Reverendissimi P. Francisci Bordoni ... Opus posthumum, Consistens in diversis meditationibus, ordine contexto super miraculorum essentiam, & qualitatem; quo facilius aperitur aditus ad beatificationem, & canonizationem servorum Dei,... Hac enim in l

발행: 1703년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1 o 6 F. Francisci Bordoni

in instanti operatur. Vide Μω

Quod si aliquando opus mira.cutolum integia non exit in in. stanti, sed successive contingit, hoc non provenit ex parte Dei operantis, sed ex parte creaturae, I 6 cire quam fit operatio ; quae cum non sit bene disposita ad reei. piendam in instanti integram sonitatem, ut accidit illi coeco ut

suprὶ dixi, Deus sic successivo

operando accommodat se dispositioni subjecti, secundum cujus

fidem Canitatem tribuere intendit. Colligitur hinc, tunc sanit a. tem non esse miraculose acquisitam, quando infirmus paulatim,& successive disponitur ad rece.ptionem sanitatis ; tunc enim

Deus , ut auctor naturae concurrit cum causis secundis, cum qui. bus naturaliter tantum operatur,& nullum facit miraculum. Quinta conditio est , ut sana- tu faciat aliquod opus, per quod probetur aquisita sanitas cum enim haee sit affectio bona secundum naturam intus consistens in animali , necesse est , quod eκ- teritis pateat per aliquem sui essectum operationis , nam ut dixi initio hujus meditationis, sicut infirmitas ita debilitat corpus, ut non possit uti suis actionisus, ita

valetudo contraria morbo corro

borat cor pias ad exereendas suas operationes , ergo sanatus debet exercere Operationes, quas face. re non poterat, dum erat infirmus, ut ea depulsa, appareat s a. nus. Hi ne fit, quod Christus sanatis per ipsun praecipiebat, ut facerent aliquid, per quod ostendebatur sanitas miraculose ressi tuta ; nam puellae resuscitatae, Lu. car s. 34. iussit manducare; alteri filio viduae praecepit loqui; languido sanato dixit, ut tolleret grabatum suum. Claudus 1 Petro sanatus Ach. a. stabat, & ambulabat. Sexta conditio est , quod sanitas miraeulose obtenta tunc dicitatur , cum infirmus , invocationae

Dei, seu sanctorum , in instanti

perfectam acquirit sanitatem ; erihujusmodi enim praevia invoca. tione sanctorum cognoscit sanatio miraculosa, sine qua talis non esset nec agnosceretur. Hic est: pius omnium fidelium usus, uti a suis necessitatibus , & infirmitatibus recurrant ad Deum , α sanctos illius , quorum interces sione Deus hominibus multa corusert beneficia, tum corporis . tum animae. Id totum colligitur ex sacris literis, Matib. 7. 7. Petite, o dabitur υobis s quaerite , Ο mvenietis λ Pulsate, o aperietur υ ML. cap. LI. 0. dicitur: Et omnia quaecunque petieritis in oratione er

dentes accipietis. Deus igitur invitat nos ad petendum aliquid nobis utile, quod etiam in miraculis verificatur, quia infirmi Christum invocabant, ut illis sanitatem concederet, & exaudiebantur, ut legitur Matth. 9. 27. draduobus caecis ad Christum clamantibus : Miserere nostri Filii Diaυid. Homines Bethlaidae, ut

habetur Marci X. χχ. rogabant Christum, ut caecum illuminaret. Mulier Chananea, Matth. I. 22. clamabat, & enixe Christum deprecabatur, ut sanaret filia in suam a Spiritu immundo Vexatam. Martha rogabat Dominum. Ioan.

ι. 22. ut poposceret a Deo resurrectionem Laetari fratris sui. Infirmi ergo , aut ejus parentes

132쪽

rogant Deum, aut ejus sanctos Pro eorum sanitate, ut ex his praeviis orationibus, clamoribus, Planctis, & deprecationibus 'secuta sanitas cognoscatur ut miraculosa procedere a Deo. , 37 In processu autem constare

debet de hujusmodi invocationi-hus , & orationibus in terminis, ad quemnam sanctorum directae fuerint, & erius Ecclesiae sit san.ctus,& hoc in savorem eorum, qui praetendunt miraculum se

ctum fuisse ad utilitatem propriae Ecclesiae ; & imago deseribenda est in actis cum suis circunstantiis: Nomen item Beatae Mariae Virginis eum sua denominatio. ne , an sit de Rosario , de Carmine, de immaeulata Conceptio. ne I miracula enim desumun tur ab hujusmodi denominati nibus . t , ' Quaeres N. An miracula sanitatis contingere possint sine in. vocatione sanctorum 18 Amrmativ8 , in in probationem hujus produco miraculum rectificati a Petro Act. I. qui ne. minem in voeaverat ad sui sal u. tem , ut colligitur illis verbis dii, 9 Intuens autem in eum Petrus cum yoahme dixit: Respice in nos, axilis intendebat in eos, sperans se alis quid accepturum ab eis. Petrus amrem dixit: Argentum , o aurum non est retibi, Mad autem babeo Metibi do. In nomine Pesu Cissi Nixareni surge , o ambula , cI a'

prebensa ejus manu dextra, allevivit eum, o prorsiu consolidatae suut bases fas, o plantae. Ex conis textu horum verborum colligitur, claudum nihil aliud ab Apo. stolo petiisse , nisi eleemosinam. sperans se aliquid accepturum ab eis, nullo modo sanitatem , quam tamen illi contulit summus Pon. ii seκ. Quaeres 3. An contra propriam: voluntatem infirmus sanari possit miraeuloia dio α Affirmative, quia Deus in

suis operibus a nobis non depen

det , sed nos ab illo; ergo potest

nullantem sanare. Produco exem.

plum in confirmationem hujus responsionis, relatum la Sigiberto, & Petro de Natalib. in tran- .latione S. Martini: Erant eo tempore duo mendiei sibi vi

ctum ostiatim quaeritantes, quo rum unus erat claudus, seu atractus , alter caecus , audientesai fieri processionem in honorem Sancti Martini cum suis sacris

Reliquiis, deliberarunt non tranasire per eam viam, per quam solemniter deserendae erant sancti Reliquiae, ut hac ratione non liberarentur a suis infirmitatibus, dicentes inter se, magis expedi re illis talem ducere vitam in mendicitate infirmis, quam ii. beraria suis morbis, propter quos

multas inveniebant eleemosinas, nolentes tamen, aliter Deo disponente propter merita D. Mar.

tini, incidunt in processionem,& statim ambo liberati sunt .uamvis aegreferentes tam grane benefietum sanitatis a Deo col. latum illis, meritis beati Marti ni ; dicebant enim, heu nos miseros, deficiet nobis deinceps victus, & vestitus, dum laboribus assueti non sumus. , Quaeres 4. An Medicus, &Chirurgus super incurabilivitate mali sint examinandi λ. 22 α Assirmativd, quia eorum est officium judieare de infirmitate,& de vulneribus, & nullus alius ab illis potest melius scire qua-o a litatem

133쪽

m 8 F. Francisci Bordoni

litatem moriarum,& illis credendum est; cuilibet enim experto in sua arte credendum est , Septi ma, Ede statu ho quando igitur Medicus judicat morbum esse in curabilem remediis humanis, 13& nihilominus, infirmum esse lais

natum, is effectus tam mira cuialosus tribuendus est Deo , qui

aegrotum ex meritis Sanctorum sanavit. Confirmatur miraculo

per S. Blasium operato in eo , qui desperata a medicis ianitate, spina saucibus transuersa inhaereno te, animam agebat ; in quo casu vides, quod medici deposuerunt, puerum non posse liberari ope humana, dus ejus sis itas desperabatur. Pari ratione salus S. Monaventurae, dum puer erat, jussi. cio medicorum periclitabatur hinmanis remediis inefficacibus , quam ideo miraculose ejus matera Deo obtinuit; quod suit in Llium suae vocationis ad religi,

nem Minorum, voto per matrem

nuncupato pro illo, quod si filium

sanum recuperaret, ipsum perpetuo devoveret S. Francisco , cu jus auxilium imploraverat. P

tet id etiam in muliere, quaestu. xum sanguinis patiebatur, S ejus infirmitas erat incurabilis te illis monio medicorum , quibus d derat omnem suam substantiam,& non potuerunt eam liberare.

Demum medici adhibentur intestificandis impedimentis matrimonii circa frigidos cap. Ex literis, cap. Fraternitatis , de frigid. ergo & in probandis miraculis

eκ sanitate , cum non minori diligentia in velliganda st νeritas in miraculis, quam existentia rea. lis impedimenti in matrimonio. Quaeres 3. An aliquod temporis spatium intercedere u .

beat inter remedium applicatum infirmo, & sanitate in

recuperatam, ut cognoscatur

miraculum non esse effectum

medicinae λα. Nullum spatium temporis

necessario intercedere debet inter sumptionem medicinae,& suta sequens miraculum , quod talo eo evidentius , & clarilis cognoscitur, quo magis immediate ie-quitur receptum remedium. Ratio est, quia miraculum sanitatis cognoscitur ex eo , quod sanitast in instanti ,& subito recuperatur medicina autem non statim ac recepta est, operatur sanitatem, sed lue cessive repellendo malos

humores , & dii ponendo sula cium ad formam sanitatis; eris uando quis posξ receptam in icingm, vel aliud remedium applicatum , statim sanatur, Ggnum est evidens, effectum si nitatis non provenire a medicina, dum non potest in instanti operari, sed tantum successivd, sed aliunde, nempe a Deo, cujus proprium est operari in inflanti. Ex his insertur, eum, qui immediat8 post receptam medicunam statim sanatur, sanitatem miraculose recuperasse, ει magis id evidenter constare in eo, quam in alio, qui hodie recepit rem dium, & cras sanatur; eis enim aliqualis ratio tribuendi causam sanitatis magis medicinae, exsuccessione operationis, quam Deo, qui supernaturaliter suceessivo non operatur, sed in instanti . Nihilominus haec ratio tollitur , quando constat intermedio tempore medicinam nihil operatam

esse infirmo, qui sequenti die acquisivit subito sanitate; ident nimiraculo tribuendum est ex illa

Corale

134쪽

De Miraculis

instantanea sanatione. Quaeres 6. An pallor, cicatrix,

debilitas, fit alii desectus ab infirmitate rei hi poti receptam

sanitatem tollant rationem mira.culi.

. .. . ... . quia mi ' 'l' '

in eo consistit, ut Dei ope spe elati sanitas tota simul in instam ii recuperetur ; sed sic recuperari potest, remanentibus illis deis. Qibus ; ad perfectam enim sani tatem suificit, quod corpus m. ponatur in statu tali, ut possit

obire suas actiones, quas o Perari poterat, antequIm incideret in morbum; eas autem effieere potest, remanentibus illis signis ;ergo haec non tollunt rationem miraculi. Ita Conteior. de Canais

Rota in Diat. S. R. munias pana. ari s in Relat. F. Caroli par. 3. Vers. Et licet, in Retit B Corsi. ni par. a. 6 4. Vers quod tamen, de imbocilIitate, & ussitudine. In Relat. S. Teresiae, de rumore,&. duritie relictis in sanato ; de cicatrice remanente posst vulnus, in Relat. s. Romundi, o RCora fini. Confirmantur praedicta, quia sanitas naturaliter aqcuiritur, re manentibus adhue illis signis , quae non impediunt exercitium operationum corporis fani ; ergo& miraculose obtineri potest , non obstantibus illis signis, cum ipsam infirmitatem non consti. tuant. sed ad illam sequuntur.

litiae Regis Syriae, ut legitur 4. Reg. cap 3 ob merita Elisei Pro. phetae a Deo mundatus fuit impra, ita persectissime, ut nullum remanserit signum hujus morbi, nam num. r4. dicitur: Ustituta es caro ejus, sicut caro pueri par

si o mandatus est . Ergo ad verum miraculum necesse et , quod non solum tollatur infirmitas, sed etiam illius signa. u. Quod cum lepra sit quoddam genus morbi galici obducens curem deformi crusta , na. scens ex atrabili . & vehementi pruritu corpus inficit, mirum non est, carnem leprosi in cuti tantum crustatam,&deformem miraculose restitui, ut caro pueri vibdeatur, quia sanatio ejus consistit in destructione ejus deformit iis , quae exterius apparet; ideo haec tollenda omnino est,& con sequent8r nullum illius vestigium remanere debet, quia aliter non esset ablata lepra , nee leprosus ab ea mundatus. In aliis vero morbis signa ab illis distinguuntur; ideo io eis miraculum con sistit in destructione morbi per aequisitionem persectae sanitatis, te manentibus signis , quae non sunt de ratione infirmitatis. Restituta ergo fuit caro Naaman si.

itit in morbo exterius sensibiliter a P rente; ergo necessε est, ut leprosus ita convalescat, ut nullum appareat signum, quae est liniamet lepra visa. Collige hine, solos leprosos,& non alios diversis infirmitatibus vexatos, dici per actum mundationis sanatos, quia soli leprosi illa exteriori mundatione ad instar ablutionis indugent. Alii vero potius interiori expurgatione sanantur, quia morbus intus latet. Quaeres 7. An post invocationem Sancti, seu divini auxilii per infirmum, vel ejus parentes factam debeat statim sequi sanitas, ut dicatur mu

135쪽

T Io F. Francisci Bordoni

M. Negativἐ, sed lassicit, quod

sequatur miraculosa sanitas , po sito quovis spatio temporis inter invocationem, & effectum; quia invocatio etiam instantet facta lapius non cogit Deum ad secten dum beneficium , qui ab invocae., tione non pendet in faciendo mi. raculum Confirmatur, quia mul. ti petunt beneficium sanitatis,&illud non obtinent, nisi post lon. gum tempus, ut patet in langui. do Piscinae, qui per triginta octo perseveravit in petitione sanitatis. Uide aliud miraculum de diutura

nitate petitionis. Μedit. Σ. num. 36.

Quaeres 8. An in probandis

miraculis ex sanitate excludendae sint omnes caulae se. cundae P ' .αI Assirinaliud, quia eum mi racula non praelumantur, sed pro tanda sint esse a solo Deo ex meritis sanctorum , consequenter excludenda est omnis causa si cunda, a qua possit esse essectus; nam si causa secunda locum ha. beat in sanitate, jam sanatio non est miraculosa , sed naturalis . Causa autem secunda est, vel re. medium, seu medicina, vel vana observantia, & superstitiosa me.

dicatio. Remedium autem cen. setur exclusum, quando ex gravi infirmitate statim , & incon.

tinenti transit aegrotans ad sani. talem ex invocatione Dei, aut

ejus sanctorum, quia per instantaneam sanat ionem excludi.tur operatio medicinae , quae

non in instanti, sed tantua successive operatur. Ars diabo. hea centetur exclusa, quando infirmus nullum adhibuit medium vanum, & inutile ad procuran.

dam sanitatem, & qui sunt de

domo non probantur malae vitae,&superstitiosi. '

Quaeres 9. An miraculum frunitatis aliquando continsat cum dolore , ix cruciatu elus,

qui sanatur 28 ff. Contingere posse, ut priniatur de puero Marci M vexat spiritu immundo surdo, ix mineo, qui, Domino jubente, multum amixit obsessum, dum ab eo exivit, quem quasi mortuum reliquit. In vita S Franeisci qui dam attractus in sua liberatione passus est, quia eius ossa, multis audientibus , insonuerunt , velut cum Iligna scea franguntur, ut refert. A bidac tu ca'. Nec mirum in. q. S. uum. 9. multis alus relatis per Cometiri de Canaia

go , sive alius motus licet natu. resis interveniens non tollit rationem miraculi. Quaeres ro. An remedium aliis. quod adhibitum tollat ratio nem miraculi λχρ α Negaliud, quando illud me.

dium ad Libitum revera non est

medicamentum proportionatum malo tollendo, nam tale medium

remedium non est , sed condicio

praevia, sine qua non sanat Deus.

Et id patet in multis exemplis, nam Naaman Princeps militiae Regis Syriae miraculose sanatus

fuit a lepra , licet Eliseus illum miserit ad lavandum septies in

Iordane, ut legitur 4. Reg. F. 4

Idem Eliseus ibidem cap. 4. incubuit super puerum jam mortuum,& sie illum a mortuis resuscitavit. Et Christus linivit oculos coeci ex sputo,& hae ratione illi restituit visum. Ita aliis ei tatis

Conteior. Ista ergo sunt quaedam praeviae dispositiones, non remedia

136쪽

De Miraculis. ij II

dis ad sanitatem ordinata , per quaS cognoscitur in miraculis es se causam moralem , & meritoriam miraculi ille servus Dei', quid alitῆr operatur, ad cujus Opera .rionis positionem Deus facit mi

raculum. Et de his dispositionia lud,sind quibus miracula a Deo

non fiunt, egi Medit. 2. num. 23. . 34. & 64.

Quaeres it. An censendum sit miraculum , de quo constat repentina sanatio , si posteat reincidat in eundem , vel 3I . alium morbum p Pοφὰ idest de proximo, post unum, aut alterum diem.

x. Assirmativὰ , quia si tale jam judicatum est per Thologo

& peritos , subsequens morbus .ejusdem, vel alterius speciei non tollit veritatem praecedentis miraculi. de quo iam constat. Et id confirmatur eκemplo S. Petronillae, de qua legitur in eius secunda lectione ai. Maii. Eam surgere serii ὸ lecto, o convivis ministrare, quae paulis post in eundem morbum meridit. Ita Molses. cons. 46. n. 58. cum Pan vin. Casteli & aliis

apud Coniel.cam i p. n.2 1.ubi n23. refert in contrarium argumentum

Barioli ini. Maritus ff. Locati nu. 31 4.quod in dubio infirmitas de

proximo reversa praesumitur exprima causa procedere. adeo quod medico non debetur salarium &c. Respondet i pse Conteior. procedere objectionem , quando sanitas attenditur secundum cursum naturae, non in casu supernaturali, in quo constat clare de effectu, licet causa sit occulta , quod est proprium miraculorum secun dum Theologos cum D. Thoma

Quaeres Ιχ. An in dubio sanita. tat Is recuperatae sit ne mira. raculum, an gratia , quid concludendum

33 κ . Esse solum gratiam, quia in

dubiis tutior pars est eligenda, tuatius est autem assererenifestum esse gratiosum, quIm miraculosum, dum ex una parte constat, illum sanitatis eflectum totaliter non procedere 1 causa secunda , nec totaliter k prima, sed aliqua ratione misceri ex ambabus, habito rei pectu ad merita sancti, cujus imploratum fuit auκilium ; & id accidit, quando aegrotus non statim sanatur, sed successive, &citius, quam eisset, si sanctus non suisset invocatus pro infirmo. 34 Quaeres 33. Quomodo cogno scatur quis liberatus a malo

caduco nuncupata epilepsa Eil autem morbus caducus mala assectio, qua totius corporis membra, & partes con- . trahuntur, suspento cerebro, mente alienata patientis. Pro. Venit autem ex humore malin conteo , seu atra bili extinberante circa cerebrum ; &antequam hominem primo inficiat , ὀ cerebro aliquid hujusmodi humoris descendit,& linguam ita comprimit ut patiens aliquantisper nequeat illam solvere, & post aliquot dies in membris incipit convulsio , & contractio

modo ex una parte, modo ex alia . Id observatum fuit in sacerdote annorum quinquaginta, qui primo caepit cadmre in principio Lunae Iulii, &pluries cecidit , seu se contraxit erat enim in lecto spatio sex horarum ab una

ad alteram convulsionem. De hoc morbo agitur cap. Com

muni.

137쪽

II 2 F. Francisci Bordoni

munitera. dist. 33. & cap. I.& a. 7. q. a. ubi, qui frequen. ter cadunt, suspenduntur imb nisterio altaris, imo sunt irre. gulares ad ordines, & dignita, tes , ex praedictis textibus,

. & aliis adauctis a Sayro lib. 6.r de censur. cap. 9. num. 1i. 39r Et in meo ordine interdicitur horum receptio ad habitum religionis cap. 8. Regulae. Vincant hunc morbum Cadu.cum, quia facit hominem ca.dere . Comitialem appellant quia suspendebantur comitia, quando quis cum aliis congregatis cadebat. Herculeum dicunt, quia fertur eo primum laborasse Herculem. Epdepsiam demum nominant, quia convelit, & contrahit membra , & partes hominis cru

v. Dissicile est scire , an quis

dicatur liberatus ab hoc malo, quia continue non durat, sed interpoliatis temporibus venit, &recedit. Quare si quis invocato Sanctorum auxilio , per annum 4

integrum non caderet, cum an

te, saepius singulis annis cecidisset, dici potest miraculose liberatus, quia tale temporis spatium videtur excedere cutium hujus morbi, ac proinde divina virtute cessasse. Quaeres I 4..Quomodb quis di. catur liberatus miraculosὰ a

autem parali sis resolutio ne vorum in altera tantum parte corporis. Apoplexia vero est resolutio nervorum in omni parte corporiss vocatur etiam stupesectio nervorum totius corporis cum privatione sen.

sus , & motus. Atque haec sud dubio reddit personam

ineptam ad quascunque opinrationes , ac proindὰ irreguis larem ad ordines,& dignit tes, secundlim omnes Can nistas cum Myro lib. 6. cap.

α Censetur quis miraculose luberatus , quando sanitatem post divinum auκilium invocatum per sectὰ recuperat, dum constat an te a fuisse inutilem ad humanas

actiones, ita quod constat, eum uti suis membris , & sensibus,

quos antea adhibere non poterat,

abjecto omni timore,& stupore, ac si nunquam tali morbo laborasset. Christus tres paraliticos si navit, de quibus dixi Medit. 3.num. 34. Quorum miraculosa fanatio probata fuit, dum praec pit, illos aliquid facere, quod e sicere non poterant, dum erant infirmi ; nam tulerunt grabata sua , & ambulaverunt domum

suam.

Quaeres is. Quomodo constet, uem miraculose liberatumuisse ab hydropisia λ Est autem intumescentia corporis ex humore aqueo causata. Tripli eis est generis; prima vocatur

timpanites, quando scilicet corpus est magis inflatum Vento, quam aqua , & pubsatum instar limpani sonum edit. Secunda dicitur Ascites

proveniens ex alimentis in aquam conversis inclusam inter intestina, & peritonarum quasi in utre. Tertia appella. tur Leucothegmatia proveniens ex partibus solidis in aquam conversis reddentem corpus pallidum. Ita Celsus lib. I. cap. 21. Haec tertia species, quae vocatur etiam Hi.

sposarcha

138쪽

. il sposarcha ex sententia medi. corum est quasi incurabilis ρι quia partes solidae paulatimi resoluuntur in eum humo

. rem, & non restaurantur ,

ideo morbus fit incurabilis . - Secunda est curabilis , quia

per ipsam non destruit suba Ga stantia aliti, sed tantum alia, mentum, quod reparari poatest. Prima facilius curatur,

cum sis ventus, & aqua sub cute turgescens. '4i - 8L Cognoscitur depulsa mira eulose hydropisia , quando fecinseratur lanitas, maxime quando est secundae, & tertiae speciei propter earum sere in curabilitatem praesertim tertiae ἔ primae vero spe Elei si accidat sanatici in instanti posito divino auxilio. Sublata erigo intumescentia sine medicina ex meriti alicvjus sancti, mira Culum est, quia apparet micabilis effectus, & non causa ,, quae est

oeculta, nempe ipse Deus. ' Quperes i6. De imiraculosa li beratione; a: lepra ρ Lepra est a speciei scabiei, cutem reddens erustatam , de desermem, pro. venie ex . atra bili vehe. menter morens ad pruritum. Si carnem penetret vi q. ad

- ossa vocatur i morbus Elmphantiaeus: sere in curabilisu l43 α. . Leprosita dicitur miracnloia liberatus, quando ejus caro de. repente mundatur, in vocato Dei amilio, nulla amplius apparente Crusta in ejux Carne, ut dixis pra sub num. 23. Sanatio mira-iculosa probatur sola inspection carnis mundatae, in qua non amplius apparet aliqua crusta ; unde non eu necesso id probare per aliquam operationem ipsius an. rea lepros, dum constat ejus car. . nem exteriti sese mundam ; nam Ghristus undecim leprosos sana vit, quibus nullam praecepit op rationem Iactedam ad demon sita.dam carnem eorum esse i mundatam , quia exterius id manifestε

apparebase . a. i i p 3 maeresii 7. S natio A cancro, id distula , &' uleere quomodo i44 cognoscatur miraculosa Canis . . . ves ab atra bili provenit conti- i. nue serpens, & carnem deum rans. Fistula initar parvi vulneris, angulta eis, & sinuosa

. Oritim trahens ex mala cura

tione . Ulcus est solutio unitatis carnis . quae fit .Per Crotsionem . Differt a fistula, quae. Ipin corpore non multiplicatur,

.r sicui Ulcus, unde dicitur de, Lazaro mendico, lucae I 6.1 . quod erat ulceribus plenus. a

s Ille dicitur miraculos8 ab his liberatus, qui divino auxilio implorato statim recuperat sanit tem , quia hi morbi sunt diffiei-lis curationis . Nec opus est, quod, in his sanitas probetur per altriquam operationem , dum non, amplius apparent tales cicatrices,& signa. Quaeres I 8. Quomodo cogam scatur miraculosa sanatio 1 Ruptura circa testiculos Z Hunc morbum vocant Herim niam, qui accidit quando ru.pto peritonaeo intumescit Scrotum , hoc est sacculii m testiculorum, intra quem in. o-u testina, seu omentum, &quic- .

. et i quid aliud dilabitur. 1 Sanatio Dei auxilio in in 'stanti facta, miraculosa est , 'quia is , morbus counumera.

M. cum Praecedentibus diffici. lis curationis maxime disru. pro . Peritonaeo ; quod impe-

y diebat

139쪽

diebat descensum intestinorum in buriam te sticulorum . Cumule morbus accidat circa pudia.da, non est necesse videre S inaspicere illas partes , sed sussicit, quod qui viderunt tumorem, eo testificentur , & quod non

amplius extat , dum viderant si utrumq; non est ergo necesse vi.

stare corpus morbi. Quaeres ι9. Quomodo cogno-- scatur miraculosa sanatio a

fluxu sanguinis λCognoscitur miraculosa sanatio a fluxu sanguinis, quando ces.sat exitus sanguinis implorato Dei auκilio , etiam per interrogatio. nem patientis hunc morbum, &afferentis cessasse, nam Christus Marci 3. 29. mulierem hanc in firmitatem patientem liberavit,

ct quia hoc benefletum soli Christo , & mulieri erat notum , & ρον aliis occultum , illud maniis stare voluit inquisitione ejus personae, quae illum tetigerat; undὰ mulier consessa fuit se tetigiisse Iesu,& per illum contactum sanatam inisse, ct se de se, non pro se tellatam fuisse ad honorem Dei, & ad

suam utilitatem. Quaeres aeo. Quomodo febrici. tantes miraculose sanentur λ

ρ Febris dicitur 1 servore, est Iaque intemperies calida , seu

frigida totius corporis , alia quotidiana, alia tertiana, alia

Io K. Sanatio sobris quartana potest eo e miraculosa, nomau tem tertiana, nec quotidiana. Ratio ejus est , quia illa non habet ulliuium terminum suae cessa sonis , , sicut ista . tertiana scilicet & quartana , quae cinsant naturaliter tertio, di quam

to die ; ideo in his non potest:

cad me miraculosa cessario, sicut in quotidiana , de qua dantur miracula a Christo ficta Matth. 3. 33. ubi Socrus Petri jacens , & sebricitans Sanatur . Et tu is manum eius , o di m Iis eam febris , s inrerit, o ministrabat eis. Marci l. 32. Comtinvi disses eum fetiris , O mi

nistrabat eis. Lucae 4. 38. Socru Fimonis tenebatur magnis febribus , o rogaverunt iliam pro ea ,

sinuὸ surgetis ministrabat illis. In his sermo est de eodem mirrisculo pro socru Simonis melius explicato a Lum , polita d precatione illorum, Christus nota solum ut homo , sed etiam ut

Deus , imperavit fibri , quae obedivit , & statim recessit a.

Soctu Simonis i , quae conti.

nvo ς ac si non egrotasset , si. ne ulla dissieultate surrexit ele. Io , & caeph illis ministraroeseut lilia mulier , i quae num quam vexata fulset ab infirmi

Quaeres Er. An sanatio a do. lore dentium, & capitis fimri possit miraculosa Z mae. Negativὰ , quia solent ces.sare hujusmodi dolores etiam sit

ne remediis; indὰ licet pro e rum expulsione in vocet ac divi. num auxilium , non potest j eo colligi miraculosa cessatio doloris, ex quo de se cessare po4test , nec quis semperoex impios ratione sanctorum, & divini au.κilii exaudituri, ideo locum non videtur miraculum habere. Gra tia vero appellari potest, ex ea ambiguitate, an cessaverit super

naturaliter , an tantum natura

liter, vel ex mixtione utriusque sicut

140쪽

De Miraculis. II 3

seut & de febri expulsa ex gra.

tia magis, non ex miraculo. Quaeres 21. de miraculis ci ca membra debilitata ex clauis dicatione, ex ariditate, ex

paralisia, eg hernia, & si. milibus morbis ἡ u. In illis miracula contingere posse, quia sunt dissicilis erurationis, undε. invocato Dei , seu Sanctorum auxilio , inconti nenti sanati censendi sunt mi- .raculose sanitatem recepisse, cum natura tam cito operari non post sit applicatione remediorum'. Et de his miraculis constat 3 nam Petrus Ach. 3. Sanavit claudum,num. 7. D apprebens a manu ejus. dextera allevavit eum, o proti nus eonfolidatae sunt bases ejus ,

I plantae, o exiliens stetit, s

ambulabat, o intravit cum Plis in templum. Solo verbo poterat eum sanare, qui claudus erat ex utero matris suae , nihilominus non solam invocato nomi

ne Iesu Christi, Iesu quidem,

in virtute cujus, ut hominis si, navit, Christi vero uti Dei, a quo principaliter prodiit miraculum , verum etiam sua manu claudum allevavit , o protinus consolidatae sunt bases ejus o pumta , ecce miraculum sequens st tim ac illum apprehendit, quae fuit conditio praevia , sine qua non fuisset factum miraculum. Christus manum aridam resti.

tuit sanitati Matth. ia. o. Ecce immo habens manum aridaminnum. 13. Tune aiι bomini. Extende m

num tuam, extendit, o re. stituta es sanitati , sicut altera.

Marci 3. 3. & s. Ea autem manus erat dextera, Ioan. 6. 6. Extenso manus fuit praevia condi.

tio , iqua posita secutum suit mi, reculum ad favorem illius ho.

Quaeres 23. De membris prae. 1 cisis miraculose restitutis . . , u. Restitutio membrorum praecisorum sine dubio est miraculosa, quia unio hiuusmodi facta torti, a quo fuit pars praecisa, & smparata excedit vites naturaebi deo talis effectus procedit a causa prima solum operante talem effectum . Habes exempla; nam quq dam mulier benefactria Fratrum Μinorum de nocte rediens domum a marito Lelo sipo per au. lam capillamento male tracta fere decalvata, precibus Fratrum

restituta fuit a S. Antonio , qui videns crines, & capillos abstra ctos reddidit, ita ut ne capillus quidem ex detractis periit . Ua.

d ingus tom. r. ad annum I 23 l.

num. 27. aliud terribilius narratur ibidem numero χ7. Quidam Paditanus, qui confessus sua peccata, & in specie, quod tanta vi matrem suam pede trusse. rat , ut in terram dejecerit, ob

jurgatus a Sancto magno spiritus servore , quod pes ille esset amputandus, domum reversus homo ille, ut simplex pedem sibi amputavit, monitus Sanctus Antonius de repente ivit ad ejus domum, signo Crucis junxit pedem tibi manibus liniendo super conjunctiones, utriusque,& stati in coepit ambulare, ac si nunquam sibi praecidisset pedem, laudans Deli,& gratias agens S. Antonio. Beata Virgo manum restituit servo suo dilecto Ioanni Damasceno, jussu Leonis Isaurici praecisam, eo quod cultum Sanctarum Imaginum verbo , & scriptis defenderat. Martyrol. Romanum ad 6. Maii. Ad probationem horum miracu- P a lorum

SEARCH

MENU NAVIGATION