Fratris Alfonsi a Castro ... De iusta haereticorum punitione libri tres, nunc recens accurate recogniti

발행: 1549년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

DE. IVsTA HAERET PUNITIONE catum quod ille comisit. Quia quanto peius est pistia . tanto melior erit illius emendatio Ec per consequens tato melior modo caetera sint paria erit punitio, quae ad

talem emendationem extorquendam ordinatur. At crimen lipesis u t supra d ocuimus est pessimum. Optima est ergo h elici punitio,qus illum ad lisresis reuocatio

nem,& abiurationem faciedam quodam modo cogit. Secunda causa,Pp quam bonu est, Ec necessarium m lefacitores punire est publica, Sc cois totius reipublicsutilitas,ut uidelicet csteris,qui tales punitiones conspiaciunt,inclitiatur timor,qui eos a malo auertere cogat.

Hura . Nam ut egregius poeta ait) oderunt peccare mali formidine poetas. Post j aut pctores timore poetas ducut in desuetudinem malum,illud horrere incipiunt Sc deinde bonum ex consuetudine paulatim dulcescit. Via Augus. Aug. . super Psal. 127. Cum per timorem gehenns continet selio a peccato fit consuetudo iustitis, Ec incipit, qS duiseerat amari, Sc incipit timor excludi a charitate,& succedit timor castus,quo timemus ne tardet, ne discedat ne eo careamus.Ille utilis sed non permanet in stemum, ut

iste Hsc Augustinus. Quapo Christus saluator noster

stpe peccatoribus durum Dei iudicium, ut inferni poenas minatus est, ut per timorem gehenns illos a peccatis reuocaret ad pmam. Licet.n.meliores sint,qui amore ducun tu plures in sunt,qui a timore cogutur ad bo pso . num: Sc hi non mali.Nam timor Diat initium est sapientiae,& uiam parat ad charitatem, Propter hanc causam Paulus Timotheo scribens,ait:Peccantes coram omnibus argue,ut Ec caeteri timorem habeant.Volebat qui dem Paulus timore poenς homines a malo auertere, Mad bonum inducere, de ob hanc cam iubet, ut publice peccanteS coram omnibus arguat, ut aliquossi punitio multos a malo deterreat. Si aut publice peccantes im Puniti relinquerentur, maxima inde prsstaretur occasio ad quaecuncs lacinora comittenda. Facilitas siquidem

ueniae incentivum praeb et delinquendi.Et sapientissim'

312쪽

LIBER. svcv Nnus. I tsalomon ait: Etenim quia non profertur cito cotra ma Ecc. l.

Ios lata abso timore ullo Dij hominum perpetrant maia.Propter hanc cam Aristo. Io Ethico.cap.9. censet tu Rum esse,ut legum transgressoribus poetas aliquς statuatur a' republica,quatenus per illam metum homines ad legum obseruantiam cogantur. Multitudo inquit ille AHIL necessitati potius, quam rationi, M poenis, quam honestati paret. Idcirco sunt, qui legumlatotes oportere censent ad uirtutem inuitare, ac prouocare honestatis gratia,propterea quod rin qui probi sunt,ob consuetudinem prscipue obtemperabunt: aduersus autem inobedien- tes,de hebetiores ingenio,castigationes, poenasque in

nituere,at eos,qui curari,atque emendari nequeunt extrudere,atque exterminare.Probrum enim hominem et ad honestatem uiuentem,rationi obtemperaturum esse inquiunt . improbum uero uoluptatem affectantem dolore assiciendum esse perinde ato tumetum. Hactenus Ari stoteles.Ex hac secunda iustae punitionis causa apertissime colligimus, bonum esse, dc necessarium haereticos punire,ne illo impunitas alijs ansam praebeat, qGcunque uoluerint haereses publice praedicare, Ec doce

re.Hoc.n.manifesta experientia compertum est, prouincias illas, in quibus seuera contra haereticos uiget iusti ita multo plus ab haeresibus esse purgatas,quam illae,in quibus etsi prata est omnibus concessa licentia docendi, scpraedicandi,quicquid libuerit.Huius rei testis fidelissimus est nostra Hispania, ad quam propter uerbum

disciplinae rigorem in ea aduersus haereticus uigentem, uix ullus est ausus accedere ad Lutheranam sectam prgdicandam,aut docendam: quamuis multi ex hac pesti sera factione per reliquas fere omnes Christiani orbis Ouincias pervagentur. Si uel mediocri aliquo disciplinae rigore aduersus haereticos usa fuisset Germani nec tanta fidei catholicae detrimentum fuisset experta,nec ta molestam, de tam periculosam haeretico N infestationem

pateretur,sicut nunc patitur. Quia illo elisontem, Se

313쪽

DE IusTA HAERET: PUNITIONE. nimis effignatam audaciam timor durae prinitionis re pressisset. Quibus timore perterritis, si illi correcti , Sc lemendati non fuissent,hoc saltem non spernendum c modum inde hausisset Germania,q, suae haereseos ut TuS,quod mente conceperant, non fuissent ausi in populum euomere,&sic non tantus populus fuisset illom pestifera doctrina infectus. merito igitur sapientissimus Pro. 13 Salomon ait: Virga,atque correctio tribuit sapientiam,

Puer autem,qui dimittitur uoluntati suae confundit ma trem suam. Quae uerba interpretans beatus Hieron Hiera. muS in comen tarqS super prouerbia ait: Puer nanque ,

quem frequentissime corripiendum,& erudiendum admonet,populus Dei est, qui si non assiduis monitis, Mancrepationibus sacerdotum fuerit castigatus,confusionem generat ecclesiae, detrahentibus his, qui foris sunt religioni fidei Christianae.Haec Hieronymus. Ideo isto tur Germaniae populus nunc ecclesiam matrem suam confundit: quia suae dimissus est uoluntati, qui si uirga. ct correctione suisset eruditus,accepisset ab ea ut Salonaon ait sapien tiam. Ex his omnibus apertissime colligi imus, aut uultum quamlibet sceleratum hominem esse puniendum,aut haereticum esse etiam puniendum:quia honu est,haeretici sicut cuiuslibet alterius pctoris em dationem per poenas procurare,& bonum est timoremaths incuter ne lis reseos uenenum, quo populus infici possit,passim coram illo euomere audeant.Si is,qui in re Publicam peccat,merito puniri potest, consequens est. ut lisreticus etiam iustissime puniatur: quia hyeticus et in republicam peccat. Unde phssimus Imperator Theodosius in lege, Manichsos. C.de hsreticis,ait: Quod in ' religionem diuinam comittitur, in omnium fertur iniu- riam.Prsterea si Rex,aut Eps,aut qusuis alia publica potestas ualet punire peccantes in proximum,& in rempublicam,consequens est.& necessarium,ut multo magis Punire ualeat eos,qui peccant in Deum,& in ecclesiam.

Quia multo grauius hi quam illi peccati& ob hoc min l

314쪽

to etiam grauius puniti debent.Nam ut in primo libro LM. Regum ait Eli sacerdos ) si peccauerit uir in viis placari ei potest Deus: Si autem in Dominum peccauerit,quis

orabit pro eo ' Hsretici aut: quia contra eccns catholicsdoi trinam pertinaciter sentiunt, credunt ecclesia ipsam errare. Qui autem ecclesiam credit errare necessariume'quod credat,aut Deum errare,a' quo illa regitur, Ecdocetur,aut Deum ecclesiam suam sic deseruisse, ut illa nec regere,nec doceri uoluerit,contra id,quod ipse ante saepe promiserat. Quidquid autem hoυ de Deo haeretici sentiant,grauissime in illumsic sentientes peccabiit: quia per lisc, aut Deum mendacem,aut ignorante, aut in promis sis minime fidelem faciunt. Cum igitur tam grauem iniuriam Deo inferant hyetici, oportet ut grauius illi sint puniendi,quam si essent in hominem alique,

aut in totam rempublicam iniuriosi. Non.n. ob aliam causam Principes Romani, ac reliqui omnes Principes Gentiles tam atroci persecutione insectati sunt apostolos,ac reliquos martyres: nisi quia idola sua neglexerui,

re illis publice detrahebat. Non persecuti sunt aposto-soSPP pacis turbationem, aut propter reipublics proditionem,aut propter qusuis alia crimina. Quoniam apostoli fuerunt uiri pacilici,nihil contra rempublicam teneantes,nemini nocentes,omnibus bia fici. Nihil bono statui reipublicae contrarium, illis tanquam male saetori hus unquam obiectum est: sed dutaxat,quia idolis thia ra adolere noluerim t,ipsaq; vilipendebant.Ideo Princi Pes,ac Reges tanquam suom salso iv deo N TelatoreS,ita eoN uindi fiam exarserunt. Putabant quidem,Sc meri eo,peccata in Deum multo grauius esse punieda, quam peccata in hominem. Ob quam causam no dubito illos, .si uent Deum cognouissent, multo acerbius in haereti coax punitionem fuisse exarsuros,quam tunc in aposto los sevierunt.Rursum omnis persona,aut respublica ha hens Ptatem coassiciuam,potest subditos suos obligaret

ad ea quae ad pacisi Sc tranquillitatis obstruatione sitne

315쪽

DE IVsTA HAERET PUNITIONE necessaria. Siquis autem illa praetermittens,pacem tu

hau erit,iuste potest illum iuxta criminis qualitate punire. Nihil est aut quod magis ecclesiae pacem, Ec unitate tollat,quam haeresis. Quia per illam quisque haereticus se a' fidei unitate separat. Et propter hanc causam haeretici omnes diar schismatici,hoc est,diuisores quia fidei, α ecclesiae unitatem diuidunt. Iuste igitur haeretici puniuntur tanquam pacis ecclesiasticae turbatores. Dein a.α. εο de PauluS ut ipse testatur in proptu habebat ulcisci omnem Corinthiorum inobedientiam. Cur igitur Christianis Principibus non licebit ulcisci haeretico Ist inobedientiam, Sc rebellionem,qui improba quadam, cupertinaci audacia contra eccnae doctrinam insurgunt, Ec illius uerissimis dictis obedire contenunt Insuper haeretici ut a.Ti. a Paulus ait multum proficiunt ad impietatem: Sc sermo

eo ,ut cancer serpit: quia quotidie magis,ac magis o cupat,& deuorat,& maculat mentes eo qui illos audiunt cum illis uersantur. Ne igitur licentiosa impunitate audaciores facti amplius grassentur, Sc magis quotidie noceant, bonum est duris illos poenis reprimere , ut metu poenarum exertiti nocere desinant. Accedit adligc totius catholicae ecclesiae consensus, quae a' multis retroactis seculis haereticos puniendos esse censuit,ut a poenas illos sapientiores faceret, δc tanquam lupos ab ovibus arceret. Paulus uas electionis quendam pseudo Prophetam caecitate percussit eo quod Sergium PauluProconsulem auertere quaerebat a fide. Nam ut apostolora narrat historia Paulus plenus spiritu sancto intuens Ay. i3 in pseudoprophetam dixit O plene omni dolo,&omni fallacia,fili diaboli,inimice omnis iustitiae,non desiniκ

subuertere uias domini rectas Sc nunc ecce manus dni super te, Sc eris caecus,non uidens solem usque ad ipS . Et confestim cecidit in eum caligo,& tenebrae, Sc circuiens quaerebat,qui ei manuna daret. Si tanta seueritate

usus est Paulus in pseudoprophetam, eo quod procon sulem quaerebat auertere a' fide credendum est illu mul

316쪽

LIBER SECUNDUs. 143to maiore seueritate fuisse usurum contra Eutherum, Scalios huius temporis lifretico qui non solum unum Γ- consulem:sed multos proconsules,Duces, Marchiones, Episcopos, Archiepiscopos,multas ciuitates, multasti

prouincias averterunt a' fide.Innocentius primuS hujuS Innota

nominis Pontifex Cathaphrygas exilio damnauit. Ge- primus Iasius Papa ManichsoS in urbe repertos exilio puniuit, Gelas. Rechare aus Hispaniarum Rex olim Arrianos omneS in Rech. Hispania existentes militia priuauit. Nec ullum liberi hominis munus illos obire permisit. Imperatores Theo τιε. . dolius,& Mattianus uatias contra haereticos statuerut Μare . Poenas quς habentur in codice Iustiniano titu.de hsret. Constat iam apertissime ut opinor maxime illos eri arci qui pro lisretic t impunitate contendunt: Scipsis lis micis,quibus impunitatem optant,esse multo peiores: quia ansam illis prsben ut omnes, quas uelint hqreses Iibere prsdicent, Sc doceat. de beatus Gregorius e

ponens illud Iob,qd de diabolo sub nomine Behemothioquitur dicens: Protegunt umbrς umbram eius ic ait: ... Vmbrs quippe sunt diaboli,omnes iniqui qui dum imi c 'tationi iniquitatis eius inseruiunt, quas ab eius corpore imaginis speciem trahunt. Sicut autem umbrs eius sunt pli reprobi , ita singulariter umbra eius est, unus quiso peccator. Sed dum doctrins iustoni mali contradicunt, dum ab eis iniquum quemlibet corrigi non permittili, umbra bellem orti istius, umbram eius protegunt: quia Peccatores qui in quo sibi male sunt consch, in eo de alium peccantem defendunt.Vmbrs umbram eiuS protegunt,dum nequissimorum laeta, nequiores peruersis patrociniis tuentur. Et paucis interpositis subdit sic fix, ut summa criminum dum defenditur,augeatur: de uniuscuiusq3 nequitia eo sit ad perpetrandum facilis,quo di, ficilis ad puniendum. Scelera quippe peccantsum tanto maiora incrementa percipiunt, quanto per defensio nem potentium diu inulta tolerantur. Sed tales qui ,stu extra seu intra sanctam ecclesiam esse uideantur,tan

317쪽

DA IVsTA II AERET PUNITIONE to se apertiores Dei hostes exhibet, quato maiores sunt

patroni uitiorum. Hactenus Gregori. Respondetur obis bonibus eorum,qui pro bareticorum impunitata

contendunt. Cap. 4.

Vix ullum est tam apertum mendacium, quod non possit ab eo,qui mentiri,& decipere optat quadam ue- ritatis imagine adumbrari.Sic etiam non desunt his,quilifreticos impunitos esse uolunt, argumenta qus da qua uis salsa,quibus suu errorem aliquo ueritatis colore alijs

suadere conantur. Vt igitur catholica ueritas clarior, Sc firmior maneat,opus est eoIst obiectionibus Occurrere, Ec argumenta,quibus catholicam ueritatem oppugnat Prorsus euertere. Primo ergo obiiciunt, Deo non place

re coaeta seruitia: sed uoluntarie esse illi sacrificandum , atque inde colligui neminem ad fidem, aut aliqcr aliud honum esse cogendum . Nemo enim ut aiunt ad id cogendus est,ex quo nullam pol consequi utilitatem . Ex hono autem,quod quis coactus facit,nullum meretur a Deo recipere prsmium . Nam apostolus cu Corinthios Leιν.. ad eleemosynas hortaretur,ait: Unusquisque det prout ' destinauit in corde suo,non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Ex quo datur intelligi,qudd qui inuitus da Screm perdit, Ec meritum. Auget. Huic obieetioni mdet beatus Augustinus sic inquiens: Si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum uerbis corripere: sed etiam latera eius lude re,ut ad bonam disciplinam coactus,ac domitus dirigario. tur e Vnde idem Salomon dicit: Tu percutis eum uirga,animam autem eius liberas a morte. Si aut mala uOluntas suae semper permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores,dc dicitur eis: Errantem non reuocastis, perditum non inquisistis Et vos oves Christi estis,characiterem diat cum portatis in sacro, craccepistis: sed erratis, & peritis. Non ideo displicea- IMUS: quia reuocamus errantes, & quaerimus perditos.

318쪽

LIRER SECUNDUS. I44Μelius enim facimus uoIuntatem domini monentis , filios ad ovile eius redire cogamuS, quam consentiamus uolutati errantium,ut perire uos permittamus. Hsc Augustinus. Et ponuntur ii sc uerba in cap.displicet. 23. q. a. Sed quia in his uerbis Augustinus absolute,& sine ulla distinctione loqui uidetur,ut omnis sine ullo disci imine possit ad quodlibet bonum cogi, nequis ex uertas il/Iius male intellectis decipiatur,ad monere decreui lecto rem,ut intelligat non omnes iuste posse cogi ad fidem: sed con*derandam esse illius,qui cogitur qualitatem .

Siquis nunquam fidem Christi suscepit in baptismo, sicut sunt Iudaei,aut Sarraceni,aut Pagani,is certe non est minis,lς terroribus compellendus ad fidem: quia crede Te uoluntatis est. Siquis uero fidem iam semel in baptismo suscepit,&postea eam deseruit,queadmodum apostatae, dereliqui haeretici faciunt,is mento compellendus est,ut fidem quam semel suscepit, i neat. Ratio aut

huius discriminis est:quia iure naturae quisis obligatuc iit quod semel promisit,reddat:& sic ex eodem iure orbtur, ut pias publica possit ilIum cogere ad promissa se Manda.Licet.n.cuius libeN sit aliquid promittere,uel noPromittere: tamen postquam illud promisit, iam no est in eius potestare,seruare promissiim,uel non seruare. Naver promissionem suam se subdidit potestati publics, ut

Possit ab ea ad seruandum promissum compelli. Idem prorsus dicendum est de uoto,& redditione voti. VOue xes quide libertatis est,reddere autem necessitatis. Ad Primum quidem nemo cogitur,ad alteiu uero iuste Quisque compellitur. Iudabis,de Sarracenis, de csteris infidelibus libens est fidem uelle suscipere,vel non suscipere. Libent dico no quidem ad beatitudinem consequenda.

ita ut sine fide possint uitam cosequi sempiternam sicut cum ea: sed libent dico,quo ad publicam humanam potestatem: sed quia non sunt in hoc publics potestati subiecti, ut possint ad fidem catholicam suscipiendam compelli.Postquam aut iam fidem in baptismo susceperuta

319쪽

DE IVsTA HAERET. PUNITIONE . quia tunc se illam in posteIst seruaturos promiserunt,merito ad id,quod susceperunt tenendum,& quod promi serunt seruandum,compelli piat. Haec nostra sententia confirmatur authoritate concilia Toletani quarti,quod in capite suoN decreto N. Spostqua definierat Iudaeos es Ee Sarracenos non esse ad fidem catholicam cogendos' ita ait. Qui aut iam pridem ad Christianitatem uenire coaeti sunt,sicut factum est istibus religiosissimi Principis Sisebutii quia iam constat eos sacris diuinis astaciatos,& baptismi gram suscepisse,Sc chrismate unetos es se,& corporis Ec sanguinis diat extitisse participes:oportet, ut fidem,quam etiam ui,uel necessitate susceperui, tenere cogantur,ne nomen dni blasphemetur, Sc fides , . . quam susceperunt,uilis ac cotemptibilis habeatur.Haec concilium Toletanum. Quae uerba hiar in uolumine decretoN in cap.de Iudaeis.4s. dist.Ex quibus uerbis claris sive patet hyeticos esse ad fidem catholicam,quam deseruerunt,cogendos. Quod autem obsciunt,neminem esse cogendum ad id,ad quod inutiliter cogitur,fateor. Sed nunquid horreticus inutiliter cogitur ad fidem sulas piendam minime. Quia multiplex ex hac compulsione succedit utilitas. Prima est ipsius haeretici emendatio:quae ex punitione facile oriri potest:qmsspe aliquid timore incipitur,& tande perfecto amore finitur,et luc . I. 4 ut btus Ioanes in sua.I.Canonica epistola ait perfecta charitas foras mittit timore. Sed obi)ciut multis ista nordesse: sed per tales poenas multos fictos Xpianos fieri,u etfi publice se dicant fide tenere,mete in negat ' Huic obiectioni ego iuxta bium Augustinu ria deo, non iocontcnenda est medicina: ua aliquom insanabilis pestia letia p illanon sanat.Non est.n. uitiu medicinae: sed morbi,cum ea,qalijs morbis medicina succurrit,alicui eiuG dem generis morbo non medetur. Deinde etiam si ab quibus limoi compulsio ad salutem non proiit, non in ideo inutilis censenda est: quia tunc publica cosiderada: . est utilitastu multo maior e priuata. Na P tale punitionem

320쪽

L I 'A E R s E C V N D v s. rgstionem cohibentur haeretici,ne suas haereses publice podicent,dd doceant:et sic sua pestifera doctrina tota rempublicam inaciant.magna inficiant. magna siquid eniest totius reip.utilitas, uilla a pestiferis haereticora do

dirinis immaculata custodiatur . Unde colligimus me lius esse,hoc est,minus malum,occultos haereticos tolerare,quam PublicOS permittere quia hi per essesnatam, licentiosamq; audaciam multo nocentiores fiunt, cui Ihqui timore poenae ueluti ligno quodam cohibiti, in publicum prodire non audent. Secundo sic arguunt: Haeretici uerbis,&ronibus conuincendi sunt, no sunt ergo poenis, Massiletionibus ad fidem cogendi. Consequeritiam dicunt esse notam,&assumptu probant:quia beatus Petrus docet debere nos omnes esse paratos redde i. H.3re ronem omni poscenti de ea,quae in nobis est fide,Fateor quidem dc hoc ipsum iam supra docui bonu esse

prius lisreticos uerbis admonere, rationibus illos iuxta cuiusque haeretici conditionem applicandis, de sua har. resi conuincete: sed quia multi sunt adeo pertinaces,α

indurati,ut citius frangantur, quam emendentur, opus

est circa illos id agere, quod beatus Isidorus ait: Qui is .hlando uerbo inquit ille castigatur, Sc non corrigitur,

necesse est,ut acrius arguatur. Cum dolore abscindeda sunt,quae leniter sanari noli piat. Haec ille. Pastor, qui uidet lupum inuadentem gregem ovium , vocibus primo contra illum clama ut uel sic illum a grege arceat: Scs uocibus illum minime deterreri conspicit baculo, Scianda,& gladio, Sc sagitta si opus est, illum aggredit, ut a grege propellat,& sic oues ilissas custodiat. Pastores sunt ecclesiae Pislati,qui uigilant super subditos, tanquam super oues sibi comissas,s quibus sunt Deo rea dituri rationem . Lupi aut,qui his ovib' maxime nocet, haeretici sunt,de quibus saluator noster apud Mattho Mait: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in

uestinaentis ovium,intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Et Paulus in Actibus apostoloty,haereticos appellauit As. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION