M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

181쪽

Longo Ianiculi jugo reeumbunt. Lati collibus imminent recessus; Et planus modico tumore vertex coelo perfruitur sereniore; Et curvas nebula tegente , valles Solus luce nitet peculiari: Puris leniter admoventur astris celsae culmina delicata villae , Hinc septem dominos videra montes , Et totam licet aestimare Romam ΤAlbanos quoque , Tusculosque colles,

Et quodcunque jacet sub urbe frigus: Fidenas veteres, brevesque Rubras; Et quod virgineo cruore gaudet , Annae pomiferum nemus Perannae. Illic Flaminiae , Salariaeque

Gestator patet , essedo tacente , Ne blando rota sit molesta somno;

Quem nec rumpere nauticum celeusma, Nec clamor valet helciariorum.

cum sit tam prope Μulvius , sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.

182쪽

LIBER IRITI

Hoc rus, seu potius domus vocanda est, commendat dominus; tuam putabis; Tam non invida, tamqua liberalis , Tam comi patet hospitalitate. credas Alcinoi pios Penates , Aut facti modo divitis Μolorchi. . . Vos nunc omnia parva qui putatis , centeno gelidum ligone Tibur , Vel Praenesta domate , pendulamque Uni dedite Setiam colono: Dum , me judice , praeserantur istis

Juli jugera pauca Martialis.

LXV. de Philaenide.

oeulo Philaenis semper altero plorat. Quo fiat istud quaeritis modo' lusca est.

LXVI. ad Linum.

Εtisti, vitam semper , Line, municipalem: Qua nihil omnino vilius esse potest. Idibus , & raris togula est excussa Kalendis; Duxit & aestates synthesis una decem.

183쪽

Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemtum a Silva graves turdos exagita dedit. Raptus flumineo venit de gurgite piscis: Vina rubens fudit non peregrina Cadus. . Nec tener Argolica mimis da genta minister; Sed stetit inculti rustica turba foci. Villiea vel duri compressa est nupta coloni, . Incaluit quoties saucia vena mero. Nec nocuit te his ignis, nec Sirius agris; Nec mersa est pelago , nec fluit ulla ratis. Supposita est blando nunquam tibi tessera talo ;Aloa sed parcae sola fuere nuceS. Dic ubi sit decies, mater quod avara reliquit Nusquam est: secisti rem, Line, dissicilem.

LXVII. in Praetorem.

Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia.. Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis ,

Ut posset domino plaudere justus equeS. Praetor ait: scis me Scorpo, Thalloque 'daturum: Atque utinam centum millia sola darem

184쪽

Ah pudet ingratae, pudet ah malo divitis arcae. Quod non vis equiti, vis dare, Praetor, equo

Invitas centum quadrantibus, & bene coenas. Ut coenem invitor, Sexte, an ut invideam

LXIX. ad Papillum.

I u Setina quide semper , vel Massica ponis,

Papilo: sed rumor tam bona vina negat. .

Diceris hac factus caelebs quater esse lagena. Nec puto, nec credo, Papite; nec sitio.

LXX. de Ammiano, ad Maronillum.

Nihil Ammiano praeter aridam restem iΜoriens reliquit ultimis pater ceris. Fieri putaret posse quis, Μaronille, Ut Ammianus mortuum patrem nollet

LXXI. ad Sempronium Rusum. .

Quaero diu totam, Semproni Rufe, per urbem, Si qua puella neget; nulla puella negat.

185쪽

Taliquam fas non sit, tanquam sit turpe negare, Tanquam non liceat, nulla puella negat. casta igitur nulla est ' castae sunt mille: quid ergo casta faciti non dat; non tamen illa negat.

LXXII. ad Quinctum.

Evigis, ut donem nostros tibi, Quincto, libellos. Non habeo, sed. habet bibliopola Τryphon. Aes dabo pro nugis, Ec emam ista carmina sanus Non, inquis, faciam tam fatua; nec ego.

LXXIII. de Vestino.

Cum gravis extremas vestinus duceret horas , Et jam per Stygias esset iturus aquaS, Ultima volventes oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora.

Iam sibi defunctus, caris dum vivit amicis; Moverunt tetricas tam pia vota deas. Tum largas partitus opes, a luce recessit: Seque mori post hoc credidit illa senem.

186쪽

Adspicis, imbedas tentent quam sortia damaa Praelia Τ tam timidis quanta sit ira seris

In mortem parvis concurrere frontibus audent. Vis, caesar, damis parcereὶ mitte canes.

LXXV. de Nigrina.

O s.liu animo, felix, Nigrina, mari os

Atque inter Latias gloria prima nurus lTa patrios miscere juvat cum conjuge census, Gaudentem socio participique viro. Arserit Evadne flammis injecta mariti, Nec minor Alcestem fama sub astra serat. Tu melius: certo meruisti pignore vitae, Ut tibi non esset morte probandus amor.

LXXVI. in avarum amicum. . Millia misim mihi saκ bis sena petanti Ut bis sena seram, bis duodena petam.

187쪽

Nunquam divitias deos rogavis

contentus modicis, meoque laetus. Paupertas, veniam dabis, recede. Caussa. est quae subiti, novique voti Pendentem volo Zoilum videre.

LXXVIII. in Afrum.

Condita eum tibi sit jam sexagesima messis , Ez facies multo splendeat alba pilo:

Discurris tota vagus urbe; nec ulla cathedra est, cui non mane feras irrequietus ave. Et sine to nulli fas est prodira Tribuno, Nec caret officio consul uterque tuo.

Et sacro decies repetis Pallatia clivo, Sigeriosque meros, Partheniosque sonas.

Haec faciant sane iuvenes, deformius, Aser , Omnino nihil est ardetione sena.

LXXIX.

188쪽

LIBER IV. Irro LXXIX. ad Mathonem.

Hospes eras nostri semper , Μatho, Tiburtini. :Ηoc emis. Imposui: rus tibi' vendo tuum.

LXXX. in Mathonem. Declamas in fabre , Μathon: hanc esse phrenesia,

Si nescis , non es sanus , amice Μathon. Declamas aeger , declamas hemitritaeus. Si sudare aliter non potes , est ratio. Nagna tamen res est. Erras; cum viscera febris Exurit , ras est magna tacere , Mathon.

LXXXI. de Fabulla.

Epigramma nostrum cum Fabulla legisset, Negare nullam quo queror puellarum: Semat rogata bisque terque neglexit Preces amantis. Iam, Fabulla Q promittar Negare jussi, pernegare non jussi. Flartiat. Τ. I.

189쪽

ΙHos quoque commenda Venuleio, Ruso, libellos , i

, Imputet & nobis otia parva, roga: Immemor & paullum curarum, operumque suorum, Non tetrica nugas eκigat aure meaS. Sed nec post primum legat haec, summumve trientem; Sed sua cum medius praelia Bacchus amat.

Si nimis est legisse duos; tibi charta plicetur Altera: divisum sic breve fiat opus.

. LXXXIII. in Naevolum.

Securo nihil est ta, Naevole, peius: eodem Sollicito nihil est, Naevole, ta melius. Securus, nullum resalutas, despicis omnes; Nec quisquam liber, nec tibi notus homo est. Sollicitus, donas, dominum regemque salutas, Invitas. Esto, Naevole, sollicitus. .

LXXXIV. in Thaidem.

Non ast in populo, nec urbe tota ν- Α' sa Thaida qui probet fututam;

190쪽

cum multi cupiant rogentque multi. Tam casta est, rogo, Thais 3 immo sellat.

LXXXV. in Ponticum.

Nos bibimus vitro, tu murrha, Pontice. Quare Probat perspicuus ne duo vina calix.

LXXXVI. ad librum suum.

Si vis auribus Atticis probari, EXortor, moneoque te, libelle, Ut docto placeas Apollinari. Nil Evamus, eruditiusquo est; Sed nee candidius, benigniusque. Si te pectore, si tenebit ore, NEC ronchos metues maligniorum, Noc scombris tunicas dabis molestas. Si damnaverit: ad salariorum

Curas scrinia . protinus licebit, Inversa pueris arande charta.

SEARCH

MENU NAVIGATION