Introductio in sacros novi testamenti libros historicocritica et apologetica edidit Gabriel Joannes B. Guntner

발행: 1863년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nam paucae sunt doctrinae, de quibus uora ageretur in pluribus Ν. Τ. scriptis; propius vero ad Se invicem hac ex parte aecedunt epistolae s. Pauli ad Romanos et ad Galatas, ad Ephesios, Colossenses et Philippenses, ad Timotheum et Τitum; ex epistolis vero catholicis illa Jacobi et Ι. Petri, dein Judae et II. Petri veluti prototypus et ectypus ad se invicem habent. Quae cum ita sint, nihil profuisset imp tori interpolare unum alterumve N. Τ. librum; sed Sive historiam,

sive doctrinam optato cum successu corrumpere Volui Met, OmneSomnino immutare debuisset libros. qui in arctiori ista relatione positi sunt. Quominus vero quis Plures Ν. Τ. libros vel plane omnes immutaret . praeter alia prohibebat distantia locorum, in quae missi seu in quibus editi erant, ut ex illis, quae introductio specialis de hae redocet, manifestum redditur. Ad 3. Mutatio talis fieri non potuisset . quin Apostolorum cuinam innotesceret. quum hi ipsi vi muneris sui ad qualemcunque do trinae aut historiae Jesu Christi corruptionem sive verbis sive literis factam non possent non esse attentissimi. Joannes Ap. omni antiquitate testante ultra finem saec. I. vixit, simulque in ea regione versabatur, in quam et in cujus viciniam plurima scripta apostolica erant missa. Quis jam imprecationis Apoe. 22, 18. 19. memor velutiesub oculis pastoris hujus vigilantissimi tantam fraudem committere

RuSus eSset, et quis eam sine reprehensione perfecisset . praesertim Cum constet, quanta veneratione Omnes Vere fideles Apostolos eorumque seripta. praecipue autem S. Joannem prosecuti sint γHistoricae itaque notitiae de adjunctis, in quibus libri N. T. inarati sunt et ad nos propagati, eosdem nunquam interpolatione Atricte tali corrumpi potuisse, luce clarius Ostendunt.

g. 96.

Non desuerunt, qui dicerent: 1. Suppositio tum consilio, tum effectu ab interpolatione stricte tali non differt. Jam vero historia ecclesiasti ea docet, Apostolis primis mox fidei temporibus plura opera esse supposita, imo talium jam Luc. 1, 1. fit mentio; unde Rdmodum probabile fit, genuina quoque Apostolorum scripta eodem consilio esse interpolata, quo imposiores ducebantur ad integros libr08 eisdem supponendos. Rev. a) Argumentialso haec, etiamsi omnes Hug DraemiSsae

essent verae . ad gummam probabili fatem interpolatsenis tentatae evincecet, non autem realitatem ejuSdem effectae, cum Solo ratiocinio nitatur, quod in quaestione historica, qualis est nostra, videmonstrandi caret; talis enim nonnisi testimoniis historicis solvi potest. Praetereab) aruumentatio allata My-Hessitis nisstur, puae partisι δεδωρ, partim fabae sunt: etenim αὶ plura Ν. T. apocrypha primis statim fidei temporibus malo suppositioni8 consilio confecta eSSe, nem0 Diqiliros by Cooste

152쪽

huensque demonstravit: nam illa scripta multorum. quorum Luc. t 1. mentio fit, juxta traditionem testium oculatorum et ministrorum verbi elucubrata erant coli. V. 2., eaque Apostolis Supp0Sita eSSe, non legimus; evangelia autem sic dicta apocrypha serioris et haereticae Originis Aunt, et etiam horum nonnulla ideo exarata et Apostolorum nomine ornata esse Videntur, quia auctores ea a se conscripta esSe profitebantur, quae ex viva Apostolorum praedicatione cognovi SSent,

ut haud obscure innuunt tituli, v. g. evangelium secundum 12 ΑΡΟStolos. Porro argumentatio illa ty ob similem suppositionis tum scopum tum effectum ab illa ad hanc praepropere concludit, et Sicutriusque emciendae negotium idem esse temere supponit; atqui utraque hoc respectu specifice differt. Nam integrum librum Apostolo supponere in cujusvis arbitrio positum erat; qui necessaria dexteritate atque improbitate gaudens ad hunc Scopum tendebat, nullius Ope indigebat, a nemine impediri poterat; eidem solum cavendum erat, ne contraria diceret adjunetis temporis et locorum, in quibus degebant Apostoli eorumque cogitandi sentiendique nationi aliunde cognitae; ne porro lingua et stylo uteretur plane diverso a sermone et dictione vel Apostoli, cui librum supponere decrevit, vel

Saltem Ν. T. in genere. - Interpolatori autem non modo omnia haec erant praestanda. sed insuper attendendum, ne nexum et uSitatam auctori idearum associationem turbaret, et ut dictionem Suam Stylo in libro, quem interpolandum Suscepit, obvio, materiae tractatae et certae animi auctoris affectioni persecte accommodaret. Ast his omnibus peractis gravissimum ac maxime arduum ei reStabrat negotium. ut finem suum assequeretur; nimirum singulari studio eo tendere debebat, ut cunctis libri interpolandi tum exemplaribus potiretur, tum versionibus illius, si quae praesto erant, tum citati S, quae

in aliorum Scriptis reperiebantur, atque in omnibus his textuS monumentis eaSilem mutationes Suscipere; secus enim non tantum interpolatio non stricte talis seu universalis effecta esset, sed etiam fraus

brevi detecta. Quia vero, ut g. praee. ostendimus, haec Omnia ab uno alterove vel n pluribus praestita esSe, historice probari nequit: interpolationem tentari quidem, revera autem effici nunquam potuiSSe, luce clarius patet

plaria et angelis Matthari, erange sum Mareonis mutilatum evangelium Lucae; ergo libros apostolicos primis fidei temporibus interpolatos esse, ex historia constat Resu. Etsi concedimus, antiquissima illa evangelia apocryphareVera ruisse corrupta Seu interpolata exemplaria evangeliorum canonicorum: inde tamen hoc S0lum sequitur, interpolationem tentatam quidem esse, minime vero effectam. Nam interpolationes Evangelii A. Matthaei et s. Lucae, ipias illa apocrypha continebant, monumenta plurima eorumdem evangeliorum, imo ea omnia, quae ad nos pervenerunt, minime attigerunt; hinc frustra ad illa opera provocatur, ubi de interpolatione universali seu Stricte tali sermo est. 3. Tam Patrus orthodoxi, quam haeresiarchae Vehementer eon- Distiiroo by

153쪽

asserit, Christianos ebriorum instar, qui Sibi manus inferunt, evangelia sua depravaSSe. Resp. Saeculo II. a pluribus interpolationes Suseeptas GSe, inficias iri nequit; eas autem et effectum eSSe conSecut , inde nondum probatur; contrarium potius Sequentia ostendunt: Dum orthodoxi haeresiarchas interpolationum Susceptarum accuSant, ad Sua et omnia Suae partis exemplaria proVocant, quae a mutationibus illis haereticis immunia sint; quare orthodoxi ab haereticis non universalem textus Sacri mutationem factam eSSe, manifeste edicunt. Idem valet, dum Patres ecclesiae orthodoxoS quoque inte Polationum Susceptarum arguunt, dicentes V. g. Mr. 13, 32. Verba: neque FVisis, Luc. 19, 41. Jesum lacrymulum esse al. a Suae Partis hominibus deleta; non enim internis, sed externis argumentis eOS impugnant, provocantes nimirum ad longe plurima et antiquissima sacri textus monumenta, quae verba illa exhibeant, quae igitur ab hac mutatione immunia mansi8Se, ipso hoc facto ostendunt. - Quod autem criminationes haereticorum contra orthodoxos attinet, illi a Patribus Ss librorum effatis in anguStias redacti, quo effugerent, n0n invenerunt , nisi orthodoxus interpolationis accusando. Ejusmodi vero accuSatio argumentis non Sustulta interpolationum est ectam probare non puteSt, idque eo minus, Si ab homine profertur, qui in interpolationibus susceptis ipse deprehenSuS est, ut Marcion, quique non erubescit sequi principium: Si fecisti, nega et alios audacter

calumniare.

H Patres antiqui, dum de corruptione librorum N, T. conqueruntur, Saepe prorsuS aliud intelligunt, quam interpolationem; nonnunquam enim corruptae Sacrae Scripturae haereticos arguunt, ubi edicere volunt, hosce enata Ss. librorum perversis interpretationibus

in Wams detorquere sensus; dein etiam mutationes in uno alterove

codice casu fractas, quibus textus Substantia minime vicitur, interpolationes vocant. Sic Tertullianus lectionem διὰ τον νομον μου, quam in I. Cor. 14, 19. invenit loco δια του νοές μου, et quae obliterarum vel vocum similitudinem Soli librariorum inadvertentiae manifeste originem debet, ab interpolatione Marcionis derivavit. Origenes lectionem εξ loco πίνοε Jo. 4, 18. deprehenSam, et procul dubio ex errore librarii ortam, ab interpolatione Heracleonis repetiit.

t Dionysius Corinth. apud Euseb. h. e. ΙΙ. 23. dicit: ..Epistolas scripsi rogatus a fratribus. Sed illas ministri quidam diaboli gigantis compleverunt. quaedam ex illis expungentes. quaedam adjicientes. quos certo manet illud vael Non mirum igitur videri debet. si sacrogaueta Domini scripta quidam adulterari aggressi sunt, quando quidem in longe inferioribus scriptis idem ausi suisse deprehendun

Orig. contr. Celsum: . Postea ex fidelibus esse ait Celsus , qui similes illis, quos eo impellit ebrietas, ut sibi manus inferant, primi evangelii textum ter, qu ter, plaries mutant pervertuntque, ut habeant. quod res sibi objectas inficientur. Quare recte dieit Tertuli. Rdv. Marcionem c. 4.: .. Ego mPum dico Verum, Marcion suum levang. . Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio. ei praescribens Ruetoritatem, quod antiquius reperietur, et ei praedicanη vitiationem quod posterius revincetur.

154쪽

Iin otiam dum genitivum M 9σεως, qui Ι. Cor. 9, 8. ad Vocem νωος additus sensum loci minime muint, a Marcione adjectum clamitarunt, interpolationem nequaquam Stricte talem intellexerunt; lectiones enim illae partim minus essentiales gunt, partim in paucioribus exemplaribus inveniuntur, partim denique D0n malo consilio, Sed casui originem debent. Quod tandem e) Celsi sententiam attinet, necessarium non est confugere ad conjecturam Origenia, illi obversata esse evangelia apocrypha Simulque unum alterumve ex canonicis; potius Cel Sus eadem verba proferre potuit, Si nostra evangelia et unum alterumve apocryphorum contuliti Celsus enim, originis evangeliorum canonicorum ignarus, addendo, omittendo vel immutando unum ex ultero enatum, proinde omnia reliqua e corruptione primi orta esse putabat; craSSa itaque hac in re ignorantia laborans, praejudiciis captus et odio Christianorum obcoecatus competens judex haberi nequit. 4. E saeculo VI. testimonium de evangeliorum interpolatione

praesto est; Uictor enim Tunensis, in Africa episcopus t 56b. in chronologia sua dicit: Constantinopoli ab Anastasio imperatore

sacra evangelia, utpote ab indoctis hominibus Scripta, esse Vitup rata, et eo jubente emendata. v. Praeterquam quod verba haec minime indicant evangeliorum mutationem in argumenti essentia, sed du Sola Soli emendatione intelligi possunt: a) parum probabile est, hoc imperatoris Praeceptum, qualemcunque mutationem intenderit, exsecutioni emedatum; ex historia enim constat, AnaStaSium tum populo, tum Proceribus et clero valde fuime exoSum, ita ut jam inde colligere liceat, vix omnes ejus subditos hac in re morem gessisse; porro b) etiamSi hoc concederemus, mutationes ejus jussu susceptae fieri non potui sent, nisi in codicibus in imperio Anastasii exstantibus, exteros vero exemplarium posseSSores tum orthodoxos tum heterodoxos ad easdem mutationes in libris suis suscipiendas imperatoris mandatum cogere

minime poterat; denique c) haec Victoris ab Anastasio depositi

relatio SuSpe in eSt, quia nemo alius Scriptorum hujus rei mentionem facit. Utcunque Vero res Se habeat, evangeliorum textuS, quo hodiedum utimur, ita comparatus est, ut se virorum illiteratorum opus ubi fis manifestet. h. latra saec. VIII. et XIV. per inon hos, ad quos ista aetate omnis eruditio et liturarum cultura restricta delitescebat, Sacrae

N. T. literae juxta austeriora ethicae et mysticae principia, quibus addicti erant, facile immutari seu interpolari poterant.

R γλ. Monachos medii aevi absque argumentis gravissimis ejusmodi impostumo accusare est Summa injuria eos afficere, et eorum operae ac studio, cui antiquitatis thesauros conservatos debemus, malas rePendere gratias. Ast missis hisce sequentia observamus: Cum illa aetate codicum numerus fere immensus adesset; cuin Versiones quam plurimaeeXStarent, et pleraeque N. Τ. partes in Patrum scriptis laterent:

Cis. Scaliger: Thesaurus temPomm .

155쪽

quis, quaeso, credat , tot Sacri textus monumenta ad unum omnia a monachis e toto terrarum orbe sollicite conquisita, et nemine pro usrenitente mutata esse seu interpolata γ Etiamsi vero colligi potuissent omnia, quis sibi persuadeat, monachos illos linguarum diversissimarum adeo fuisse gnaros, ut mutationes Suas etiam versionibus, quae in omnibus sere linguis exstabant, obtrudere possent γ Quodsi autem hoc praestando impares erant, interpolationem tentare quidem, non vero univerSalem efficere valebant. Conspirationem multorum monachorum diversis linguis utentium supponere absurdum foret tum ob diversam et non raro adversam eorum c0gitandi ac vivendi rationem ex historia notam, tum quia fraus multis cognita vix latuisset plures. Denique de quaestione nostra historica, utrum libri sacri integri ad nos pervenerint, nec ne, non e vanis conjecturi S, Sed

nonnisi e testimoniis fide dignis sententiam ferre licet. g. 97.

Sive argumentum librorum Ν. Τ., sive formam spectemus, nullum interpolationis stricte talis factae invenimus vestigium. Quod1. argumentum materiam) horum librorum attinet, hoc partim historicum est, partim didacticum. Si ab in parte historica mutatio quaedam essentialis esset effecta, vix abessent a libris nostris anachronismi et generatim talia, quae ab adjunctis temporis, locorum et personarum aliunde notis discordarent; non invenirentur defectus in historia Iesu et Apostolorum; aut cuncta, quae sive Christo ipsi, Sive Apostolis, Sive Singulis ecclesiis christianis minus honorifica videntur, essent deleta. Atqui nulla pugna cum adjunctis aevi apostolici deprehenditur coli. cap. I. de authentia); nullus apparet conatus supplendi defectus historicos in evangeliis et in actibus Aposti obvios, in quos tamen removendos maximam sollicitationum antiquis suisse inde discimus, quod hunc in finem peculiares libroS Suppositos eSSe ScimuS, V. g. EVangelium insantiae Jesu, acta Petri est. Porro Sinistra Judaeorum de Iesu judicia adhuedum leguntur in evangeliis nostris, et denique naevi ac defectus Apostolorum a Jesu reprehensi, et erroreS vitiaque ecclesiarum ab Apostolis severius castigata in nostris Sacri textus monumentis hodiedum reperiuntur. - In historico itaque argumento interpolatio stricte talis essecta non est. - Quodsi vero bin in argumento dogmatico essentialis effecta esset mutatio, haec vel ab orthodoxis vel ab heterodoxis esset suscepta. Heter0doxi nimirum Ν. Τ. libros principiis et placitis suis consormare conati essent; orthodoxi autem partim illos eliminassent vel saltem mitigassent locos, qui fidei catholicae contrarii esse, Saltem minus favere videbantur; partim addidissent, quae ad dogmata quaedam ecclesiae catholicae probanda in S. scriptura non sat clare inveniuntur. Jam vero ejusmodi mutationis, et quidem universalis ab hae vel illa parte

156쪽

effectae nullum ostendi potest vestigium. Haeresibus, quae inde ab aevo apostolico sunt enatae, libros no8tros minime savere, quisque praejudiciis non captus lubens concedet, uiade Sequitur. N. Τ. libros ab heterodoxis stricto Sensu nunquam esse interpolatos. Idem de orthodoxis aSSerendum; etenim loci, quibus primis saeculis quidam Offendebantur, v. g. ur. 13, 32. Luc. 19, 41., Pater major eSi me Jo. 14, 28., hodiedum in codicibi , editionibus, versionibus et citatis Patrum leguntur. Contra autem hodie adhuc in N. T. desiderantur effata sat clara ac mani&Sta, quibuS V. g. Sacramentum matrimonIi, processio Spiritus s. a Patre Filioque, dogma de purgatorio etc. directe et evidenter probaretur, licet ad ejusmodi locos vi insorendos Catholici adversariorum dubiis ae cavillationibus non parum sollicitarentur. Ex argumento itaque librorum Ν. T. interpolatio stricte talis probari nequit, potius contrarium inde edocemur. . Idem valet 2. de forma horum scrotorum. Nemo enim ad nostros usque dies demonstravit, nexum membrorum luc ibi aduo esSe perturbatum ut quaedam vel addita vel omissa Statuere cogamur; neque in ullo

loco dictio ita abhorret vel a stylo apostolico in genere, vel in Specie a cujusdam auctoris biblici scribendi ratione, ut aliena manus SeSecerto manifestet; potius quae ex hac parto integritati librorum N. T. unquam opposita sunt, ut ex introductione Speciali patebit, lino difficulter resutari ΡοSSunt. Quae cum ita sint, libris sacris N. T. integritas dogmatim jure et tuto tribuitur.

De axiopistia 88. Scriplarum N. T. g. 98.

Per αaesepiatiam tatelligimus eam referentia ad res νestras relati . nem eaeternam et clam conditionem ejus isternam, A c us veram distorum aut factorum indolem rise νων actyentiare non tantuPι PO&St, Sed resera etiam Duli, Mo quodammodo debet.

Ut ex hac definitione patet, duae sunt qualitates, quae in reserente, proinde etiam in Scriptore quovis, cui plenam habeamus fidem, recte requiruntur, nimirum dexteritas ut Sincuritas in cognoscendo non minus, quam in reserendo, et quamdiu de una vel altera non certo conStat, tamdiu fides narrantis vel auctoris libri, licet genuini et integri, magis minusve dubia est; dantur namque etiam Scriptores ignorantes et fallaceS. Disiti eo by Cooste

157쪽

Etsi jam ex fide ecclesiae romano-catholicae, unanimi Ss. Patrum consensu nixa, libros nostros biblicos inspiratos et dirinae auctoritatis esse infallibili certitudine constat, ita ut rite intellecti credendorum, agendorum ac sperandorum norma omni jure habeantur: tamen ad hanc ecclesiae doctrinam vindicandam et elariori in luce collocandam humana quoque Ss. auctorum N. T. axiopi Stia Sedulo examinanda et accurate probanda est. Hunc in finem demonstrabimus : N. T. auctores 1 gavisos esse non tantum occasione opportunissima, sed etiam 23 lacultate necessaria, cuncta, quae deScribunt, rite cogno- Mendi; eos etiam 33 omnem diligentiam in rebus, quas referunt, dijudicandis earumque natura examinanda adhibuisse; eosdem 43 in referendo quoque nullibi imperitia, incuria, negligentia aut quacunque ratione alia contra voluntatem Suam aliquid omisisse aut adjecisse, quod rerum indolem immutaret; eos denique M nulli bi scientes volentesque aliam rerum, quas reserunt, naturam repraesentasse, ac de qua ipsis perSuasissimum erat.

A) De dexteritate I. in cognoscendo.

g. 99.

Etenim N. Τ. auctores rerum, quas reserunt, aut testes fuerunt immediati, aut saltem cum talibus familiari88ime conversati. 1. Testes immediati erant a) s. Joannes, utpote qui individuo Christi consortio usus in scriptis suis doctrinae magistri nihil, uxhistoria paucissima refert, quae non ex autopSia haurire PotuiSSet. Idem valet di) de as. Petiro, Meobo et Iuda Apostolis. H S. Matthaeus saltem in longe pluribus relationum suarum partibus testis immediatus habendus est; nam omnia, quae praeter genealogiam, conceptionem et nativitatem Christi, Magorum adventum, fugam sacrae familiae in Aegyptum et reditum, infanticidium bethlehemiticum; praeter baptismum et praedicationem Joannis in deserto, historiam tentationis Jesu Christi ejusque transfigurationis in monte; praeter resuScitationem filiae Iairi et majorem partem passionis et apparitionum redivivi Domini; omnia, inquam, quae praeter haec reseri, ipse viderat audieratque. Nec minus Q s. Lucas eorum, quae in altera Act0rum Ap. parte inde a 16, 10. narrat, paucis taxceptis Spectator auditorque erat. Quod attinet 2. a. Moetthaeum in mox enumeratis evangelii fragmentis, item s. Lucam respectu evangelii et actorum App. usque ad 16, 10 , denique Marcum: utique et hi uorum, quae referunt et quorum immediati testes non erant, rite cognoscendorum opportunitate non carebant. Sic s. Matthaeus et s. Lucas genealogiam Josephi et Mariae

158쪽

i4 , o tabulis genealogicis, quae a Judaeis studiosissime servabantur; porro historiam de conceptione et nativitate Joannis B. et Jesu, de Magorum adventu, de fuga in Aegyptum, de infanticidio bethlehemitico, de coelesti pastorum visione etc. ex cognatorum Zachariae et Mariae Virginis narratione haurire non tantum poterant, Sed inde PotiuS, quam ex alio fonte revera etiam repetiisse dicendi Sunt; nam JoanneS matrem Christi in cruce mortui in domum Suam recepisse legitur Jo. 19, 27., et s. Lucas variis rutationibus, quaS c. 2. contignavit, haud temere adnotationem adjecit: Mariam, matrem JeS

haec illave alta mente reposita tenuisse diligenterque perpendi SSe 2, 19. 51.3. - S. Matthaeus praedicationi Joannis B. in deserto ipse lare interfuerat, cum Luc. 3, 12. disertis verbis adnotetur, portitores quoque ad Bapti Stam venisse; historiam tentationis Christi per diabolum, sicut reliqui Apostoli, a nemine, nisi a Jesu ipso, cetera autem Superius commemorata a testibus oculatis facile edoceri potuit, et quidem resuscitationem filiae Iairi et transfigurationem Christi in monte a Petro, Jacobo et Joanne, utriusque testibus; historiam eaptivitatis Christi ex iisdem, relationem vero de pasSione et morte Domini tum a Joanne, qui et hujus testis erat, tum ab aliquo eorum,

qui aut judex, aut minister seu apparitor, aut Spectator PraeSens, poStea vero ad Christum conversus erat; ex Act. enim 4, 36. et 6, 7.e0 0Scimus, brevi post effusionem Spiritus s. nonnullus levitas et magnam Sacerdotum turbam religionem chriStianam amplex0S eSSe. - S. Lucam res in evangelio ut in prima actorum Ap. parte narratas a testibus plena fide digni S, ut 1, 2. 3. ipSe a erit, probe cogno Scendi opportunitate gavisum eSse, nemo ejus itinerum cum S. Paulo, familiaris cum reliquis Apostolis et Christianis Palaestinensibus con- Sortii mem0r Serio negare ausit. Idem valet de S. Marco et S. Paulo.

Prior testante Aet. 12, 12. Hierosolymis habitaverat, ubi mater ejus domum habuit, in qua Christiani cultus divini causa convenire solebant praeterea Bamabae consobrinus erat, hujusque et s. Pauli per aliquod tempus socius; denique omni antiquitate c Sentiente s. Petri discipulus, comes et interpres, ita ut non posset non opportunissima gaudere occasione hauriendi e fontibus purissimis ea, quae de vita et doctrina Jesu Christi scripsit. - Quod vero S. Paulum attinet, facta Iesu, quae in epistolis ejus vera et cognita supponuntur potius, quam uberius detinuantur, rite cognosci ab eo poterunt obfrequens ac familiare cum Apostolis consortium, quod recta App. et ejus ipsius epistolae contestantur; doctrinam autem a se praedicatam nonnisi ex immediata Josu Christi revelatione repetit, quam, Si reVerucontigit, ut dubitare non licet, sontem esse limpidiSsimum, unde ee tiSSima cognitio hauriatur, nemo sanus inficias ibit.

Auctores itaque X. T. omnes, sive eorum, quae reserunt, teSteSimmediati fuerint, sive non, occasione Vera cognOScendi opportuni S-

Sima rese gavisos, prudenter dubitari nequit. Verum Apostoli etiam Disiligoo by Coosl

159쪽

g. 100.

Objectum principale, ad quod relationes Ν. T. auctorum re cari possunt, est triplex, nimirum facta, character et doctrina Iesu Christi; praeterea facta Christi denuo distinguenda sunt in ordinaria et supereaturalia; hinc ut thesis nostra omni ex parto dilucidetur et

clare demonstretur, ostendemus: Apostolos necessariis dotibus gavi-SOs esse tum ad sacta Jesu ordinaria et supernaturalia rite dijudicanda. tum ad characterem ejus probe cognoscendum, tum denique ad doctrinam recte intelligendam.

g. 101.

1. Factis et eventibus Ordinariis, qui in Ν. Τ. describuntur, rite cognoscendis Apostolos non fuisse impares, vix est, qui in dubium vocet, si quidem ad illud nihil requiritur nisi sanus sensus sanaque ratio, quas dotes 12 illis discipulis Iesu Christi e reliquorum caterva singulari actu electis et maxime familiaribus abjudicare plane ridiculum foret. ASt2. graVior est quaestio, an etiam eventus factaque Christi supernaturalia, quae describunt, rite dijudicando idonei fuerint γNon deSunt, qui hoc negent, sic argumentantes: Eventus Et facta Supereaturalia seu miracula sunt effectus, viribus naturae ordinariis et n0tis Superiores; ejusmodi jam vero effectus nonnisi ab eo recte dijudicari et cognosci possunt, qui omnes naturae vires legeSque perscrutatus est et plene perspectas habet. Atqui tantam legum Viriumque naturae cognitionem ne cultissimus quidem et rerum physicarum peritissimus si hi attribuet; naturae enim cognitio a nemine hucumue exhausta est, sed nova quotidie capit incrementa. QuodSi autem ne scientiae physicae gnari quidem eventus cujuSilam, qui leges viresque naturae cognitas transgredi videtur, competenteS

haberi possunt judices: quanto minus Apogtoli, piscatores aut portitores, nulla in disciplinis physicis institutione fruiti, eventuum ejusmodi judices idonei haberi possuntl Sic inter alios recenti SSima

aetate etiam Renan). Res . Praeter necesSitatem plena et perfecta legum viriumque naturae postulatur cognitio, ut justum fiat de certo eventu Supernaturali judicium; nam licet nondum exhausta sit virium legumque naturae cognitio, permultae tamen leges et vires ejus jam innotuerunt, eaeque tam certae ac manifestae, quae ab Omnibus agnoscantur; praeterea quid naturae vires ae leges huc usque cognitae eisicere non Valeant, omnibus adeo persuasum cst, ut, quidquid efficaciam

160쪽

earum ordinariam et certo cognitam superat, et tamen essicitur, quinalia naturae vis ordinaria adhibeatur, naturae phaenomenon ordinarium haberi jam a numine possit. Sic v. g. si exclusis aliis mediis physicis et ordinariis solo voluntatis decreto et voce humana lepro- Sum aut paralyticum sanitati repente r titutum, aut mortuum, qui jam in putredinem abierat, in vitam revocatum, aut maris tempeStatem sedatam quis videat: facile intelliget, etsi omnium naturae legum ac virium non habeat cognitionem, ad Se hic eventum, Vim Voci S humanae longe Superuntem, i. e. miraculum. Tulia autem sunt

miracula, quae in X. T. narrantur; proinde Apostoli illis rite cognoscendis idonei habendi sunt, licet scientiae physicae urti Sque medicae destituti essent c0gnitione. Objectio. Verum, dicunt, etiamsi concederemus, ApoStolos non obstante eruditionis amplioris desectu impares non fuisse justum de lactis Christi judicium furendo, hac in re tamen impediebantur certi SSima pereuasione, eum esse Messiani. Etenim reliquorum Judaeorum instar Messiam alium, nisi miraculis clarum sibi repraesentare non poterant, et vel ideo a dem ubique miracula exspectabant, ad Singula quorumvis eventuum adjuncta, quae naturalem eorundem indolem manifestassent, haud satis attendebant, et phant in excitata deluSi videre putabant, quae pronus non, aut alio, ac quo narrant, et quidem ordinario naturalique acta erant modo.

Resp. Jesum ab Apostolis Messiam habitum esse, verum quidem est; ast tum demum fides corum firma evasit, quum per manifesti S-sima miracula se talem exhibuisset; imo ne dein quidem Apostolos miracula Semper et ubique exspectasse, e pluribus N. T. locis patet. Quodsi enim liacce persuaSione phantasia eorum adeo sui SSet excitata, ut quaris occasione data a christo miracula patrari cuperent: certe post primam illam 5000 virorum cibationem Mi. 14,I5. Seqq.), quum huminum praesentium turba eadem cibi penuria laboraret, Jesum hortati essent, ut miraculum in panibus multiplicatis Semel jam editum repeteret; tantum vero abeSt, ut ejusmodi uterentur monito, ut potius dubii haesitarunt, unde in Solitudine tot conquiri po8Sent panes, qui tantae multitudini saturandae sufficerent. Quid Θquod Serius adhuc uidem sollicitudini indulserunt, cum ut. 16, b. seqq. lacu Genegareth trajecto ob verba Christi: is Cavete vobis a

fermento murisaeorum et Sadducaeorum existimarent, Se a magistro

argui, quod panes Secum sumere obliti hac re cibi penuriam sibi par Sent. Miraculorum adeo avidi certe hanc non admisissent Sollicitudinem, neque ad Vanitatem ejusdem OStendendam necessitas orta esset Christo, duplicem populi cibationem miraculosam in memoriam revocandi. Iidem Apostoli noctu lacum Tiberiadis trajicientes ac pericul0Sa narigatione utentes, quum quarta noctis vigilia quemdam undis inambulantem conspicerunt, de spectro potius, quam de deSuadveniente cogitarunt Mi. 14, 23. seqq.), qu0d fieri vix potuisset, Si Semper et ubique miracula a ChriSto patranda exspect Sent, idque eo minus, cum Jesu ipSo auctore mare Galilaeae noctu trajicerent, et cum ante paucas horas 5000 virorum quinque panibus et duobuspi Scibus ab eo saturata esse vidiSSent. Id ipsum elucet e nuta Ap

SEARCH

MENU NAVIGATION