D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Do. claritas immensa , nec carnali, nec spirituali oculo prout est, videri potest. Re vera enim ille splendor, & illa glo/iria , superexcellit uniuersam contemplationem , non iOlum hominum, sed etiam archangelo tu . Sed cum immensa Dei misericordia, humanae tenebras caecitatis splendore suo vellet illustrare, carnis velamine suum velavit fulgorem, ut sic infirmitas humanae contoplatio is quoquo modo eum valeret intueri. Sane sol temporalis, de illo aeter- nolle nos instruit. Si eius fulgorem inspicere contendimus , excaecamur. sed latentem sub nube melius pol sa- m. seum videre. Quomodo apparuuὶ gratis . Non enim ideo nobis apparuit quod ipse indigeret. vel quod nos meriti essemus, sed tantum ob gratiam suam nobis im-Tri A meritis apparuit. Unde idem Apostolus alibi : Non ex operibus inquit iustitiae quae fecimus nos. sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit . Est quidem fratres magna gratia . illi, qui nec bona, nec mala nob: s intulit. misereri. Sed maior est de illi, qui immeritis nobis mala Iean. . intulit. misereri. Maxima vero est , di illi, qui nobis bene meritis mala intulit pro bonis misereri u Hoc secit Domi nus . Unde Apostolus. Non quia inquit, nos dilexerimus eum, sed quia ipse prior dilexit nos. Et alibi: Cum inimici HIemus, reconciliati sumus sanguine ipsius. Nos ergo fiat res Christurn imitari sat agamus , Christum imitamur, si inimicos nostros nobis per beneficia reconciliamus. Ruibuς apparuit 8 omnibus hominibus , subintelligenduin est sese offerens. Qua mitis enim Dei gratia non ab omnibus agnita sit, tamen Deus quantum in eo est, eam nobis obotulit: quemadmodum lol, quantum in eo est . Omnibus lucet. nee aliquia potest se subtrahere ne luceat sibi. Ita que fratres, cum gratia Dei se nobis omnibus offerat, non nos ei subtrahamus, sed potius ei toto desiderio occuro

ramus. Tempore, de caeteris Dei donis nobis ad bene agendum praestitis, non abutamur, no otiose pretereamus, non negligenter utamur: quoniam iuxta Euangelium. abscondens talentum iuste spoliatur: Et ficulnea occupans ter

ram succinditur. Et iuxta Hieremiam. maledictus est qui ficit opus Dei negligenter. Ob quas utilitates apparuit

Christusὶ Ob quatuor. Prima

52쪽

RADU L. ARDENTI I. ar

, Prima quidem est fratres. ut exemplo dc Verbo quomodo vivendum , dc quo sestinandum nobi a sit, demonstra. ret. Hanc ponit Apostolus cum dicit: Erudiens nos. viarune an es impietatem, id est, infidelitatem, ex secularia Διmeria, id est, omnia vitia, uiuamn Jobre in nos . iuste in proximum, pie in Deum, expe9antes secure beatam spem ω' aduentum Domini. ordo praeposterus, aduentum Dei secundum . si ilicet ad iudicium : Et beatam spem , id

est, spem beatitudinis. decunda vero caula utilitas nostia est . qua Christus apparuit, ut charitatem quam erga nos habebat, nascendo, patiendo, moriendo pro nobis demonstiaret, iuxta quod ipse ait: Maiorem dilectionem de charitatem nemo habet . ut animam sitam ponat quis pro amicis suis. Hanc causam ponit Apostolus cum dicit: si nidedit 1imbri sum pro nobis . Tertia causa est, viilitas nostra . ut de prima praeuaricatione latis faceret: illa autem praeuaricatio fuit superbia tanta , ut se eleuaret mente homo usque ad aequalitatem Dei. Cum vero contraria contrariis curentur, oportuit ut ad satisfactionein illius superbiae aliquis homo humiliaretur , ab altitudine diuinitatis usque ad humilitatem hominis . Hoc autem nemo potuit facere nisi esset Deus de homo. Propterea Deus Diactus est homo. Hanc causam innuit Apostolus , cum discit, oblatione. Deo ad reconciliandum scilicet hominem. Quarta causa dc utilitas nostra . quare Christua apparuit, est redemptio, de emundatio, de satisfactio generis hum iri. Redemptio a potestate diaboli per sanguinem Cliti. sti. Emundatio a delictis per baptismum . batisfactio per virtutem. 6c opera virtutum . Hanc innuit Apostolus cima dicit hostiam, ad deuincendum scilicet hostem, utemum daret sibi populum acceptabilem , sectatorem bonorum operum . in prima igitur causa nati es, Cliti stus ostendit se Ge verum magistrum, verbo di. exemplo nos erudiendo . . In secunda ostendit se esse verum amicum semetipsum pro nobis tradendo. In tertia ossedit se esse summum Pontificem , oblatione proprij sanguinis nos Patri reconciliando, secundum illud : Et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. In quarta ostendit se esse redemptorem,

purificatorem, di sanctificatorem nositum. nos a potesta, D te di

53쪽

Ho MILIAE

te diaboli liberando,a vitiis purificando,& virtutibus. san.ctificando. Nos itaque fratres, recognoscamus Dominum nostrum Iesum Christum esse verum di summuna agistria. eius exemplum dc doctrinam imitantes & sequentes. Recognoscamus eum verum di summum amicum nostrum esse, ei vicem prout possiimus. reddentes, dc animas nostras pro eo ponetes. Recognoscamus eum verum de sumamum esse Pontificem, nosmet et puros offerentes. Recognoscamus eum verum redemptorem, purificatorem . de sanctificatorem nostrum esse, hos tanquam suos emptos, inundatos de sanctificatos ei exhibendo et ut venientem cum iudicem securi videre mereamur Dominum nostrum

Iesum Christum, Qui cum Patre de spiritu sancto vivit de

regnat Deus. Amen.

IN NATALI DOMINI. Exiit. Hi Numa a re ias uso, ut describereti ruri

r ersus Orbis, reliqua. In hac sancti Euangelii lectio.

ne statres charissimi, exponit nobis Lucas manifeste causas solemnitatis hodiernae . Exponit enim hie sex res nobis, videli et quo tempore natus si Christus, quo loco, ex quibus,quo cultu nutritus . quibus . & per quae iudicia sit reuelatus. Porro quo tempore natus si Christus osteditur. cum ait: Exiit edictum, circ. Cum Augustus Cesai monacchiam pene totius in udi in lata pace possideret, ut uniuersum mundia una descriptione conclude: et, nasci voluit si tres charissimi, Christus: ut etia ad literam tunc copleta visa sit illa prophetia. Conflabunt gladios suos in vomeres. de lanceas suas in salces, dcc. Non leuabit gens contra aenotem, dcc. Quantum ad literam. in tali tempore nasci voluit Christus, ut se Principem pacis di monarcha coeli dc terrae. de suos in libro vitae descripturum, dem 5ataret. Moraliter vero fratres, subseruitute tributi voluit Dominus nasci. ut nobis in se voluntatiae humilitatis de mutuae subiecti nis priberet exemplum. Si enim ipse, clim sit Rex Regum Ac Dominus dominantium . propter nos venit in huc mundum, non dominati, sed subdi: non ministrari, sed ministrate: quid nos miseri serui, quid facere debemus propter eur Propter cum dicam, an propter nos 3 Sed melius dicam di

propter eum, di propter nos. Nam de pror ter Christum luelandum,

54쪽

erandum , di propter nos saluandos nos humiliare debe. mus. Si ergo Dcus piopter hominem l e subdit homini. lio mo qua ratione subdi homina refugit i Itaque fratres, c um sponte nos humiliamus. cum Ieru inius proximo & mini. stramus: Chrastum imitamur. Quando vero dominati lio, diomodominibus, seruiri di ministrari cui unus , non ipsum in hoc, imitari de sed Satanae superbiam imitamur. Quomodo ergo fraties bess tu

humilitate de subiectionem Christi sequuntur Episcopi Sa c. Ulcerdotes di Monachi, qui contendunt de dominatione. qui non solu personas, sed oc Ecclesias suae ditioni gestiunt . subiugate Nos ergo fratres, securioiem de firmio te viam Christi sequamur. humilitate dc subiectionem. luxta quod Apostolus ait: Si seruus es, non sit tibi curae : sed si potes Iiber fieri magis utere. M ystice autem, Augusto Caesare. superbo diabolo, pene iam lia per uniuersum mundum tyranAn idem exercete. de ad sutim seruitium transeribente, natus

est Cluilius . Flarc descriptio.inquit,prima facta en a proe. side Syri. e. Orauo. id est, a piimo apostata Angelos sibi super alios per superbiam dominationem usurpante. Cilinus aute, dominans siue Dominus interpretatur: Et ibane guli, I t profiterentur in Iba ciuitate. Cluitas fratres, aua rorum. auaritia est. Ciuitas luxuriosGrum, lyxuria est. Ciuitas gulosorum, gulosi ras est. Et auari ibant de conueniebat per consensum in vitium auaritiae, ut si non ore. tame opeν

re se seruos diaboli prosterentur. Luxurios quoque ibant& conueniebant propter consensum in urbem luxuriae, ut de si non ore, tamen opere se seruos diaboli profiterea turr di similiter caeteri vitiosi. Adeo autem fratres. hic diaboli seruitus ante aduentum Christi inualuerat, quod ec mater Christi, de sponsius eius, id est , Synagoga dc SMcerdotium. irent in Bethleem, id est, in amorem terrenix non coelestis panis : per hoc diabolo prosellionem facien

tes . Hanc aurem in qua tunc mundus erat miseriam, citia' hyeins,dc nox in qua Christus natus est , designat. Cum igitur in tanta seruitute esset totusim dus , natu . est Christus. sactus adiutor in oportunitaribus . in tribula

tione. Sed de hodie fratres. quod sine gemitu dicere sς queo , multi falsi Christiani postquam a seruitute diaboli re per Cluistum silpt emancipati, im sua peccando in dia-

55쪽

Bethleem

dicitur.

it . IaTIno MILIAE A sboli redeunt seruitutem. Qui enim diaboli opera facit. quid aliud quam diabolo facit professionem Qui enim

peccatum facit. semus est peccati et Et qui facit opera diais holi, seruus est diaboli. Quo auiu loco Christus natus sit. ostenditur eu dicitur: hi Guitatemuid, quae vocatur Betholeem : Efflata nequaqua minima es in principibus Iuda. ex te enim exiet dux qui regat populu meum lsrael. Bene autem in Bethleem qui domus dicitur panis, nascitur qui vetus panis est, suos externa satietate resecturus. Bene etiam non in parentum domo, sed in via nascitur, ut in hoc ostenderet quia per humanitatem, quam assumpserat. quasi in alieno nascebatur. Alieno dico, non quantum ad potestatem . sed quantu ad natura. In quo dc fratres nobis innuitur,quod non solum ipse, sed di nos omnes homines elim in hune mundum nascimur. no in nostram patria, sed in viam . peregrinationem, di exilium venimus. Unde de

Dauid licet Rex diues: Aduena , inquit, ego sum dc p reagrinus sicut omnes patres mei. Hinc est fratres. quod quando infans nascitur, fere potest, ridere non potest. Plotat de ipse Chliu us. Sed quod caeteri infantes plorant, nescessitatis est . quod Christus plorat, dignationis. Carieri inafantes plorant,quia patiuntur: Christus, quia compatitur. Si ergo fratres,Chrinus plorat propter nos, quare ipsi proopter nosmetipsos non ploramus Et si infantes ex inframitate naturae ploramus. quare adulti cum miseriam nos stram intelligimus, no magis ploramus t Pelamus et go fra tres,quanta sit miseria humana . ob euius medicina Christum necesse suerit plorare, de a tanto tantum nobis exhibitam medicinam non spernamus. sed tanta deuotione veneremur, diligamus, & imitemur. Ex quibus vero Christus natus sit, ostenditur,cum subditur. Lὀ qtiod si ni de domo G familia David. Ioseph scilicet de Maria. Unusquisque enim secundum legem de tribu sua ducebat uxoth. Natus est igitur Christ us, fratres. ex matre nobili. sed pauparet virgine, sed desponsata. Quod vero de matre nobili natus est, est mysterii: Riod de paupere, est humilitatis . Quod de virgine,est munditiae . Quod de desponsata, est lacramenti. De matre nobili natus est, quae non solum ex reistia surpe trahebat originem, sed etiam ex Sacerdotali unt

56쪽

de & Ellaabeth eognata Mariae fuisse commemoratui. Porro ex Regia dc Sacerdotali tribu nasci voluit Christus. quia est Rex Regum, di Sacerdos secundum ordinem Melchisedech erat futurus. De matre paupere, quia nec di in sua purificatione agnum offerre potuit, natus est, ut nobis voluntariae humilitatis di paupertat cxemplum donaret. De matre semper virgine natus estis , se munditiam diligere. & in mundis cordibus habitare demonstraret. Dq. sponsata vero matre nasci voluit, ut sacramentum incarnationis suae diabolo oceultaret . . Mater Christi stat res inharissimi, quae in nobilitate non se extulit, sed paupertatem & humilitatem dilexit, eos redarguit, qui de nobili late supelbiunt. di humilitatem oderunt atque paupertatem. In hoc vero quod hi paupertate . a naturali nobilitate degenerare parui pendunt. Rursus in hoc fratres,quod virginali castitate coniugium decorauit, dat matronis exemo plum in contagio castitatem conseruandi. Quae si penitus etiam a licito complexu continent, profecto castitate bea--- Uirginis imitantur. Sed de si quandoque debitum viro reddunt,non sine merito castitatis,dum fidem thori seruat intemeratam. In hoc quoq; quod beata virgo seb coiugio

virginitatem celauit, dat omnibus exemplum, castitate, caeterasque virtutes celandi. Nam flores virtutum eora Deo,

tanto plus vernant di flafrant, quanto fauoris popularis eos non exurit. Similiter & Ioseph fratres charissimi,qui ex omnibus viris mundi electus est, ut esset virginis spon sus coelestium secretoru conscius, familiaris A ngelis,nutristius Christi. viris proponitur in exeplum iussitiae de fidei. humilitatis dc eastitatis, qui&ipse quoq: contagium castitate ornauit,dc castitatem sub coiugio celauit. Quo autem cultu edueatus sit Christus, ostendit, cum dicitur. Et pau-nis eum inuoluit, o reclinauit in pras ψ, quia non eras ei locus indiuersorio. Fuerunt igitur indumenta Christi, panni viles, lectus, arctum praesepe. cibus, lac virginale . Laeenim de carne corrupta eluitum, eum manducasse non credo. Unde dc legimus, ipsum Regem Angelor sola virgo lactabat, ubere de coelo pleno. In hoc cultu fratres chaoxissilui, quatuor inuenimus. ptimo admirationem, in hoc

quod ille qui lucem habitat inacsessibilem, de qui coelum

Exemplum matris christi in quibus nos da

Laudes

Ioseph.

57쪽

luce vestiuit, vilibus pannis eircumamicitur t quod ille

qtii totum mundum continet in arcto praesepio contine- tue t Quod ille. qui omnibus dat escam in tempore oporo tuno: modico lactis educatur. Quis enim his non poterit

admiratis Ministerium : Quia ideo Dominus voluit indui pannis, ut se vilitarem corruptibilitatem nostram induisse demonstraret. Ideo poni volo it in praesepio, ut sero sectionem piorum esse significaret. ideo lacte virginali voluit pasci, ut se in pura matris Ecclasiae doctrina delectati demonstraret. Medicinam. quia ideo dignatus est Domianus pro nobis pannis vilibus inuolui, ut nos stola incora ruptionis vestiret. ideo voluit pro nobis in arcto praesepio poni ut nos in lato coeli palatio collocaret. Ideo voluit lactis pro nobis egere nutrimento. Vt nos angelorum pane satiaret. Exemplum. quia ideo vilibus pannis propter nos circundatus est . ut nos vilitatem pannorum propter eum non abhorreremus, sed amaremus. Ideo in angusto Praesepio propter nos postus est, ut nos propter eum par

uo de vili tugurio contenti essemus. Ideo simplici cibo pastus est,ivi nos quoque simplicitate de vilitate ciborum esse disceremus contenti Et hoc fratres mei, contra illos est , qui in preciosis & mollibus vestibus delectantur, qui an constructione palatiorum di turrium gloriantur . qui alii ditate preciosorum i cibariorum capiuntur . Quibus Christus reuelari voluit. ostenditur, cum subestuo. Et hus ores erant in regione eadem vigilantes, V custodientes viagilias noctis super gregemsuum. Quantum ad literam se tres, Christus tanquam verus pastor, tanquam humilis. tanquam pauper. pastoribus . humilibus, di pauperibus. voluit primo reuelati. Mystice vero isti pastores gregum signi ficat quosque pastores fidelium animatum,qui si suerint in eadem regione, si vigilauerint super gregem suum, de custodiarint vigilias noctis .mosectb illis praecipue Dominus suorum arcana sacramentorum dignabitur reueo lare. Isti sunt pastores.in eadem regione in qua natus est Dominus qui in munditiar& eastitate . in qua natus est Christus δέ permansit sese, quantum possunt, regere contendunt. Vigilant super gregem suum,qui in regimine animatum sibi commissatum solliciti sunt. In quo etiam penat ta sandum

58쪽

sandum est fratres charissimi, quod dicitur. super gregem

suum. Non enim sussicit palloribus si sint in scientia dc viata sicut populus, unde de in opprobrium dicitur eis, di erit sicut populus, se Sacerdos. Et sicut praeeminet pastor grasdu. se sapientia dc vita debet eminere. Unde dc dicitur: sua per montem excelsum ascende tu qui euangelizas Sion. Hi ne est quod Sacerdos accipiebat armum separatum, quia actio palloris non solum debet esse fortis, sed de singularis. Custodiunt vigilias noctis super gregem suum. qui populum sibi commissum in adolescentia, in virili

aetate,in senectute, ire decrepita aetate, informare contenadunt. Et quos in adolescentia nequierunt, saltem vel in vixili aetate, vel in senio , vel in decrepita aetate, corrigere concupiscunt. Sed quomodo, fratres, hie dicitur, vigilias noctis custodientes super gregem suum, cum in manu ho; minis non sit eullo dire vel se . vel alium , praesertim cumscriptum sit: Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam . Neque enim potest pastor taceare solus. sed socius. nec ad Dominum ire solus. sed soscius. Verum utique est fratres mei quod in manu palloris . non est gregem custodire, sed tamen ei ex necessitate officii inditum est, quoad potest, ad custodiendum vigilare . Nam si aliquis vestrum committat centum oues opilioni suo , dc ille deuoratis de perditis cunctis ovibus. solus ad Dominum reuertatur. quid ei dicturus est Do . minus suus 3 Nonne incarcerabit vel turpiter fugabit eum

Quid ergo fratres. quid dicturus est Deus illi pigro Pa stori. qui nullam animarum sibi commissarum ad ipsum reducit 3 Nonne illum tanquam multarum animarum homicidam aetius caeteris damnabit Utique: Nam durius iudicium his qui praetant, fiet. Per quae iudicia voaluit Christus reuelari ostenditur, cum dicitur: Et ecce γε artus Domi ii stetit iuxta illos . . claritas eiris circumis fulcit illas. Bene fiat res . Angelus nuutians natiuitatem Christi stetisse legitur . Stare enim pugnantium est. Et ille natiuitatem eius nuntiabat, qui aereas potestates debellare veniebat. Ille vero Angelus, qui eius resurreoctionem nuntiauit, super lapidem reuolutum sedit, quia

profecto illum nuntiabat, quia iam victor sedebat. Bene

59쪽

di Angelus nativitatis nuntius stetisse iuxta pastores memorat ur. quia videlicet Christum prope & propitium seri

hominibus per carnem dc misericordiam denuntiabat. iuxta illud. Prope timentes eum salutare ipsius. Benὸ quoque Angelus cum luce in Christi natiuitate, quod intolo veteri testamento non legitur, apparuit et quoniam iuxta Prophetam: Tune exo itum est in tenebris lumen te Ois corde, miselicors & miserator Dominus. Et timue, uni, inquit,timore magis. Quia humana infirmitas conscutitur, ubi diuina sublimitas manifestatur. .Sed quia digni erant consolatione dixit eis Angelus. Nolite timere. Sicut enim diaboli & diabolicorum hominum est, hominem ad tremorem & desperationem commonere , ita bono is rum Angelorum di hominum est, homini consolationem spem praebere. Quare autem pastoribus non timen

dum sed gaudendum esse, ostedit Angelus elim subdit: Ecce nuntio vobis gaudium magnum , quod erit omui populo. subaudis. electorum. Gaudium magnum di commune fratres, nuntiat Angelus pastoribus et quia quoddam gaudium est quod non est magnum sed paruum , vel potius nullum, ut gaudium quod habetur de aliqua re transitoria. de quo dicitur. vae vobis qui ridetis. Sed gaudium istud

erat magnum, quia de salute nostra. Rursus erat commune, quia omni populo credenti erat communi cadum. Idebenim factus est Deus homo, ut homines deos faceret, α gaudium quod habebat solus, communicaret pluribus. Hoc frates contra illos qui soli sibi viuere volunt . & bonum quod habent, caeteris communicare nolunt: Elidebcommuni sanctorum bono, iuste priuantur. Quod autem illud gaudium sit, exponit Angelus cusubdit: Quia natus

es hodie vobis saluator qui est Christus Dominus in ciuita

te David. Tribus nominibus,fratres, vocat angelus puerit, Saluatorem, Christum,& Dominum. Christia, quia virastus est plenitudine omnium gratiarum, de quo omnes accepismus. Saluatorem. quia saluat & glorificat electos. Domi num, quia danai reprobos, sed quare fratres ait, hodie,cum in nocte natus sit Christus Quia eam nocte, sacra meto natiuitatis suae splendida Christus reddidit,& solennem, iuxta quod scriptum est. Et nox sicut dies illuminabitur. Et nox illumina

60쪽

RADU L. ARDENT II. s

illuminatio mea in deliciis meis. In ciuitate David. ideo di

citur, ut ostendatur vere Christus esse . qui in Bethleem secundum Prophetas erat nasciturus. Sed quia Iudaei signa

petiit subdit Angelus: Et hoc vobis signu,inuenietis ii ava re pannis inuoluti m π p in in praesepio. Ac si dieeret. Ex

hoc potestis probare quod dico, cu cognoueritis esse veradi absentia qui nutio, & futura quae praedico, vi cu me veo

. race in his cognoueritis, in caeteris quoq, me veracem esse

no dubitetis. Signu vero angelus in humilitate & paupertate Cluilli posuit ut demonstraret nobis per quae saluare-rnur,& quae imitari debemus . Caeteru, ne attestatio unius Angeli insufficies videretur .no duoru tantu subiugitur vel tri u testimon tu, sed etia multoria,cum dicitur: Elfum est AErgela,cocors. scilieci, in testimoniu,mtistitudo militiae

coelistis laudat uiti Deti, or dicentium : Gloria in altissimis

Deo, s in terra pax hominibus bo1ne volutatis. Ac si diceret: Ex natiuitate Christi. Deus ab altissimis virtutibus glorificatur ae benedicitur, eo quod ruina angelica ex repara tione hominis suppletur. Et pax & reconciliatio cum Deo hominibus bonae volutatis praebetur. No aute ait hominiabus bonae operationis , quia bona operatio sine bona voluntate non sufficit. Bona vero voluntas sine bona operatione, si facultas deest, sussicere potest. Itaque fratres mei, si multu laborare, si multu largiri,si multu ieiunareno potestis, salie habeatis bona voluntate . quae si prompta fuerit, proculdubio pro facto reputabitur. Non enim pecti Deus quantu quis offerat, sed ex quato. Riliquerunt. quippe P Mat. 4.trus dc Andraeas nauem & retia, oc omnia reliquisse iudica. Lμ α μtur. Obtulit vidua minuta duo,& diuitibus multum osserentibus praefertur. Offeramus de nos fratres,quod possi/mus, de si no habemus facultate, saltem offeramus bonam voluntatem , quoniam natiuitas Christi dat pacem hominibus bonae volutatis, quam ipse nobis largiatur, qui ho dierna die pro nobis de virgine nasci dignatus est. Iesiis Christus Dominus noster, qui cum Patre de Spiritu sancto vivit de regnat Deos per omnia secula seculorum. Amen.

1N NATALI DOMI Ni

IN principio erat averbum,oe reliqua erub fratres cha- Do tirissimi, Ioannes Apostolus dc Euangelista. Boanerges,id Lue.

D s est,

SEARCH

MENU NAVIGATION