D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

HOMILIAE

tecta sint preeata.Tecta dico. ne videantur vel ad poenam vel ad pudorem. De quorum numero nos faciat Deus de Dominus noller qui in trinitate perfecta vivit dc regnat

Deus, Amen.

DOMINICA Ill. ADVENTUS.CVM aiulisset sonuer in vinculis opera Christi, mittens duos ex dij ipulis sevis ait illi. 2σ res'. Audiitis fratres charissimi. ex Euangelica lectione, quod Christus suo in-

carcerato praecur re, diuinitatis suae potentiam coepit cla. rius demonstrare. Disponens quippe ordinate unuersa, noluit ante mani semus praedicare, quam praecursor suae praecursionis ossicium consummasset ut scilicet quemadmodum Ioannes eum praecurrerat naicendo. praedicando di baptia ando : ita eum praecurret et dc moriendo . Te

dente igitur Lucifero . id est. Ioanne ad occa se in , coepit verus Sol iustitiae.Christus. sui splendoris radios paulat undemonstrare. hoc est, ergo quod hic dicitur : Cum audi j et

Ioanues, .c. Sut autem tres partes huius lectionis: Prima continet Ioannis interlogationem, secunda Chtalli rei ponsionem, tertia Ioannis commendationem. Ollendit igitur

Euangelista, quando, unde. per quos,& quid Ioannes Dominum interrogauerit: qua do ' Cum audisset opera cbri M. a u,roa, si credis a quo audisset, credendum est quod a spiritu leue a lues au- lante. Et quod etiam a discipulis suis, quod frequenter diuisopriis ad Iesium mittebat, ut sibi tam facta , qu8im dicta eius re-chrijιι. portarent. Unde 'de carcere ubi erat in vinculis. In quo nobis fratres, imita dum proponit exe plum ut si in vinculis si in infirmitate, si in aliquo impedimeto detenti quanodoque suerimus, familiates nostros pro nobis ad Ecclesia mittamus, qui bona ibi dicta vel facta nobis manifestent. Per quos Z per discipulos suos, qui etiam ei in vinculis ac sillebant, de magistrum s uum in aduersis non derelique runt, sed usque ad passionem & sepulturam ei diligeter ininistrauerunt. Hi ne discamus de nos fratres. magistras cicamicis nostris in omni aduersitate constantiam exhiberet ili is si clixati . Sicut enim rogus aurum,cursus equum, ita ad . uersitas probat amicum. Unde Sapiens: Non agnoscitur. r,ouὸν as. inquit., in bonis anaicus . dc non absconditur in malis inimicus . Et Salomon et Deus putridus. amicus deficiens in

32쪽

RADU L. ARDENTI I. ra

ria. Quid interrogauis 3 Tu es,inquit,qui Peritum es,an altum eue tamuss Quaerit autem hoc ioannes, non proopter se, qui qum esse Redemptorem mundi praedicando, baptizando,demonstrando, testatus fuerat, sed propter discipulos, ne alium a se praedica tum aetiimarent, sed certitudinem acciperent fidei, tum ex miraculis , tum ex responsione Christi. Unde dc ad hoc quaerendum non prius suos discipulos misit, quam Christus miracula facere incoepit. Q clam causam innuit ipse Euangelistactari ait. C nam

disii et Ioaues in vinctilis opera Christi mittens duos ex dis iapia suu .se. Ae si diceret, ideo disti pulos sitos misit ad

te suin, quia cum aperte facere miracula audiuit . ut hoe adverbium iam non tam temporale quam causale accipiatur. Sequitur pars tecund a,quae Christi continet responsionem, Emites, inquit, renunciare Ioanni quise audistis iniuidigiis. Ac si diceret. Cessent verba loquantur opera. Fecit enim in conspectu nutiorum Ioannis multas virtutes.

Vnde dixit: utia Didistis si i licet, per vos, Gaudistra per alios. Et quae L. eci Hident, i laudi ambulaut eprosi maudan

tur, id est, visitantur. Et beatim est qui non 'erit scandali

ratus in me. Est autem hac responso coueniens, quamuis non videatur precedenti satisfaciens interrogationi. Querebatur enim virum redemptio mundi esset facienda per eum. Ipse vero respondet potentiam diuinitatis ec patien/tiam humanitatis, per quas redemptio facta est. Nisi enim homo esset, pati pro mundo non posset:& nisi Deus ellet. mortem superare non posset. Est ergo ac si diceret, rediis

mere mundum i. m incoepi. Nam clim operer ut Deus. seandaligor & patior ut homo . Credimus autem fratres, Dominum opera quae hic enumerantur, tam corporaliter

quam spiritualiter egisse. Reddebat quippe caecis illumi,

natronem tam cordis quam corporis r Claudis rectitudinem, tam cordis quam corporis: Leprosis mundationem. tam cordis quam eo proris : Mortuis resurrectionem. tam cordis quam corporis': Pauperibus visitatione, tam cordis quam corporis . Et cum tot signis attestaretur diuinitatc. rarus erat qui non seandalizaretur in eius humanitate.

Alij enim ei detrahebant, alii rnsidias ponebam: Li i me

33쪽

mes, at tae.

omnes de Hus diuinitate dubitabant. Et quid mirum sta. tres . si in Christo adhuc mortali multi Landali Zarentur.

cum in eo iam in coelo re nante . multi, unas dolenduineli, etiam hodie scandalizentur Nam ut taceam de infidelibus . etiam quidam solo nomine Chri istant eum conqtemnunt, eius sanctiam nomen pererant γ f.ictis eum imia pugnant, verba Euangelii pro vanitate habent, nec ipsam retur rectionem futuram putant. Sequitur pars tertia, in qua dominus Ioanne commendat: U nile de subditur : Illis aure abeuntibus,capit testis di.

cire ad turbas de Io vane. Noluit quippe Dominus Ioanne eo ram discipulis suis commendare, ne eius commendatici adulationem redolere videretur. In quo fratres dat nobis exemplum, ne amicum noli rum in sua vel suorii familia .rium praesentia laudemus . ne hoc gratia Iadeamur facerea isentandi, ne illi occasionem demus gloriandi. Caeterum ne turbae Ioannem nullius virtutis cite. eo quod nul a nataracula faceret, aestimarent:: ipse qui eum elegerat nouerat. ei in commendat. Commendat eum in quatuor. In fortis

tudine, in seueritate' in prophetandi excellentia, in prae cursionis gratia. in sortitudine eum commendat.elim di. cit: si uideae diu in desierrum v dεres Aruudine Pento agitas tam ae si diceret: Non sed potius virum sortem. Sane arundo nascitur in palude. quae exterius est sormosa . interius acua de omni vento agit .mir . Tales sunt homines livios mundi . qui in crassitudine & voluptate nutrierunt antomas suas, qui exterius sunt per hypoecili in & gloi iam iri. tidi. interius autem a virtute vacui, prosperis eleuantur. dc aduersis deprimuntur: Laudibus esieruntur . minis Mςonuitiis humiliantur: in quibus diabolus requies it. Vn de Iob. sob umbra. inquit, dormit in secreto calami: quia videlicet mentes tenebrosas. simulatrices & fluxas diligit Ioannes vero, arundo Mon erat . qui in abstinentiae duritia crescebat: exterius hispidus & n .ectus t interius virtute plenus . non clarus blanditiis . nec dei mis ad Mellis. Diicamus de nos fr.ittes. inter varietates huius mundi sorstes Ae constantes esse. Non diligamus diuitias huius mimis di. & sie non superbiemus de earum potiessione . nec d

lebimus de earum aiuntione. Non diligamus gloriam hi

34쪽

RADU L. ARDENT II. Is

ila, mundi i ec lic nec laus humana nos inflabit, nee infamia ira Cestifidabit No presentem vitam, sed fututam diligamus, N. sic voluptas corporis nos non illaqueabit, non pinna vel dolor terrebit. In seueritate cum commendat cuna

dicit, Hommem mollitas Peltittimὶ Ac si diceret. No Lipto te est, quia minus dicit S plus significat Ioannes quippe

in nullo mollitiem sequutus es i. sed durus fuit in victu, investitu. in facto, in verbo . Victu, eius locustae, de mel iiDues ire. Vestitus, pili cameli, Zo'aque pellicea facta, contemptus mundi desideri una coeli. Dicta, non palpatio, sed dura correctio vitiorum . O genimina, inquit, viperarum quis docebit vos fugere a ventura ira Z lam securis ad radicem arboris posita est . Sequitur di Ecce grai mollitis Pestiuntur ud imbus itins. Ac si diceret: No in deser. to vi Ioannes, sed in domibus Regum inuenititur,qui mollibus gaudent. Qui scilicet mollit iis vestiuntur, molliter epulantur, in olliter operantur, mollitur loquuntur. Nemo igitur fratres, putet in fluxu & studio vestium non deesse peccatum . Nisi enim in hoc peccatum esset. Dominus in suo praeeur re vestium vilitatem non laudaret . nec defluxu vestium diuite purputatu reprehenderet. nec Petrus mulieres a veste preciosa reuocaret. Quinque praecipuE - modis, fratres, in vestibus peccamus. Primo in nimio Iumptu. ut cum tanto comparamus unam vestem nobi se disiquanto plures pauperes possent vestiri. Secundo in pici ria, quando scilicet in speciosis. preciosisque vestibus delectantiir. Tertio in contemptu proximorum, quando scilicet considerantes vestium nostrarum pulchritudinem. 5 proximorum vilitatem. nos miramur , dc proximos an pernamur . Quario in super sui rate. ut quando plura mutatoria vestium habemus oriosa. quae melius pauperes venirent. quam tineas pascerent cum scriptum sit: Qui ha bet duas tunicas, dei non habenti, id est , qui habet venena su dicient em , det sit perfluam Quinto in modo ut cum scilicet facimus nostras vestes. Vel perimus, qu an Dadebetemus. Et cum liaec dicimus, non damnamus velles.sed vilium vestibus abutenti uiri. Scio enim sub purpia ra

35쪽

ta babili.

Mollities

ciborum milianda.

. HOMILIAE sunt qui se vestitos faceo, vel dolent vel gloriantur. Magnus vero eis quein saccus non deiicit . di que purpura non extollit. Talis erat David, talis loannes Bapti ita. quoniam nec ille sub purpura, nec ille sub cilicio erat arundo ventis agitata. Vos aut e staties qui imperfecti estis, unusquisque in gradu suo mediocritate tenete, secundu homines ordinis S gradus vel tri vos induite, ne sitis nitidiores eis. ne i forte inde prae vobis eos cotem natis, ne sordidiores eis, ne forte praecis vos sordidiores doleatis. Ne hine vel inde vos agitet ventus gloriae vel pudoris. Sub veste mediocii saecum latenter vellite, maxime in diebus ieiuniorum. vi tanto sit magis gratum Deo quanto magis occultum. Uς-nem vero vobis non necessaria nudo praebete. Et si non vultis dare novam, date vel veterem meliuscula, ut si quid in noua veste deliquistis, in vetere redimatis. Mollitiem quoque fratres, ciborum euitate, quoniam lautorum cibo. rum consuetudo luxuria generat,corpus molliticat, cibos

viliores fastidire facit, patrimonia consumit, sollieitudine immittit. Minus est sollicitus qui minoribus est coimitus. Sicut enim Mars duro milite gaudet, qui sortiter sustineat ea lores, algores, de labores: ita Dominus duros amat miliistes, effoeminatos contemnit de molles. Inde est quod S. Pa. tres, sicut in vitis patrum legimus, balnea, unguenta, huiusq; modi mollia deuitabat ne corporis sui duri cie emololirent. Mollia etiam fratres, opera fugite, quae faciunt qui carni seruiunt, qui aedificant lignum . foenu stipulam igne concremandam. Mollia quoque verba. id est . adulati opes. cauete, quae quantum sugienda sint, ostendit Propheta. Vae, inquit, eis qui sub cubito puluinar ponunt. Pulvinae quoque sub cubito ponit . qui cadentem a rectitudine animam blande per adulationem suscipit. Et Psalmista, Quoniam , inquit, laudatur peccator in desidet iis animae suae. di iniquus benedicitur. In Prophetiae excellentia Ioannem commendat. cum

bis. πρει uam Prophetam. Ollictu Propheta:, fratres charissimi. est ventura Praedicare. Ioannes vero Christum non solum praedixit, ut, venit fortior me, post me et sed etiam

ostendit, Ecce, inquit, agnus Dei. Nos quoque fratres,

quasi

36쪽

quasi Prophetaei u m v s, si secundum Cluilli aduentum ad iudicium, verbis di factis praedicamus, si impiis comminamur, si electis promittimus gloriam sempiternam. In praec irritonis quoque gratia eum commendat clim dicit, Hic es de qu01cyψἰωn es, per Malachia Propheta: Ecce ego, inquit pater ad filiu , t Ito Augerim meum ante facilem tuam, qui s. 'parabις briam tuam aute te. Uere feta. tres. vere hic Ioannes magnus & admirabilis eli quem longe antequam cociperetur, Prophetam, imo Dominus per l, Prophetam, unigenito suo nuntiit pollicetur, S praecuro forem. Nec solum Ioannes nomine Angeli dc praecurseris dignus est, sed di tam nos quam vos fratres, Angeli. di praecursores Cluisti merebimur appellari, si verbo &exemplo eum annuntiemus, si tam ad notira quam ad aliorum corda per correctionem emendationem ei viam praeparemus. ipso largiente. qui cum patre Sc spiritu sanocto vivit de regnat Deus, Amen.

DOMI Ni CA III l. ADUENTUS. G Audete tu Domitiosemper, iterum dico gaudete. 2 e. Quatuor facit Apollo lus , fratres Charii simi, in haelectione. Primo monet nos in Domino gaudere. Secundo modestos esse. Tei tib sine sollicitudine orare . Quarto rogat nos custodiri in pace. Ait ergo, Gatidete in Domino. 'Si una re Datres, omnis homo gauderet. nunquam Apo/stolus cum determinatioue gaudete in Domino, dixisset. Est enim gaudium triplex. malignu, vanum es bonu. Quis dam enim gaudent de malo, de quibus dicitur: Laetantur cum malefecerint, Sexultam in rebus pellimis. His adeo placet malia. quod etia sine sua utilitate gaudeat in eorum dolore. Alii vero gaudet de vano. id est, de vana dc mudana prosperitate . de quibus Salomon: Riliam deputaui errorem, S gaudeo dixi, quid frustra deciperis Illa duo gaudia fratres mei, mala sunt. Et de ambobus intelligitur illud Salomonis: Risus dolore miscebitur. dc extrema gau

dij, luctus occupat. Et illud Euangeli j. Vae vobis qui ride. tis, quia lugebitis. Et alibi, Vae vobis diuitibus, qui habetis hic consolationem vestram . Alii gaudent de bono, illi scilicet qui in Domino gaudent. Vnde Apollo ius alibi. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et hic. Gaudere, ius C quibGaudia

37쪽

quit in Domino. sed quare duplicauit. Iterum dico, gaus se. Quia gaudium,eli in spe, vel in via rei amarae. dilectio. Hinc enim fratres, tantum in spe coelestium gaudiorum gaudemus, non in re, tamen plusquam in spe gaudemus: quoniam de si non habemus lucrem . habemus t men arram. quam Apostolus primitias spiritus vocat virini tutes videlicet, de dona spiritus sancti. Monet igitur Apo/δη Τμι si stolus . ut gaudeamus in usu virtutum, di in spe praemioaxa H rum. Gaudeamus in usu bonitatis . dc in spe beatitudinis. Gaudeamus in usu inundar conscientiae, de in spe beatae vitae. Primum fratres. gaudium est magnum,sed secundum est maximum. Quid enim hic latius , quid iucundius, quid delectabilius haberi potest . quam inter munodos munde, dc inter ebrios vivere sobrie. quam omnia mundana sub pedibus habere, non aduersis frangi, prosperis non emolliri, solum Deum timere, mundam cono scientiam habere, secule vivere, mortem non timere, sed etiam coelestia gaudia optare, At cum certitudine expectas

ret Per hoc quippe, fratres, diuin a dulcedo, non sol in expectatur, sed di praeodoratur di praegustatur . Hoc praeo gustaverat Propheta, qui admirans ec gaudens dicebat. Quam bonus Israel Deus. his qui tecto sunt corde. Ad quod degustandum nos etiam hortatur, dicens: Gustate di videte. quoniam suauis est Dominus . Hoe fratres. hoe . est gaudium in Spiritu sancto. Hoc est verum gaudium.

verum sabbatum mentis. De quo etiam Salomon: Secu γ ra mens. inquit, iuge couauium. Hoc fratres .gaudium non, miscebitur dolore, sed ad summum dc sempiternum nos ducet gaudium , videlicet ad gaudium sine moerore, sine, fine, sine metu, sine desectu: Ad gaudium in visione Dei. in quam desiderant Angeli prospicere. Quoniam auteiri magna gaudia solent hominem lite resoluere. de improuidum facere. addit Apostolus. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Est autem fratres haec pars secunda. in qua monet in omnibus nos modestos esse, ac si dicearet Gaudere fratres. sed modeste: psallite Domino. sed sa-N pienter. Porro modestia est virtus inter nimis ec minus,

tenens mediocritatem. Haec virtus caeterarum omni u viro

tutu coadimeatu est. Impetus enim est, no ratio, quicquid

38쪽

et sine moderantiae freno. Sane modellia tria, facit enim hominem suae mentis habere dominium : reddit eum hominibus gratum: facit ei Dominum propinquum . Quod faciat hominem habere sui dominium, innuit clan adiun/git. vestira: Quasi diceret, Modestia faciat vos vestros, iuxta quod Philosophus ait: Vis habere magnum imperium tDabo tibi magnum impetium: Impera tibi. Vis multos regere rege teipsum. Multos enim teges, si te ratio rexerit, hinc Salomon ait: Melior est patiens viro forti, di qui do. minatur animo suo, expugnatore verbium . Quod reddat hominem hominibus gratum di famosum, ollendit cum ait: Nota sit omnibtis hominibus, ac si dicat: Tanta sit mo. destia vestia, quod sui admiratione de exemplo, homines ad se attrahat . Quod faciat Dominum homini propinquum ostendit. cum subdit: Dominus prope eH. Est quippe Dominus modestis prope. Prope similitudine, propEdilectione, prope remuneratione. Quoniam quos per mo destiam sui similes spectat diligit. dc remunerat. Haec vir tus fratres, Mosen oc Dauid , Deo gratos & hominibus effecit: quorum altet legitur pro inimicis suis orasse , alter vero inimieo, suum sanguine quaeret i pepercisse. Discamusci nos fratres. modestia in omnibus tenere, motus cordis nostri refrenare. nobismetipsis dominari aliorum dissonantias modarari. Deo qui sine motu omnia facit, a similari. ut ab eo mereamur diligi de remunerari, iuxta quod ipse promisit: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram . Sequitur pars tertia , in qua monet nos Apostolus

sine sollicitudine orare. dicens : Nihil ollisiti sitis , sed hi

omni oratioue, Oc. Et conuenienter fiat res dum hortaturnos ad orandum praemisit, Nihilsorsiciti sitis. Nihil enim

plus impedit orantem quam sollicitudo . Si enim fratres, nullus ita liber est acutis seculatibus : dc orationi deuotus, qui in oratione quandoque insultus daemoniorum, diphatasi nata cogitationum vanarum non sentiat. Quid fias tres mei, quid putatis de illis, quorum tota mens desiderium versatur in temporalium sollicitudine λ Hi nimiarum si quandoque orare coeperint, statim reuolat mens adeo sueta,quonia ubi est thesaurus suus, ibi est di cor suum. Proinde fratres, purgandus est prius animus ab amore N

Modestia

in omni bus te vendo

Sollieitu saimpedis

orantema

39쪽

. llicituisne temporalium, dc in Deo totus figendus, rilibetὸ possit ad orandum Deum vacare. Sed etsi quandoque nos orationi incumbentes . pulsauerint suggestiones daemonii de nebule vanarum cogitationum, cauendum et summopere fratres, ne immorentur. ne fortὸ iuxta Salo monem, musis morientes perdant suavitate unguenti, sed statim in nosmetipsos indignantes vanas quat Glius meditationes a nobis repellamus, de ad ipsum redeamus. Scruces1.is. ptum pst enim, Descender ut volucres coeli, dc abigebat eas

Abraham. Quid enim per sacrificia, nisi orationes ZEt quid

per volucres, nisi vanae cogitat ones designantur. Sed des uotus orator, cum vanae cogitationes super oratione suam descendunt exemplo Abra laae eas protinus expellit.

Sed in omni orations, inquit,s obsecrarione,cum gratia. ram aetiove, petitiones Pe ira innotescant apud Detim. Oratio fratres , tantum fit pro bonis adipiscendis : Obsecratio pro malis remouendis. Hic, inquit, innotescat a d Deum d est talia taliter de tali intentione petantur, ut dio gna sint quae Deus noscat & audiat. Petamus igitur Da.

tres a Domino non opes, non honores, non vitam in hoe seculo longam, quae qui petunt, non exaudi Mur,Vt ait Iacobus, eo quod indigne petant. Sed Domino docente petamus primum regnum Dei de iustitiam eius. Petamus ocritengum qualiter debemus, corde scilicet & opere. & cum fiducia. is siti. Vnde lacobus : Si quis inquit indiget sapientia postulet a Iasob. . Domino, qui dat omni affluenter, di non improperat postulet aute in fide nihil haesitans, quonia qui haesitat similis est suctui maris , qui a vento mouetur oc circunfertur. Petamus quoq: fratres, ea intentione qua debemus. id est, , petamus omnia propter Deu , dc ipsum Deum no propter aliud, sed propter seipsum petamus di diligamus. Ipse enim eis qui non sit plici intentione tu quaerebant, fertur Ioan. .. 'respondisse: Amen dico vobis, quaeritis me, quia comedi

stis de panibus. Operamini non cibum qui perit, sed qui

permanet in vitam aeternam. Ac si diceret, non propter pa, nem temporalem me debetis quaerere, sed propter meipsum, qui sum verva panis, satians in aeternum. sequitur pars quarta, in qua Apostolus orat nos custo/diri in pace, dea pace, dicens : Et pax Dei qua ear perat

40쪽

emueinfensum,custodiat corda Instra υ istelligentias aves stas. Dicit autem pax Dei, id est, Deus , qui eis pax.& Christus, qui est pax noitra qui secit utraq; unum. Vel Spiritus sinctus. qui ei concordia patris ci fili j. Haec pax exuperat

omnem sensum, non solum in se, sed di in creaturis. Si enim pax Dei in creaturis exuperat omne sensum,quan- tb magis in se exuperat omnem sensum e Quis enim sensus satres charissimi, comprehendere poteth, quomodo quatuor elementa cum sint adinvicem contraria, in una inconnectentur concordiam 3 Quis comprehendere potest. quomodo contrarii humores in homine, in unam pacificentur sanitatem Z Quis comprehendere potest quomodo contrari j ni in cli hara in una conueniant consonantiam Et ut de coelestibus creaturis loquar, quis sensus comprehendere potest quomodo superni spiritus & Sancti, cum sint in gradu dc in merito dispares. & in gloria, in unius

gaudii,Volantatis,& amoris consonem unitatem Z Et si illa fratres charissimi, pax Dei in creaturis omnem sensum exaperat, quanto magis in seipsa omnem sensum & omnem intelligentiam exuperat 3 Quae enim intelligentia in uestigare poterit pacem & concordiam Trinitatis, quomodo scilicet, cum sint tres in personis, in unam uniantur essentiam,voluntate,& marestatem. Haec igitur pax Dei inquir.

Apostolus , quae exuperat omnem sensium. custodiat corda Pestra, ut scilicet bene velint i intelligentias vestras, ut

rite intelligant. Oremus & nos fratres. ut pax Dei, quae exuperat omεnem sensum,custodiat corda nostra. ut pacem erga eum habeamus, et obediendo: pacem erga nos, noxia cauenda pacem erga prox mos nostros, eos diligendo. Quam pacem

nobis largiri dignetur pax nostra Deus & Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit di regnat Deus, Amen.

DOMINICA III l. ADVENTUS. Miserunt Iudaei ab Hierofohinis Sacerdotes oe Leuistas ad Ioannem, ut interrogarent eum, Tu quis rae V t. Haec lectio fratres chatissimi, continet alternatim Iudaeoru interrogationes, Ioannisque praecursoris responsiones. Nouerant si quidem Iudaei ex libro Danielis assit C a uentum

SEARCH

MENU NAVIGATION