D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

poris adfutura gloriam quae reuelabitur in nobis Tripartita est haec lectio fratres mei. Primo ostendit Apostolus passiones sanctoru non esse condignas magnitudini praemioru . Secundo dirit ipsos non volentes subdi pas. sionibus, sed tamen in spe patienter portare. Tertio dicit Omnes inter passiones ingemiscere , dc etia ipsos sanctos, di ideo aeterna gloria magis desiderare. Ait ergo primo,

Existimo quod no sunt codignae passiones huius temporis adsuperueretur. gloria' quae rei elabis r in nobis. Ac si

aperte dicat,per nullas passiones temporales digne mereari valemus magnitudine gloriae quae nobis in futuro tribuetur. imperator quippe noster, fratres charissimi, lae .gus, imo ipsa largitas est, nec vult paruitati nostro tu labo ru praemia sua comensurare, sed potius de diuitiarii suarulargitate nos superabundater accumulare. Labores quippe nostri sunt modici, praemia erunt immesa. Labores nostri sunt breues de momentanei, praemia erui sempiterna. Labores nosti i sunt terreni, praemia erunt coelestia. Labos

res nostri patu in se habent amaritudinis, prsmia ineffabilem habebui in se dulcedine. Sicut scriptum est: Nec v. q. lus vidit. nec auris audiuit, nee in cor hominis ascedit quε c. A preparauit Dominus diligetibus se. Quod vero passiones huius temporis non sunt condigne passiones ad futuram gloria qui reuelabitur in nobis. probat clam subdit: Nam expectatio creaturae metitione salioru Dei expedi it. Vocat autem hic fideles creatura, eo quod a caeteris creaturis fere in nullo hic distare videatur. De terra enim sunt de id

terra moratur,& de terra vivunt,mutatur & corrumpuntur, moriuntur sicut caeterae creaturae : unde videtur esse

idem finis hominis de iumenti. Eosdem vero vocat secundum statum aetern viti siue futurae filios Dei: eo quod tunc erunt sirmi es Deo immortalitate, puritate,glorificatione. oc claritate. Iuxta quod Ioannes ait: Chariis mi, sti/ i. tuo. mus, quia filij Dei sumus. sed nondum apparuit quid erimus. Cum autem apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Ait ergo i Expectatio creaturae reuelatione filiorii Dei expectat. Quas diceret, fideles qui sunt in m seria huius mundi, expectant aliam vitam, ut in

422쪽

ea glorificεtur in filios Dei, id est cum sint tantilli . tantam

rem expectant: ut qui nunc similes sunt belliatum, sint similes Dei. Quod vero ait inculcando: expectatio & expoctat expectantium certitudinem, desideriumque signi fiacat. In quo damnatur quod sine gemitu dicere non possit m) illi qui tantum in hae vita spem habent, aliam vero vitam nee esse suspicantur, dicentes: Quis est regressus ab inseris, qui tellificetur nobis aliam vitam esse s Sic semper

nascuntur homines de moriuntur: transit homo sicut umobra dc sumus,non amplius futurus. Propterea,inquiunt,du licet, ducamus in bonis dies nostros, gaudeamus,epulemur, luxuriemus, rosis nos coronemus, sericis nos induamus, in mollitie iaceamus,quaecunq. desiderat cor nostru faciamus, quia cras moriemur. Multi certe sunt hodie qui quan uis hoe ore n5 dicat, tame operibus se ita credere ise . . demonstrant. De quibus vere dicitur, quonia homo cum' ' in honore esset, non intellexit, coparatus est iumetis insipietibus, de similis factus est illis, imo miserior de deterior illis: quoniam melius esset illis penitus mori cum iumentis, quam in morte semper vivere cum daemoniis. Sequitur pars secunda, in qua osteditur fideles subiectos esse miseriis non volentes .sed tamen in spe patienter portare, cum subditur: Vanitati enim subiecta est creatura novolens o propter eum qui subiecit eam in spe. Duplici va

nitati fratres mei, homo subiectus est vanitati culparum.& vanitati poenarum. Et mali quidem vanitati culparum volentes fanulantur: poenis vero quae utilitate conserunt in purgandis peccatis, inuiti δέ murmurates subiecti sunt: fideles vero culpis inuiti subiecti sunt, δέ eis quantu possunt. resistunt. Poenas vero, dc si voluntas carnis non vult, tamen voluntas rationis propter earum utilitatem eas su-

fata . stinet patieter. Quis magister paties quam Christus 3 tam ENaν.r4. iuxta carnis voluntate seno velle pati ostendit,cum dici trociar. Pater si possibile est,traseat a me calix iste. Sic ergo fratres mei. in hae vita iusti subiecti sunt vanitati, vanitati persequutionum, indigentiarii, perturbationii,defectuum,cae terarumq; poenaru. sed haec omnia patienter serunt propter Deum, qui subiicit eos huiusmodi vanitatibus in speretilbutionis di bberationis. Et diabolum quippe propter in o supero

423쪽

superbiam suam subiecit Dominus vanitati culparu . miseriarum, dc perturbationum, sed no in spe. Quaret duos niam diabolus cum spiritualis de sortioris naturae esset ccum per seipsum peccasset spem liberationis non meruit. Homo vero terrenae 6c fragilioris naturae, dc per suggestorem deceptus, spem meruit liberandi. Hinc patet quoniam quado peccant aliqui fortioris naturae,& per se massis peccant, di minus excusabiles sunt. Nos ergo fratres. ubiectionem culparum dc vitioru fugiamus, subiectionem infirmitatum, indigetiarum, atque persequutionum feramus parienter propter Deum, qui nos in huiusmodi

subiecit in spe: quae suidem spes non confundet. Unde dc sequi iur: si uia ipsa creati ra liberabitur afridi ut e coraruptionis libertate gloriae filiorum Dei. Quando ut ipse

alibi dicit hoc corruptibile induet incorruptionem. Non ait quaelibet creatura , sed ipsa creatura. quae a vanitate quantu potest se excutit,& tota spe & desiderio ad Deum tendit: ea sola liberabitur a seruitute corruptionis,quam superius vocavit vanitatem dc recipietur in libertatem fi/liorum.Tunc quippe liberabitur a seruitute culps, a seruis aute poenae, patiendi scilicet & mori edi, a seruitute necensitatis, comedendi scilicet vestiendi atq: dormiendi, de huiusmodi. Tune enim ait Ioenes: Absterget Deus omnem lachrymam ab oculis sanctoru. dc mors no erit amplius, neq; luctus, neq; clamor,neq; ullus dolo quoniam priora transierunt. Non esurient, neque sitiet amplius,& non cadet super illos Sol, neque ullus aestus. sequitur pars tertia, in qua ostenditur omnes intermiserias huius vitae gemere, oc etiam, dc etiam ipsos cum subditur: Scimus enim quod omnis creatura ingemisit, σparturit dissi adbuc. Omnis quide homo fratres, ta bonusquam malus, inter tribulationes & miserias huius mudi. velit nolit . ingemiscit, sed solus bonus parturit. Parturire enim est pro pariendo fructu laborare. Malus ergo in hac vita gemit, sed non parturit: quoniam gemitus eius citabor quia pro temporalibus est fructum aeternum non habebit. Bonus vero hic & gemit & parturit: quia gemitus & labor eius infructuosus non est,sed potius Guctum

meruitatis obtinebit. Quod Dominus in Evangelio

424쪽

HOMILIAE

per siti igitudinem ostendit,dices: Mulier cum parit, tristutiam habet: Cum aute pepererat puerum, iam non memunit pressurae, quia natus est homo in in udum. Et vos quidem nune tristitia habetis . Iterum autem videbo vos,de gaudebit cor vestrum, dc gaudium vestrum nemo tollet a

vobis. Ingemis. it, inquit,er parturit usque adhuc id est,aprincipio mundi us . nune dc usq, in fine: ab Abel usq; ad ultimum iustum. Et nonsolii m. inquit, illa sed etia nos ipsi

primitias spirisus habet . . ipsi intra nos ingemisimus.

ρὸEtates adoptione gloriae filioru Dei, redemptionem cora toris nostri. Quasi dicat & no sollim caeteri fideles mino. res inter miserias huius mundi gemunt. sed etia nos ipsi Apostoli, qui prius & abundantius virtutes accepimus spirituales:& ipsi qua uis consistemur, tamen intra nos inges miscimus. considerantes miserias in quibus nuc positi su. mus , dc adoptione gloriae filiorum Dei, qua expertamus. Addit etiam redemptione corporis nostri et ostedens quo niam non solae animae glorificabuntur in alia vita. ut qui, dam heretici suspicati sunt, sed etia ipsa corpora nostra ab

omni corruptione & redimentur, dc aeterna gloria dit Visti edim buntur. Porro ex duobus,quae hic ponuntur. id est, ex eo npunctio in sideratione praesentis miseriae. dc gloriae suturae, nascitur nobis oria eo punctio in nobis. quae est ex desiderio patriae coelestis.1 r. Ex aliis vero duobus,id est, ex consideratione nostror uim peccatorum, dc ex cGsideratione aeternorum supplicior v. quae eis debetur, nascitur in nobis eo punctio poenitentis.

Nos ergo peccatores, turpitudine nostrorum, de amarit

dinem ignis sterni eis debita, ante oculos nostros semper habeamus:vt ita semper poeniteamus. semper de peccatis nostris gemamus di ploremus. Pensemus etia simul miseria ubi nunc sumus, dexterna coelestium gaudiorum beatitudine. Ut ita desiderio illius ingemiscamus. ploremus& ad illam toto desiderio festinemus. Nunc in lachrymis seminemus quod post cum exultatione metamus. ut eis Nila s. mereamur ud numerari, de quibus ait Psalmista : Euntes ibat dc fiebat. mittetes semina sua. Venietes aute venienti cum exultatione,portates manipulos suos, largiente Domino nostro Iesu Christo,qui eum patre de spiritu saneta viuit de regnat Deus, per omnia secula seculorum. Ame.

425쪽

RADU L. ARDENTI L ao DOMINICA IIII. POST TRINIT. Duit Iesus discipulissuis: stote feri is, sicut cis

pater vestem coelisis misericors es . In hac b.Euagelii 'lectione fratres charissimi. in iedit dominus nos instruere ut quantum pollumus di scimus, semper misericordia faciamus. Primo igitur monet nos, ut exeplo celestis patris, misericordes simus. Sec udo demo strat quatum misericordia promereatur. Tertio ostedit ignotantem vel vitiosum non debere magisterium praesumere. Primo igitur ex horatans nos ad misericordia ait: Esole misericordes. μω πpater vester coelestii misericora est. Alibi quoq: ait:Sancti

estote, quoniam ego sanctus sum. Ex quibus verbis prosecto demonstratur, quia Dominus vult nos imitatotes sui esse. vult nos patrissare ratioquin non reputat nos inter si, lios suos, sed inter reprobos seruos . Sic facit fratres mei.

vi fertur Aquila, qua: pullos suos opponit radiis Solis, di pultu quide, qui more patris radiu Solis immoto lumine,cernit, tanqua propriu diligit. Illum vero qui hoc non facit, tanqua degenerem abiicit. Sic de coruus pullos suos antequa videat eos nigrescere. tanqua sui dissimilesipernit. Postqua eos videt nigros, i aquain sibi similes diligit. Homo etia filiu, que videt sibi obsequi de obedire,diligi trfilium vero inobediente oditi Nos ergo sta tres mei, ut filii

Dei esse mereamur, eum imitemur, ei nos cosormemus.

Simus pro modulo nostro sancti, sicut ipse sanctus est. Sismus iusti sicut ipse iustus eli. simus misericordes, sicut ipse misericors est. I pse autem tantisper misericors est, quod nulla creatura mitericordii sui reliquit experte Dat enimiumςntis esca ipsorum, di pullis coruorum inuocantibus eum. Dat no solum cultoribus di amicis suis, sed etiae . temptoribus di inimicis: facit enim Solem suum oriri sit per bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos. Nos

quoq; fratres. benignitatem eius, inquantum possumus. imitemur. Demus non solum notis,sed etia ignotis: non solum amicis. sed etia inimicis. Aliqm iuvemus re, alium verbo alium consilio, alium eorrectione,alium admoniatione, alium cosolatione.Omnes bonum exemplum, Omanes nostram benignitatem sentiant: ut ita sanctificetur nomen Da in nobis. α simus inutatione filii patiis nostri,

426쪽

NO MILIAE

qui in eoelis est. Secundb ostendit Dominus quantum misericordia nomereatur. Ponit autem quatuor species misericordiae, unicuique praemiu suum subiungens. Primam ponit, chira subditi. Nosite itidicare, de dubiis, vel de minoribus noxis. De apertis enim malis , & de apertis bonis permissum est nobis iudicare. De quibus dicitur,a frum-bus eorum cognoscetis eos. De dubiis vero & minoribus noxis iudicare prohibemur. quia incertum est nobis, quo

animo fiat, qui & bono & malo fieri possunt: Vt est manducate & bibere: loqui cum muliere, manducare cum malo homine, & huiusmodi, qui debemus in meliorem parotem interpretari. Vt si videamus Sacerdotem loqui cum muliere,dicamus eum illi dare consilium de anima sua de

huiusmodi. Minores etiam culpas, ut frangere aliquando ieiunium, aliquado nimis comedere vel bibere,consortia malorum frequentare. debemus per dispensationem, per infirmitatem & per charitatem excusare. Sicut enim malignae mentis est etiam bona deprauare: ita benignae est etiam mala in meliore partem inclinare. Huius misericordis premi u ponit clim subdit oenon iudicabimines, subaudis de temerario iudicio . Qui enim temere hic iudicant. de temerario iudicio iudicabuntur a Domino. Secundam speciem misericordit ponit cum subdit:Nolae condorare, etia apertὸ malos. sed potius eoru conuersione expectate di orate. Quoniam qui hodie est malus, sertassis cras vel post ctas,erit bonus. Stultissimus quippe esset qui codemnasset Maria Magdalena,cum adhue stulta esset: Et Paulu . A clim adhuc persequutor esset et qui postea tantis meritis apud Deum effulserunt. Huius misericordiae praemiu ponit, cum subdit: Et nou condemnabimini,de stulta codem anatione. Qui enim nunc temerarie peccatores damnant, de temeraria damnatione a Domino damnabuntur. De

istis duabus speeiebus misericordiae laudatur S. Martinus, ctim de eo legitur; Neminem iudicas, nemine damnans, Hinc Paulus ait: Tu quis es qui iudicas alienum seruum. Suo Domino stat aut eadit. Et Philosophus. Uide, inquit. si adhue malus es,& similibus parce. Si autem malus esse desisti,cut aliis locum emEdationis abscindasHnquo se

tres, nosteta confunditur prisumptio,qui aliorum peccatat . I iudi.

427쪽

RADU L. ARDENT II.

iudicamus. Alio iudicio de nostris parcimus, alios con-ς mnamus, de nos in cordibus nostris iustificamus. Alio dicio nos,alio proximos nostros iudicantes, cum scrisium sit: Pondus & pondus, mensura dc mesura,vtrunq; abominabile est apud Deum. Tertiam speciem misericor. dis ponit, cum subdit: Dimittite. Eleemosyna quippe magna est, dimittere. vel iniurias irroganti,vel conditionem seruo, vel debitum pauperi debitori: huius misericordiae praemium ponit,ctim subdit: er dimittet. vobis. Per haeetan eleemosynam peccata nobis a Domino dimittutur. Vnde dc in oratione Dominica dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut dinos dimittimus debitoribus nostris. In qua etiam conditione nos constringimus, quod si non dimittamus, nec nobis dimitetur. Imo etiam per parabolam serui dimissi, & dimittere nolentis, peccata quae dimittere videbantur,redire coprobantur. Itaque fratres, duritia cordis deponamus. Et si in Deu nobis dimittere vos Iumus aliis dimittamus. Quarta specie ponit, cum subdit: Date eleemosynam, vel corporale,vt,esurienti cibum et nudo vestimentum,hospiti hospitiu . Vel spiritualem, ut correctionem,instructionem exhortationem, consolationem. Vel rhialem, ut auxilium in aduersis,consilium in periculis, fulcimentum in causis Huius misericordiae praestnium ponit, cum subdit: T dabitur vobis. Hie gratia, dein suturo gloria. Quam vero large eleemosyna a nobis saeti a Deo sit remunerada, ostendit cum findit Amnsis' ram bonam. π confertam, T coagitatam, π supersuetem

dabunt iusimis vestram. Porro aeternam beatitudine voscat mensuram, quonia secunda merita unicuiq, mensur bitur. Haec erit bona,quae summum di aeternum bonum dabit nobis ad fruendum. Erit conserta, nihil habens vacuitatis vel vanitatis, sicut terrena bona, quae vacua, va na de imperfecta sunt. Erst coagitata, id O,omnia bona nobi necessaria in se continens, clim terrena nulla indigentiam replere valeant. Erit superfluςns, de qualitate, de quantitate,dc tempore. Pro vanis enim bonis, vere bona: pro vacuis, plen*: pro insessicientibus. sussicientia : pro paruis, magna pro caducis, aeterna dabui. Qui Z Pauperes.

Quia eruat causa dandi. Hoc est quod alibi dicitur, facite

428쪽

vobis amicos de mamona iniqui tatis,ut cum defeceritis. recipiat vos in aeterna tabernacula. Quare ergo fratres. s mus duri ista terrena coferre in paupercs. qui aeterni bo-ptomici uturnobis remuneratores. Eadequis V rnensura

qua me ibusritis. remetietur vobis. In quo no comensurationem praemioru ad mei ita figurat: praesertim cum alibi dicat: Centupluiustos accepturos. Sed ita intelligendu est Qui plus dedit, plus accipiet:& qui minus, minus . Iuxta illud Pauli: Qui parce seminat, parce & metet. Et qu seminat in benedictionibus, de benedictionibus& mei Tertio per similitudine ostedit ignorante non debere magisteri u assumere.subdens: Si coecus coecum duxerit. nonne ambo in fovea cadunt i Coecus coecu ducit, cum ignorans ignorante regere praesumit. Hoc cotra illos est,qui non dii disci puli, fi ut magi stri o Qui nescietes regere animas suas, praesumunt regere alienas. Sed sicut coecus ccecu duces cadit grauius, dum sub alio cadit, quam si solus caderet: ita ignorans ignorante regen .cadit grauius quam si nullum rege te presumpsissset, quia propter animas di sub animas, quas secu ad perditione trahit. cadit, Sc quod grauius magister ignorans. quλm discipulus ignorans puniendus sit. ostendit,cum subdit: Non est discipulussuper magistrum. Liptotes est,id est, sicut est minor gradu, ita est minor pre mio, si sit bonus : & minor poena, si sit malus. Et quare hoc Nubditura Perfinus aute erit .si sit sicut magiser eius. Quonia se aemulatur simplex discipulus magisti u qui putat se fore perfectu, si ei valeat adet auari Hinc est quod ni ιhil plus nocet plebibus in Ecclesia,quam magistri peruersitas. Quae enim vident facere magistrum suu , volunt niscere, dicentes: Nunquid ego sum melior Sacerdote meo non est discipulus super magnitu. Rursus pei similitudine ostendit vitiosum no debere accipere magistru ,cum sub-i

'dit: Quid aute vides tuca in oculo fratris tui, trabe auia

quae in oculo tuo s,no consideras 3 Qua si diceret,quo in do praesumis reprehendere alios de minori vitio , cui urnatori vitio labores 3 Quomodo audes reprehendere ira lfratris, qui est quas festuca in oculo mentis: cum tu odiu lquod est quasi trabes in mente tua,non reprehendas. minasta,e uce primo triae de Gul rho, tune perspicis ut e cas

429쪽

Hudas festuca de oculo fratris tui. Qua si diceret .primum

teipsum corrige,si alios vis corrigere, primo teipsum muda si alios vis mundare. Oportet enim ut manus sit munda, que alias vult 'udare, ne si fuerit immunda, tacta desterius coinquinet. Inde Dominus de muliere in adulterio deprehensa. alti. Qui sine peccato est. primus in eam lapidem mittat. Quasi diceret : oportet quide ut adulteri rudicentur, sed a castis: ut malitiosi damnetur. sed ab innocentibus, ut rei corrigantur,sed a iustis. Itaq; fratres, si quem volumus reprehendere, primo videamus si similes ei suamus: Quod si sumus, pariter ingemiscamus.& non eum nobis obtemperare, sed eum pariter nobiscum emendari moneamus: Quod si non sumus similes, quia tame olim .fuimus, vel esse potuimus, ei condescendamus. dc non ex Odio, sed ex misericordia arguamus. Ra enim de no sine magna necessitate sunt obiurgationes adhibendae. & non nisi respectu Dei,& remota ab oculo trabe. Itaque fratres mei: misericordis operibus insistamus: iudicare de danare

alios euitemus. Dimittamus ut nobis dimittatur: demus ut nobis detur, ut mensuram bonam Se consertam,& coagitatam, dc superfluentem. id est, aeternam beatitudinem recipere mereamur. Quod nobis concedat, qui est super omnia benedictus Deus, Athen.

tientes, fraternitatis amatores, misericordes,modest, 'humiles, Ne . Quadripartita est haec lectio fratres mei. ' Primo enim exhortatur nos Apostolus ad sex, quas en

merat virtutes. Secundo ad meliore retribulone. Tertio ossedit bonis emulatoribus nemine posse nocere. uarto

nos monet Deum in nobis sanctificare. Primo igitur hora rei ηani' latur nos ad sex virtutes dicens : Ovmet unanimis in ora mra 'serioue Utcte. Porro unanimes aliqWi esse non possim t nisi sint boni de amici. Mali enim unanimes esse non possunt quum vitiis serviant contrariis. Quomodo auarus de proadigus essent unanimest' Quomodo crudelis 5e negligens essent unanimes Quomodo impetuosus de sormidolo sus essent unanimes 3 At boni quia colut virtutes. que nu- qua econtrariae. sed semper cocordes, di sese coadunantes

430쪽

NOMILIAE

sunt,unan es esse possunt, si assectuose sese diligui. Omnes quidem boni in volendo communia bona, unius voluntatis sunt . Sed circa alterius bona propria alter friget

aliquando. Quando aute aliqui boni ita sese diligur, quoa alter vult bona alterius sicut sua, illi proculdubio unanimes sunt. Multitudinis credetium, inquit,erat cor unum, di anima una. Et unum quidem cor eis, quoniam bona aeque volebant. Vna vero anima erar eis, quoniam unus

diligebat alium,sicut animam suam Hortatur igitur Apostolus nos, ut simus unanimes, praecipue in oratione, id est, in optando ec petendo bono. Vna enim oratio plurium fidelium,si sit unanimis, inessicax esse non potest. Simus ergo fratres mei, in oratione unanimes, no soIum

caeteris fidelibus, sed etia unusquisque sibi ipsi. Sicut enim ille qui male pe do,ab unanimitate Ecclesiae discordat, indignus est ex iri. ita dc ille . qui a bono quod postulauit in oratione per reprobam vitam discors est . Et quo, niam unanimitas per compassione maxime dignoscitur. hortatur subsequenter nos Apostolus,ut simus compati, entes patientibus, non fictione, ut faciunt adulatores, sed vera mentis affectione, nostro tu si altu dolores dc damna faciendo nostra, ut faciebat Paulus, qui dicebat : Quis infirmatur ego non infirmor ὶ Quis standalizatur. de eoo non uror Ostendamus per compassionem nos verbesse membra Christi dc Ecclesiae. Ut quemadmo u in humano corpore, dolente uno membro, condolent caetera membra : sic dc nos proximorum nostrorum passionibus compatiamur. Nec in eo quod proximos nostros asilictos videmus eos tanquam inferiores &miseros contenamus. ut faciunt quida, qui licet dent multa pauperibus, tamen hoc faciunt potius ex mandati coactione, quam ex nao ternitatis dilection . Propter hoe adiungit Apostolus: Fraternitatis amatores, ut, scilicet super eos non superbe nos extollamus, sed potius in aeqviam descendentes, eos tanquam fratres nobis coaequemus. Sed de erga illos qui nostri auxili j indigere non videntur, fiaternitatis amatores simus, eis nostra communicates. eis ossicia esistitatis exhibentes, eos tanquam fratres Christo diligentes. Non

simus de numero illorum qui soli sibi vivunt, nulli familiati'

SEARCH

MENU NAVIGATION