D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

dicit: Iugum meum suave est de onus meum leue, voletis uia. ari subi uelligendum est. Sed fratres mei, cum Deus dixeo Mar.u.rita Si quis diligit me, pel praesens tempus, quare similiter

per praesens tempus non dixit, sermones meos seruat, Potius quam seruabit Quoniam clim aliquis incipit Deum

diligere . non mox potest eius praecepta ex integro obse uare : sed paulatim cre eme dilectione, magis ac magis incipit sese in obseruatione mandatorum Dei assuescerer

ut ita quod primo ei insueto fuerat graue, post ex consiletudine fiat ei suave. Vnde Ptamista: viam,inquit, mδε 'Hur. datorum tuorum cucurri,cum dilata:li cor meu . Ad quid vero dilectio Dei perducat. ostendit cum subdit: Et pater meus diliget eum.. ad eum veniemus, Vmansionem apud eum faciemus: Quod enim Deum diligimus, & eius sese mone feruamus,& quas meritum nostrum. Quod vero pater diliget nos,&apud nos mansionem faciet est quasi praemium. Ceterum quid est quod hic dicitur, quod postquam dilexerimus Deum. di sermonem eius seruauerimus. pater diliget nos Θ cum dilectio Dei nostram praeueniat dilectionem, teste Ioanne quia inquit, ille prior dilexit nos. Non est fratres intelligendum, quod postquam VO dilexerimus Deum, ipse tunc incipiat diligere nos, sed potius ipse qui prior dilexit nos, postquam incipiemus eunt diligere. ct eius sermonem obseruare. magis ac magis ostendet se diligere nos, per u riorem suarum infusionem gratiarum. Unde & adiunxit ad eum veniemus. Tunc enim Deus ad nos venire dicitur , quando gratiast o ν suae abundantiam nobis largitur . Qui veniemus t Pater. 1 his addi ego filius ipse quoque Spiti iussanctus. Qui enim dile 1io, uti irectionem Dei habet Spiritum sanctum , qui est amor Pa- ccisin. tris 5e Filii, habet. Sed quoniam ad quosdam per compunctionem venit, qui non finaliter diligunt, sed tempore

tentationis frigescunt, vel tepescunt, subiungit : Et manasionem apud eumfaciemus. Pensemus fratres, pensemu Siquanta dignitas, quantus honor. quanta dulcedo sit. ha bere manentem in hospitio cordis Trinitatem. Certe petvetam dilectionem de obseruantiam mandatorum Dei, tantum penes nos hospitem suscipimus t per perseueranεtem muditianheum perpetuum habitatorem retinemus. Nonne

372쪽

N 6nne fratres mei, si Regem temporalem, si aliquε primcipem, si aliquem amicum nostru temporalem suscepturi esse is, nonne domum nostram mu daremus, ne aliqua turpitudo oculos intrantis offenderet: ornaremus etiam festiuis ornametis, dc festiua pararemus fercula, ut intraspersona in nostro hospitio delectaretur. Multo magis fratres suscepturi hodie per largiorem gratiam. Spiritu san etiam, imo totam Trinitatem, per verae lachrymas pinnio tentiae, hosipitium cordis nostri mudemus: per varias virotates Ornemus et per bona studia puramque contemplationem, Deo penes nos conuiuium praeparemus: quate

rius coplaceat ei in nobis habitare, & in nobis semper dolectari . Deliciae enim, inquit, meae, esse eum filiis hominum. Scilicet quoniam quidam sunt, qui aliqua Dei praecepta, vel ex seruili timore, vel ex naturali pietate, non ex vera Dei dilectione seruare videntur , ollendit neminemnia data Dei posse adimplere, nisi per veram dilectionem cum subdit: utit vo=r diligit me,sermones meos non seruat. Itaque fratres, quasi paria iunt, Dei dilectio.& mandatorum cius obseruatio . Sicut enim non vere Deum diligi.mus,nili mandata eius observemus. Ita nec vere mandata Dei obseruamus. nisi eum di igamus. Quicquid enim ei meritorium. ex sola dilectione est meritori v. Clim autem eadem sit auctoritas Patris, dc filii in omnibus : quia tamen filius ex Patre est. semper defertur Patri: Unde de

subditi Et sermouem quem cludistis, non est meus sed eius qui in sit me Patris. in quo confunditur quorundam .perbia. qui putant se aliquid possse per se boni, vel iapere. vel loqui per se. Qui dic ut Labia nostra a nobis sunt,quis noster Dominus est 3 Erubesce insolens vermis: filius Dei dicit se nee loqui, nec sapere, nec posse aliquid ex se . de tu homuncio praesumis aliquid boni ex te posse sapere vel loquit Sequitur pars secunda, in qua promittit discipulis spiritum famnum dicens: Haec loquuttis stim vobis apud vos

maueus. Paraclittis autem, Te . Quasi diceret, dum corporaliter vobiscum maneo, haec pauca loquutus sum vobis : cum multa haberem adhuc vobis dieere,, si possetis

portare. 6ed Spiritus unctas, quae minua dixi vobis, sup- plebi

373쪽

plebit,dans etiam vobis maiorem intelligendi capacitate.

Vocat autem eunt paractetum, id eit,cosolatorem e quoniam Discipulos de recestu nacestos erat co solaturus: mi- nus sorte. 6 fortaturus: minus doctos eruditurus: nec sotu autem eos, sed etia quoslibet pie credituros. Eundemetia vocat Spiritum sanctu, quia inspirat sanctitate. Qui coquid em sanctitatis quicquid bonitatis homo habet, spiritu sancto inspitate habet: sitiem mittet parcr iunciniue meo. Alibi dicit. Quem ego mittam vobis a Patre. Ex quo Isto.rsedemo miratur quonia Spiritum sanctum mittit filius: sed quod mittis filius, hoe habet a Patre. Pater etia per filium eu miti iti I se docebit vos omnia, et strageret vobis Omula. Hoc fratres mei impletum est die hodierna in discipulis, eu subito dc ira irabiliter operante in eis spiritu sancto, qui ante erant rudes, facti sunt subito sapietes: qui ante mini. mu nouerat de scripturis . facti sunt spirituales in scriptoris qui ante una solam lin a nouerat, subito omnes linis guas nouerunt O fratres m ei, quam potens, quam admirabilis, qua velox est in operibus suis Spiritus sanctus, qui quod cu labore de studio, de per longitudine ic oris vix

fieti solet, lite quiet , dc sine meditatione, di sine mora, in suis operatur Et)uggeret Iobis omnia. Multotiens fratres aliquid scimus, quod cum oportet nescimus. Sed spiritus- sanctus mini strat suis, non solum scientia,sed etiam ut ea loco de tempore uti sciant. Sed Dominus alibi dicit: Dum steteritis ante reges bc presides, nolite cogitare quomodo

aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis . Ministrauit igitur Spiritus sanctus discipulis. non solum sanctitate de sapietariam, sed etiam eloquentia, de eloquendi oportunitate dc

audaciam, de miraculoru confirmatione, de resistendi somtitudinem. O utinam descendere dignetur Sc in nos quale sic unq. praedicatores ille sanctus de admirabilis spiritus, di inspirare nobis bonitatem dc sapientia bene vivendi de

sapiendi: Et eloquentiam,oportunitatem Ac audaciam, bene dc oportune, oc audacter praedicandi r de confirmationem operibus praedicationem confirmandi. de sortitudinem persequutoribus mundi resistendi. ' Λ a bequitur

374쪽

HOMILIAE

sequitur pars tertia, ita qua Dominus dat discipulis sitis

Pacem, dicens: Pacem reiiuquo vobis. in mandato scilicet: pacem meam do vobis, in animo, ut scilicet di liac quatum possibile est, pacem habeatis:& ad aeternam patiem desiderio fellinetis. Non quomodo, inquit, mundus dat ego do vobis . Porro pax alia prosperitatis, alia bonitatis,alia malitiae: Pax prosperitatis indifferens est: Bene enim ea utenti est bona , male vienti est mala . Bene usus est Abialiam& caeteri Patriarchae pace teporalis prosperitatis, de qualibus dicitur in Psalmo : Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulat in viis eius: labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es de bene tibi erit: Uxor tua si cui vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut nouellae olivaru in circuitu meta tuae. Econtra mali math Utuntur pace prosperitatis temporalis. Nam unde deberet Deum benedicere eum obliuiliuntur: superbiut. eficentis nantur.& efferuntur. De quibus dicitur in Evangelio. Et

quidem in hac die tua qus ad pacem sunt tibi,&c. Et Dasu id Zelaui, inquit, super iniquos pacem peccatorii vides. In labore hominum non sunt, de cum hominibus no stagellabuntur. Et alibi: Quorum filij sicut nouella plantationis in iuuentute sua. Filiae eorum compositae circum ornatae ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena. eructantia ex hoc in illud, dic. Ista autem pax temporalis prosperitatis non multum est nobis optanda vel peleda, fratres mei, quia quibusdam utilior est in hoc mundo adauersitas quam prosperitas. Nam multi saluantur in aduerstate, qui non saluarentur in prosperitate, sicut econtra multi infirmi saluantur in prosperitate, qui no saluaren tur in aduersitate. Propterea fratres voluntati diuinae nos submittamus. ut ipse det nobis quod nouit viile magis esse nobis. Paxvero bonitatis est co sensius pluriu in bono. Haec est pax qua Christus promittit, di dat nobis. De hae hic dicitur δε pacem meam do vobis. De hac etiam dicitur. Et factus est in pace locus eius. Hane pacem habere debemmus cum Deo, cum nobis,& cum proximo . Cum Deo, ut in omnibus eius concordemus voluntati, ut scilicet simus unus spiritus cum eo. Nobiscum, ut cosentiat dc concordet caro spiritui. Cum proximis, ut simus cum omni bus

375쪽

RADU L. ARDENTII. II a

bus hominibus pacem habentes, quod ex nobis est, omonium bona volentes di quaerentes : Et si etiam ipsi nobis sint jnfesti: iuxta quod Dauni ait. Cum his qui oderunt , -

pacem,eram pacificus a non tamen propter pacem debe 'mus malis in malo consentire, imo eos corrigere,vel nos ab eis sequestrare. Unde Dominus: Non veni pacem mito Livitere in terram, sed gladium. Veni enim separare filium a patre. Pax malitiae, est consensus pluriu in malo, Vt quan- Paxmal do spiritus co sentit carni in malo,vel plures sunt concor-xtia quid. des in malo. De hac dicitur, quod Herodes & Pilatus facti sunt amici in morte Christi. Hic pax est pessima, quoniam mali, quanto sunt magis concordes, tanto peiores. Haec est pax quam dat mundus, non Deus. Sequitur pars quarta,in qua Dominus discipulos se os de suo recessu praeuidens turbandos, quis enim de reces se tanti oc talis magistri non doleret i ) eos praeconsolatur, dicens. Non rnrbetur cor Pubum, neque formidet. id est, propter formidinem non turbetur. Propter sormis dinem recessus mei, non turbetur cor vestrum a sita trans quillitate . Et quare non debeant turbari, ostendit cum

subdit: Audi iis quia ego dixi vobis: Pado ου venio ad

vos, Vado a vobis ad passionem,& venio ad vos per reo surrectionem. Vel vado a vobis patiendo, & ad Patremastendendo. Et venio ad vos Spiritum sanctum mittens do. a quo substantialiter seiungi non valeo. Hoc est quod alibi dicit: Non relinquam vos orphanos.Deinde ostendit recessum suum , non sollim non eis nociturum, imo

etiam eis profuturum dices:Si diligeretis me. id est, si me persecte sciretis diligere uderetis utique. de l. oc, quia . do ad Patrem. Et quare uia Pater maior me eli, non quantum ad diuinitatis, sed quatum ad humanitatis substantiam. Ae si diceret, Ascensio mea ad Patrem, ec mihi est sublimatio, & vobis consortatio: quia sublimatio masgistri. gaudium dc eo sortatio de spes debet esse Discipuli.

Hoc, inquit, dixi vobis priusquam sat,ut cum factum fue

ris, credati . me tanquam Deum ut praeterita, ita futura nosse. Hoc etiam hodie fratres mei est argumentum fidei nostrae quoniam Christus est verus Deus. qui ut praeterita, ita futura nouit, caetera quae solius Deidum t

376쪽

HOMILIAS

Sequitar pars quinta. in qua ostendit se innocentem 'propter obedientiam in instanti passuram .dicens: la nou , miιita loquar vobiscum, quoniam in hac nocte trada Pe . ipsum membris diaboli crucifigendum . Veuιt enιm per membra sua,princeps huius intiuili, id est,amatorii mundi, s in me no habet quicquam, scilicet iuris. ln nobis fratres mei, qui in peccatis concepti sumus, dc sine peccatis non vivimus, videtur diabolus aliquid iuris habere. Sed

in eo, cuius conceptus d vita maculam nesciuit, nisil prooculdubio iuras habuit. Et si ad illu, fratres mei,in quo nishil tutis habuit, venire diabolus ausus fuit, quid putatis faciet nobis mi iis, in quibus per peccata videtur habere plurimum iurist Quid ergo faciemus nisi inquantu possumus, de potestate eius per pinitentiam nos eripiamus S ei; in quo non habet quicqua; vera fide Se charitate adhaereamus. Sed ut cognoscat, inquit,mtindus. quia diligo

Fatrem, ου' sicut mandatum dedit mihi Pater, facio. Ac si dicat: No quia diabolus in me aliquid iuris habeat,

me ei trado et sed ut cognoscant electi de mundo quia diligo Patrem, & eius mandato in redemptione generis humani obedio. Itaque fratres mei,quoniam Deus sic dilexit nos, ut filium Laum unigenitum pro nobis morti traderet, diligamus Deum: de mandata eius ob tuemus: ut ipsum habitantem dc manentem in nobis habere mereaamur. Habeamus pacem in nobis ad inuicen non mundi, sed Dei. Spes nostra, cosolatio nostra, desideri u nostrum, totum sit in Deo. de propter ipsum innocenter ecpatienter vivamus: eius voluntatem in omnibus quaeramus de

faciamus, ipso praestante qui in Trinitate perfecta viuit re regnat. Per omnia secula seculorum. Amen.

IN DIE TRINITATIM 'rRatia Domini nostri Iositi Christi. Vcliarita3 Dei, comunicatio Sacti spiritus sitsemps ctim om-ntibus vobis. Amen. Hodie fratres chatissimi, in honore sanctae de indiuidus Trinitatis solennitan onni rem celebramus. Conueniens quippὸ erat, ut post sole nouisviii. nitatem specialiter de filio, in Natali, Resurrectione . de Ascensione specialiter de Spiritu sancto, in Pentecosten,

specialiter de Paue in dominicis sinsulisque diebus,

377쪽

communiter hodierna die de tribus, id est, de sancta Triam late in simul solennigemus: non quod Patrem & filiv. di Spiritum lanctum, quorum est idem honor & eso

est communis una substatia: ista singulis est specialis pici

praetas sua. Vnde scriptum est: ἰn personis proprietas, inessentia unitas. & in maiestate adoretur aequalitas. In per sonis enim proprietas est . quoniam Patiis proprium est

generare. Filij proprium eli nasci: Spiritus sancti propria est procedere. Distinguitur quippe Patet a Filio, dc a Spiritu sancto paternitate: distinguitur quoque filius a Patre de a Spiritu sancto natiuitate . Distinguitur Jc spiri ius sanctus a Patre di filio, sua processione. Sed nemo fratres mei, cum audit Filium Dei nasci de Patre, vel spiritum sanctum procedere De ambobus, putet sicut in humana generatione vel processione fit substantiam patiis diuisiam, vel diminutam in filium, vel amborum in

Spiritum sanctu. Propter hoc enim remouendum adiumctum est, quod in essentia trium personarum est unitas. Sunt enim voa substantia, unus Deus, & unus Dominus. Rursus nemo putet sicut fit in humana natiuitate vel processione: ita di in sancta Trinitate. Filium Patre vel spiristum sanctum ambobus minorem, vel tepore. vel gradu.vel potestate. Propter hoc enim remouendu adiunctum est, de in maiestate adoretur aequalitas. Sunt enim Pater. filius.&spiritus sanctus eiusdem ttinuatis eiusdem maleo statis, eiusdem potestatis. De aeterno de summo patre semper nascitur coaeternus di coaequalis filius : & eoaeternus

di coaequalis spiritus sanctus semper ab his procedit . Iasole tria sunt: ignea substantia, splendor, dc calor. Ex ignea substantia semper nascitur splendor coaeuus. Ex ambo bus semper procedit calor eis coaeuus. Et cum illa tria se ad inuicem per proprietates suas distinguantur, tamea sunt unus sol, non tres soles . Comparatio tamen de temporalibus ad Deum nulla est. Sed qualibus exemplis possumus, quod intelliti vel enarrati non potest. balba . timus potius quam eloquamur . Cum igitur audis patrem, crede, quia pater est . Cum audis filium .crede quia

filius est. Cum audis spuitumdanctum.crede quia spiri,

378쪽

tus tinctus est. Quomodo pater generet filium: vel quomodo pater & filius spitent spiritum sanctum, nolianus

stimare. si no vis errare. Nam iuxta Prophetam generatio-

inroe sancta Trinitate hodie solenni Eamus,conuenies ter prεlibata lectiuncul ad n qua de tribus personis mentio fit, hodie recitatur. Est autem Ese quaedam solutio, in qua ab Apostolottia nobis optatur: Gratia Domini nostri Iesu Christi,stcbaritas Dei patris,. comunieatio spiritur

fanoti. Sed cum haec tria sint aeque tribus comunia, quare gratia hic specialiter attribuitur Christo, charitas patri, di communicatio spiritui sanctos Porro gratia hic a p. propriatur Christo : quoniam Chiistus non solum gratias nobis conseri, sed etiam seipsum gratis dedit nobis. uiae ν Vnde Esaias: puer, inquit natus est nobis, di filius datus est nobis. Oliod enim natus est homo,quod passus, quod mortuus, quod resurrexit, quod ascenditia coelum. pro nobis fuit,& totum gratia est. Hanc gratiam Christi opotat Apostolus semper esse nobiscum : Quae quidem quacraruον tuor modis est cum fidelibus, per effectum. per memo- modis gra' riam per gratitudinem, per vicissitudinem . Per effemitu riseit cum est nobiseum4 si quod a Christo generaliter omnes ho/IUN. -- mines tedimuntur. in nobis specialiter essicitur. Et qui dem fratres mei, Christus quantum in eo est omnes h mines redemit . Ipse enim sussiciens hostia fuit pro rea demptione omnium: Sed quidam male vivendo, gratiae, latiu sitae redemptionis se subtrahunt. Unde Paulus hortatur.' Ne quis, inquit,desit gratiae Dei. Non enim ait Nequibus desit gratia Dei, sed nequis desit. Vt ostendat quod cum ipsa ex benignitate Dei omnibus praesto sit, eam ta men meritum humans prauitatis repellit. Per memoriam est nobiscu, si quam vilia, probrosa. quaque aspera, Christus pro nobis sustinuit, semper memoriter cogitamus.1sine est quod crucifixus, de caeterae Christi picturae nobis in Ecclesia proponuntur: ut per eas gratia dominicae dispentationis, nobis in memoriam reuocetur. Per graotitudinem est nobiscum. s de misericordia, quam nobis operatus est, semper eum benedicamus, & ei gratiarum

.stionem de toto corderesnaarus: si nome sanctum eius

379쪽

semper in nostro ore resonemus,non more nouem leprosorum a Domino mundatorum; qui ob ingratitudinem a Domino reprobantur, per vicissitudinem est nobiscum. si ea quae t pse prior fecit pro nobis', nos pro eo faciamus: si quemadmodum ipse mortuus est pro nobis, nos quoque pro eo moriamur. Vnde iuriptum est: Ad mensam magnam sedisti et scito quia talia te oportet ei praeparasre. Et Propheta : Quid retribuam Domino, inquit, pro omnibus qui tetribuit m ibit Calicem salutaris accipiam. Ae si dicat: cuin tot & tanta mihi Dominus contulerit, 'quid digne potero illi retribuere: Et cum pio me facto me totum illi debeam, pro me redempto dc sic redempto quid ei retribuamὶ Sed de si imillies meipsum valeam illi retribuere, quae retribuitγέ quae comparatio erit mei ad illum e tantilli ad tantum tam peccatoris ad tam sat Oum 8 In cuius conspectu nec etiam ipsa astra sunt inui dat quanth minus nos quorum vita non est nisi tentatio,

de qui habitamus domus luteas 'Attamen de si non possum ei retribuere, vel hoc quod possum faciam , me non posse semper res etam : de sacrificium illud quod possum. ei offeram . Charitas vero hic appropriatur Deo patri, quoniam patris est diligere, di filium semper charum habete. Deus autem pater non solum filium suum unigeniis tum diligere vel haeredem facere voluit: sed etiam nos indignos seruos per sanguinem unigeniti siti fili j infilios adoptauit : dc contra morem temporalium parenotum. lituos suo filio coliaeredes secit. Vt simus, inquit A postolus, haeredes quidem Dei:cohaeredes autem Christi . Optat igitur nobis Apostolus, ut nobiscum semper sit charitas Dei patris, vel charitas illa, qua Deus diligit nos,vel charitas illa, qua nos diligimus Deum. Et charitas quidein, qua Deus diligit nos, semper in nobiscum si dilectionem illam, qua nos vocavit, dc fideles suos effecit per conuersationem, per ampliorem gratiarum collationem . dc per perseuerantiam . in nobis quoiu ipse permisericordiam suam facere dignetur, consummet di consfirmet . Charitas vero, qua nos Deum diligimus fratres

mei, tune semper est nobiscum, si quod utinam ipse nobis concedat euin tanquam summum Ac verum Patren .UI Aa 4

380쪽

communitatio.

. I No M ILIAE

totis visceribus semper diligimus, si mandata eius inuiolate custodimus, si exim quantu possumus .ut boni filii nmunditia. mitericordia, di sanctitate, caeteris q. virtutibus imitamur. Comunicatio quoque hic appropriatur spiri tui sancto: quonia cu spiritus sanctus sit amor. concordia. α beoignitas. eius est dona gratiarum suaru fidelibus erogando comunicare. Optat igitur Apostolus, ut n-biscum sit semper comunicatio spiritus sancti: vel illa, quae dona sua nobis comunicet,vel illa qui nos bona nostra aliis cornunicare faciat. Vtraq; enim ipsius est, Sc utinam fratres mei utraque communicationem, ille sanctus tabenignus spiritus operetur in nobis. Primam,ut videlise communicet nobis suarum largitatem gratiarum veram conserens nobis fidem, spe dc charitatem sapientiam, iustitiam, sorotitudinem , & temperantia: caeteraq. dona sua tam spiritualia quam corporalia: quibus deceter ornati, ipsum sp ritum sanctum inhabitatore habere mereamur. Secv0da. ut ipsas gratias nobis collatas nos aliis communicare fa/ciat ne scilicet talentu comissum inutiliter abscondam usi

sed potius ad profectum tam nostrum quam alio tum d

stribuamus. Itaque fratres mei, oremus toto corde ut sem

per sit nobiscum gratia Christi, charitas Dei patris,comu nicatio spiritus sancti, quatenus dona Dei meromvr perrcipere,& percepta, tam ad nostrum qua alioru prosectum comunicare, ne de perceptis talentis tanqua inutiles ser. ut damnemur: sed potius de acquisito lucro remunerari mereamur: Largiente Deo de Domino nostro patre dc filio de spiritu sancto, quibus est unus honor .vna potestas. una gloria per infinita seculorum secula, Amen.

IN DI E TRINITATIS. ERat bomo ex PMi finis Niso lemus nommi, princeps IudaeorΓ.bie venit ad Iesu . Lectio ista bipertita

fratres charisissimi. Prima enim pars cotinet Nicodemi ad Dominum accessionem dc consessione. Secuda, ei factam a Domino eruditionem. Primo igitur ostenditur Nicodemum ad Dominum accessisse, in quo quinque paxiter nobis ostenduntur, id est ex quibus, qui s. dc quantus, αquado ad Dominii venit. di quid ei dixit. Ex quibus veniis Ex Phariseis. ex illa vid licet mala progenie, qua Ioannes

Baptista

SEARCH

MENU NAVIGATION