D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

. RADU L. ARDENTI I. is s

moratur. nisi quia comessationi, dc sociae eius loquacitati seruierati Et ait illi Abraham, Fili recordare,qtita recepispi boua tu vita tua: Et Lararus si ni siler mala, utine ver.

cosolatur,tti vero cruciaris. Nullus fratres chariis mi adeo malus est, quin aliquid boni aliquando faciat. Nec aliquis adeo in hac vita fandius est, quin aliqua do peccatu faciat. Deus autem iustus iudex nullinii bonis relinquit iriernuoneratum: nec aliquod peccatu impunitum . Itaque diues si quid boni inter multa mala fecerat, remunerata sunt ei in collatione temporalis prosperitatis quam amabat. Et si quid mali Lazarus inter fidem, spem, constantiam. 6c patientiam, caeterasque virtutes secerat, totu ignis teporalis tribulationis expiavit Et econtra,mala diuitis punita sunt in aeterna poena: Et bona Laetari remunerata sunt in e terna vita. Hinc discant diuites timete dum eis bene succedit in hae vita: dum storent dc abundant; ne sorte propter illam prosperitatem, bona sua in hoc seculo remuneretur: di peccata sua igni aeterno reseruentur. Et econtra discant pauperes εc amicti bene sperare, dum pauperie, afflictione, de miseria puniuntur: quia per illa aduersitate peccata eorum, si patienter serant. purgamur: dc bona eorum

aeternae remunerationi reseruantur. Et inter hire, inter nos

συοs magnum chaos firmatum e se: ut qui hinc illuc traiis

fre volunt,non posui ueque inde huc transmeare. Sane si isti qui in tormentis sunt. ad requiem transire velint, non est mirum. Sed quomodo qui in requie sunt, ad eos qui in tormentis sunt,transmeare volunt,& non possunt Z Puto quod sancti per consuetam compassionem dc pietatem quas in hoc seculo habuerunt, vellent miserendo transire ad eos qui in poenis sunt, nisi essent ita diuinae coniuncti iustitiae, ut aliud quam Deus velle nulla possent ratione. Neque enim in aeterna beatitudine, ubi dolor no est,com . passio esse poterit, quae sine dolore non est. Sequitur pars sexta, in qua diues pro aliis orat. nec ex inauditur. cum subditur : Rogo ergo te paser, It mittas stimin do num patris mei .habeo euim quiuque fratres: ut res sortir itus, ne, ipsi veniant iu hvuc locutri tormentorum 'Frustratur de se. orat pro fratribus : de nunc insepnt animis aliorum diligere,qui vivens suam non dilexit. Hd cum uis

bona remane Dia

402쪽

HOMILI Ag

Ivm quippὲ tormentum relinquitur ei de cognitio di momoria di compassio. Plus enim torquetur e hoc quod cis gnoscit Lazarum nunc glorificatum su per se,quem olim viderat sub se miserum . Plus eua torquetur ex hoc quod recordatur felicitatis suae, quam in domo patris sui quondam eum fiatribus Gis habuerat. Plus quoq- torquetur ex hoe quod compatitur fratribus suis,quos videt per eandevitam, in eadem veturos damnationem. Et ait ilii Abras ham, habent mosin Er Prophetas,audiat illos. Ac si dicat: Lex dc Prophetae docent quomodo aeterna damnatila potest euitari. Non pater, inquit, Abrila: Se i quis ex mor/ttiis irrit ad eos poenitentiam aget: quia ipse scripturas cooM A tempeserat. Tales sunt hodie multi falsi Christiani, qui sa/ 'ri' cris scripturis non credentes dicunt. Quis est regress us abrum inseri,.qui nobis testii nonium ferat in quo se esse in fide

Ies ostendat, nec praemia iustor v. nec poenas repro borum credunt. sed subditur: Si Mosen or Prophetas usaudiui. uecsi quis ex mortuis resurrirexerit.credent. Sine audire hic ponatur pro credere. siue pro obedire, verum esse hodie apparet. quia scripturae de Christo testimonium serant. Qui nolunt eredere scripturis,nolunt etiam credere Christo,qui a mortuis resurrexit. Qui non obediunt legi vel Prophetis minoris persectionis : non obediunt pers Goli doctrinae Christi qui tesurrexit a mortuis. Itaque fratres distamus diuitias contemnere: modum in vestibus accibariis obseruare t pauperibus largiores,di misericordes 3 esse de bonis nobis commissis. pauperes nobis amicos Mintercessbres facete: ut cum defecerimus. recipiant nos in aeterna tabernacula. Ecce multos Lazaros quotidie ante ianuas nostras videmus: se importunὶ ingerunt: rogant qui rogari debuerunt. I n quibus fratres mei. si sorte quaedam eorrigenda videmus . non ideo eos contemnamus : quia

quod est in eis piandum, expiat ignis tribulationum . Si boni sunt. recipiedi soni. ut fratres oc interceta res nostri. Sin minus, dupli e praebeamus eis eleemost nam. Demus eis dc panem corporalem. & panem verbi spiritualem, ut

duplicem inde recipiamus mercede. Ut cum venerit pa .

yer pauperum Deus de Dominus noster Iesus Christus. recipiat nos in aeterna tabernacula.

403쪽

post Trinitatem.

cit non ess. mirandum. si mali exosos habeant bonos. Secundo ostendit eos qui habent charitatem. vivere.' Sc eos qui carent, mori. Tertio exemplo Christi, nos ad dilectio. Dispellectionem hortatur. Quarto a salsa dilectione mu-di nos dehortatur. Ait itaq. primo : Nolite mirari si odii γω mimi 1 id est, a maiores mundi. Duo dicit. dc quod mundus odit iustos: dc quod inde non est mirandum. Et qua de causa mundus. id est, mali odiunt iusto, Z Triplici. prima est,quia vita iustorum contra ita est viti maloium. TUM

Quanta enim contra rietas est inter ignem 5e aqua. inter lucem dc tenebras, tanta contraiietas est inter iustitiam de iniustitiam. inter castitatem dc luxuriam, inter ceteras viratu tes. dc viti cis cotraria. Propterea inter cultores istarii. ec cultores illvrum,pax dc concordia esse non potest. Secunda causa est, quia boni odiunt vitam malorum . de damnant. Tertia est, quia eos reprshendunt dc corrigui, eupientes eos auferre diabolo. 6c lucrari Deo. itaque cum

boni malos bono odio odiant, mali eos iniquo odi qpersi liuntur, iuxta i lud: persecto adio oderam illos, ini/ ρω.i,q. mic, facti sunt mihi. Pei sectum quippe odium est,quado eZ, rectu mita odimus vitium iniqui, quod eius naturam diligimus: odium. quod non odium, sed potius dilectio est Unde Psalmista: posuerunt aduersum me mala pro bonis , dc odium pro pia

dilectione mea. Ioannes Baptista arguebat Herodem .di. eeris i Non licet tibi habere uxorem fratris tui . Sed Vn- NH. de Herodes debuit Ioanni gratias agere . inde eum ia- earcerauit, de decollauit. Haec est retributio malorum.

Porro quibus de causs mali odio habeant bonos . si piens complectitur his verbis dixerunt impii. apud se

non recte cogitantes : Circonueniamus iustum . quoniam

contrarius est operibus nostris. Promittit se scientiam Dei habere, tanquam nugaces aestimati sumus ab illo. abstinet se a viis nostris,tanquam ab immunditiis,dc et Quare non est mirandum si mali odiunt bonos . quia amatores mundi sunt, unde dc hic mundus vocantur. Si

quis

404쪽

Ηo MILIAE

a Ioau. a. quis autem teste Ioanne diligit mundum . non est elia, 11 ui seip- ritas patris in eo. Quare non est miradum, si mali odiunt sos non d, bonos: quoniam etiam seipsos odiunt. Qui enim diligit ligum. iniquitatem, odit animam suam. Quomodo diliget altu, qui ies psimi non diligit Quare non est mirandum,si mali odiunt bonost Q aia sic consueuerunt, faciunt non quoaboni mereatur,sed quod ipsi solet. Sie ab initio Cain inisqnus vastum Abel fiat te suum persequutus est 6c occidit: se iniqui sta ires iustum Ioseph : sic iniquus Saul sancta Dauid: se impii Hebraei sanctos prophetas: sie iniqui I dsi Christu sic infideles fideles. Propterea fratres charissio mi. nec miremini. si mundira maiores vos odiunt dc persequuntur. Dominus enim suis discipulis inquit: Si me perssequuti sunt, vos persequentur ut impleatur illud Psalmistae. Qitia odio habuerunt me gratis. Sequitur pars secunda, in qua ostendit eos qui charitastem habent, vivere: illos qui non habent, mori: cum subdit et Nos autem scimus quia translati sumus de morte ad itin, quoma dilidimus fratres . Aesi dicat quandiu suimus sine Dilectio ite Dei dc proximi, in morte peccatorii eramus. At postqua coepimus Deum de proximu diligere.

ecepimus vivere. vita scilicet virtutum. sicut enim odiudecontemptus est fons omnium vitioru: ita econtrario chamriias Dei de proximi, est fons omnium virtutum . Perdi lectionem quippe eonnectimur Deo di proximo,ut simus mebra eot poris Christi. quod est Ecclesia. At si dilectione earemus. iam nee membra Christi,nee de integritate eius corporis sumus . nihil fructus facientes sed mortui de da- nationi deputati. Quod Dominus in Evangelio per similitudinem vitis de palmitum ostendit, dicens: Ego sum vi eis εc vos palmites . Sicut palmes ex se non potest facere fructum. nisi manserit in vite: sie nee vos nisi in me man- . seritis. Si quis in me non maserit, mittetur foras sicut palum ea de arescet. Ec colligent eum dc in ignem mittent, ae

ardet. Unde dc hie subditutdicii non diligit, manet in morte. videat ergo unusquisque nostru penes se, si diligit Deudi proximum. Et si diligit, sciat quia in Deo vivit. A meis brum Christi est. Si autem no diligit, sciat quia in peccato mortuus est, di membrum Christi non est. Talis ergo petr nu

405쪽

poenitentiam festinet resurgere,& per charitatem Christo adhaerere, ne torte tanquam palm cs praecisus, in ignem aeternum mittatur. Et si sic reus est qui non diligit, qualis

est ille qui etiam odit i Omuis inquit, qni odit fruire fuit,

homicida es. Non ait inimicum, vel iniquum: quoniam inimicitiam vel iniquita citi homi uis od:ssebon uesti fra- , ternitatern vero naturae odiste, omicidium cst . Proinde.iritium fratres, magna discretio hic habeda est, ut i ilicet ita odio hominis. 'habeamus hominis viti iam, quod non naturam: Et ita di. Natura ligamus hominis naturam, quod vitium eius odio habea hominis. mus . Quod contra illos eii, qui vel propter amicitiambo minis, consentiunt eius vitiis, vel propter inimicitiam vitiorum odio habent hominis naturam. Et scitis quonia omnis homicida non habet vittam a ternam in se mane em. sicui nec palmes aridus,& a vite praecisus. - Sequitur pars tertia, in qua ad perfectionem charitastis nos hortatur exemplo Christi, dicens: In hoc cog uociis

mris charitatem Dei, quouiam ipse Dro uobis anima suam posuit, Er nos debemus pro fi Miratres nom is animas pone- tre. Ac si diceret: Charisas per exhibitionem operis cogno/scitur. Sicut ergo Deus, charitatem. quam habebat erga nos per operationem nobis demonsttauit, ponendo pro nobis animam tuam : ita di nos charitatem quam habe- imus in proximos opere ostenda inus, ponedo pro eis animas nostras. E:l autem argumenium a maiori. Quoniamsi Deus qui no tenebatur, tantus & talia, ct prior pro nobis talibus, di tantus, animam suam posuit: quanto magis nos , qui tenemur pro fratribus nostris comparibus animas nomas corporales ponere debemus 3 Vi scilicet si viderimus fratres nostros a gentilibus captos, in fide titubantes & dubios tenemur eos, animas nostras procon Φmmatione fidei ponendo, in fide co firmare, ne forte negando in anima periret. Pro vita vero proximi corporali. vitam nostram ponere non tenemur. Legimus tamen in

Dialogo Sanctum Sancto lum pro quodam clero ab infi- s. sum delibus capto. vitam suam obligasse, ut scilicet mane vel ctolus. captu vel ieipsum pro eo eis restitueret. Quem curia nocte recedere compuli flet, ipse pro eo mane seipsum exhi

buit gladiatori. Qui cum sanctu eleuato gladio decollare Cc vellet,

i . . t

406쪽

HOMILIAE

Tellet, dextera eius diriguit. Ad quod miraculu infideles

admirantes, veniam ab eo poscunt, dc ut prece sua dexteram suo decollatori redderet, exorat, & quod vellet musnus ab eis postularet. At Sanctus exacto per iusiurandum ab eo ne ultra sanguine Christianu sunderet, ei dexteram restituit, & omnes captiuos Christianos quos tenebant, , liberos recepit. Ecce fratres mei,quanta sit virtus charilao . . tis .dum unus corpus suu pro corpore alterius morti exponit, virtus diuina demonstratur. Et non soli im illi duo. sed etiam multi a morte liberantur. Sequitur pars quarta, in qua dehortatur nos a falsa disiectione, dicens: Si quis habuerit substantiam huius mώdi. es viderit fratrem suum necessitatem patientem: Et elun- serit viscera sua ab eo, quomodo charitar Dei quae etiam anima pro proximis ponit) manet in eos Ac si dicati Quino dat fratri indigeti mundana quam habet substantiam. quomodo pro eo daturus est animam suam./In hoc enim vera dilectio a falsa discernitur: quoniam vera dilectio nopotest claudere viscera pietatis, sed quod potest, operatur. di multu habet, multum praebet. Si modicu, etiam illud libenter impartitur. Sitienti si habet vinum, porrigit: si non habet, dat vel aquam calidam. Quod si caret lignis Itit. to. quibus eam calefaciat, det vel frigidam aquam. Nec amit. Mur.f. tet mercede suam, dice te Domino: Si quis dederit in nomine meo calice aquae frigidae,no perdet mercede suam. Quod si plus non potest det saltem consolatione, det vel compassionem,& orationem, di bonam voluntatem,que Latia. plus nequeunti sufficit. Scriptum est enim: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Dilectio vero falsa est, quae cum possit auxiliu ferre, dissimulat,dc no opere, sed solis verbis dc promissis amat. A qua nos dehortatur Apostolus subdens: Filioli me non diligamus verbo,neque lingua, sed opere sir veritate, id est non diligamus verbo solo, ut quidam simulatores faciunt, sed etiam opere. Nec diliga- . . nius linguosa dc blanda fictione, sed cordis veritate. Nos itaque fratres mei, non ficta, sed vera habeamus dilectionem. Quod utiq; erit,si Deum solum in proximo diligere nouerimus: Si nostrae dilactionis de operis solum Deum causam statuerimus:si non ab hominet, sed a solo Deo ro

407쪽

RADU L. ARDENTI I. ros

muneratione expectauerimus: Si no hominibus, sed soli Deo in omnibus placere quaesierimus. Si non in terra, sed in caelo thesaurizare certauerimus. Praestante Deo di Dosmino nostio, qui in trinitate persecta viuit di regnat Deus. per omnia secula seculorum. Amen.

DOMINICA I s. POST TRINITATEM. I xit listis discipuli uis parabolam hanc: Homo quie LM. .

dam fecit coenam magna. ου vocatiit nitillos. In hac parabola fratres chartissimi, septem animaduerteda sunt.

Praeparatio magnae coenae, multorii inuitatio, Ad coenam vocatio. Q aorudam excusatio, alio tum introductio, aliorum etiam compulsio: Excusantium eterna coclusio. Porro praeparatio magnae coenae, est aeternae beatitudinis a costitutione mundi praeordinatio. Hec aute beatitudo mulstis vocatur nominibus. Vocatur autem hic cena magna: 'alibi regnum coelorum, alibi patria coelestis . alibi gaudium sternum, alibi requies & huiusmodi. Et quare hore Quoniam cum beatitudo coelestis sit tanta & talis, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit . nec in cor hominis as ricor cedat, dcc. Sicut humanus animus non potest ea intelligere: ita nec humana verba eam postlint significare. Sicut enim magnitudini rei succumbit intellectust ita rem ut est)verba non explicant. Quia tamen necesse erat nobis eam utcunque significari. nec nos homines poteramus, nisi per humana verba & intelligere & fari r nominatur eadem beatitudo nominibus multis, mutuatis & impropriis, di temporalem significantibus voluptatem. Multis autem nominibus ideo significatur, ut proprietas Sternae beatitudinis, quae non significatur nomine uno, significetur alio . Si enim uno nomine posset plenarie significari.

non necesse esset eam multis nominibus designari. Mutuatis: quia omnia ista nomina, beatitudo, coena, regnum coelorum,patria coelestis,& huiusmodi,de temporalibus ad aeterna transsata sunt, cum comparvio temporalium ad aeterna nulla sit. Impropriis: quia rei veritatem no e

primunt, sed utcunque per similitudinem innuunt. Temoporalem significantibus voluptatem: ut per temporalca Voluptates, quae breues sunt&vanae, significetur illa aeterna voluptas, quae indeficiens erat & vera. Quia erga Cc a homo

408쪽

HOMILIAE

homo hic maxime delectatur in splendida coena: ideo re .gnis coelorum, in quo non erit necesse manducare, vocatur hic coena : quoniam ibi sancti poli vesperam huius mundi, aeterna reficientur satietate. Magna velo dicitur: quia erit sussiciens, dc numelositati, dc capacitati valuerso turn . Inuitatio vero ad hanc coenam fit, quando homo ad fidem accedit. Quando enim fratres, ad fidem di ad Sacramenta accedimus, tunc nobis pi omittitur. Quod si in fide perseuerauerimus, illius aeternae beatitudinis participes erimus. Ecce fratres,omnes ad illam aelei nam cαι nam multati sumus. Ad illam ergo fide oc desiderio tendamus , dc operibus nos dignos essiciamus . Ad horam vero coenae per seruum vocamur, quando per praedicato russi ordinem monemur,ut venire ad aeternam beatitudionem festinemus. Ecce fratres ipse qui loquor, qualiscunque sum, sum seruus qui vos voco ad horam coenae . Ho ra enim coenae iam erit in fine mundi, vel etiam in fine uniuscuiusque. Clim enim de hoc seculo eximus ad illam aeternam coenam si digni simusὶ intramus. Clamo etiam fratres, clamo vobis, praeparate vobis quam cito ad aeter nam, dum potestis: ne forte tunc incipiatis velle cum non poteritis. Abluite per poenitentiam conscientiain. Induite

vos nuptiali veste: Sint lumbi vestri praecincti. & lucernae ardentes in manibus vestris. Nam soli tales ad coena admittentur. Sed ecce fratres,ali j vocantur di consentiunt. Alij vocantur de etiam compelluntur . Quidam igitur se excusant, quorum sunt tria genera: Alius dicit. missi emi, er necesse habeo exire cir Uidere illam. Ille fratres mei vitulam emit, qui superbiam dominationis per superbiam sibi acquirit. Tales sunt hodie. unde magis dolendum est. multi,qui contempta aeterna coena, honores Sc digni ates sibi emunt, non solum pro eis hominibus pretium dantes nummorum . sed etiam pro eis animas suas diabolovgnundantes. Heu quam pessina commutatio. Quid dicam super his qui Aiam facinus in sancta Ecclesia faceren*n erubescunt Qui ordines, qui Ecclesias qui Ecclesiasticorum officia Sacramentorii vendui vel emunt Z Porro

cum quo sunt hi comput ad i. nisi cum Iuda de Iud sis qui Christum vendiderum dc emςsunt,quorum pecunia cum .

409쪽

cuinque iuga boum

que sensius

corporales.

eis erit in perditionem. Vt Petrus inquit ad Simone Magum . Hi autem necesse habent exite ab inquisitione dea mole spiritualium bono tu, dc videre per amorem vilem emptarum dignitatum: extra alti, intus deiecti, extra clari, intus tenebroii. De his scriptum est. hereditas ad quam sestinatur in principio, benedictione carebit in nouissimo, Alius dixit: Itiga boum emi qtituque,meo probare illa. Per quinque iuga boum, quae combinata sunt, significantur quinque sensus corporis qui similiter in membris combinati sunt. Sicut enim iuga boum colunt di curant terram, ita quinque sensus corporis colunt oc curant terrena.

Iuga boum emit, qui pretio animae suae sola temporalia quinque sensibus subiecta, acquirit & emit: quorum oculi, sola pulchritudine corporalium specierum capiuntur. Aures, solis canoribus vanarum melodiarum delectatur. Gustus si pote vinorum, ciborum dc salsamentorum inescatur. Nares suauitate odorum luxuriosorum irretiuntur. Tactus luxuriosus contactibus delectatur. Vnde con uenienter subiungitur, de eo probare illa. Per quin lenim sensus , res exteriores probantur. Oculus enim probat quae sunt magis pulchra. Auris, magis canora. Naris, masgis fragratia. Gustus, magis sapida. Tactus, magis suauia. Cum autem tam iste quam superior ire ad aeternam cce nam contemnat: tamen se excusari rogat, dicens: 'Agore. habe me excusatum. Quoniam qui teporales honores ecdiuitias terrenas ambi ut de quaerunt, & pessima commutatione emunt, cum nimis amata derelinquere, vel contemnere nolint, tamen a religiosisse apud Deum excusarici pro se orati rogant. Quasi dicant, ista non possum contemnere, sed rogo te, ut me excuses, de ores pro me. Vox

quidem sonat humilitatem, sed mens habet contemptum, superbiam. Alius vero dixit: I xt rem duxi. si leo uout iιm Peuire. Nomine uxoris, voluptas & luxuria carnaolis hic intelligitur. Non quia uxorem ducere sit malu . sed quoniam multi ob solam voluptatem eam ducunt. Qui ergo voluptati corporis seruit, ita consuetudinariis vitiis carnis irretitur,ut se ad magnam Dei coenam ire non pos se fateatur . Haec igitur tria genera excusantium retinetur ne eant ad coenam Deitillia itibus vitiis, quae Ioannes in

410쪽

, ΗΟ MILIAEt i. Spistola sua ponit, dicens : Nolite fratres diligere mundum: nec ea qui in mundo sunt: quoniam quicquid est irimundo, aut est concupiscentia carnis. id est, voluptas: aut

Π am concupiscentia oculorum, id est, diuitiarum , aut superbia vitae, id est,ambitio honorum . Et subiungit: Si quis

autem diligit mundum . non est charitas patris in co. Itaque fratres mei, animum nostrum ab amore seculi averta 'mus: amorem voluptatis refrenemus: Cupiditatem diuitiarum a nobis excludamus : superbiam dc ambitionem evitemus. De introductione aliorum ad coenam subiuno gitur, cum dicitur : Exi cito in plateas γ' vicos titillatis: Et ρauperes ac debiles, caecos ac clatidos, introduc huc. Per istos fratres mei,qui nec excusant, nec compellii tur intrasre, significatur humiles, dc de Deo multum, nihil vero de se praesumentes: cum sint in plateis & vicis, id est, in latitudine de strepitu secularis vitae: tamen sunt pauperes spis ritu, debiles se reputantes: sunt & caeci, id est, ignorantia suam confitetes, sunt & claudi, id est, imperfectione suam

recognoscentes . Isti enim vocantibus ad aeterna coenam. tanto citius consentiunt,quanto terrena plus contenunt: quanto debilitatem suam magis recognoscunt, tan id terarenam voluptatem minus appetunt. Impossibile enim est

aliquem simul diligere Deum dc mundum. Quanto enim quis plus diligit Deum, tanto plus contemnit seculii: Et quanto plus diligit seculum, tanto plus contemnit Deu . Itaq- fratres, ne amemus iiqud qimd cito relicturi sumus. Mundana omnia ia relinquemus, vel ab cis relinquemur. Illa diligamus quae non transeunt, quae posses res suos beatos faciunt. De compulsione vero aliorum subiunoi-tyr, cum dicitur: Exi in vias G sepes, e quoscunque m-Meneris, compelle intrare. Per istor significantur remotiores, qui in viis & negotiis huius seculi. a ciuitate Dei lonνgius evagantur. Qui cum sint indurati in amore mundi. ad coenam Dei non veniunt, nisi compellantur per aduersitates, per paupertates, per infirmitates, & per amictiones. Qui cu vident se in hoc seculo non posse inuenire res quiem & selicitatem quam quaerebant , aduersitatibus compulsi conuertuntur ad Dominum. De qualibus Dos

minus sub specie adulterae mulieris, loquitur ad Iudaeam, dicenστ

SEARCH

MENU NAVIGATION