D. Radulphi Ardentis Pictaui, doctoris theologi ... In Epistolas & Euangelia dominicalia homiliae, ecclesiaticis omnibus plurimùm necessariae, & ante annos propè quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae

발행: 1576년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

aggravatur, nequit, usquequaque sordes vitiorum a se declinare, nec omnes Christi virtutes aemulari, nec ipsas, quas habet, ad unguem persectas obtinere . Propterea non potest hic summum bonii speculari. nisi, ut ait Apostolus, per speculum de in aenignate. Ex parte enim hic cognoscimus,& ex parte prophetamus. Cum autem de- polita mortalitate venerit quod persectum est, remora omni nube videbimus eum facie ad faciem atque sicuti est. Qui vero diuinam in te imaginem negligunt purificare, patientes eam paula tim vitiis obscurari, non solum

diuinam amiti ut similitudinem, sed etiam ipsa in eis imago diminuitur & obnubilatur. ut Dei, coelique ad quae creati sunt, obliti, more pecudum ad tetra totis desideriis incuruamur, iuxta illud Psalmistae. Homo cum in honore esset, non intellexit co paratus est iumentis insipientibus di simi l is factus est illis. Caeter u & si diuina in nobis ima/go per sordes vitioru violetur di obfuscetur, nequaquam tamen usquequaq. suffocatur & destruitur, sed in quant cunq; peccatore semper vivit scini illa rationis , quae conscientiam accusat, malum reprobat, boniaque comendar. Vnde in Euagelio Lucae, ille qui incidit in latrones, cum legatur di spoliatus dc vulneratus, nequaqua tamen dicitur intersectus. sed semiuiuus derelictus. Et hoc est quod hic E vanglista subiungit: Et lux in tenebris lacet. Ae si, a parte dicat, lic Et homines vitio suo tenebrosos se faciat. di quantum in eis est, lucem diuinam a se expellant, tamen lux diuina in mente eorum, tanquam in speculo suo

resultat,qui eos accusat dc damnat. Nec solum in mente. sed etiam in elemetis,caeterisque creaturis relucet imago creatori se quoniam perpetuitas,pulchritudo. bonitas, casPentia,creature perpetuitatem, pulchritudinem, bonita tem dc sapientiam comprobant creatoris. Et tenebri inquit, eam non comprehenderunt :id est. non intellexerunti non quia non potuerunt, sed quia noluerunt. Noluerunt enim intelligere, ubi bene agerent, vel certe tenebrosi homines quantiscunq; vitiis se inuoluerunt, diuinam metis suae imaginem penitus comprehendere id est,extinguere nequiuerunt: haec enim eos in inferno positos accusabit.

72쪽

r uitlomo miliis a Deo. Hic incipit Euangelista tractate

de humani genetis redemptione, siue reparatione: con. tra illos qui dicebant humanam naturam , sic in prothois , plaustro depraua iam, quod irreparabilis deperiret. Agit autem hoc modo : pruno dc monil rat quod humanare. demptio praenuntiata st: secundo per quem facta sit: teratio, quod non ab omnibus suscepta sit: quarto,quid boni eam suscipientibus cotulerit: quinto, quomodo facta sit: sexto. quorum attestationibus approbata sit. cuin autem ab exordio mundi primum a Patriarchis, deinde di a Pro a Phetis praefigurata fuerit, tamen Euangelista breuitatis causa ea praetermittit, quae conuenientia suis in locis oecurrerint positura et di a propinquiori praenuntiatione i cipit praecursoris , qui tanquam lucifer propinquum solem. & tanquam aurora propinquum diem praecucurrit. Hunc igitur talem suis e describit, qualem praecursorem redemptoris esse conuenit, di cui merito credendum sit.

Commodat autem eum a natura, a dignitate, a nomine di ab ossicio. Porro a natura eum commendat, cum dicit.

Fuit homo missiis a Deo. Hoc est rationabilis,&illu stratus imagine & similitudine sui creatoris. Hoc enim nomen. homo, quandoque ponitur in plenitudine suae significationis, ut quando dicitur : Homo est animal rationale &mortale . Quandoque vero in patre plenitudinis ci tune aut ponitur pro superiori, ut cum dicitur : Deus creauit Gen.1. hominem ad imaginem di similitudinem suam : aut pro

inferiori,ut quando dicitur: Homo natus de muliere, bre Iob. i ut vivens tempore, repletur multis miseriis . A dignitate

eum commendat, clim dicit: Missis a Deo. Apostolus Graece, missus Latine dicitur. Fuit igitur maximus qui nosolum Apostolus, sed etia a Deo ante Apostolos missiis.

Apostolorum Apostolus est factus. A nomine eum commendat, cum subdit Oιi uomen erat Ioa es. Enimuero, Ioannes gratia interpretatur. Et bene a gratia nomen ha. bebat, qui gratia refertus erat, gratiamque praedicareve niebat, lex enim & Prophetae usque ad Ioannem. Ab ossi LM.IGcio eum commςndat, cum subiungit : Hie venit tu testimonium,ut testimonium perhiberet de lumiue. Non enim ca-

.sualiter, non incidcatcr. de lumine testimoniu peihibuit.

73쪽

Guphessaliter ad hoc de principaliter missus est, ad hoc ve

nit, ad hoc sollicitus suti. Vt omnes, inquit, crede eui per illum: Quasi ille dicat, quantum in se fuit, secit . ut omnes erederent: Et si quis non credidit, in eo non rema sit. San Et*silior haec quatuor quae hic conrendantur in Ioane, in quolibetis prαής ' requitenda sunt praedicatore, videlicet ut sit non brutus, εο ς reqμi rationabilis oc ingeniosus: ut no se ingerat, sed a Deo ram missus, ut sit gratiosus di gratus: Vi vcniat non opes, non gloriam quaerere, non voluptatem, non honorem. sed testimonium perhibere de lumine. Quomodo Z operando, vivendo, docendo, ut omnes, quantum in eo est, credant per illum, nullusque in eis pereat somnolentia. Caeloum Ioannes, & si tantis radiaret radiis titulorum, tamen non erat ille lux, subaudi ex se lucens, sed potius lucerna a vera luce ad hoc illuminata . ut testimonium rei hiberet de lumine: hoc est,no erat Christus, sed Chii. si praecursor & praeco. Per quem autem humana redemo pilo secta sit, gemonstrat, cum subdit: Erat lax vera, qtiae illuminat omnem hominem Pemeutem inhiDie mundum. Sane Christus de erat,dc est lux vera, quonia non aliunde. seis ex se est lucens,dc ex se est alios illuminans. Vera lux est, de veritate in se lucendi, bc veritate ex se alios illumi. Mandi. In te quippe lucet, de luce summi bonitatis,& boanitate summae lucis. Alios vero illuminat. & veritate luis . cis, bc luee veritatis : vera luce fidei, spei, de chalitatis, de fide, S: spe,dc charitate verae lucis . In se lucet substantia is . . liter .aternaliter, inde mutabiliter. Alios illuminat spiri-rualiter, uniuersaliter, potentialiter. Spiritualiter, quoniam non bruta animalia, sed solani spiritualem. rationaalemqtra creaturam, Iuce suae cognitionis illustrat,vnde de dicit.illuminat bomiuem. Vniuet saliter. quoniam ad moι, dum Solis. quantum in eo est, uniuersos nisi quis se iub/trahat radiis eius illuminat. Vnde de adiungit, omnem. Potentialiter, quem dc quemlibet, quantumcunque peccatis tenebrosum . quantum in eo constat, potenter purogat & clarificat. Vnde δ: subiungitur ὶ Veni iacem in hunemreudum,id est, cadentem in noctem huius mundi tenebris peccatorum, ignorantie, miseriaeque pariter oc ecati.

Quod vero tua vera, non ab omnibus suscepta sit, subse-

74쪽

RADU L. ARDENTIL 3s

quenter ostendit cum subdit: In mundo emat,fer murisdus per ipsum fanus es,mmundus eum uou cognouit. In propria venit, sui eum non receperῖit. In quibus verbis. ει diuina Christi natura per quam in omnibus creaturis infulus & praesens et D dc humanam, per quam accessit ad

nos, coprehendit. In mundo erat,& in mundum venit. In mundo erat per diuinitatem,& in mundum venit per humanitatem. Manere siquidem est diuinitatis: venire vero vel abire, humanitatis. Est ergo ae si dicatur: Licet verba Dei esset praesens in mundo per diuinitatis ellentiam : dc appareret in creatura sua per facturam, gubernationem, di conseruationem: tamen mundus id est, mundani eum non cognouerunt. Propterea per assumptam humanitatem visibilis venit, ut vel sic cognoscerer ur. Et cum sui, id est, homines, di specialiter Iudaei, peculiariter sui, non diis co eum non cognouerunt, sed non receperunt. Quid vero boni suscipientibus se vel bum Dei contulerit, ostcndit cum subdit: Euotquot atitem receperunt em i. subaudi perfide ex charitate operante , quod postea determinat, cumsu biungit, bis qui credunt in nomiae eius, dedit potestatem mos DEi luri. Sed nunquid mali hanc non habent potes statem Z minime. Licet enim habeant liberum arbitrium ex se ad malum , tame soli boni habent arbitriu ex gratia liberatu ad bonum, ut possint esse fili j Dei, & habere per adoptionem , quod unigenitus Dei habet per naturam quinqueparitiam,scilicet filii proprietatem. Quam: Maatiuitatem, amorem, imitationem, similitudinem, haereditatem. Natiuitatem, ut videlicet ex Deo per spiritum sanis ctum,& aquam, in filios renascamurr Amorem, ut Deus paterne nos diligat, & nos eum filialiter diligamus: Imitationem , ut nos eum pro modulo nostro , moribus de virtutibus imitemur et Similitudinem , ut in futura gloris ficatione similes ei efficiamur: Haereditatem, ut aeternae beatitudinis haereditatem sortiamur. O mira filii Deidio gnatio,mira charitas,mira communitas et Mira dignatio. quod tantus . tantillos in fratres elegit. Mira charitas,

quod pro nostra sublimatione tantu se humiliavit. Mira communitas, quod nos indignos seruos, regni sui cohaes

redes constituit. Quomodo fiunt homines filii Dei t

M ... L Mustere Hisumitatis est,abire humanum iis. Gaia. λ

75쪽

na bilo Nou exseriguistibuσ, id est, non ex seminibus parentum.

faui homi nectite ea volutitate Giruis, id est, mulieris,Neque ex Poluu- mi filii rate viri. Hoc eis, no voluptuosa voluntate cGncubitus ex Dei. qua nascuntur filii Adae . Sed ex Deo vatisunt, per baptismum eos regenerate. Quomodo autem redemptio factast, ostendit cum subdit: Et verbiιm caro farium est. Sinee- dochice carnem posuit pro homine. Sed nunquid Deus

omnipotens alio modo nos redimere no potuiti Utique. Sed modus hie magis erat conueniens, magis nos inflammans, magis nos infirmans, magis nobis Deum manifest.ins magis nos ad spem dirigens, magis erat conuenies.

quod sicut homo per inobedientia peccauerat . ita homo per obedientiam satisfaceret. Magis nos inflammans ad Deum amandum erat, quod ipse tantu nos dilexit, de tanota passiis est pro nobis. Magis nos informans ad humilitatem, ad pati etiam, dc charitate erat, quod ipse huiuscemodi se dedit. prius exemplum dc Magistru. Magis Deum nobis manifestans erat, cum sub forma apparuit humana, qui incomprehensibilis erat in dulina . Magis nos ad spem diriges erat. quod, scilicet, no dubitaremus nos pota

se filios Dei fieri. cum propter hoc filius Dei. factus sit filius hominis. Et habitauit in nobis, per habitum, per latitationem, per conuersationem . Per habitum,quonia nostrae humanitatis habitum humanitus habuit. Unde Apostolus, habitu inventus ut homo. Per latitationem, quo niam diuinita tem suam sub nube carnis sic velavit, quod fidelibus appareret, infidelibus lateret. Unde Apostolus.

Si Regem gloriae cognouissent, nunquam eum crucifixin sent. Per conuersationem,quoniam sicut Propheta pridi arui 3. xerat: Post haec in terris visus est.&cum hominibus cono uersatus et uorum vero attestationibus redemptio nostra attestata sit, consequenter ostendit, inducens primo suam, caeterorumque Apostolorii auctoritate. cum subiungit: Et vidimtis gloriani eius. Vidimus oculis carnis. via dimus oculis metis. Oculis quide carnis vidimus eius humanitatem . Operibus di doctrinam gloriosam. In qua videlicet docuit de miracula sedit . in qua transfiguratus est. in qua a mortuis resurrexit, di coelos ascendit. Et sie per

gloriosim eius humanit , vidimus spiritualibus oculiata inio,

76쪽

interiorem diuinitatis eius maiestatem dc gloriam. Gloriam quoque unigetutia Patre. Gloriam no quasi ministri. sed quasi auctoris, non quasi cuiussi bet sancti. scd quasi ipsius Dei,non quasi adoptiui, sed quasi naturalis 3c unigeniti filii Dei. No enim hoc adverbium. significat hic solam similitudinem, sed magis veritatis expressione. Viadimus etiam eum plenum gratiae de veritatis. Plenu gratiae, plenum veritatis. Plenum veritate gratis, di gratia veritatis. Plenum gratiae, quonia eum caeteri ad mensuram, ipse plenitudinem omnium spiritualium virtutu &donorum habuit uniuersaliter. Plenu veritatis, id est, diuinitatis, quoniam in eo complacuit omne plenitudinem diuinitatis inhabitare corporaliter : Plenum veritate gratiae. quoniam, gratuitae promissiones patriarchis olim factae, de figurae Legis & Prophetarum, in eo sunt impletae ve- raciter, plenum gratia veritatis. quoniam diuinitas, quae erat eius vera natura, facta est ei homini gratia specialiter. Hanc side, fratres charissimi, firmiter teneamus, ope. 'ribus exerceamus, Christum, qui tantum nos dilexit, toto corde diligentes, eius voluntariam humilitatem. paupertatem, subiectionem, obedientiam, patientiam charitatem. misericordiam,quoad possvnaus, imitantes, quateεnus filij Dei de eo heredes Christi esse mereamur. ipso prP flante , qui cum Patre de Spiritu sancto vivit de regnat

Deus, Amen.

DOMINICA PRIMA POs T

Natale Domini.

Vanto tempore bberes paruulus est, nihil differr se a sertio. eum sit Dominus oviuium, Iedsub tuto. cd. .ribus cir actoribus υλ, disque ad praemitum te rus a patre.

Quoniam Apostolus, fratres charissimi, debitor erat o monibus hominibus .fapientibus de insipientibus: ideo de diuinis loquens, humanis de consuetis utitur verbis, ut per cognita, incognita melius intelligere valeamus. Vnde idem alibi dicit: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae. Comparat igitur in capitulo praemisso. haeredi mundi haeredem coeli, siue adoptiuum, siue naturalem. Nos ergo fratres priuab de haerede temporali, securio

77쪽

HOMILIAE

vo per oesinem videamus. Scitis,fratres mei, igitur,quod in domo temporalis patrisfamilias sunt liberi,& sunt fer vi sed diuerso modo . Nam pater diligit filium tanquam haeredem, di tamen dum paruulus est, eu educat in pau- peltate, in subiectione, in disciplina. In paupertate, nul/hus rei potestatem ei relinquens. In subiectione. eum sub pedagogo constituens. In disciplina, eum magi lirali virogae subdens. Et in his omnibus habet pater in filium magnum affectum dilectionis . Quoniam pater illiu , quem plus diligit, corripit: filius quoque patrem diligit, ct ei ex

amore obedit. Seruum autem paterfamilias non diligit ad hoc ut haeredem constatuat eum, sed eius utitur seruitio pro sua voluntate, di haeredis utilitate. Res tame suaa di haeredis, serui procurationi committit, ipsum etia Eaeredem custodiendum & corragedum ei submittit. Sic ita

que fratres, dum haeres est paruulus, nihil differt a seruo, imo di plerunque, ipsi subditur. & ab eo corripitur, cum tamen iure haereditatio sit Dominus omni u. sed sub tutoribui di actoribus, id est, sub paedagogis & doctoribus

est, usque ad praefinitum tempus a patre. Cum enim fuerit adultus. Dominus a patre constituitur. & set uis,qui ei dominati fuerant, dominatur C estis quoque pater,sea tres charissimi, habuit & habet filium haeredem, naturalem & coomnipotente coaeternum & consubstat talem. Qui in hoc fratres, differt a temporali haerede,quoniam temporalis heres vix vel nunqua sibi facit coheredes,imo

potius gaudet, quod sit unicus & solus haereditatem ha/biturus. At filius Dei, cuius benignitas ignorat inuidiam. angelum de hominem sibi adoptaint in haereditatem. Vettim quoniam homo deceptiis a diabolo, ab aeterna haereditate erat exhaeredatus, placuit filio Dei,ut coli redem suum per fraudem exhaeredatu, per misericordiam haereo daret. Quia vero conueniens erat,vi qui per superbiam ceciderat, per humilitatem erigeretur , humiliavit se filius Dei di factus est in sorti a serui paruulus, ita ut nihil a seruo differret, cum esset Dominus omniu, sed sub tutoribus & actoribus suit v j ad praefinitum tempus a patre. Quare hoc ut ita nos redimeret, ut ita nobis suam in nos charitatem ostenderet: ut ita viam humilitatis, per quam

78쪽

n AD VL. ARDENTII. 3

quam haeredareinur, nobis demonstraret. Fuit initur hie in mundo, in paupertate, in subiectione, in patientia . in paupertate, quia de paupercula virgine natus , pannis vi libus obuolutus, in praesepio postus, nihil in lioc mundo possedit. Unde ipse ait: Vulpes foueas habent, di volucies coeli nidos, filius aule hominis non habet ubi caput si uiri reclinet. In subiectione, quoniam subditus fuit Mariae de Ioseph seruis suis, it Lucas testatur.Tributuris Cesari red.

didit, Apollo lorum pedes lauii: dc ut ipse iestatur no mianistrari, sed ministrare venit. Cum vellent eum constituere Regem, recessit. qui tamen ad passionem volens se ob. tulit. ln patientia, quia esurivit. sitiuit, contumelias, vin .cula. flagella,sputa, crucem scistinuit, dc quod est grauius a seruis illis, pro quibus etiam Drauit: Cum autem tem pus definitum a patre. id est . resurrectio aduenit, data est ei omnis potestas in coelo de in terra, etiam super seruos suos de inimicos. Unde pater ad eum ait: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedit tuorum Et alibi: Pollula a me . di dabo tibi gentes haereditastem tuam. dcc. Nos etiam fratres,si adoptiui haeredes Dei est volumus, viam naturalis haeredis, non iniquorum

semotum sequa imir. Serui quippe sunt fili i ancillae, qui non haeredes cum filiis liberae: qui non ad haereditatem. sed ad perditionem deputati sunt: qui sicut Israel. lsaac. ita filios liberae persequuntur . Possellione rerum . doominatione potestatum, correctione minorum a Deo stibi in utilitate electorum commissis abutuntur . timcn in hoc velint nolint. Deo de electis eius, haeredibus sui . famulantur , qui de malis eorum nouit benefacere. Nos

vero fratres, si filii Dei, si haeredes Dei, de coliae redes Christi hinc volumus , sequamur vestigia eius : simus

tanquam haeres paruulus in hoc fruulo, non timeamus, imo amplectamur paupertatem : dc iuxta eundem Apo/stolum, victum de vestitum habentes. his contenti simus.

Quoniam . ut ait Apostolus, qui volunt diuites fieri in hoc seculo , inciduot in laqueum de in temptationem diaboli. Non timeamu . sed amemus subiectionem, de iuxta Apostolum Petrum , subditi simus Dominis . non

tantum bonia di modestis , sed etiam discolis. Hac eth

enim

79쪽

ΗΟ MILIAE

enim gratia. Habeant filii ancillae honores & prslationes.

per simoniam, per ambitionem, per fas nefasque,quiex- teriores erunt haereditatis aeternae : quoniam iuxta Salomonem, haereditas ad quam festinatur in principio, in nouissimo benedictione carebit. Nos vero humiliemus in conspectu Domini, ut nos exaltet in tempore visitati nis. Non timeamus, sed amemus disciplinam, quia ut Sapiens ait: Beatus est vir qui corripitur a Domino . Ause xant nobis res, proferant vitia, inserant supplicia filii ancillae . quoniam cadent, clim dominati fuerint pauperum, dominabuntur eorum iusti in matutino. Interim ergo dicamus Domino : Hie ure, hic seca, ne in aeternum per. das r Quoniam beatus qui suffert tentationem,quoniam cum probatus fuerit,accipiet coronam vitae,quam reproomisit Deus diligentibus se. in his autem omnibus fratres. cneamus firmiter dilectionem Dei de proximi. Ita habeamus vitia hominu odio quod eorum natura diligamus. pro inimicis nostris oremus, di eos obsequiis vincete Δ- tagamus, si quo modo vas a captiuitatis eripere, dc Deo laerari valeamus. Vnde etiam duplicem coronam nobis acquiramus. Haec namQue chartisimi sacientes, cum venerit tempus praefinitum a patre, accipiemus praedesideratam haereditatem in coelo : inita iuxta Prophetam, cumdederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, in qua cum suis cohaeredibus faciat nos gaudere Iesus Dominus noster, qui cum Patre dc Spiritu sancto vivit & rea

nat in aeternum, Amen.

DOMINICA INFRA O C T. NAT. DO M. ERat Iosieph pater Iesu Er Maria mater eius. mirantes super his quae dicebatur de tuo. sc . Quadripartita ea

haec lectio fratres charissimi. Primo enim inducuntur Ioseph di beata virgo mirantes super his quae dicebantur de Iesu. Secundo inducitur Simeon eis benedices, de de puero prophetizans. Tertio quoque inducitur Anna propheotis Isi. Christo ferens testimonium. Quarto vero subiungitur eorum regressus. dc pueri profectus. Primis igitur Ioseph 5c Maria inducuntur, mirantes super his quae dice bantur de illo. Sed fortassis fratres. movet vos,cur Euans

uelista Ioseph patrem Christi appellet, clim ipse eundem

80쪽

non ex virili semine, sed ex Spiritu iancto conceptum ecse supelius construxerit. Sed plutibus modis patrem appellare consuevimus. Na aequi uoce pater est carnalis, spi ritualis,di longaeuus. praedecellor benefictorii Quia igitur Ioseth faber, nutritius.& amator erat lesu, dc spontus matris eius. voluit eum dici patrem suum, de hoc ad my fletium, quonia i pie vere erat filius fabri, eius scilicet. qui fabricatus est auroram di solem. Ad exemplum. ut nullus quantuscunque, viliorem se dici erubesceret. Hoc plane mira illos qui patrec suos decrepitos debiles Ac viles erubescui. Similes muli, qui . ut fabula narrat inquisitiis quis esset pater eius. tacens vilem patrem, equum generosum

auunculum suu elle professus est. Erubesce igitur superbe vermis. Deus se dici voluit filium fibri, dc tu tui patris vilitatem erubescis 8 Erant,inquit, mirat super bis qiue de illo dicebantur. A quibus dicebantur rab Angelis, a Pas

oribus, a Magis,a Simeone a caeteris Prophetis. Zacharia, Eligabeth, Anna. Et quae dicebantur de illo: quod ille tantillus pucrulus ab Angelo siluator vocabatur, ab Angelico choro glorificabatur. 5 Pastoribus adorabatur, Stella demo strabatur. a Magis mysticis muneribus ven rabatur, a Simione lumen Gentium dc gloria plebis istaei

dicebatur. Nec tam mirabantur diuinitatis altitudinem. quam eius dignatione . Mirabantur quippe in excelso hu mulitatem t in maiestate dignatione: in gloria vilitatem rin coelestibus diuitiis. paupertatem. Has sane virtutes mi. rabantur, emulabantur imitabantur. Audi quomodo mater aemulatur humilitatem filii Oblita qui ire se esse virginem. 5: matrem Dei. Jc reginam coeli ait : Ecce ancilla Domni : hi quia respexit humilitatem ancillae suae. Nos itaque, fratres, non iniremur falsas diuitias. honores. deploriosas huius miseri seculi, qui amatores suos decipi uti Nam iuxta Poetania. Te reni nil admirari, res est, quae pene sola potest facere dc conteruare beatum . Iste quoque spernetes, admiremur. aemulemur in Christo Jc in matre umilitatem, digna tione, vilitatem dc voluntariam paupertatE, eae terasque virtutes, per quas homines. similes Deo de filii Dei essiciuntur. Sequitur pars secunda, in

qua Simeon inducitur benedicens illis: Mariae scilicet geIoseph,

SEARCH

MENU NAVIGATION