M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

191쪽

Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle , collocat, & lusus deliciasque vocat. Et, quod mireris magis, infantaria non est. Ergo quid in caussa est 3 pedere Bassa solet. .

LXXX VIII. in dissimulatorem.

Nulla remisim parvo pro munere dona νEt jam Saturni quinqua fuera dies.

Ergo nec argenti soκ scriptula Septiliani, Μissa nec a querulo mappa clienta fuit Antipolitano nec quae de sanguina thynni Testa rubet 3 nec quae coctana parva gerit' 'Nec rugosarum vimen breve Picenarum tDicere te posses, ut meminissa mei. Decipies alios verbis, vultuquo benigno: Nam mihi jam notus dissimulator eris.

LXXXIX. de rusticatione.

Rura morans quid agam, respondeo paucas rogatu Luce Deos oro, famulos post arva reviso;

192쪽

Partibus atque meis justos indico labores. Inde lego , Phoebumque clo, Musamque laces . Hinc oleo corpus frico , mollique palaestra Stringo libens; animo gaudens, ac foenora liberi Pondero , poto, cano, ludo, lavo, . coeno, quiesco. Dum parvus lychnus modicum consumat olivi , Haec dat nocturnis nox lucubrata. camoenis.

XC. ad librum. ohe , iam satis est, ohe, libelle ,

Iam pervenimus usque ad umbilicos; Tu procedere adhuc , & ire quaeris , Nec summa potes in scheda teneri: Sic tanquam tibi res peracta non sit, Quae prima quoque pagina peracta est. Iam lector queriturque, deficitque;

Iam librarius hoc & ipsa dicit: Obo, jam satis est, ohe, libelle.

193쪽

M. VALERII

MARTIALIS

LIBER ME PIGRA ΜΜΑ Ι. ad Caesarem. Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, caeser, & hinc Triviam prospicis, indo Thetine

Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti: Seu placet Aeneae nutriκ, seu filia Solis , Siva salutiferis candidus Anxur aquis; Μittimus, 6 rerum felix tutela, salusque, 'Sospite quo gratum credimus esse Iovem. Tu tantum accipias; ego te legisse putabo, Et tumidus Galla credulitate fruar.

194쪽

LIBER V. ΙΙ. ad Lectores. 183

Matronae, puerique , virginesque,

vobis pagina nostra dedicatur. Tu, quem nequitiae procaciores Bolectant nimium , salesque nudi, Iascivos lege quatuor libellos; quinctus cum Domino libar iocetur: Quem Germanicus ore non rubentizoram cecropia legat puella. '

. III. ad Domitianum

Accola jam nostrae degis , Germanice, ripae , A famulis Istri qui tibi venit aquis ,

Laetus, & attonitus viso modo praeside mundi , Affatus comites dicitur esse suos: Sors mea quam fratris melior; cui tam propa fas est. cernere, tam longa quem colit ille deum.

IV. ad Paullum, de Myrtale.

Foetera multo Μyrtale solet vino; Sed fallat ut nos, folia devorat lauri,

195쪽

Nerumque cauta fronde , non aqua miscet. Hanc tu rubentem prominentibus venis Quoties venire, Paulle, videris contra.

Dicas, licebit: Μyrtale bibit laurum. U. ad SeXtum.

saxis, Palatinae cultor facundo Μinstrvae, Ingenio fruaris qui propiore dei; Nam tibi nascentes domini cognoscere curaS, Et secreta ducis pectora nosse licet r. Sit locus & nostris aliqua tibi parto libellis, Qua Pedo, qua Μarsus, quaqua caruim erit. Ad capitollini coelestia' carmina belli Grande cothurnati pone Μaronis opus.

VI. Librum commendat Parthenio.

Si non est grave, nec nimis molestium, Musae, Ρarthenium rogate vestrum: Sic te serior & beata quondam Salvo caesare finiat senactus, Et sis invidia nonte felix; Sic Burrus cito sentiat parentem;

196쪽

Admittas timidam, brevemquo chartam Intra limina sanctioris aulae, Nosti tempora tu Iovis sereni, cum fulget placidus, suoque vultu, Quo nil supplicibus solet negara. Non est, quod metuas preces iniquas et Nunquam grandia, nec molesta poscit,maa cedro decorata purpuraquis Nigris pagina crevit umbilicis. Nec porrexeris ista, sed teneto,

Sic tanquam nihil offeras, agasque. Si novi dominum novem sororum; Ultro purpureum petet libellum.

VII. de Roma post incendium

restaurata. Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,

Una decem quoties secula vixit avis. rTaliter evula est veterem nova Roma senectam,

Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui. Iam precor oblitus nostrae, Vulcane, querelae, Parcar sumus Martis turba, sed & Veneris.

197쪽

Parca, pater: sic Lemniacis lasciva catenis Ignoscat coniux, & patienter amet.

VIII. de Phaside.

Edictum domini deique nostri ,

Quo subsellia certiora fiunt, 'Et puros eques ordines recepit, Dum laudat modo Phasis in theatro , Phasis purpureis ruber lacernis , Et jactat tumido superbus ore: Tandem commodius licet sedera, Nunc est reddita dignitas equestris; Turba non premimur, nec inquinamur. Ηaee & talia dum refert supinus, Illas purpureas & arrogantes Iussit surgere Lectius lacernas.

Languebam: sed tu comitatus protinus ad ma Venisti centum, Symmache, discipulis. centum me tetigere manus Aquilone gelatae. Non habui febrem , Symmache, nunc habe .

198쪽

Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur, Et sua quod rarus tempora lector amat Hi sunt invidiae nimirum , Regule, mores Praeserat antiquo semper ut illa novis. Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram: Sic Iaudant catuli vilia templa senes. Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Μarone Et sua riserunt secula Μaeonidem. Rara coronato plausere theatra Μenandro:

Norat Nasonem sola corinna suum.

Vos tamen, o nostri, ne sessinate, Iibelli: Si post fata venit gloria, non Propero.

XI. de Stella.

Sardonichas, smaragdos, adamantes; iaspidas Vorsat in articulo Stella, Severe, meus. Multis in digitis, plures in carmine gemmas Invenies: inde est haec, puto, culta manus.

199쪽

XII. de eodem.

Quod nutantia fronte perticata Gastat pondera Μasthlion superbus, Aut grandis Linus omnibus lacertis optem quod pueros levat, vel octo; Res non dissicilis mihi videtur: Uno cum digito , vel hoc, vel illo, , Portet Stella meus decem puellas.

X ΙΙΙ. in Callistratum.

sum, lateor , semperque Di, callistrate, pauper

Sed non obscurus, nec male notus Eques,

Sed toto legor orbe frequens , & dicitur , hic est; Quodque cinis paucis , hoc mihi vita dedit. At tua centenis incumbunt tecta columnis, Et libertinas arca flagellat opas: Nagnaqua Niliacae servit tibi gleba Syenes; Tondet & innumeros Gallica Parma greges. Hoc ego, tuque sumus; sed quod sum, non potes esse. Tu quod es, e populo quilibet esse potest.

200쪽

Sedero primo solitus in gradu semper,

Tunc cum liceret occupare , Nanneius, Bis excitatus terque traiistulit castra;

Et inter iptas paena tertius sellas Post catumque Luciumqua consedit. Illinc cucullo prospicit caput Aectus, Oculoqua ludos spectat indecens uno. Et hinc miser dejectus in viam transit, Subsellioque semifultus eXtremo, Et male receptus altero genu, iactate Equiti sedero, Lectioque se stare.

X V. ad Caesarem Domitianum.

Quinctus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,

Et queritur laesus carmina nemo meo.

Gaudet honorato sed multus nomina lector, cui victura meo munere fama datur. Quid tamen haec prosunt, quamvis venerantia multos3 Non prosint: sane me tamen ista juvant.

SEARCH

MENU NAVIGATION