem . appetenda est conuersatio bona. Unde di subdit: Vain eo etiod detra tent de vobis tanquam de uialefactoribus ex bonis operibus vos considerantes, glori cent Deum iadis visitatiouis. Itaque fratres mei cum omni studio adipetamus ben E inter gentes conuersari. Sequitur pars tertia, in qua monet omnes Apostolus d subiectionis humilitatem. dc primo liberos, clim sub

dici. SubieZii estote. Ac si diceret.& si genere vel 3ratia liberi estis, tamen non superbiatis, vel de praelatione contendatis, sicut faciunt amatores huius mundi. sed potius subditi estote. Et quoniam subiectio sine merito,eli vitio. sa, nisi fiat quomodo debet, de eui debet. & quare debet, addit, omni hmnaime creat urar propter Deum. Facienda est ergo subiectio non coacte. sed sponte. Coacta enim subiectio misera est . Rursus eis fiat sponte. sed non cui debet, vitiose est Seruire enim diabolo,vitiosum est. Propterea addit,omui huma=Lecreastir e. id est, omni homini, videlicet non tantum maioribus. sed etiam aequalibus dem ser- minoribus. Hasequens Dominus Apostolicus, vocat se a ferust' seruum seruorum Dei. Iuxta illud: Quanto maior es, hu- ei, milia te in omnibu, Rursus subiectio, de si fiat quomodo G se debet oc cui debet. sed non quare debet, bona non est. Qui enim alieno se subdit indebit h. vi propter remporalem intentionem, propter ambitionem & cupiditatem. subiectio talis bona non est. Propterea adiungit Apostolus,propter Deum. Propter eum quippe solum nos ad inauicem humiliare , Fc inuicem nos subdere debemus, qui

quod praecipit ipse facit, ut alter alteri minutivemus, α alter

289쪽

RADU L. ARDENT II.

alter alterius pedes lauaremus. Sitie Ilegi quasi raelevet rici ιιe Duobuo quasi a Deo missis, ad viuina malεOR Om,latidem vero bonortim. Hoc est quod Paulus ait: Non est potestas nisi a Deo , de qui pote lati resistit. Dei ordinationi resiilit . Vis non timere potestatem y bonum fac, di habebis laudem ex ea. Si autem peccas, time, quia non sine causa gladiu portat. Ad hoc etiam fratres mei. Deus ordinauit potestates in hoc seculo . ut bonos eustodiant, malos coerceant. Qui etsi quandoq; sua pote flate abutan btur punientes iustos iustificantes malos tamen Deus hoc facit prouenire, ad vindictam malos ini, laudem vero bos

norum . utila lis es vo Vntas Dei. ut heius cicures obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: qui

quae ignorant. spernunt: dc quae sibi displicent, damnant. svis liberi, in mente, subditi scilicet citote hominibus et non quasi velamen bilinies malitiae bbertatem, sed gene ris vel gratiar. Hic tangit quoidam fratres mei. quibus li- inretis, bertas est occasio magis peccandi. qui quanto sunt in cor pore liberiores, tanto iunt ad peccadum laxiores. Et quia orealis liberi sunt generis. fiunt fetui peccati de diaboli Sed sicut peccati. servi Dei qui nullam seruitutem abhorrent, nisi seruitutem peccati: di nullam libertatem plus appetunt, quam libertatem mentis : Omnes hon0rate. iuxta illud: Honore I inuicem priuenientes. Fraternitatem diligite.&affectu &effectis. Detim rιmete cum amore, Samate cum timore. Ruem honorificate. Iuxta illud: Cui honorem. bonorem: cui vectigal, vectigal : cui tributu. tributum.Ad extremum monet seruos, ut sicut conditione, ita voluntate subda tur dominis temporalibus. In omni timore, id est. non solum seruili, sed etiam filiali, ut scilicet timeant oc dili anteos. Nec Diam, inquit, bonis et Prodestu sed etiam thoiis. id est, asperis de immoderatis subiecti estote Hoecesi es

gratia, ut scilicet modestia dc patientia seruorum mulget di temperet intemperantiam dominorum Humilitatem voluntariae subiectionis fratres mei. toto corde amplectes mur, quoniam haec vincit crudeles aequanimiter patiedo: . haec vincit superbos se humiliando: hic vincit iracundos. mansuetudinem exhibendo r haec vincit contumelioses.

nihil respondendo . Haec vincit invidos,gloriam sugica

290쪽

HOMILIAEdn : haec vincit cupidos. modico colenta exist Edo : haec meo retur gloria hominu omnibus se subdendo: haec meretur imitatione Cliristi, no ministrari, sed ministrare appet edor haec meretur a Deo exaltari, se semper humiliado. Quam virtute det nobis omnipotes Dominus mente & corpore consequi. Per Dominii nostrum Iesum Christit, Amen.

DOMNICA III. POST PASCHA.

Disir I fur discipulis suis: Modicum Er non videbitis

me, itertim modicum, . videbitis me : quia vado ad patrem. Iturus ad passionem Dominus di Redemptor

noster, ea quae discipulis suis euentura erant eis praedixit. Qua res' Triplici ratione: Vt se Deum omni u futurorum praescium demonstraret: Ut discipulos contra aduersa praem uniret : Ut in aduersis eos sperare consolationem praedoceret. Sunt autem quatuor partes huius lectionis. Primo enim praedicit Dominus discipulis suis recessiim de reditum suum . Secundo ponit ut mutua interrogatio

discipulorum illud non intelligentium. Tertio ostendit Dominus quid vel in recessia, vel in reditu suo, discipulic euenturum erat. Quarto per fimilitudinem illud expla, nat. Iturus igitur Dominus ad passionem, primo eos praα munit de reeessu suo, cum diciti Modictim tir non Midebitis me. Sed ne de absentia eius desperarent, spondet eis. quod post modicum eum viderent cum subdit: Et iterra

modicum videbitis me. Et ne iterum corporali tantum presentiae eius adhererent,dicit post modicii se ascen- sutum ad Patrem, ut eum scilicet ad coelum sequi desideo rarent. Similiter facit, fratres charissimi, quotidie Dominus electis suis, post aduersitatem dans eis consolationem, di post consolationem, adueisitatem . Si enim semper eis daret aduersitatem in hoc mundo , desperarent: ec si semper daret eis praesentem prosperitatem , ei adhaz rerent, Δ suturam non desiderarent. Itaque benignus demisericors Dominus electis suis in hoc mundo nune fascienti avertit, nunc ostendit. Quasi enim faciem auertit.

dum quasi eos deserens, sinit persequutionibus tribulari. Faciem suam ostendit . dum eos in bono proficere facit Sed utrunque fratres mei, facit Dominus magna di villidi ensatione. Eoa sinu tuabati, ne de se praesumant : eos

faciet

SEARCH

MENU NAVIGATION