D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

est. filius tonitrui nuneupatur: tum quia in monte eum licobo fratre suo, & Petro audiuit voce patris, super filium

intonantem. Hic est filius meus dilectus in quo mihi com placui: tum quia de coaeternitate eiusdem verbi cum patre sic alte meruit intonare. Filius igitur tonitrui est, qui hic loquitur,di tonitruum est quod loquitur Nam altissim h. oboscurissime, caelitus . imo super coelitus loquitur. Vniuersu in quippe intellectum non solum humanum , sed de angelicum superexcellit quod loquitur. Vnde non immerito in figura quatuor animalium Aquilae volanti altivolo videlicet,& altitudo prae caeteris volatili comparatur. Coeoteri quippe Euangelistae, qui temporalem Christi natiuit tem,& teporalia eius gesta quae gessit in homine, suisiciens

ter exponunt, dc de diuinitate eius pauca dixerunt. quasi animalia gressibilia cum Domino in terra ambulant: iste autem pauca de temporalibus eius gestis edisserens, sed diuinitatis eius potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad coelum volat. Et talia tali congruebat, quia namque altus erat vita, altus factus est intelligentia,altus & doctrina Altus siquidem erat vita, quoniam vireto est electas a Domino: quoniam prae caeteris dilectus est a Domino. quoniam supra pectus Domini recumbens altius hausit: quoniam virginem matrem ei virgini commendauit. quoriniam familiarius di prosundius caeteris, sua secreta ei reuelauit. Igitur sicut altissime volavit penna virtutis sic altissia

me vidit oculo contemplationis, sic altissime intonuit verbo praedicationis. Nee duntaxat caeteros Euan elistas,uerum etiam seipsum supergreditur & supetuo sat . Iuxta quod ab Ezechbele dictum ei Facies, inquit, Aquilae desu per ipsorum quatuor. Cum enim aquilam, non sollim tribus , sed de quatuor describat superesse, cum proculdubio non solum caeteros Euangelistas, sed di seipsum designat superuolare. Enimuero clim loquens de aeterna verbi natiuitate. Ioannes intellectum supervolet uniuersum,

suum etiam in tollectum supervolat,quia sancti spiritus gratia illustratus plusquam homo Jc videt δc resonat. Huic attestatur & illud Apostoli Pauli: Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis a stendit quae praea

parat Deus diligentibus se . Nobis autem Deus reuelauit.

62쪽

RADU L. ARDENT II. 26lault, per spiritum suum. Acii aperte dicat . quod spirita a

sancto illustrati super humanum intellectum contemplantur iam plusquam speculantur. Hic de ipse Dominus cum interro passet discipulos suos. dices: intem dicunt esse ho ua, i mines filium homines t Et illi humanas opiniones retu. lissent, ait: Vos autem quem me esse diciti se Ac si dicat. illa dicunt homines tantum humana sapietes: vos autem, qui per gratiam sancti spiritus plusquam homines videtis,quem me esse dicitis es Sic igitur noster spiritualis aqui- Ia, creaturam superuolans uniuersam , primum intonat .Christum ante tempora Deo patri consubstantialem esse. Secundo per eum omnia D cta esse. Tertib, per eundem hominis ruinam resta ura tam esse. Primum igitur Chri- sum ante omnia tempora: Deo patri confiibstantiale esse. intonat dices: In principio erat verbum. In quibus verbis. α veritas insinuatur. de haeretica falsitas iugulatur, de istius Euangelistae superexcellentia demonstratur. Et in his quidem verbis veritas insinuatur nobis. si tamen ipsoru tracsumptio verborum. spiritu reuelante.nobis vigilanter aduertatur. In rebus quippe temporalibus per cognitionem rerum, venimus ad cognitionem ipsorum vocabulorum. In diuinis vero necesse est nos per cognitionem vocabus rorum peruenire ad quantulamcunque intelligentiam rerum. Si enim de incognitis rebus per incognita nomina nobis sermo fieret, nulla nobis eruditio proueniret. Inde necesse fuit Theologis, cognita rerum cognitarum, ex alio qua similitudinis proportione vocabula mutuare. dc sie per cognita vocabula, aliquantulam incognitae rei cognitionem nobis intimare. Cum igitur haec omnia filius, ver .hum, splendor, specu lum . de huiusmodi, ad Thologiam transferantur .:nemo putet ea inuentionis suae ibi tenere significationem , sed causam transsumptionis sapeinter inuestiget . nee ipse transsumptione absolutam similitudinem vel proportionem esse existimeti quoniam comporatio creaturarum ad Creatorem, nulla est. sed Theologus qualibus potuit indiciis . de re ineffabili nobis effatus est. Logos igitur Graecum , pro quo nos habemus verobum, triplicem gelit significationem . Significat enim ratiociem, significat de verbum corde conceptum, significat

63쪽

Cum signi

frui substa

solitaria.

gxoII. . r HOMILIAE dc verbum prolatum. Porro logos siue.verbum a qualibet istarum accepitonum . satis conuenienter transsumitur adsilium Dei significandum. Dicitur quippe filius Dei logos. siue ratio patris, ea proportione, quoniam sicut ratio est ipsi homini coaeva. sie dc suo modo filius Dei est Deo pa/rri coaeternus . Et sicut homo per rationem dc sapientiam suam prudenter operatur, ita Deus pater per filium suum sapienter operatur uniuersi Vnde diei per sapientiam dicitur, Omnia in sapientia fecisti. Rursus de a verbo mente concepto non incongilie transsumitur ad filium Dei do signandum . quoniam sicut verbum mente conceptum ex mente Oritur, de cum inente manet. sic de suo modo filius Dei ex Deo patre oritur, de cum eo manet semper. Vnde ei per Psalmistam dicit ut et In aeternum Domine verbum tuum permanet in eoelo. Rursus de a verbo prolato,dc pro. portione. transi iniptio fit ad filium Dei quoniam sicut homo ex ore suo profert verbum, de per illud suam aliis manifestat voluntatem, de per mandatum vel bi sat operatura

sic di suo modo Deus pater. ex substantiasta genuit Deum filium. ipso filio se testi si ante: Ego sapientia ex ore patria prodii primogeuita ante omnem creaturam , di per ipsum pater operat urscinetestatur Pialmista, dicens: Verbo D mini coeli firmati sunt Et per eundem filium pater hominibus suam manifestat voluntatem. ipso filio sic testante. rManifestaui nomen tuum hominibus. Sum quoque ver bum substantivum signific t substantiam simplicem dc molitariam. Diuina quoque entia est substantia simplex de solitaria. Et subitantia quidem est, quoniam res est per se

existens, utpote quae nullo alio indiget, cuncta vero alia ea indigent ad sui exilientiam. Simplex vero est sine partibus, de sine omni formarum concretione . Solitatia, dc est sine omni formam adiectione . Licet enim Deus dicatur unus. verus. sapies,iustus Ze pius, tamen omnia hare in Deo non

sunt plura, sed unum hoc. Hi ne est quoid hoe verbum Sum, magis propitὸ eaetetis verbis deDeo praedicatur,ec maxime in praesenti tempore. Vnde ipse Deus ad Mosen: Ego sum.qui sum. Sie dices filiis Israel. qui est. misit me ad vos. Ac si aperth dicat: Ego solus vere sum. Caere quippe Omnia ad comparationem diuinae aeternitaris nori sunt.

64쪽

sunt, quoniam generationi di corruptioni, augmento di di minutioni, alterationi. di loco tu mutationi stibiecta sunt, di secundum teporu mutationem iaccedunt di recedui. so/ rhy ιlus vero Deus tele est, quoniam aeternus, quonia immuta veraeibilis, quoniam semper prsten ς et . Aeternus. sine principio disne . immutabilis, sine omni motuum vatietate. Sem Perpr.esens, sine temporis accestione vel recessione. Igitur, si ad praesentiam aeternitatis diuinae respiciamus, sem per specialiter est, & nunquam fuit vel elit inuenimus. Caeletum quando Deum, nulli tempori defote, & omnia transcendere tempora, significare volumus, quoniam temporales lumus,& sine temporalibus verbis loqui non possumus extra proprietatem, praeterito S cuturo verbo adloquendum de Deo abutimur. Unde loannes : oui erat,

di qui est . di qui erat venturus. Similiter & hie dieiti Iis

primipio erat avi semi. Vigilanter autem non ait, suit vel fuerat. sed ait erat, fuit quippe praeteritionem perfectam: fuerat, plusquam pei sectam ostendit, di ideo minus Deo ἰοῦ congruit. Erat vero, quia praeteritioncm nondum per se ctam designat, dc praesenti tempori magis coniunctum est. lignificantius positum est. Hoe autem verbii erat in prinis Erat, ae Opio siue temporis, siue creaturarum i tempus enim de terationein creatura sunt coelia. Est ergo acs dicat . in prinei pio term mPoris non incoepit esse verbia,quoniam ante principiis temporis erat verbum. Quod autem sie intellexerit Elia noe lista , probatur ex hoc quod per idem verbum , secta confirmat uniuersa. Si enim S tempus, dc creaturae omnes per vel bum factae sunt. patet proculdubio quoniam auctor praecessit omnia ipsa quae fecit. Unde & in sequentibus sieorat ad patrem et Clarifica me P.3ter. apud temetipsum, cla- Iovis. 3.ritate quam habui priusquam mundus fieret. Itaque qubdpraecessit omne tempus , aeternum est. Et quod fecit ornanem creaturam, creator est. Potest etiam diei, quonia verabum erat in principio ad est, i fi patre. Erat igitur verbum an patre principium in principio. Filius quippe se esse prin. mptum testatur, quando quaerentibus ludaeis, Tu qui, e; Z 'Respondit, Principium qui S loquor vobis. Sed parer est principium'sine principio. Filius viro sicut est Deus ex

Demita est principium de pilatim i ata tamen duo prius

65쪽

' ' loquitur. Tecum principium, subaudis est mihi.Clter uim pater dicitur principium triplici ratione. Est enim princi-cipia, sed unum principium : vade ipse pater ad filium

pruna filij per generationem. Est principium spiritus san.cti per spirationem. Est dc principium creaturarum petcreationem. Filius veris duplici ratione dicitur principium. Est enim principium cum patre spiritus sancti perspir tionem . Est dc principium creaturarum pepere4tionem. Spiritus vero sanctus uno tantummodo dicitur principium, quoniam est unum principium cum patre di filio creaturarum per creationem . Sed quomodo verbum erat an principio, id est . in patre Z ut simile in simili. Qualis enim pater . talis filius . Si enim de duobus valde simili. bus dicitur per expressam similitudinem , quoniam alterest in altero. qui videt unum, videt di reliquum ἔ quanto magis de Deo patre de eius filio,quorum essentia non tam tum similis, sed dc una, eadem est . Vndexum Philippus . di xiii et Dominor Domine. ostende nobis patrem, de su Lficit nobis: audiuit ab eo . Philippe, qui videt me, videt M patrem . Non credis quia ego in patre, dc pater in me est ri ' Et verbum erra apud Deum. Sane haec praepositio. astud, non localem, sed personale designat distinctionem. Nihil enim proprie apud se esse. vel secum esse. dicitur. nisi sol te per figuram dicatur, quod ille apud se est qui Hrmentis alienationem extra se non est. Itaque in principio erat verbum apud Deum, tanquam alius, apud alium. Et Deus erat verbum. Deus ex parte praedicati debet intel. ligi: Et desilio Dei non quit, sed quid esset. hic demonstratur. Hoc erat apud Deum. Quoniam cum in tribus clausulis posuerat Euangelista hoc appellatiuum nomen. verbum , ut aequi uocationis dc inuocationis excluderet calumniam , de eadem verbi persona per demonstrativum Pronomen, se demonstrat texere narrationem. Verum apud Giaecos non hoc . sed hic ponitur, quoniam logos est masculini genetis . Propterea ad utrumlibet. siue ad lo. gos , siue ad Theos referri potest, sed tamen sensus idem est. Consideremus igitur fratres,quoniam quinq; dicit hie Euangelista de verbo, . videlicet quando erat, ubi erat,

quid cin. apud qu*m sat, quid faciebat. Quando erae

66쪽

In principio erat verbum. Vbi erat i Et verbum erat apud Deum. Quid erat Z Deus erat verbum. Apud quem erat Deus enim erat apud Deum . Quid faciebat omnia per ipsum facta sunt. In primo demonstrat verbi cum patre coeternitatem : in secundo, personalem distinctionem: in tertio eius di unitatem: in quarto eiusdem cum patre idemtitatem, pari rer vi distinctionem. in quinto, operandi auctoritatem. Et idem quoque verbum suggillat haereticam alii tatem. Fuerunt namque haeretici qui dicerent: bi filius Dei natus eli, ergo non semper fuit. Hos in principio redarguit, dicens et D principio ei at verbiim. Fuerunt rursus haeretici, qui dicerent: sdem Deus aliquando est pater. ali. quando filius , aliquando spiritus sanctus. Hos quoque coniurat, cum subiungit,invertam erat apud Detim. Fuerunt rursus iis retici, qui Zc si dicerent filium Dei dc semper ali uini a patre fuisse, tamen Deum esse negabant. Hos de luggillat cum subditur: Et Ditis eriat Iobum. Fuerunt namque haeretica,qui.& si Clit istum cocedunt esse Deum, tamen non naturalem, sed adoptiuum dc temporalem esse I eum contendebant. Hos nillilominus damnat cum addit : Boc erat in principio apud Deum. Fuerunt etiam haereis

risibilia omnia a diabolo facta, sola vero facta in- ut a 'ei verbo contenderent. Eisdem etiam verbis. excellentia huius Euangelistae demonstratur. Alij siquidem Euangeliste Christum in tempore natum describundi.

Ioannes vero eundem in principio suisse testatur. dicens: Itu principio erat verbum . Alij eum commemorant inter homines subito apparuisse . Ioannes vero eundem apud Deum siem per fuisse declarat, dices: Et vertam erat apius. Deum. Alii eum verum hominem: Ioannes vero veru esse Deum amrmat, dicens Et Deus erat verbum. Alij eum hominem apud homi ncs conuersa tu temporaliter. Ioannes vero apud Deum manentem aeternaliter ostendit, dicens:

erat δnpran pio aprid Deum. Alii magnalia quae in ho'ine gessit, perhibent: loannes vero quod omnis creatura

visibilis ocinuisibilis per eum facta sit. ostendit. dicens rOmnia per ipsum Asa sunt. Est autem haec pars secunda. in qua de Dei verbo tria dicit Euangelista, scilicet peraliud tactum esse omne bonum ci nullu matu. Et quo factuni X a ' ' ea

Haeret se

uersititi refellitu a dias

67쪽

operatur

Ilo M ILIAE

est in tempore. in verbo temper fuisse: Pored per ipsum

omne bonu factu esse dicit, cum dicit: υmnia mi lytii Elastini. Sane cum omnia dicit. nihil excipi, sed omnem

creaturam comprehcdit, tam visibile,quam inuisibile. tam subiecta formarum, quam formas subiecto ru, tam singula generum . quam genera singuloru, tam Operationes generum . quam genera Gperationum . Operatus est enim om. nia ab aeterno in praesentia. Unde dc de eo legitur: Qui secit quae futura sunt,& in c5tinenti. Γυω θιum est iu ipso

vita erat. Operatus est in principio, creando omnia corpora in materia. Unde legitur: usi vivit in aeternum, creauit omnia simul. Opetatus est per lex dies, distinguendo dc sormando de elementis nouas retu species. A quaru nouitate leaitur in die sabbati quieuisse, operatur dc adhue omnia gubernando de similia de similibus propagando, dc nouas animas procreando. Vnde ipse dicit Pater meus v i mo do operatur. dc ego operor . Operatur quoq; per ministerium artificum. Vnde legitur : Nisi Dominus aedificauerit domu, in vanum laborauerunt qui aedificat eam. Operatus est di in plenitudine temporum salute nostram. Operatus est. dc adhuc operatur quotidie opera miraculorum, ope ra virtutum, opera misericordiae, dc opera iustitiae . Caeterum quaedam istorum operatur tantum per se, quaedam per ministerium subseruientis naturae, quaedam per mini. sterium rationalis creaturae , cum tamen ipse solus sit auctor uniuersorum . Quod aperte confutat illos. qui vel ex

viribus, vel ex ingenio, vel ex industria sua, aliquid boni opinantur se posse,vel velle vel operari. Vnde oc Apostolus: Deus, inquit est qui operatur in nobis di velle oc perficere. Et alibi: Non,inquit, ego solus, sed gratia Dei mecum. Et Marcus et illi autem profecti praedicauerunt ubique, Domino cooperante, d sermonem confirmante. seisquentibus signis. Vetum quado audis, gratia Dei mecum. vel Domino cooperante. caue ne intelligas hanc praepoositionem, cum vel coit, ibi numeru consignificares no enim

proprietas de improprietas in numerum surgunt in sed postius ministerium siue instrumentum habent ibi designare. Non enim nos dc Dominus cooperamur, sed potius ipse

cum nobi quasi cum ministiis, vel quasi cum quibusdam

68쪽

instrum itiis operatur. Et hic omnia diximus pro eo quod scriptu sit, omnia. Cum vero subiungitur per ipsum,cauene per hane praepositione,pei, ministerium intelligas i ed potius intelligas auctoritate No enim pater per filixi, tan- qua per mini litu operatur, praesertim cum eiusde auctoritatis N potestatis sit filius, cuius eii di pater. Sed pater dicitur operati per filiit, non filius per patrem: quonia auctoritate operandi, qua habet filius, habet a patre. no paν ter a filio. .',ic igitur demonstrato, quod omnia bona fracta sunt per verbum, consequenter ostenditur, quod nultu in malum factu est per ipsum cu subditur : Et me ipso Delum est nibit, id eli. peccatum vel vitium. Hoc est quod

dicit lacobus in epistola Canonica: Omne datum opti. naum, Jc omne donum pei sectum desursum est, desten. dens a patre luminum : apud quem non est transmutatio. nee vicissitudinis obumbratio: Ac si aperte dicar: Ita Deus conseri bona, quod non infert mala. Ita m utat homines a malo in bonii quod no transmutat eos de bono in m a. lum . Ita illuminat homines luce virtutum, quod non viocisti m obumbrat eos tenebris vitiorum. Qtiod enim legitur Deus excaecare iniquos,vel indurare Hoc facit utique non tenebris vitiorum infundendo , sed lumen gratiae suae subtrahendo. Veruntamen animaduertendu est, quoniam hoc nome malum in sacra scriptura, triplice ge/rit acceptione. Quandoque naque malu nucupatur pena. tribulatio, anxietas , vel flagellum: quae quoniam a tumomo Iudice iusto iudicio immittuntur, proculdubio a Deo sunt unde legitur: Non est malum in ciuitate quod no se. cerit Dominus. Iuxta quod ipse per Esaia dicit: Ego sum Deus, di non alter, formans lucem, & creans tenebras, faciens pacem,& creans malu . Quadoque vero dicitur malum mala res. ut puta malus homo, vel actio mala . Quae quidem inquantum est a Deo a instore, bona est. uandosque etiam dicitur malum, malitia, vel iniustitia, di quodalibet peccatum: quod quoniam est priuatio iustitiae, nihil ea. S ideo a Deo non est . Quando ergo legimus quod peccatum, quod vitium, quod idolum nihil est distinctio. ne opus est. Si enim de nominis appellato sermo texitur.

falsa est loquutio. Quoniam illud quod est peccatum,vel E idolum.

mala.

eare insequos.

Mulum inscriptura triplitiιeraecipitur.

uomodo peccasum

nihil est.

69쪽

ΠΟ MILIAE

idolum, nonnihil est. Homicidium quippe actus crudeliaci immanis, di idolu corpus eii. Si vcro de nominis qualitate sermo proponatur, proculdubio verus est ferino.

Illud quippὶ unde idoluin nomen accipit, nihil est, quoniam conformis deitas , quam falsa hominum opinio ei attribuit, nihil prorsus est. Similiter de illud unde homicidium cognominatur, nihil est, quoniam no naturae, sed potius iustitiae. debitil finis priuatio est. Et eum subtilius Nullus a rem inquiramus,nullus actus quantucunque peruersus sit,d Hio ιλε a debito sine frustratur. Et si eni in praua intentio agetis, fra traιur. quantum in se est, actum peruertit, tamen summus Auitor opus suum ad debitum finem, id est, ad iustitiae vel misericordiae sitae laudem semper dirigit. Et tamen indoptauus minister iuste damnatur, quoniam actum quan in tucunque in se est,a debito sine priuauit. Q ueadmodum ille qui Regem voluit prodere, damnatur: non quia prodidit, sed quia quantum in eo est, secit. Postquam autem dixit Euagelista per verbum facta esse uniuersa, ne cui videretur secundu rerum accessione dc mutabilitatem, accedentem quoque dc mutabile suisse in Deo voluntatem αdispositionem, per quam subito aliquid voluisset, ostedit ea quae facta sunt in tempore, in dc esse diuina per praeseatiam de dispositione semper fuisse mente,cum subiungit idquod Stum es in ipso, Nita erat, hoc est quod alibi legis

tur, qui fecit quae sutura sunt Hine & Psalmista: Populo. inquit, qui nascetur,que fecit Dominus. Quicquid enim. Deus teporaliter facturus erat, praevidit ab aeterno, quid, quantum, quale, ubi, de quando, illud facturus erat. Si enim architectus temporalis arcam facturus, prius habet eam in mente per praevidentiam , dc postea ad exemplar mentis suae scabricat de figurat illam: Et arca quidem materialis perit : Arca vero mentalis consistit: ita quod ad exemplar eius alia de alia fieri postit: quanto magis exem plar diu in s mentis immutabiliter manet: licet res ad illud - factae temporaliter accedant & recedant.' . Sequitur pars tertia .in qua incipit Euangelista demonstrare, hominum ruinam per verbum Dei es Ie reparatam. Et hoc modo: primo demonstrat, quod Dei verbii, quod

dedit caeteris rebus esse vel viuere, homini eua cogniti

70쪽

rem sat ereatoris dedit. Secundo quod homo vitio suo illam anaisit. Tertio, quomodo per verbum Dei illam recuperauit. Pincium igitur ostendit, quod Dei verbum, quod caeteris rebus dedit essentiam vel vitam, hominibus etiam dedit sui cognitionem .ctim subditur : GHita eras lux bomiuum. Ac si aperte dicat: Verbum quod erat per methonomiam . quibusdam rebus essentia , quibusdam citam vita erat, hominibus essentia,& vita. dc lux . Non enim intensam rebus, non brutis animalibus , sed soli creaturae lationali dedit Deus sui cognitione. Porro tripliciter illuminat Deus hominem, rationis discretione, fi dei , caeterarumque gratiarum illustratione, &sui ipsius reuelatione. Primum facit hominem creans : secundum illum recreans r Tertium illum glorificans. Primum est

homini natura: Sed indum gratia. Tertiu merces sterna.

Vndei& legitur illu plasmasse ad imaginem & similitudinem suam. Ad imaginem. in ratione: ad similitudinem in bonitate: ut videlicet quemadmodii Deus est rationalis di bonus: sic sed suo modo, homo esset ratiorabilis dehonus: 6c ratione quidem sciret discernere verum a falsis. bUnu a malo, de maius bonu a minus bono : Et ita super omnia reperiret dc cognosceret veru de summu bonii: Bonitate vero imitaretur di coleret ipsum . Vnde cum Psal mista quae illo nem posuisset quorundam dicentium . quis ostender nobis bonat Statim quis bona nobis ostenderit. ostendit,cum subiungit Signa tu est super nos lumen vul-rius tui Domine. Vultus quippe Dei. filius est: Per quem Deus cognoscitur, cuius lume dicitur gratia virtutu eius.

quarum radio nos signat di insignit: & hoc super nos, id est in superiori parte rationis . in qua sola relucet imago Dei, tanquam exemplar in speculo & sorma sigilli ceris impressis. Haec enim originali thr summum sapit,amat de quaerit bonum. I naturaliter ad suum semper reuolat dctendit exemplar di principium. Sicut Psalmista testatur ad ipsum loquens . tibi dixit cor meum : exquisiuit te facies mea. faciem tuam Domine requiram. Et quanto magis imago diuina in nobis a vitiis purificatur, & virtuti bus Deo assimilatur: tanto magis eum cognoscit, ardet,

α quaerit. Carierum dum a carnali inhabitatione mens

SEARCH

MENU NAVIGATION