D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

facit prosperari, ne deficiant. Propterea fratres, in aduersis positi, semper a Deo meliora i peremus. In prosperis vero semper timeamusmina diaersis in Deo spete mus. Quoniam iuxta Salomone, quis sperauit in Domino de confusus est l.In prosperis verum timeamus, quo niam beatus est vir qui semper est pauidus . Et beata est ciuitas quae in pace bellum timet. Sequitur pars secunda,

in qua discipuli ad inuicem quaerunt . utiid est hoc quod dicit: Modicum 9 non idebitis me. o. NUἰ m. inquiunt,quid loquitur. Sed cum illa Domini verba dissicilia no iant, sed potius plana ad intestigendii. quid est hoe quod diicipuli dicunt.Nescimus quid loquituri Nisi quia eum quem Chrillii Dei siliu esse credeban per passione a

se recessurum, & per resurrectionem rediturum ad se non credebant'. Propterea quod Dominus saepe dixerat se patiarum dc resurrectaturo, ad literam adimpledum ess e

non credebant. Sed per illa vel ba aliquod aliud myst rium significari aestimabant Z Hinc est quod dicunt: Nesciniim quid loquitur, id est, nescimus ex quo sensu haec vcr-ba ab eo proferantur. Rudes quippe erant adhuc carnales, di nequaquam putabat filium Dei dicere, quod ad tantam iniuriatu abiectionem deueniret, quod tam vilis ter pateretur di moreretur. Unde & a Petro ei dictum est: a Abiit hoc a te Domine, non erit tibi hoc . Sed Dominus reprehendens hanc vanam eius aestimationem, ait: Uade retro satanas, non sapis ea quae Dei sunt. Quoniam enim si re 'in in hac sententia diuinae voluntati Petrus erat aduersa. Is Allius, satanas vocatur . Et ut relinqueret quae male sapie bat, de diurnam sequeretur sententiam inuitatur Petri Jc

discipulorum Christi adhuc rudium t sunt etiam hodie quidam similes, qui putant viros iustos dc Dei ministros Mequaquam, quod hic paupertatem. abiectionem, δι affictionem patiantur, vel quod ab iniquis, contumeliis. io -liariis, tormentis, di morte punia Mur: aestimantes eosqAietat ia agunt. vel patiuutur. hic a Deci esse reprobatos: Segcontrario putantes eos qui hic prosperantur . esse be- , .los tu Dei amicos. Sed talia aestimati dicendum est: vade S 'aetro satanas non sapis ea quae sunt Dei, qui utiq, in muli λ.ub imuta inbulatione, tanquam avium in sornace hic elector,

292쪽

Plorandum

ἐς rei de

Musa.

sios intendit probare, ut eos magis puriores in thesauro

suo valeat collocare.

Sequitur pars te. tia, in qua Dominus ea quae praedix rat, per consequentia eoru quae inde discipulis erant euentura. confirmat, dicens: menseatum, sic9 vobis quia PBratus D s flebitu vos, mundus antem gaudebit. Ex eo enim quod Christum mortuum & in sepulchro positum, modico tempore non viderunt di discipuli plorauer ut . de nauidani homines quorum vitam argueba ri,gauisa sunt. Ex eo vero quod post resurrectionem eum viderunt, tristitia discipulorum conuersa est in gaudium. di gaudium mundanorum hominia, conuersum est in tristitiam dc metum. Nec solum illos, fratres mei, sed etiam quoscunq; fideles, est necesse in hae valle lachrymarum tristari. plorare dc flere . Qira te causa duplici: tum propter grauem peccatorum conscientia, tum propter coelestis patriae dilationem. Cum enim recordamur quae dc quanta peccata perpetr uimus, de quanta poeisa illis peccatis in insono praepar tur, necessse est nos plorare. quoniam lachrymi lauant deo lictum, quod est pudor ore confiteri. Rursus .cum meditas mur inter itii scrias huius exilii. quanta beatitudo sit in coelo praeparata ivilis. necesse nos est flere. iuxta illud: super flumina Babylonis illic sedimus de ileuimus, dum recordaremur tui Sion. Propterea hunc ergo geminum fictum geminauit. dices sebitis νω. Hunc ergo geminum fletum omnes nos fratres mei. appetere dc amare

debemus, ut dicamus cum Psalmista : Quemadmodum desiderat ceruus ad sontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Simiit anima P ad Deum sontem v tium . quando veniam de appareb, ante faciem Dei t Furarunt mihi lachrymae mes panes die ac nocte. Quod si no strum cor durii de aridum fuerit.oremus continue ad Dominum. ut ipse per misericordiam suam largiatur nobis istarum geminatu gratiam lachrymarum. Qui etsi quandoq; diiserat. non tame semper auseret a nobis misericordiam suam, sed nobis lachrymarum gratiam conseret desiderata. Quod bene significatur per Axa filiam Caleph. quae sedens super asinam, dc ad sponsum suum pergens. plorauit suspirautici dicens. Da mihi benedictione pateret Austra

293쪽

Australem di aridam terram mihi dedisti: da mihi. qυα-

so irriguum superius, di irriguum interius. Et concellit ei pater. Anima quoq; nostra dum coeteileni sponsum mente petit sedens super assinam. id est bestialis motus carius compescens ec regens, suspiret, di clamet ad patrem coelestem. dc dicat: Da mihi Domine. benedictionem tuam: Nam metem siccam di duram dedisti mihi: da mihi quaeso irriguum superius, di irriguum in serius . V t videlicet tum pro peccatis meis, tum pro desiderio patriae cces estis plorem. Et benignus Dominus quandoque nostram a diei petitionem . Has itaque fratres mei,lachrymas sin-ctaa appetamus: quoniam hae proculdubio conuertentur in gaudium i cum gaudebimus de peccatorii nostro rum integra remissione, oc de coelestis patriae consequutione. Iuxta illud: Beati qui lugent, quoniam ipsi eo labuntur. Sicut econtrario munda norit gaudium hominum qui se prosperantur in vita sua,ducunt in bonis dies suos.& he. tantur cum malefecerint: vertetur in lachrymas sempiternas. Iuxta illud: Vae qui ridetis, quoniam plorabitis. Sequitur pars quarta, in qua Dominus dicta per similis

tudinem demonstrat,dicens: Alalter ci parit, tristitiam

habet, quia venit hora eius. Clari arruem peperit filium, iam non meminit pirassicra propter gaudium, quia natita est bos mom mundum . Hoc est quod per aliam similitudinem Psalmista dicit: Qui seminant in lachrymis. in exultatione

metent: Euntes ibant oc fiebant mittetes semina suar Ue.

nientes autem venient cum exultatione portates manipulos sitos. Porro conuenienter coparat Dominus animam, iusti mulieri praegnanti. Nam sicut mulier ex complexu viri concipit intus puerum . ita anima per gratiam Sancti spiritus, concipit in mente per fidem, spem dc charitatem. mereedem fructus aeterni Conuenienter quoque compas, rat laborem dc dolorem iusti in hac vita. mulieris parturiationi. Nam sicut mulier spe filii nasci iuri dolorem sustinet patienter: ita iustus laborem dc anxietatem temporalemipe aeternae haereditatis sed inet patienter . Conuenienter etiam comparat susceptionem petetni praemii, susceptioni

nati filii: quoniam sicut non nisi per parturitionem susci-

294쪽

temporalis merces desiderata. Quod contra illos est,qui per temporalem prosperitatem ad clernam patriam se palam posse peruenire. Sicut autem gaudium de puerona in fast bbliuisti dolorem parturitionis, ita gaudium iternae beatitudinis facit obliuisci laborem temporalis tribu lationis ut in commoratione gaudii terni. labor temporalis qui praecessit. nullus videatur: iuxta illud Apostoli: Existimo enim quod no sunt condignae passiones hilius temporis ad suturam gloriam, quae reuelabitur in nobis. Econitariis tanta erit magnitudo poenae gehennalis in reprobis, quod faciet eos obliuisci gaudium aeternae prosperitatis . Ut scilicet in comparatione aeternae poenae prosperitas temporalis tanquam sumus fuisse videatur, vel somnus. Deinde Dominus adaptans similitudinem praemisesam, subiungit: Et vos quidem nunc tristitiam habetis. subaudis de meo recessu : Iterum autem vi ribo vos, post resurrectionem, o gaudebit cor diem um,qxaudium Pe-prtim nemo tollit a vobis. Nos quoque fratres mei, dum in hoe seculo tentamur Sc affligimur quasi Domino nos' derelinquente, tristitiam habemus et sed si aduersia aequanimiter toleraverimus , dc in tristibus gratias Deo egerimus. iterum post generalem resurrectionem videbit nos. . di a nobis videbitur facie ad faciem Dominus: & gaudebit cor no: rum, & gaudium nostrum nemo tollet a no-

, bis. Quod nobis praestare dignetur,qui in trinitateper.

secta viuit di regnat Deus. Amen.

DOMI Ni CA QUI ARTA L . post Pascha. nue darum optimum omne donum ρεσε mcti. N= 3 isti, sin est eice idens a Patre lumiuum. re'. Qua

'tuor facit fratres mei. in hac lectione Apostolus: Prim tienim dibit omne bonii a Deo esse. Secundo ostendit nullum malum a Deo esse. Tertio ostendit quod bona dat 3Deus gratis. Quarto monet nos ut sectemur bona. dc fueritu ν giamus mala Ostendens igitur primo omne bonu a Deo species bo- esse ait Omne datu optimum, c. Sunt autem fratres mei

norum. quatuor species bonorum. Nam bonorum, alia sunt tema

, alia. poralia, alia naturalia, alia spiritualia, alia cceleitia. Tem - potalia bona sunt,quae a nobis exterius possidetur, ut res. α

295쪽

di possessiones, diuulae, potettites. & honores. Et haec

quidem in natura sua bona sunt, quonia a bono ereatore creata sunt. iuxta illud: Vidit Deus cuncta quae secerat,dcerant valde bona. Haec autem bene utentibus eis materia sunt bene agendi. dc ale vietibus eis, occasio malὸ agendi. Haee enim tantum valent bona temporalia iniquo, quod gladius saribundo. Naturalia vel o bona sunt, quae Deus confert a creatione unicuique, ut hona anime dc bo. na corporis. Bona animae, ut ratio. memoria, dc prouidentia. Bona corporis. ut forma. fortitudo, velocitas, di huiusnodi, que similiter cum in sua natura bona sint tamen .malc utentibus illis sunt mala, sicut bene utentibus sunt bona. Spiiitualia vero bona sunt. ut fides, spes, charitas, sapientia, iustitia,sortitudo. temperantia, dc caeterae virtutes,ca teraque Spiritus sancti dona,quae gratuita dona, sis ue grati α dicuntur per excellentiam: quoniam gratos homines de bonos essiciunt. dc a malis nec haberi nec usurpari possunt. Coelestia vero bona sunt, immortalitas, imis pals bilitas,& caetera bona,qus in resor rectione electis coferentur. De quibus dicitur: Quoniam nec oculus vidit. nee auris audiuit, nec in cot hominis ascenditiquae praeparauit Deus diligentibus se. sunt igitur istorum quatuor genera bonorum et duo prima, tam bonorum quam malorum communia: reliqua vero duo tantum bonorum sunt de ideo magis appetenda. Est enim tantum temporale datum bonum, sed naturale est melius. Spirituale vesro est optimum, Coeleste vero donum est perfectum do - num. Et tame omne datum .siue bonum, siue melius, siue optimum , dc etiam omne donum persectum desursum

. est. itaq; scatres mei. nemo se decipiat, nemo bona quod . habet, sibi attribuat, nemo suis viribus, nemo suae in duo - , striae, nemo suo labori. bonum quod habet sibi adscribat,

sed summo de aeterno Patri, a quo omne bonum descendit. gratias agat. Temporale vero bonu 6c naturale, quia communia sunt, etiam malorum, parua reputet. spirituale vero S coeleste bonum nisi toto acquirere desudet. dc desideriis, precibus & sulpitus, ea accelesti Patre postulet qui est Pater luminum omnium: siue lucis tem p

restali , quasn in nocue is ad illuminadum mundu creauit:

Genti

caeli M.

sursum

296쪽

Mati a

Ilo MIMAE

sine spiritualis. qua intus peccatores illuminati siue aeteranae . quam in empiteo coelo Angelis di electis suis praemorauit. Et temporalem quidem lucem dat ad solatium,spiritualem ad meritum : aeternam vero in praemium. Pro inde fratres mei, nos qui temporalem lucem videmus,ita ea utamur, ut peream ad aeternam veniamus. Qui vero temporalerii lucem non videtis, non graue seratis. si ea luce careatis, quam periuri oc infideles, serpentes de bu- sones habent. Spiritualem vero lucem omnes habere studeamus, per quam ad aeternam, in qua Deus videbitur,

peruenire mereamur.

Sequitur pars secunda .in qua ostenditur quod mala ex Deo non sunt, clim subditur: Apud quem nou est transmutatio. ureiiciffiitioris obumbratio. ideo fratres mei. no est transmutatio, quoniam nulla mutatione variatur. Neqι enim per generatione vel corruptione mutatur. qui principio caret dc fine. Neq; per augmentii vel diminuti nem,qui maior vel minor esse no potest. Neq; per alterationem vel loci mutatione. qui invariabilis oc immens est. Unde & ad eum per quendam sapientem dictum est.

Mandum mouens, non moueris: locum tenens, no teneris: tempus mutans. non mutaris; vaga firmans non vagitiῖ. Ses ita creaturas ipse immutabilis mutat. no tamen eas transmutat quoniam trans naturalem bonitatem eas

per vitium non deprauat, quod apertius exponitur. climsubditur: Nec Hic situdinu obionbratio.id est nec tenebrivicissim obumbrates. Ut enim Ioannes ait: Deus lux est, Ac tenebrae in eo non sunt vitae. illuminat enim. non obotenebrat. Caeterum. tenebrae alii sunt noctis. aliae sunt aduersitatis, aliae aeternae damnationis, aliae peccati. Porro diem vicissim Deus obumbrat per mortem. undeci diciis tur: Aeterne rerum conditor. nocte. diemq; qui regis. αtemporum das tempora ut alleues fastidium Prosperita.' iem quoque vicissim obumbrat Deus per aduersitatem. Vnde & idem de se testatur.Formans lucem dc ereans te-4ebras, faciens pacem . de ereans malum. Vitam etiam reproborum obumbrat Deus per tenebras aeternae damnationis, quoniam ipse in fine mittet eos in tenebras exte

'riores. Mentem quoque hominum nunquam vicissim

297쪽

RADU L. ARDENT II. r 3

obumbrat Deus per tenebras interiores, id est, vitiorum. Ita quippe immittit mentibus claritatem virtutum quod nunquam immittit tenebras vitiorum. Quod si legitur Pharaonem di eaetcros malos indurasse. vel excaecasse, hec utique fecit, non immutando malitiam sed subtrahendo gratiam. Itaque fratres mei. bona semper dicamus nos habere a Deo,non ex nobis. Et mala dicamus semper nos habere,non a Deo, sed ex nobis. Nec nos excusanies Deia ceusemus more veteris Adae, dicentes: Non possum Dei grauia praecepta adimplere , non possum vitio resistere. quoniam infirmus & impotens naturaliter sum . Hoeenim est ac si dicamus, hoc non mihi, sed Deo adscribe n. dum est, qui me talem creauit. Proh nephas, adscribimus

iusto iniquitatem de pio crudelitatem . & distipuli ignos tantiae accusamus Dominum , ut videatur nescire quod fecit. & nescire quod iussit. Et quasi oblitus sagilitatis humanae . cuius auctor ipse est, homini imposuetii mandata quae ferre non potest . Sed fratres mei, nemo magis nouit vires nostras , quam ille qui eas nobis dedit. N ee enim aliquid impossibile imperauit, qui iustus cst . Nee damnaturus est homninem . pro eo quod non potuit violare,qui pius est. Sequitur pars tertia, in qua ostenditur quod Deus dat gratis nobis sua bona, cum subditur : Vcluntarie genuit nos verbo veritaris. vi us alitiod initii. creattiris eius. Quod de una gratia dicit, de caeteris omnibus intelligendum relinquit. Prima si quidem di maior gratia . quam

Deus hic conseri nobis,est, quod nos generatos per conis cupiscentiam earnis, filios irae. regenerat per gratiam baptismi in filios adoptionis di misericordiae: quod de filiis damnationis facit filios electionis: quod de filiis diaboli.

facit filios Dei. Et ita uuidem nos regenera verbo a est. per verbum veritatis. Non ait per baptismu solii m. quoniam de in baptismo verbum mundat. Nam si subtrahas vel bum, quid est aqua baptisterii. nisi aqua ' Regenerauit igitur nos in filios suos Deus per vel bum veritatis, id est. pet filium suum. siue per verbum fidei,quod ipse filius nobis praedicavit. Ηoe est quod Ioannes ait: Quotquot austam receperunt cum,dedit eis potestatem filios Dei ficti

imperauit

298쪽

Ηo MILIAE

his qui eredunt in nomine eius. Fecit autem hoc ,5 moritis nostris, quae nulla erant, sed volutarie. id est . sola sua D ε' gratuita voluntate. Unde Ioannes: in hoc apparuit cha- ritas Dei, non quasi nos dilexerimus eum . sed quia ipse prior dilexit nos. Si enim quaerator quare Deus nos eteogit in filios suos: Vera Jc absoluta est responsio. quia se, voluit: quod inde maxime patet. quoniam necessitate no fuit coactus, qui cogi non potest, nec Ga utilitate tractus. qui bonorum nostrorum non eget: nec meritis nolliis

astrictus. quae nulla praecessetat. Sed si aliqua merita sub ε

is sequi videtur, sua proculdubi ὀ gratia sunt: quoniam ipse

operatur in nobis de velle Sc perficere.' Agamus igitur fratres mei, Deo gratias. qui ob solam sitam gratuita voluntatem, nos a numero reproborum segreganx. in filios suos elegit, beneficiis sitis eum utauit, nobis aeterna beatitudinem praeparauit,sita me ingratia baptismi perseuerauerimus, si eius mandatis obsequuti suerimus. Porro ad quid nos voluntarie genuit verbo veritalis 3 Vt simus tui. tium aliquod creaturin eius, ut videlicet in illa dignitatemst moti di principalitatem creaturaru repararemur, in qua creati homo est fuimus. Homo enim initium creaturarum est, non tem initia erea pore. sed causa de dignitate. Tempore enim non est ho-

urarum. rno initium creaturarum,quoniam non homo ante eae toras creaturas, sed potius caeterae creaturae ante hominem creatae sunt. Causa vero est homo initium erraturarum,

quoniam creaturae propter hominem, no homo propter creaturas creatus est. Dignitate etia est homo initiu ereas tutarii. quonia caeteris creaturis dominii de rationis pretrogatiua antecellit. Vendicemus igitur fratres mei,diuina nobis opitulante gratia, praerogatiuam &domimu quod habuimus a principio in creaturis. Non subdamus nos per auaritiam rebus temporalibus. sed potius eis domi. nemur. Non admiremur eis, sed potius contemnamus eas in obsequium Dei,&in nostram, proximique necesistatem expendamus.

Sequitur pars quarta, in qua monet nos Apostolus sequi bona dc vitare mala. ciun subdit: Sit autem cumis homo uelox ad audiendum subaudis verbii Dei. Ad audiens dii enim vaniloquia, scurrilitates, adulationes, detractio-i nes,

299쪽

nes, ic blasphemias, non aures aperire, festativa tu trare debemus, ne per eas venenosa verba introeuntia anima in valeat suffocare. Vnde Sapiens: Sepi aures tuas spinis, ne audeat lingua nequam. Tardiis, inquit,ia fidum tardus ad ira. Quonia Apostolus simplicioribus

loquebatur. monet eos veloces sint ad audiendum vero buti Dei, de tardi ad loquendum: quo mam veritas tutius .aqdtur quam praedicetur. Hoc contra illos qui antequam. nouerint esse discipuli, fiunt magistri , Et quod non di. dice unt.docere praesum ut . Sed omnis homo fratres mei, Potius an-mag saucibus qua lingua debe ut ' cum loquitur, cu ribusquX prae onsideratione loquatur. li H i iid sapientis; cum civis di quid alieno dicere, prius die tibi. Caeterum, ista tar. νιζοditaem ita moderemur, ut nec loqyamur ante tempus: nec xesis; nu in tempore. Nam sicut vitiosa est sustinat . tianima loquendi, ita de nimia tarditas, Scriptu est enim: Us. a L ihi quia tacui. Non enim murum di ostium quod nunc esu i o. claud tur, nunc aperitur, orat Propheta ori suo apponi, iicens: 'one Domine. custodia ori meo, dc ostium circuna stantie labiis meis. Non autem eo modo intelligi debet, quod licitur, tardus ad iram, quo intelligitur tardus ad loequendam . Non enim scut aliquando bonum est irasti sed pracipitur nobis, ut si semper iram vitare non possu- Inus latem quantum possumus euiremus ipsam, iraeque motu insurgentem statim refrenemus dc retardemus:. quonia n. mora dc tarditas remedium irae est, de ita cum c tardatar, mitigatur. Ira, inquit, Pira, iustitiam Dei noti v ratio. Litoptes est minus dicens, dc plus signasicans. . Cum enm mens viri ira perturbatur. . iniustitiam operatur. Properea fratres, discite ira vita te, 6c mites, mansue. tiqi esse: cuonia quato magis eritis mansueti dc tra quilli. tanto eriis magis Deo similes N propinqui,in quem nullus motu: cadit. Vt autem iram di iniustiti .m v itare valeatis, radces earum a vobis abiicite, omnem immundi. tiam dc abindantia malitiae: ut videlicet non sitis immundi in vos cude.nee malitiosi in proximos. Et ita cu rnan

suetudine cbedientiaesuscipe verbum insitum. id est semia

tum in vibis. ordo fratres mei,congruus est, quoniam

nisi ritus eu lantur a nobis spina: dc cribuli immuqduet

Q. et

300쪽

ν suis. caeterorumque vitiorum,n5 poterit In nobis 'germinare verbum. Seripium est inimi Declitia a malo. de De bonum. itaque fratres mei. spinas. se ilicet. vitiorum a cordibus vestris prius euellite , ut ita praediorum Dei verbum in nobis valeat fideIiter adiis rere, per iugem neo 'moriam in vobis radi es figere. per crebram meditatonem in vobis exercere . per bonam voluntatem storeae. per bona opera fructificare. per perseuerantiam animas vest ras saluare, operante in vobis Dei verbo qui cum salte di Spiritu sancto vivit ερ regnat Deus. per omnia b 'cula seculorum. A men.

DOMI Ni CA f In I. POST PASCHA. lxx mo eum qui misi ineri or nemo ex vilis interos

V gat me. quo vitas. ituras Dominus dc Redem poenoster, scatres charissimi. per passionem ad patrem: disii polis suis suo praedixit recessiim. ne si subitb de ex impo. Miso recederet. eos ultra modu moestificaret. Pridicitigistur eis sicut in hae lectione audiuimus. quatuoirques ad patrem iret. quod hoe eis expediret, quod con laurem eis mitteret. de quod bona eis ipse consolator conseret. Primo i itur praedicit se ituram ad Patrem . cum sibditi

Vado ad eum qui misit - 4 id est Domine,quodlieis

Tu semperes cum Patre. Sc Pater semper tecum :qiomo incla ad eum ire potes. cum quo semper unum de ichim ess Nonne eum hoe dicis interra. tu es cum Patre inrito. de Pater tecum in terra' 'Fratres mei quomodo filiis Dei descendit a Patre in terram.& ita a mundo ascendi ad Pa

in ,Δ x m. Descendit humiliatus rascendit glorificatu : descen Hyri per humilitatem incarnationis, ascendit per ublima.d stodis tionem glorificationis. Descendit quippe per huniliatio.

in hereret nem. per dissimilitudinem,per loci obscuritate. per dissi- ascendis ad militudine quia de creatore factus est cieatura .dc de imis euiam. passibili pallibilis. Per loci obscuritatem.quia sui in emis, Io magis esse cernitur. per loci puritatem, appruit inca natus in mundo, in quo Deus minus esse videur per loci obscuritatem. Ascendit quoque per glorifieatbnis exaltanu. r. 3ionem, iuxta illud: Gloria dc honore coronati eum. Astendit de per dissimilitudinis accessionem, uia de panubili iactua est impassibilisve mortali imm malis. , Ascens

SEARCH

MENU NAVIGATION