장음표시 사용
171쪽
Nec mendacia qui loquar libenter. Si dixi, coracine, te cinaedum, Iratam mihi Pontiao lagenam, Iratum calicem mihi Matili. Iuro per Syrios tibi tumores, Iuro per Berecynthios furores.
Quod dixi tamen, hoc levo & pusillum est; Quod notum est, quod & ipso non negabis: Dixi te, coracina, cunnilingum.
Hic est pampineis viridis modo Vesuuis umbris et Prosserat hic madidos nobilis uva lacus. Haec juga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit: Hoc nuper Sat7ri monte dedera choros. Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi: Ille locus Herculeo nomine clarus erat.
cuncta iacent flammis, δc tristi mersa favilla: Nec superi vellent hoc licuissa sibi.
172쪽
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra , Phoebe , Palatinus munera Parthenius; Ut qui prima novo signat quinquennia lustro 3 . Impleat innumeras Burrus Olympiadas. Fac rata bota patriar sic te tua diligat arbor, Gaudeat & certa virginitate soror. Perp*tuo sic flore mices: sic daniqua non sint Tam longae Bromio, quam tibi, Phoebe, comae.
Fecerunt: merito tumet Sabellus; Nec quemquam putat esse, praedicatus Inter caussidicos beatiorem. Hos fastus, animosque dat Sabello . Farria semodius, fabaeque fressae, Et thuris , piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco,
Et nigri Syra defruti lagena, Martiat. T. I. L
173쪽
cum bulbis, cochlei siluest caseoquo. Piceno quoque venit a cliente Parcas cistula non capaκ olivae s Et crasso figuli polita coeno 3 Septenaria synthesis Sagunti , Hispanae luteum rotaa toreuma νEt Iato variata mappa claVO. Saturnalia fructuosiora Annis non habuit decem Saballus.
XLVII. de Phaetonte encaustico.
Encaustus Phaethon tabula depictus In hac est. Quid tibi vis , dipyron qui Phaetonta facis
Percidi gaudes; percisus , Papile , ploras: cur quae vis fieri , Ρapiis , facta doles t
Poenitet obscoenae pruriginis 3 an magis illud Fles, quod, percidi , Papilo , desieris
174쪽
LIBER I v. I 63 XLIX. ad Flaccum.
Nascis, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce, Qui tantum lusus illa iocosque putas.
Illa magis ludit, qui scribit prandia saevi iTereos, aut coenam crude Thyesta, tuam: Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas; Ρascentem Siculas aut Polyphemon avos. A nostris procul est omnis vesica libellis , . Musa nec insano syrmate nostra tumet. Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.
confiteor: laudant illa; sed ista legunt.
Cum tibi non essent seκ millia, caeciliana, Ingenti laxa vectus es hexaphoro. Postquam bis decies tribuit Deat caeca, sinumque
Ruperunt nummi, factus es, ecce, Pedeo.
175쪽
Quid tibi pro meritis, & tantis laudibus optem Di reddant sellam, caeciliane, tibi.
Gestari junctis nisi desinis , Hedylo , capris , Qui modo ficus eras, jami caprificus eris.
Hunc, quem saepe vides inter penetralia nostrae Pallados, & templi limina, cosme, novi, cum haculo, peraque senem: cui cana, putrisquaStat coma, ct in pectus Ardida barba cadit: cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati: cui dat latratos obvia turba cibos: Esse putas cynicum , deceptus imagina salsa. Non est hic cynicus, cosme: quid ergor canis.
O eui Tarpeias licuit contingere quercus Et meritas prima cingere fronde comas ;Si sapis , utaris totis, coline, d Iebus, ' Extremumque tibi semper adessa putes.
176쪽
Lanificas nulli reos exorare puellas contigit: observant, quem statuera, diem Divitior crispo , Thrasea constantior ipso , Lautior & nitido sis Μeliora licet; Nil adicit penso Lachesis , fusosque sororum Explicat, & semper de tribus una secat.
Luci , gloria temporum tuorum di Qui Grajum veterem , Tagumque nostrum i Arpis cedere non sinis disertis; Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet , aut Μycenas , Aut claram Rhodon , aut libidinosas
Ledaeas Lacedaemonis palaestras. Nos cellis genitos, & εκ Iberis, Nostrae nomina duriora terrae Grato non pudeat referre versu:
Saevo Bilbilin optimam metallo , Quae vincit chalybasque, Noricosque; Et ferro Plateam suo sonantem ,
Quam fluctu tenui , sed inquieto ,
177쪽
Armorum Salo temperator ambit; Tutatamque, chorosque Rixamarum, Et convivia festa carduarum, Ex textis Peteron rosis rubentem, Atque antiqua patrum Theatra Rigas; Et certos iaculo levi Silaos;
Turgentisque lacus , Pelusiaeque , Et parvae vada pura Vetonissae, Et sanctum Baradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator; iEt quae fortibus excolit juvencis curvae aeanlius arva Μatinessae. Haec tam rustica, delicate lector,
Rides nominat rideas licebit. Haec tam rustica malo, quam Bituntos.
IIunera quod senibus , viduisquo ingentia mittis ,
Vis te munificum, Gargiliane, vocem. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, ut potes insidias dona vocare tuas. Sic avidis saltaκ indulget piscibus hamus: callida sic stultas decipit esca feras.
178쪽
Quid sit largiri, quid sit donare, docebo. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi. .
Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini , Et quae pumiceis sontibus antra calent: Tu colis Argivi ragnum, Faustine, coloni, Quo ta bis dacimus ducit ab urbe lapis. Horrida sed fervent Nemaei pectora monstri; Nec satis ast, Bajas igna calera suo. Ergo sacri sontes, & litora sacra valete, 'Nympharum paritor, Nereidumque domus. Herculeos colles gelida vos vincite brumae Nunc Tiburtinis cedito frigoribus.
In tenebris luges amissum , Galla, maritum INam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
LIX. de vipera electro inclusa.
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem succina gutta feram ι
179쪽
Quae dum miratur pingui se rore teneri , concreto riguit vincta repente gelu. Ne tibi regali placeas, cleopatra, sepulcro, Vipera si tumulo nobiliora jacet.
Ardoa solstitio, castranaque rura Perantur Quiquo cleonaeo sidere servet ager: cum Tiburtinas damnet curiatius auras, Inter laudatas ad Styga missus aquas. Nullo fata loco possis excludere: cum mora Venerit, in medio Tiburra Sardinia est.
Donassa amicum tibi ducenta , Μancines Nuper superbo laetus ore jactasti. Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, millibus decem dixti Emtas lacernas munus esse Pompillae; Sardonicha verum, lineisque ter cinerum, Duasqua similes fluctibus maris gemmas ,
Dedisse Bassam, caeliamque jurasti.
180쪽
Iara da theatro, Pollione cantante, cum subito adires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, & post meridiem centum. Quid tibi sodales fecimus mali tantum Μiserare iam crudelis , & sile tandem. Aut, si tacere lingua non potest ista, Aliquando narra, quod velimus audire.
I ibur in Herculeum migravit nigra Lycoris, Omnia dum fieri candida credit ibi. 1
Dum patit a Baulis mater casrellia Baias, Occidit insani crimine mersa freti. Gloria quanta perit vobis i haec monstra Neroni Nec quondam iussae praestiteratis aquae.