Introductio in sacros novi testamenti libros historicocritica et apologetica edidit Gabriel Joannes B. Guntner

발행: 1863년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Ad fidem testi euidam habendam sincit quidem, si demonstratum fuerit, res ab illo Sic reserri, prouti evenerant; attamen axiopistia illius non parum fulcitur, Si interna narratorum probabilitas vel plane necessitas ostendi, Seu si probari poteSt, ea, quae referuntur, ς circumstantiis locorum, temporis et personarum non tantum non repugnare, Sed accurate potius consentire; vel planes ita cohaerere cum aliis eventibus manifestis ac certis, ut vel causae, vel effectus eorum haberi debeant; vel saltemo ita comparata esse, ut, nisi revera evenissent aut adfui Ssent, proprio marte fingi non potui SSent. Ad M Consentire N. Τ. libros in circumstantiis locorum, temporis ac pereonarum cum aliorum fide dignorum relationibus, jam cap. I. hujus sectionis demonstratum eSt.

Ad U Ut de factis ordinariis nihil dicamus, utpote qu0rum internam probabilitatem quisque concedit, ipsa etiam miracula hac

ex parte Sussicienter vindicari queunt. Etenim certum et mani&Stum eSt, magnum tam Judaeorum, quam ethnicorum numerum Per Apostolos ad religionem christianam esse converSum. Eventus hic explicari nequit, nisi cum supernaturalibus illis Christi et Apostolorum iactis in cau8arum nexu cogitetur. Longe plurimi namque illius aetatis homines sensualitati dediti vix tales erant, qui sola interna doctrinae Christi veritate ac praestantia agnita ad eam profitendam

coeco quodam impetu acti convolassent, et mores suos Suaque Studia ejus praeceptis e diametro opposita ad ejus normam correriSsent, praecipue cum nihil promitteret, quod sensui terreno arrideret. Eo minus ad bonorum quoruIncunque terrestrium, imo vitae ipsius jacturam faciendam adeo parati fuissent, qui solum terrena appetebant, et voluptatum sensualium studiis dediti erant, nisi adfuissent ejusmodi eventus supernaturales miracula), qui altioris potestatis Operationes non poterant non agnosci, Sensus hominum nondum plane obduratorum percellebant, originem coelestem doctrinae christianae luculenter probabant omnesque excitabant, quibus datum erat a Patre luminum, ut ad Deum, legis moralis auctorem justumque vindicem mentem elevarent, et ad animum in melius mutandum proni

redderentur.

Ad 6 Doctrina, quae in Ν Τ. libris continetur, et Jesu character, qualis describitur, ab auctoribus nostris fingi non potuit. Ded0ctrina conferantur, quae g. 103. diximus. - Quod attinet characterem Jesu, qualis in N. Τ. delineatur, et consilia totum genus hum num amplectentia, qualia Christo tribuuntur: haec a viris illiteratis, incultis Galilaeae piscatoribus, praejudiciis pluribus de Messia deditis, nequaquam inveniri poterant, idque eo minus, cum ne sapientissimi quidem antiquitatis legislatores et philosophi tam grandia

quam ceperint consilia; sed ad Summum nationem Suam respex Diuitiam by Cooste

172쪽

rint. Ν. Τ. auctores nonnisi ea, quae propriis oculis viderant, et ex diuturna observatione pedetentim bene cognoverant, vel ab aliis hujus rei probe gnaris didicerant, - nonnisi haec, inquam, delineando pares exstiterunt. Quare desus talis, qualem auctores nostri describunt, hierit, ita egerit docueritque necesse est, quia Secus Sic eum describere , talem eique soli proprium charaeterem nullo modo delineare potuissent.

De pugnis Uparentibus inter ineros N. T. Ructores et quomodo solvenda sint eis. Guntner: Hermeneutica bibl. 3. editi p. 108. Requentibus.

173쪽

PARS II.

ARTICULUS T.

I. Evangelium s. Matthaei. g. 111.

Evangeliorum nostrorum primum unanimi ecclesiae traditione adscribitur Matthaeo Apostolo. 3 Pauca vero de ejusdem historia innotuerunt. Judaeum natum eum fuisse, recte colligitur tum ex ejus familiari linguae hebraicae, librorum V. F. et rerum judaicarum cognitione, tum inde, quod a Christo in numerum Apostolorum est receptus c0ll. 10, 3. cum v. 5.). Antequam ab ipSo Jesu vocatus discipulus ejus factus esset, portitoris munere iungebatur Capharnaumi, alio nomine Levi appellatus sui. 9, 9. ur. 2, 14. , ubi Alphaei filius dicitur et Luc. 5, 27. 3. Matthaeum et Levi eundem fuisse virum, adjunctorum ostendit aequalitas. - Quum post suam Vocationem Christum, ejus discipulos multosque alios lautioribus epulis excipere potuerit, opibus haud destitutus suisse videtur. Praeter vocationem ejus et seriorem electionem in Apostolorum numerum et praeter nomen in Apostolorum catalogis consignatum de factis et satis Matthaei in N. T. nihil commemoratur, et jam inde colligere licet, ejusdem vocationem in tribus evangeliis narrari, quia evangelio scripto inter primos Christianos nomen sibi paravit. Ex illis, quae antiqui his notitiis adjungunt, vero maxime Similis est relatio Eusebii, qui consentientibus aliis pluribus dicit: HMa

thaeus quMem, quum primum Hebraeis praedio Are, illis, dum etiam ad σων os transgredi vellere, mangelium suum eas se sermone 3crietum tradidit, et quod pr sentiae suae deerat, illis, a quibus discedebat,3 -rδαιος respondet hebr. contracto e 'mq. donatus Nab. 12. 19. Esr. 10, 33. 37. , et diversum est nomen a m n a, donum Dei, et a 'nu. Terminatio at in nominibus Hebraeorum propriis admodum frequens est, ut Bartholmai, Alphai, Lebbai, Bartimui.

174쪽

Per scroturam componsaris. Quo terrarum abierit, cum nonnisi

recentiores et valde dissentientes adsint relationes, et vel ideo non satis fido dignae, definiri nequit. Alii ei populos assignant chaldaicos, alii Aethiopes. Juxta Clementem Al. Matthaeus ascesi austeriori deditus erat. IIeracleon eum m0do naturali diem obiisse dicit, alii in Arabia aut in Aethiopia martyrium passum uSSe tradutit. g. 112. '

A Matthaeo evangelium sn Palaestisa, et quidem pr0xime in

usum Judum heiatsenorum et audiae u- Palaestiaens, uni scriptum esse, praeter Eusebium I. c. plures antiquorum referunt. Quae relatio egregie confirmatur libri ipsius indole, Sive Spectetur ejus argumentum, Sive lingua, SiVe Sc0Ρus.1. Si amumentum Imrs consideretur, invenitur geneal0gia Jesu, in qua Joseplius e Davidis familia ortus esse ostenditur; in doctrina continuus adest respectus ad rabbinorum placita; sententiae inter

sectas et scholas Judaeorum controversae crebro commemorantur,

ut Pharisaeorum mores frequenter severiusque caStigantur; denique multi V. F. loci adseruntur. Quae omnia in libro lectoribus judaicis

destinato opportunissime, in opere autem ethnico-christianis scripto minus apte allata erant. - Desunt praeterea in evangelio noStro usui0di geographicae et topographicae adnotationes, rituum rerumque judaicarum expositiones vel Saltem designationeS n0minumque hebraicorum frequentiores uxplicationes, quales in reliquis evangeliis inveniuntur. Sic Marcus 7, 2. explicat, quid Sit rimanibus communibus monducareW; ibid. v. 11. quid Sit κοεων; 12, 42. quid λεπτα ὁ o; Ib, 42. quid reaeaσκευῆ. Lucas observat 24, 13. , quanto interVallo oppidum Emmaus, Act. 1, 12. mons Oliveti ab Hierosolymis distet; Nagareth et Capharnaum esse civitates Galilaeae 1, 26. 4, 31., Arimathaeam civitatem Judaeae 23,5 l. et al. Joannes nominibus hebraicis vel notissimis graecam adjungit explicationem, ut rabbi, Messias Euphas 1, 39. G. 43.; porro 11, 18. Bethaniae distantiam ab Hierosolymis definit; 2, 6. sex hydrias adpositas fuisse pro mure purgationis Iudaeorum animadvertit; 7, 3T. fusti encaeniorum diem octavum fuisse solennissimum innuit, et 19, ω. modum, quo Josephus ab Arimathaea et Nicodemus funus Christi pararunt, dudaeis usitatum fuisse dicit. Haec omnia tres reliqui evangelistae vix alia ex muruaddiderunt, nisi quia lectoribus eorum proximis ignota crant. Cum

eccl. III. 25. editionis Liimmer, Schamusiae 1861.

Cis. Apollonium M. Eus. h. o. 5, 18.; Εus. h. e. 3. 24. Iren. tav. haser. 3, 1. 1. Rusin. h. eces. 10, s. Socrat. h. e. 1, 19. Clem. Al. Strom. IV. s. Paedag. U. 1.

175쪽

jam s. Matthaeus talia omittat, ratio vix alia cogitari p0test, quam fuisse ea lectoribus illius primis domestica ac Proinde nota. Paucissimae in evangelio nostro obviae hebraicorum nominum et Verborum explicationes, veluti Immanuel 1. 23. et Eli, Eli lania Sabachinni 27, 46. sententiam nostram non evertunt, cum addi potuerint a graeco Matthaei interprete, qui nomen illud, ut proprium, ab Isaia adhibitum servare voluit, et Christi in cruce pendentis verba,

ne Sequentia ESSent obscura. pandere ea lingua debuit, qua erant prolata, et tum illud tum haec in usum lectorum graecorum graece explicare opportunum censuit. Frustra etiam opponeretur, a Matthaeo 22, 23. adnotari, Sadducaeos negasse moriuorum resurrectionem ἰ hoc enim omittere haud potuit, cum ipsis Palaestinensibus Sadducaeorum placita non ita c0gnita essent, ut Sententiae Pharisaeorum. Neque ' σοος 1, 21. huc pertinet, quia addita verba: HIpse enim Aa vum facies populum suum a peccatis eorum' nominis sesu rationem,

non vero explicationem continent.

2. Si verum est, quod antiqui unanimi consensu tradunt, Matthaeum hebrasce i. e. Syro-chaldaice Seu aramaice ScripSissu, non alios lectores proximos Supponere licet, nisi Palaestinenses, quibus haec dialectus vernacula erat et valde adamata scoli. Act. 21, 4 22, 2.).3. Si Matthaeo non aliud erat consilium, nisi, ut mox probabitur, demonstrare, Jesum uSse Memiam in V. F. promissum, idem

nonnisi de lectoribus proximis originis judaicae cogitari permittit. g. 113.

Evangelistae nostri non ad instar hodiernorum historicorum diplomatice accuratam adornant historiam; potius, dum doctrinam salutiferam a Christo praedicatam pro fine suo peculiari exponunt et mysteria regni divini pandunt, nonnisi picturae, imaginis vitae Jesu Christi adumbrationem exhibunt. In Specie vero Mutthaeus ad finem illum communem assequendum ea solum dicta, facta falaque

Iesu iussu sera cons0nare volust, quae demonstrarent, rictum e e Messsam per oracula I F. promissum, neque alsum esse exspectandum. Non pure historicum, neque more dogmaticum, sed historico-didacti cum esse hoc opus, et ad Scopum nominatum tendere, docuitum argumentum ejus, tum forma et occasio. 1. Quod aruumentum attinet, auctora, Jesum sistit e Davidis familia ortum se. 1.), miraculoso modo per Spiritum s. conceptum et a Virgine Bethlehemi natum sibi d. , per

Stellam exteris annunciatum, ex Aegypto revocatum et Nagarethae educatum c. 2.); per praecurSO rem prophetam in orbem introductum et eo ipso tempore publice progressum, quo Joannes II. maximam excitaverat MeSSiae exSpectationem μ. 3.3; quadraginta dierum

jejunio ad munus praeparatum c. 4.3; in Galilaea ignorantiae et mortis tenebras luminis clariSSimi instar pellentem 4, 12. seqq.); perspicuo, gravi et Suari docendi modo clarum et divina auctoritate

. 11

176쪽

munitum se. 5-7. ; miraculorum patratorem c. 8. M. ; parabolico dicendi genere et solvendis quaestionibus dissicillimis eminentem c. 13. 19, 16. Seqq. 22, 25. Seqq.); sutura praedicentem c. 12. c. 16.

g. 17. e. 24. c. 25. c. 27.); Satanae quoad moralem et physicam pote- Statem devictorem c. 4. c. 8. M.); Mose et Elia Superiorem c. 17.); regem, minime tamen politicum, Sed Spiritualem, qui morte Sua Vitam aeternam humano generi comparasset, judex vero aliquando cuilibet juxta opera esset redditurus, quemque nemo impune et Sine graviSsima auternae beatitatis jactura contemnere posSit. - Haec dum in evangelio suo collegit, Matthacus clarissime docuit, nec ullum characterem messianum in V. F. annunciatum a Jesu Christo abfuisse. Sc0pum hunc operis sui historico -didacticum clarius adhuc manifestat B frequentibus ejusdem generis observationibus suo nomine additis, iquibus lectores aperte monuit, cuncta, quae in Christo ab humanis ejusdem primordiis usque ad crucem evenerunt, GSe pro Sus talia, quae respondeant Oraculis per prophetas de Messia editis.

usmodi adnotationes adsunt 1, 22. 2, 5. 15. 17. 3, 3. 4, 14. 8, 17. 12, 17. 13, 35. 21, 4. 26, 56. 27, 9. Neque Sine ratione graviorio) Matthaeus ab initio evangelii sui Christum vocavit filum

Davidis, qui titulus inter solennes Messiae pertinet designationeS. 2. Relate ad formam evangelii, Matthaeus partitii neglecto dine chronologico materias ratione habita internae similitudinis frequenter conjungit; partim ea momenta historiae Jesu Christi accuratius pertractat, e quibus singuli charaetores messiani elucent et lectori conspiciendi praebentur. Illud e comparatione evangelii nostri cum illis Marci et Lucae, hoc e Sequentibus patet: M Orationem Christi montanam longiorem cc. 5. 6. et T. Recurate attulit; nam eandem integram codem tempore esse habitam inde patescit, quod Singulae fere partes praeclare cohaerent. Illud vix alio conSilio ab auctore nostro factum est, nisi ut ampliori Christi Sermone allato ostenderet, eum non tantum perspicuo, gravi Simulque suavi docendi modo, qualis Messiam, prophetarum maximum decebat, insigni modo cxcelluisse, Sed etiam divina auctoritate praecepisse ac decrevisSe cfr. 7, 28. . b) Apostolorum instructionem 10, 1 2. accuratius consignarit, quam Marcus 6, 7-11. et Lucas 9, 3-5., ut doceret, Chri Stum pro scientia sua divina fata discipulorum suorum futura habuisse

PerSpecta, eoSque ad destinationem Suam Sortemque breVi Secuturam

jam tum temporis attentos reddere voluisse, et eis dedisse praecepta legatis divinis omnino digna. o) Parabolas plures a Christo eadem occaSione propositas c. 13.

literis mandavit, ut pateret, Jesum hoc dicendi genere eminentem vaticinio prophetico respondi SSe Ris. 13, 35. . Q Severiorem Pharisaeorum ac legisperitorum increpationem

CD. v. g. Μt. 8, 14. 15. eum Vr. 1, 29. 30. et Luc. 1, 38. 39.; Mi. 12. I. Reqq. Cum in. 2, 23. seqq. et Luc. 6, 1. seqq.: Mi. 21, 12. seqq. cum in. 11, 11. u.; Mi. 21,1 22. cum in. 11 12. 28.

177쪽

e. 23. multo uberius quam Lucas nobis servavit, ut ostenderet, Christum jure suo messiano absque ullo hominum respectu et ab omni timore alienissimum esse uSum. . Denique e) vaticinium de Hierosolymorum excidio et mundi fine c. 24. et 25. adeo diligenter enarravit, ut doceret, Christum utrumque terribilem eventum judicii messiani manifestationem et consummationem, cum circumstantiis suis accuratissime habuisse cognitum. 3. Sententia de auctoris nostri consilio mox exposita multum roboris nanciscitur, si adbuncta quoque te foro, quo eVangelium scripsit, respiciantur. Tempore, quod Hierosolymorum eversioni propius erat, testibus Tacito, Suetonio et Josepho Fl. maxima vigebat inter Iudaeos exspectatio Messiae', qui eos a Romanorum jugo esset liberaturus. Etiam pseudoprophetae Surrexerant, qui hanc Spem in populo fovebant, eumque credulum maximis calamitatibus exposuerant , ita ut quisque prudens non posSet non praevidere, actum esse de Iudaeorum natione, nisi quis insanae, sanaticae et Simul contagiosae huic exspectationi mederetur. Quod fieri potuit firmiter et e fidenter demonstrando, Messiam a prophetis annunciatum in Jesu Christo jam advenisse, neque alium esse exspectandum, et quicunque se Messiam profiteretur aut spem venturi saceret, non esse, nisi populi seductorem. Cum jam scriptorum prudentium qui Sque adjuncta et indigentias proximorum lectorum suorum respicere S0leat: s. Matthaeus ipso illo tempore scribens non poterat non provocari ad tale opus exarandum, quo populareS Suos, vanis e0rum opinionibus refutatis, ad meliorem mentem reduceret, et a malis gravissimis

praeservaret. Idem ergo conritiam, quod argumentum et forma evan

sela docet, adjuncta quoque temporis sagitabant.

g. 114.

S. Matthaeus chronologiam in momentis tantum principalibus sequitur, plura Vero partim omittit, partim nulla temporis ratione habita ob internam similitudinem conjungit. Hinc etsi historiam infantiae Jesu excipit munus ejus publicum, dein ultimum iter hierosolymitanum, paSSi0, mora, Sepultura et resurrectio: termini tamen chronologici desunt, et formulis καὶ ἐγένετο, ε rem δέ, τπε, εν ἐκειί το ἡ μέμ3, ωρ δ, ἐν ἐκείνω r 9 γαχιρ p Scena Scenae, actio actioni adjungitur. Attamen in formula ano rora bis occurrente: 4, 17. et 16, 21. innuitur divisio evangelii primaria ab ipso auctore spectata. Quare Ι. pars 1, 1-1, 16. complectitur promium, et quidem 1) c. 1. et 2. evangelium infantiae 2 c. 3-4, 11. historiam inaugurationis Christi, 3) 4, 12-16. Redis electionem Capha inta, Π. pars 4, 17-16, 20. munus Jesu pubKcum qua doctoris, thaumaturo et fundatoris ecclesiae suae per electionem, Diuitiam by Cooste

178쪽

instructionem et ablegationem Apostolorum primam prim iisque promiSSionem. III. pars 16, 2l-28, 20. passionem, mortem et resurrectionem

Christi, et quidemo) 16, 21-26 , 35. praeparationem Apostolorum ad passionem,

iter ultimum hierosolymitanum et laeta dictaque in metropoli. h) 26, 36. - 1in. historiam ipsius paSSionis, morti8 et reSurrectionis Domini. I. In proemso 1. 1 4, 16.) narratur: c. i. ChriSti genealogia conceptio supernaturalis Josepho revelata; c. 2. Magorum adventu fuga Joseptii cum insante et matre in Aegyptum, insanticidium buthlehemiticum, sanctae familiae reditus in civitatem NaZareth; c. 3. Praecursoris Ioannis proditus et praedicatio, Christi solennis per bapti nium inauguratio; c. 4. discessio in desertum et tentatio devicta, denique sedis electio Capharnaumi. In parte II. 4, 17-16, 20.3 sistitur Jesus vocatis quatuor di cipulis totam Galilaeam peragrans, docendoque et sanando tantam saniam sibi parans 4, 17-25.), ut magna undique confluens adesset turba, cum orationem montanam haberet sec. 5 - 7.). Finita hac oratione et homine leproso in via sanato Jesus Capharnaumum redit, ibi centurionis servum paralyticum, Petri socrum subricitantem multoSque daemoniacus et alius aegrotos Sanat; trajiciens lacum procellam maris tranquillat; restitutis in regione Gadarenorum duobus daemoniacis c. 8.) iterum venit Capharnaumum, ubi paralytico Sanato Matthaeum portitorum vocat, Pharisaeorum criminationem, quod cum peccatoribus converaetur, reprimit, Joannis discipulis ad quaestionum de jejunio respondet; mulierem Sanguinis profluvio laborantem sanat, Jatri filiam mortuam resuscitat, duobus caecis et daemoniaco muto sanatis civitates Galilaeae pertransiens populum disceudi cupidum magistris idoneis et sufficientibus destitui conqueritur c. 9.); refertur prima duodecim Aposistorum emissio eorumque instructio sc. 1 h); resp0nSum Joannis B. legatis datum illiusque laudes adduntur; Jesus conqueritur ob incredulitatem quarumdam Galilaeae ei utatum et Patrem celebrat sc. 11.); defendit discipulos

ob spicas sabbato vulsas; manu arida sabbato sanata Pharisaeorum odium in se auget; caeco mutoque homine daemoniaco sanato a Pharisaeis unionis cum BeelZebul accusatus causam suam defendit; petentibus signum denegat, attamen promittit futurum; mater ejus et fratres adveniunt se. 12.3; ad lacum Gennesareth parabolas proponit , ad quaestionem discipulorum respondet et n0nnullas illarum explicat; in patriam suam venit et ibi contemnitur c. 13.3; cum famam suam ad Herodem Joanne jam occiso pervenisse cognoscit, in desertum abit et magnam hominum turbam miraculoso modo cibat; discipulis suis navigantibus super undas ambulans opem fert se. Id.); Pharisaeorum accusantium traditiones perstringit ; in confiniis Tyri et Sidonis daemoniacam. ad lacum Galilaeae multos aegrotos sanat et aliam populi multitudinem saturat c. i5.); Pharisaeis signum denegat, discipulos suos de cavendo Pharisaeorum et Sadducaeorum sermento monet - 16, 20.).

179쪽

In parte m. sectione I. 16, 21-26, 35. Iesus in regione Caesareae Philippi commorans ad quaestionem suam a Petro Messias Dei Filius, declaratur, Petro in ecclesia sua primatus dignitatem promittit et passionem suam ac mortem praedicit 16, 2l-ὶ; Sequitur transfiguratio, pueri lunatici sanatio, altera mortis et resurrectionis

Jesu praedictio, didrachma solvitur se. 17.); discipuli de ambitione

et de Scandalis monentur; parabola de ove perdita pros initur; c0 rectionis fraternae modus ostenditur, indulgentia continuata commendatur et parabola de servo conservi sui non miserto illustratur

c. 18. : Jesus e Galilaea in Judaeam prosectus propositam a Pharisaeis quaestionem de divortio solvit; parvulis benedicit, divitem juvenem edocet; aSseclis suis praemia promittit c. 19.), idque parabola de operariis in vinea illustrat; Hierosolymam petens Apostolis mortem Suam praedicit; ad vanam filiorum Zebedaei petitionem respondet; ad urbem Jericho duos coecos sanat c. 20.); Hierosolymis proximus asinam cum pullo sibi adduci jubet; solenniter Hierosolymam ingreditur, templi profanatores expellit: Pharisaeis indignantibus respondet: Bethaniam abit; altera die mane Hierosolymam revertens ficui in via maledicit; in urbe quaestioni principum Sacerdotum et Seniorum populi aliam opponit; parabolam de duobus filiis et do vinitoribus persidis proponit; principes sacerdotum et Pharisaei offensi eum c0mprehendere non audent c. 21.); Jesus addit aliam parabolam de invitatis ad nuptias; ad interrogationem decensu S0lvendo et ad quaestionem Sadducaeorum de vitae futuras conditione respondet; quod mandatum legis sit maximum legis doctori ostendit, et de Messia Davidis filio quaestionem proponit c. 22.); severiori oratione Pharisaeorum ac legisperitorum indolem et mores castigat c. 23.3; Sedens in monte Olivarum de templi excidio, de mundi fine et de judicio extremo loquitur c. 24. et 25.). Synodrium consilia init de desii perdendo; Jesus Bethaniae in domo Simonis a muliere ungitur ejusque lactum laudat; Judas synedrorum consilia se adjuturum promittit; Christus sacram coenam celebrat 26,1-35. In sectione 2. 26, 3 fin. Jesus ex urbe egressus in horto a Iuda adversariis proditur, inde ad Caipham, postea ad Pilatum ducitur , et ab eo mortis sententia confirmata in crucem agitur mortuusque a Nicodemo et Josepho sepelitur, sepulchrum obsignatur et custoditur se. 27.); prima die hebdomadis angelus lapidem ab ostio

monumenti revolvit, et resurrecti0nem ejus mulieribus ad sepulchrum annunciat, illae discedentes a Domino redivivo salutantur; in Galilaea undecim Apostolis Se praebet conspiciendum, eosque in univereum terrarum orbem evangelii praecones abire jubet c. 28. . S. Matthaei evangelium, licet historiae non accuratius teneat filum, magna arte diSpositum et compositum invenitur; nam dum in proemio nonnisi ea narrantur, quae ratione habita lectorum originis judaicae portuna videbantur: c. 5. et G. Jesu ostenditur sapientia in docendo; c. 8. 9. potentia in operando; c. 10. providentia in instruendo legatos; c. 11. 12. prudentia in respondendo; c. 13. dexteritas in proponendo

180쪽

parabolas; c. 14. 15. dominium in rerum naturam; c. 16. 17. natura divina in profitendo et apparendo etc.

g. 115.

Evangelii nostri auctorem esse Matthaeum Apostolum, test, monia antiquitate, numero et fide gravissima ostendunt. Sic, ut de aliis taceamus, evangelium hoc in omnibuS antiquis sacrorum librorum catalogis primum n0minatur, et in omnibus antiquis versionibus primum legitur. Testimoniorum externorum pondus sentientes rationalistarum plures noStra aetate λ argumentis internis innixi dubia diversa de authentia evangelii hujus moVerunt, aut genuinitatem ejus plane negarunt. Et quidem 1. dicunt: Apostolo, perpetuo Jesu comiti, non eonveniunt relationes justo simpliciores, nimis generaleS, circumstantiis non dete minatae, vividitate destitutae, quibus evangelium primum longe inserius est secundo et tertio; produnt potius auctorem, qui, cum non esset testis rerum geStarum, e Seriori hausit traditione, in qua narratio plenior et vividior transiit in simpliciorem, quia adjuncta singula oblivioni jam erant tradita. CD. v. g. Mi. 8, 5-13. eum Luc. 7, 1-10.; ut. 8, 28. Seqq. cum Hr. 5,1-20. et Luc. 8, 26 9.; ut. 9, 1 26. cum Vr. 5, 22 3. et Luc. 8, 41 6.)2. Sermones breviore8, quos Jesus diverSis occasionibus habuit ab auctore congeruntur in oration longioreS, V. g. c. 6-7.; c. 10. c. 13.; c. 23. , hocque errorem commisSum Supponit, qualis adscribi nequit Apostolo. 3. Etiam facta auctor alieno loco inserit, sicque ignorantiam Suam prodit; V. g. templi purgati0nem c. 21., ultimam coenam Jesu

c. 26.4. Auctor primi evangelii ignarum Se manifestat rerum memoratu dignissimarum, quas ApoStolus scire debebat; non resert v. g. Lagari resuscitationem, apparitiones Jesu Hierosolymis saetaS, Meensionem Christi in coelum; imo, quod magni momenti est, itinera Jesu Hierosolymam ad sesta diversa omittit, et ejus activitatem usque ad pascha ultimum ad Galilaeam restringit. Si igitur Joannis relatio de priore Jesu HieroSolymis acti ritate vera est, narratio evangelii primi falsa invenitur, ejusque auctor eSSe nequit APOStoluS. 5. Auctorem plurium eventuum accuratiorem non habuisse cognitionem, inde quoque probatur, quod propriis combinationibus historicis indulget, haud raro Seductus V. T. locis. Sic 21, 2. Mellum, quo Solo Jesus uti potuit, ob Zach. 9, 9. mutat in asinam et pullum. 6. In primo evangelio plures eventus mythice exornati sunt, facta aut dicta duplicata, varia assimilata. Sic v. g. quod attinet primum, 27, 52. 53. narratio occurrit, quae indole Sua apocryphorum

SEARCH

MENU NAVIGATION