Fratris Alfonsi a Castro ... De iusta haereticorum punitione libri tres, nunc recens accurate recogniti

발행: 1549년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

DE IV ITA HAERET PUNITIONE nec corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum . arte,uel potestate in membra,vel lineamenta bestialia,

ueraciter posse conuerti: sed phalasticum hominis,qa ietiam cogitando,siue somniando per rerum innumera- ibilia genera,variatur, Sc cum corpus non sit,cor rum 4 tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis, aut a oppressis corporeis hominis sensibus,ad alio Ist sensium,

nescio quo ineffabili modo figura corporea posse Pdu

ci: ita ut corpora ipsa hominum alicui iaceant,uiuentia . quidem,sed multo grauius,atque uehementiuS, quam somnosuissensibus obseratis. Phantasti cum aut illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie appareat

sensibus alienis,talisur etiam sibi homo esse uideatur,sicut talis sibi uideri possit in somnis,& portare onera, uonera si uera sunt corpora,portantur a daemonibus, ut lillud 4tur hominib',partim uera oneN corpora, parcim iumentoN falsa cernentibus.Hactenus August.Et ad Dhationem huius suae Aqua dicit illa non uera essessed daemonum illusiqnes,adducit expersentiam ipsam,quae multa uera docere solet. Ad ipsam aut experientia comprobandam,duo narrat laeta,in quibus id, quod dixit uetu esse,certissime cognitu est. Quibus narratis, post ea iterum latam suam explica sic inquies . Proinde qcrhomines dicuntur,madatum P est literis a Dijs, uel potius daemonibus Arcad es in lupos solere coverti,& qcrcarminibus Circe socios mutauit Vlyssis, secudu istum modum mihi uidetur fieri potuisse,quem dixi: si tamen

laetum est.Diomedeas aut uolucreS,quandoquid c gemnus easse per successionem propaginis durare perhibet,

non mutatis hominibus factas,sed sibtractis credo fuisse suppositas,sicut cerua pro Iphigenia Regis Agam e- lnonis filia. Neque.n.dsmonibus iudicio Dei permissis, . huiusmodi praestigiae difficiles esse potuerunt. Sed quia illa uirgo postea uiua repta est, suppositam pro illa ceruam esse facile cognitu est. Soe uero Diomedis,quia nusquam subito comparuerunt, Sc postea nullo loco

182쪽

apparuerurit,perdelibus ultoribus angelis malis,in eas aues,quae pro illis occulte ex alijs locis, ubi est hoc genus auium,ad ea loca perductae sunt,ac repente suppossiae,creduntur esse conuersi.. Hucusque Augustinus,qui rem totam luculenter,& ingeniose ut solet explicuit. Iuxta hunc modum,quem Augustinus docet,in t intelligenda multa alia, et magos facere posse, vana, &leuis gentilitas credidit. Nam ut cstera radicula pertraseam fuit gentilitati persiuasum,magicis incantamentis detrahi coelo lunam,aut sole obscurati.Ideo Ouidius de me ossit. dea loquens,dixti: Illa reluctantem cursu deducere tu nam Nititur, et tenebrys addere solis equis. Et Vergili' Vesrain Pharmacen tria.Carmina uel coelo possimi deducere

luna.Adiuuari putabant luna sic laborante sonitibus n-

magnis,ne uoces incantantium eo possent peruenire,ut

ab ea eXaudirentur,idcirco tympana, dc cymbala pul' 'labatur. Nam haec omnia plurimum prodesse putabat. Unde Propertius ait: Cantus Ece curru lunam deduce Propiure tentant. Et facerent,si non aera repulsa sonent. Et Iuue Iuum. natis de foemina loquacissima loquens,Satyra sexta dixit.Una laboranti poterit succurrere lutis. Haec omnia uirtute daemonum fieri nequeunt,qui naturae ordinem a Deo institutum permutare no possim t. Sed ut Augustinus de aliis rebus dixit diabolica illusione similitudines,&phantasmata illaN rerum daemon ob oculos hominum sic subtiliter,& artificiose ponebat, ut homines crederent se non similitudines,dc phantasmata: sed ue/ras res uidisse. Ad cuius mise confirmationem praeter exempla: Mille adduxit alia multa possunt asserit,e'ubus unum solum referam,quod narratur in uitis patria. Iuvenis quidam iuuenculam ardenter amabat,eamque ad actus uenereos, ut sibi consenriret quotidie solicita bat.Quam, quia nunquam consentire uoluit, quida I daeus magus ad iuuenis petitionem, in equam couertit,

ut sibi,& aliis aspicientibus uideaaur . Ob hanc causam illa ad beatum macharium ducta est,qui illam aspicius. Κ Σ

183쪽

DE IVsTA II AERET PUNITIONE ' dixit,sibi mulierem,Sc non equam uideri. Non enim potuit daemon saneti uiri sensus illudere, quemadmodum aliorsi sensus illuserat.Hic igitur Deum pro illa oras,suis precibus a' tali illusione eam liberauit.Denique lisc sententia confirmatur authoritate concilij Anquiresis, qade hac re apertissimam dedit definitionem, sic inquies. Quisquis credit posse fieri aliqua creaturam aut in me lius aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem,uel in aliam similitudinem , nisi ab ipso creatore,qui omnia fecit, dc per que omnia facta sunt,procubdubio infidelis est,de pagano deterior. Haec concilium

Anquirense, ut citantur a' Gratiano in cap.epi .q. . Nam huius concilii decreta non reperiuntur inter illa, quae duobus uoluminibus magnis conclusa, anno abhinc Oetauo impressa sunt Coloniae. Sunt enim illic de creta concilii Ancyrani,&suspicatus Gratiani literam mendosam prout alias saepe in illo Gratiani uolumine contingit ita ut pro Ancyrano positum esset Anquire se,omnia concilii Ancyrani decreta perlegi, eras prae fatum decretum illic inuenire: sed nihil tale in concilio Ancyrano reperi.Collectior tamen illorum concilioN, post Ancyrani concilii decreta hoc addidit,dicens se in quodam codice manu scripto illud inuenisse.

De maleficis, ansiit haeretici dicendi, σ Delut lasses puniendi. Cap. XV.

Inter multos,quos sub suo imperio daemon continet homines,qui illum inuocant,et paetum cum illo seriut, ut illius adiutorio ea,u optant essicere ualeant,quidam

ecensentur, qui ab operibus suis malefici appellantur, Propterea quod tam malignantis,& peltiferi sunt ingenii,ut nulli bene: sed dςmonem ipsum imitantes, male multis sacere optet, Ec ob hoc solum daemonis imperiose subdunt,ut ab illo doceantur, quo pacto alqs obesse possint. Nam licet magi,&incantatores, de quibus in praecedenti cap. disseruimus, possint etiam haec malesscia daemonis auxilio operari, non tamen Ob hanc male

184쪽

L I B Ε Ω p R. I M V s. π orum peritiam,magi: sed malefici uocantur proprio

uocabulo, prout ex ipsa uocis e mologia facile con stare potest. Nam in. l.nemo. C.de maleficis, Ec mathematicis, dicitur huiusmodi homines ob facinoni magnitudinem maleficos a' uulgo appellari. Huiuis odi autem alesco' multa sunt genera,quae non secundum ua rietatem mediom,de instrumento luet,quibus malefici in sua arte utuntur: sed iuxta diuersitatem maloIst,quae in

aliis essiciunt, distinguuntur . Est enim aliquod male Scium,quod dicitur amatorium,est etiam aliud,quod dicitur ueneficum,de hoc etiam multiplex iuxta multiplis citatem nocumento quae per illa hominibus inseruntur.maleficium amatorium est, quod fit ad flectendos animos uirorum, aut mulieN ad libidinosum, Sc turpe amorem.Et qui hoc exercent, quocunque modo id faciant, grauiter peccant: qm ut aperte constat ad rem malam, Jc expresse a' Deo prohibitam, licitant.Rem autem malam, quae sine peccato exerceri non potest, nullus sine peccato consulere alicui potest, neque ad . illam solicitare. Nam ut ait Paulus ) non solum,qui talia agunt sed qui agentibus consentiunt, digni sunt mor te. maleficium ueneficum est, quod fit ad nocumentum aliquod alicui inferendum. Solent enim multifariam huiusmodihoies nocere. Aliqn.n.illis in propri)Sillorum personis nocent: aliquando in possessionibus eorum, aut in rebus illis coniunctis. Nam hi malefici

saepe daemonis operatione secreta homines cito interimunt , sine aliqua propinatione ueneni. Aliquando ue ro non tam celeriter eos e' uita tollunt: sed morte in loregum temporis spatium productit,ut post logas luetitosasi querelas, Sc miserabiles fletus, corpus personae , quae est maleficio insecta,paulatim conteratur, Sc debilitetur quoustu tandem pereat.Propter haec Ec alia no

cumenta,quae corporibuS inferre solent humanis , in.l. fina. C. de malefi.et mathe. uocantur hostes comunis salutis.Hi oues boues,& reliqua brura animalia, quae

185쪽

DE IVsTA HAEx ET PUNITIONE forte pinguaisma erant,breuissimo inis spatio, macilitata aliqn efficiunt.aliqn prorsus interficiunt.Hi homines matrimonio coniunctos sic saepe ligant, ut ad opus gnationis minime comisceri possint. Hi sunt,qui ut dicitur il. Multi. C.de male & mathe. elementa turbat, aerent immutant,uentos,& tempestates suscitant, grandines ,re lapides terrificos,qui frumenta, Sc fruges oes deua stent,ex alto descendere faciunt . Vt aut haec omnia facere possint,variis utuntur hi homines instrumentis, βίmedqs.Alsqn manifesta uenena,i cibo,aut poculo, aut ueste, aut alia re, quae personam illam contingat, propinant.Aliqn nihil tale illi praebent: sed imagines quasdam, certis ipibus obseruatis,&determinatis carmini

hus,& ritibus quibusdam,&signis conficiunt, quas in nornine Beelzebub Principe daemonio N baptizat, ad hibitis,&expressis quibusdam ali)s uerbis, quae uel referre non lice nec si liceret, sine magno horrore, Sc tremore animi id facere possem.His sic peractis praedictas imagines ad ignem applicant,et ibi petunt infirmitates,

aut alia mala,quae in persona illa, cuius imaginem con- Iecerunt,euenire optant. Quandoq; etiam acubus, aut ali)s acutis ferris perforant illius imaginis caput, aut pectu S,aut uentrem, aut femora , aut aliam corporis partem,in qua cupiui malum aliquod oriri in persona, cui nocere cupiunt.Quibus omnibus persectis, tape contingit,ut plana illa cui nocere maleficus procurauit,grauiter torqueatur,& doleat in capite,aut stomacho,aut uetre,aut repentinam quandam toleret infirmitatem, qua nullus medico N cognoscere ualet. Ali ita solis uerbis ex ore suo prolatis nocent,de quibus Lucanus dixit. Mes

nauni nulla sanie polluta ueneni, In cantata perit. Quae omnia daemonum coeratione fieri,duplici pol rone pro Dari. Prima sumitur ex eo, q&in his omnibus necesse es hi cribi quasdam figuras,quae naturaliter in telligi no prat, Oc quaedam daemonum nomina prorsus ignota,& penitus horrenda,quamuis ab)s sanctis nominibus mist D

186쪽

LIBER P R Τ Μ V S. 7st lic scribuntur,quae non nisi ad pactum cum dςmone inbi tum implendum,posita esse credendum est. Scda ratiol per hoc euidentissime conuincit,quod ills imaginu comi positiones,,Sc tac2',aut illi characteres,aut uerba Olata,

non pnt ex sua natura mortem,aut morbos aliquos,auti nocumenta aliqain corporibus humanis efficere. Quoniam si lisc operandi uis es et limoi rebus concessa,om ni ipe,iu omni loco,& omni subieeto eiusdem qualit tis,i3c dispositionis illa operaretur,quisus similes imagines,aut characteres efficeret, aut similia uerba Oferret. Constat aut quod si alius nullum cu dsmone pacis habes tales characteres faciat,aut talia uerba proferat,nihil efficiet.Ex quo euidctissime colligitur,tales morbOS, aut alia quaevis nocumenta, nullo paeto uirtute imagianum,aut uerbosit fieri.Et inde conuincitur,ut ligc ab ipsis dςmonibus,cum quibus malefici pactum siue publicum,sive priuatum inierunt,fiant. Nam ipsi dςmones, uacutissimi 'nt,lapidum,ato herbam , csterarumq3 refenaturas,&proprietateS optime norunt,melius qua Oes

medici,&physici,qui in orbe fuerui. D on enim peccans ut beatus Dionysius libro de diuinis nominibus c. i docet, substantia L proprietatem sus natursange- Iics non amisit: sed ola naturalia integra, &splendidissima retinuit.Hic igitur cum perspicacissimum habeat intellectium,facillime noscit ea, quς mortem,aut mori, OS, aut cruciatuS,aut alia quaevis nocumenta homini inser

re prat. Scit miscere simplicia ex abus uenena cofici piat,qus tale ualeant homini nocumentu inferre,quale optatur.Cum igitur dςmon magnam limoi rem petitia r ,habeat,qd tales imagines ut diximus acubus pungutur, aut characheres fiui,aut uerba proferuntur, Deo Pinittete,ille uenena,qus homini,cuius imago perforatur, no , cere possin secreto,&inuisibiliter adhibet, Sc sic nat rati potestate, M uirtute uenenosse dsmon facit ea, i maleficus efficere optat. Qus uenena,quia maleficus saepe ignorat,nec illa adhibere uidet Putat ea ota, quae fiunt,

187쪽

DE IUSTA HAERET. P UNITIONE. uirtute taliu imaginum , aut characteiv,aut uerbou si ri,quae in neque ab imaginibus,raeque a' figuris,aut uerbis ullis,neque a' daemone ipso: sed ab alqs agentibus , ad hoc uirtutem naturalem habetibus fiunt,qus per ds- mones ipsos, qui illoru agentium uirtutem agnoscunt, Iatcter applican S admouentur,ut in ipsis corporibus humanis,ea,qus maleficus cupit,essiciant . Et contingit saepe,ut qui iis c maleficia operantur,remedia his malis,qus intulerunt adhibere nesciant quia non amplius da mon eoru magister eos docuit,uel ut reditus loquar noamplius daemon illis promisit. Sunt in alisqui optime

utrunque nouerunt,uidelicet nocere, 'c nocumento a se,

uel ab alijs illato remedium adhibere. De qua re lectore admonere decreui,ut intelligat, limoi maleficos homines,non solii grauiter peccare,cu nocent: sed etia quando nocumento a' se,aut alio illato, remedium per limoidiaboIicam artem prsstat,ut maleficium operatu obesse non ualeat. Nam licet sic operantes proximo Isso p R ., sint,in ut ait Paulus non sunt facienda mala,ut inde ueniant bona. Hala est aut dςmonum inuocatio, malum est et Sc pessimum, cum daemone pactum aliquod siue e ressum,sive tacitum facere:malum igitur,et pessimilest maleficium iam adhibitum soluere si non aliter qua per dsmonis inuocationem,Sc illius auxilium soluenduestJd. n.quod ex se malum est,nulla adhibita bona intetione,nec quacunque alia bona circunstantia adiuncta poterit bonum esse.Quo fit,ut licet bonum sit proximorum incomodis obviare,non in bonum sit maleficia sacere,ad proximorum nocumenta tollenda. Iulte,quod deu.is iustum est inquit Dias exequeris.Si in maleficium adhibitum tale esse dignoscitur, ut naturali aliqua uirtute, sine ulla drmonis inuocatione,de sine ullo pacto cu illo inito impediri possit illius operatio,tunc bonum, Sc meritorium erit illud maleficium dissoluere,tantum abest, ut peccatum dici queat. Pol etiam per orationes citogeuiront tolli maleficium ne suum consequatur effectum.

188쪽

LIBER PRIMUS. 77Similiter etiam pol licite maleficium impediri,si imago

illa,cui est acus ifixa, aut aliud simile instrumen tum per qa faciendum est maleficium,inveniretur, Se conseingeretur unc n.dsmo non amplius illum fatigaret, ua ex pacto quod cum malefico fecit,non assistit: nisi quadia signum aliquod ab eo datum permanet. Sed qo no parui momenti est,an liceat ab eo qui maleficia exercet, Scparatus est quotidie illa exercere, petere,ut maleficium alicui adhibitum dissoluat,aut impediat,ne Operatione suam exercere ualeat, praesertim si credit illum non nisi daemonis auxilio, M operatione maleficio ν illud possedis luere.Angelus de Clauasio in sua summa,in titulo: Supitio paragr. 13.citat Petri Aureoli de hac re sti iam, Ec probat illam,qui quarto sitiaiv. dist. 34. q. a. dicit lici te hoc posse peti a' quocunque malefico,quem scitur e se paratu ad limoi maleficia exercenda. Hanc aut suamst iam per hoc persuadere nititur, quod cuicunque licet malo alterius uti ad comodum suum. Pro qua re affert testimoniu Augustini dicentis, licitum mihi esse uti ad modum meum iuramento hominis infidelis, quavis sciam illum iuraturum per Deos suos salsos,quos colit. Posset etiam pro eadem re afferri simile de illo, qui mu tuum petit ab eo,quem scit non nisi ad usuram datusuer. Haec aut petitio omnium doctora consensu licita est.Ex quo sequi uidetur ut etia liceat cuicunque petere ab eo, qui paratus est maleficium sacere, ut maleficium incce pium impediat. Sed his Oibus no obstantibus, ego Oppositam teneo smam,i dico Petrum Aureolum, Sc Angelum de Clauasio uillu sequutus est, fuisse in hac par

te deceptos,eo quod non bene re considerarunt, ac proinde non uiderunt, quam lata sit dria inter propositum negocium, Sc alia exempla,quae loco similitudinis ad ducta sunt. Nam quod ille,qui petit a malefico,ut maleficium maleficio dissoluat,peccet, uia ex hoc euidentis sme conuincitur,quod ipsemet malaecus ut paulo ante dilamus grauiter peccat cum diabolica arte inces tu

189쪽

DE IVsTA HAERET. PUNITIONE malesscium tollit,iae ad operatione perueniat. Fieri igiatur non potest , ut ille, qui a' malefico petit,ut arte dia holica maleficium incemum dis luat,no peccet. Quis quis enim petit ab alio, ut faciat, id, quod sine peccato facere non potest, peccat: quia sic Petens consentit iniquitati alterius inducendo illum ad peccatum. Certum est autem,quod sicut par poena ita etiam par reatus constrinxit agentem , Ec consentientem . Nec petens eXcusari potest a' peccato hac ratione,quod maleficus ille,a' quo petit paratus erat ad cuiuscunque petitionem male iacium operari. Nam &si ille paratus esset, non in hoc particulari maleficium fuisset operatus,nisi ille petijsset. Ex quo euidenter conuincitur,illius petitionem causam suille proximam , quod maleficus ille particulare illud maleficium fuerit operatus.Causam.n. dicimus illa, qua polita ponitur effeciuis,& qua remota remouetur. Si, petens non fuisset,maleficus non fuisset illud particul re maleficium operatus, ct illo petente fecit: ergo ille petens fuit causa , quod alius maleficium perpetraret, Minde conuincitur illum peccare:quia alium ad peccatum induxit, dc proximam peccati causam dedit. Et hoc co- firmari potest per id,quod habetur in cap. Nec mirum . 26. quaestione s. ubi postquam de Necromanticis, S Hydromanticis dustum est, haec adduntur uerba. Ad haec omnia supradiem pertinent ligaturae execrabili a

cantation4bus,seu in characherib'suspendendis, atq; Iigandis, in quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum, Sc angelo' malo veXorta. Unde haec cunctia uitanda sunt X plano,& omni penitus execratione repudianda , aliu damnanda. Haec ibi in illo cap. quod inscribitur nomine Augustini, Scre uera non est Augustini .Exempla autem de infideli piarato iurat e per Deos suo S, et usurario parato dare adu uram quae loco similitudinis ad oppostar sententiae probationem adducta iunt,nihil penitus efficiunt. Quo

190쪽

. 'L I R E R P R I M V s. stuam illa omnia ad hoc negocium de quo nunc disput mus,relata magnam hiat dissimilitudinem . Nam in il lis exemplis adductis,res, quae petuntur, non sun t ex se malae: quia possunt bia fieti,ab his, qui illa factura sunt, si uelint. Quord autem male fiant,non est ex malitia laesius rei:sed ex malitia ipsius opetan iis,qui re, quam po terat bene,noluit nisi male facere. Ille.n.qui petit iurametum ab infideli non petit, ut per falsos Deos iuret, alio , qui sic petens peccaret: quia peteret id, quod est aper

tum peccatum: sed solumodo petit,ut iuret: etsi daretur optio petenti, eligeret illum iurate perveo Deum tri num Sc unum. Si aute infidelis per falsos Deos iurat,culpa est ipsius iurantis, non autem iura metum exigentiS:

quia is,qui exigit,id petit ab illo, quod ille si uellet, bri

sacere potuisset. Similiter is,qui petit ab usurario, no petit,ut det ad usiuram: quia sic peteS peccare cu peterezab illo id,qa sine peccato fieri no posset. sed petit duia taxat,ut mutuum sibi detur, qcr non solum sine pecca to : sed etiam cum merito fieri potest. Si usuratius non uult dare mutuu sine usura,culpa est ipsius usura ij, non autem petentis. quia petit id ab illo,quod ille,si uellet si- Ne peccato, de cum merito facere posset.In his igit oibus exemplis,et alijs similibus ille qui petit non inducit aliuad peim: quia petit id,quod sine pcto fieri potest:sed utitur ad comodum suum iniquitate alterius, qui non uulcnis male,de iniuste sacere id quod si uellet, poterat facere bene.Longe alli se habet is,qui petit a malefico,ut maleficium diabolica arte dissoluat,ne nocere ualeat.IS.n.

id a malefico petit,quod ille sine pcto facere nequit. Na ut paulo ante diximus no solum peccat, qui maleficiuoperatur, ut noceat: sed et qui arte diabolica maleficiutollit,ne noceat. Quia artem diabolicam exercere qua

cunq; bona intentione id fiat grauissimum est pum. Is igitur, qui a malefico petit,ut maleficium diabolica a te dis luat,non solum utitur ad comodum suum iniquitate malefici:sed et inducit illum ad petim,& per coni

SEARCH

MENU NAVIGATION