Reverendissimi P. Francisci Bordoni ... Opus posthumum, Consistens in diversis meditationibus, ordine contexto super miraculorum essentiam, & qualitatem; quo facilius aperitur aditus ad beatificationem, & canonizationem servorum Dei,... Hac enim in l

발행: 1703년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

eur perdere imaginem Dei, quia si mente, per quam Deo similis se ctus est , abutitur, dum peccat, ea enim dictat mal um esse fugiendum, non amplectendum, Squo plus peceat, eo magis elongatur 1 Deo,& ei fit dissimilis, lieEt sim.pliciter totam Dei imaginem non perdat, sed solum eam deturpat

per peccatum, ut insinuat S. Aug. tom. i. RetraR. lib. a. s. Per idem. tom. 3. lib. 6 de Genesi adbteram cap. 23. Renovabimur er, Dirita memtis nostra ,secundism imaginem ejus, qui creavit nos , quam peccando

Adam perdidit. De turpando sci. licet illam, quam in nobis Christus restauravit renovatione gra

tiae , secundum Apostolum 4. 9χ'bec. 13. Igitur tecundum S. Ambrosum mulier non est ima. go Dei, in quantum illam amisideturpatione, quia ut ipse inquit, praevaricatio per illam inchoata est. Velatur ergo mulier , & coope rit caput suum, non quia non sum rit & ipsa ad imaginem Dei, cum

habeat a Deo animam rationalem, sient Adam,& masculus, ratione

cujus dicuntur formati ad imaginem Dei, sed quia ipsa fuit causa praevaricationis Αὀae,&in pomnam huius peccati Deus eam subjecit viro, Gen. 3. 36. Sub v, ri potestate eris. Quare dum nubunt, tunc praesertim caput suum

velant, ut hujusmodi subjectio.

nem ostendant, Isidorus relatus cap. Formina dam maritantur , iduvelantur , ut noverint si semper maritis suis subditas esse, I bumiles.

I. 3O. qu. I. Velamentum igitur non arguit desectum , & caren- 93tiam imaginis Dei in scemina, cui nec ipse Apostolus eam n gavit, ut patet ex supradictis,&probatur etiam a Doctissimo Car.

mel ita P. Legana tom. I. Tum

Τ heoc P. P. tradi. 7. disp. 3. qu. 3. Decimoquari prosequitur Ad. versarius suum argumentum : Si mulier fuisset de specie hominis, sequeretur, duos homines in P radiso peccata, quia Eva aequaliter peccavit ut Adam ; sed Apo. solus dicit, per unum hominem, non per duos peccatum intrasses ergo colligitur, unum solum istorum fuisse hominem, selliedi Ad, mum, non Evam. Tanto plus, ruta si duo homines peccastent, uo etiam Christi. unus patiens pro masculis, & alter pro sorminis. Sed unus solum Christus venit , & abundanter satisfecit Iro nobis ; ergo homines solumunt homines,& non mulieres.

Contra est , quia certum est, ambos in Paradito peccasses nam dieit str Eeelesiastici 23 3 I. A mu siere factum est initium peccati, o

per illam omnes moriuntur, ergo ecquo ambo peccaverunt, insertur ambos esse homines. Ambo etiam aequalitὀr peccarunt in eo, quod utrique impositum fuit praec plum de non eo medendo de li. gno,Gen. 1. Praecepitque ei dicens: De ligno autem scientiae boni, maline eomedas. Illud pronomen, Ei, exponitur homini scilicet masculo,& sceminae, ut colligitur ex cap. 3. 3. Praecepit, inquit Eva, nobis Deus is com eremos Par ergosuit transgresso, sicut communis,& aequalis utrique facta suit prohibitio. Inaequalis vero causa transis

gressionis; nam Eva suit initium

peccati ex allata auctoritate, pecoeado ante Adamsi, quem adduxit ad eamdε transgressione, sed quia Adamo tanquὲm capiti praeceptusuerat sact um adject ione pacti, ut justitiam originalem non solum sibi, sed etiam posteris ab eo descendentibus conservaret, pro se,& illis infusam, adeo quod si pec

caret

382쪽

oaret, illam sibi,& posteris amitte. ret, ideo in illo omnes peccaverue, juYth illud Apostoli ad Roman. I.

ΙΣ. Per unum iamιnem, sci licet Ada. mum, peccatum in hunc mundum inistravit. Benὰ dicit,per unum homine,

ad exeludendu Evam, quam sciebat,& credebat esse homine non tamen habentem obligationem,ju- sitiam originalem conservandi

pro posteris, soli Adamo, ut dixi, pacto formatam ; ipse enim solustiistinebat personam totius post ratatis, ut insinuat D. Aug. in En-

Hinc post precatum exaleffectus, stimpem quoques am , qua in peccando, in

se, tanquὰm in radise vitiaverat, eomae mortis, I damnationis obstrinxit.

Loquitur tantum de Adamo,con sequentdr Eva, peccando, stirpem sua non vitiavit. Nec obstat,quod Salomon subjungit:ειρον alia id-94 est, Eva omnes morimur. Quia aliud

est mori in Eva , aliud mori per Evam,illud falsum est,quia in solo

Adamo omnes moriuntur, quia

ipse solus in seipso debebat posteris conservare justitiam originalem ;hoc vero est verum, quia per Eva, α non in Eva peccavit Adam, cui illa fuit causa peccandi, ut indicat 3s illud verbum Per illam, praepositiosi quidem Per notat ea uiam eta Cientem, On materialem,& subjectivam conservandi justitiam originalem. Peccaverunt igitur ambo. Adam sibi,& posteris, Eva vero solum sibi ; & propter hoc dicie96 STh. .a. q. 8 iaetri. s. quod si Adam non peccasset, Eva Peccant , παsteri non contraxissent peccatum originale .

V Ex his colligitur contra Adve

sarium diversi modδ peccasse utruque in ordine ad damna ex peccat Consequentia, ac proindὰ in hoc inaequaliter posse duos homines illos, inde tamen non sequi, duos

Christos fuisse necessarios, unum pro masculis,& alterum pro sceminis ad patiendum, quia unicus patiens lassicit pro omnibus , quia unus tantum pro omnibus pecca vit, & non ambo, ideo pro scemina

non erat necessaria alia persona patiens. Dato etiam,& non concesso,

quod Eva peccasset etiam pro PO steris sicut Adam, & eadem tene. retur obligatione, nunquid unicus Christus potuisset pati pro omni.bus,& totum rudimere genu hu. manum, sicut redemitὸ Si enim A. Ius est pro infinitis masculis,& lς.

minis secundum veritatem, pose rat etiam pati,scut passus est, pro unica Eva,imo &eς teris sceminis; unicum enim suit peccatum origi.

nate, licet infiniti peccatores illud

contrahentes.

Decimoquinto, Ad versarius finis git, Advocatos prosceminis intelligere illud Apolioli, Per umbomi. nem, Eva, quia primo peccaverat. Ergo si meeavit Eva,non peccavit

Adam;& si ambo peccarunt,men titur Apostolus,dicendo,Per unum hominem peccata intraυit io mundώ.

Abi a junt, Apostolum adscribere

peccatum Adamo, quia ipse erat superior,&dignior Eva; ergo eano erat similis Adamo. Dixit Deus ad Adam: Tu dominaberis omn/bus hostiis. Et in hoe forsan consili te ejus majoritas, de superioritase Sed homo dominatur etiam mulieri, quis ita stultus erit, qui non credat mulierem potius bestiam, quam hominem. Contra est, quia iste more suo, uti lingua dolosa,vana loquitur,dii stultum dieit eum qui mulierem vocat hominem, & non potius bostiam, sed ipse solus stultus rema

nebit,quia nullus lanae mentis mulierem vocat bestiam. Verba D. Pauli ad Rom. 3. 2. Per

383쪽

dis, intelligi pos Iuni tanta de Ada. mos de utroq; simul. sed diversi. mode, prout infra patentim Ad,

mo tantum tensum habent aperto

nam illud adjectivss,una restringit

hominem ad masculum tanti &sic per unu homine nomine Ada. mum tantum mors intravit in mu-dum, & in eo omneS Peccaverunt,

sed quonia in peccato Adami Eva quoq; parte habuit,quia fuit causa, perquam Adam peccavit, ut dici. tur in Genesie 3 6 Dediti fideli, ΟΙ

Eva viro suo, I comedi, non ta men fuit causa, ut Adae peccatum esset ruina,& causa mortis in pol mris, sed tantum occasio, ideo Apostolus dixit, Per antimbominem pec cattim intravit m mundum, quia M. las Adam fuit causa peccati origi.

nalis, Eva vero sol si peccati actualis Adae, at verboriginalis, quod est communis ruina posteris, non fuit causa, sed tantum occasio, seu caula remota, quia non Eva, sed solus Adam habuit debitum conservandi sibi, ct posteris justitiam

originalem, dc eam non perdendi per suum peccatum , factum nostrum peccarum , ex quo voca tur orig iirale, quia est origo comunis ruinae totius generis humani. Et juxta hunc sensu, quod peris.lum Adam peccatum intravit in mundu,loquitur S.I homas, prout diximus piaecedenti responsione. Eadem verba intelligi etiam possunt de utroq; parente, & tunc illa I ox accipiuntur specifice, & pro uno homine,inquamus ut duo in carne una, prout alia occasione hominem in singulari interprςtatus fuit T. Aug.to. 3Ib. . a.de Trin.c.3. ATiam. ad illa verba in quit : duetudo stri. pturae est, ut genealogia non per mulu. res, sedper viror ducantur. I ideo Apostolus b c voIns quas genealogiam suandum peccati ostendere,non fecit mentione de muliere, si diotam de viro.

Atio modo,quia et i5 maher de viro sit pia est, τἰdM, quod est mulieris, in I.

Aitur inro. Ex quo patet, mulierem contineri in illis verbis: Per tintim bo.

minem in singulari, quia sunt duo ni carne una. Idem sere dixit Ugo UL

duitur pertinere. Sive ergo accipia. mus illa verba per unum bominem,pro

masculo, & foemina simul, sive pro masculo tant lim, quod magis literae

aptatur, non mentitur Apostolus. Ex dictis autem occurritur auctoritati Eccl. 23 3 3. A mulier actum sinitium peccati, o per illam omnes --rimur. Neq;enim pugnat cum verbis

Apostoli, cum dixerimus in illis c&prehendi etiam mulierem. Potest etia diei,diversos esse sensus utriusq; auctoritatis, sis mina ex vi verbordexcludamus a sententia D. Pauli,nais loquitur praecis8 de peccato origi. nati, quod intravit in mundum,noa vero de initio peccati,quod fuit pro prili.& actitate Adami, ut loquitur

Salona. o per ilia omnes morimur, qua . tenus scilicet suit causa,ut Ada peccaret , & per elus peccatum morere. mur; ors enim est stipendiu pecca.

ti, ad Rom. 6. 13. intelligo originalis. Per Adam ergo peccatum originale intravit in mundu, secundum Apostolum, per Evam vero secundum Salom initium habet peccat si actua. te in Adamo, quod postea fuit causa ex parte Adami,occasio ex parte E.

Vae, ut omnes cum illis moreremur.

Rellat responsio ad illa verba : dominaberis omnibus bestiis, in q uibus includit etia Aminam, qua ideo vincat bestiam. Illa verba non habetur

in codice, sed benὰ de utroq; C. .28. Dominaberis piscibus oc.& ca. 3. 6.

de subjectione EvςΑdamo:Fub viri gestate eris ipse dominabitur itii .eus ergo iacit ambos terrae, O be. stiatum dominos;ergo Adamo non

subjieitur Eva simul eu bestiis, quasi ea sit una ex illis. Insolentissima in sania hominis perditi. D'.

384쪽

Sacrae Scripturae auctoritates, sinpias a nobis superius examinatas, uuae sunt. Fecis Deus hominem, masculum , O Deminam feeit eos.

Altera: Duo erxm in carne una,

similibus conjecturis, inquit, a Lhaerent illi, qui expresed uti non possunt verbo Dei. Concedit pri. mum , secisse Deum masculum, di taminam, sed non quod am. sint ejusdem speciei, quia ne

eessὰ est sistere in numero singu- Iari. Et id confirmatur, respondendo alteri, quia duo erunt una,& eadem caro, idest, masculus, α tamina, ideo erunt unus homo. Nec Anabaptistae aliter id interpraetantur, qui sibi ad invicem adgersantur , dum credunt in matrimonio, duas personas esse unum hominem, & in Trinitate negant esse possibile , tres perso.

nas essa unum Deum.1 4 Contra est , quia Adversarius semper in pejus ruit, sciens ce

- to dictas auctoritates ejus com mento adversari, nititur illas evitare sub praetextu conjectura. rum. Quomodo enim Catholi. cus utitur il Iis auctoritatibus con- tr ipsum, cum de se contineant veritatem certam , & non conjecturas λ Concedit ergo , quod Deus secit hominem , & illum feeit masculum , & foeminam , negat vero mendaciter , ambos esse ejusdem speciei quod o m. nino negara non potest , non M. Ium ratione sui, cum sit proposi.tio certa etiam naturaliter cognita, quod masculus,& tamina exanima rationali constantes, sunt homo in specie.& duo homines ejusdem speciei, sed etiam ratione consequentiae, quia ex illa aructoritate tanquam antecede a te,

neeessitate sequellae infertur, quod tamina est ejusdem speeiei

cum masculo. Et hic immoram

dum non est , quia superius id multis ostensum est. Quid est illud firmarsi nes numero singolarse Iam alias respondi, verbum illud

referri ad naturam humanam; si stimus ergo in numero singulari quoad vocem , sed quoad rem a natura universali transimus ad singularia, quibus universale , Nnatura communicatur; participatione enim unius naturae plures

homines sunt imus homo. ios Ad illud , Erunt duo in carnenna , respondetur, esse pro nobis,& significare , quod Adam , &Eva sunt una caro , idest , unus homo in specie , nam in Sacra

Io 6 Scriptura nomen cirro sumitur pro bomme. ut constat ex sequentibus exemplis, Ioan. a. 4. Et verbum

caro factum ess , idest , homo factu in est Verbum, s. Aug. tom 3. in Eucbis. cap. .ibi: Carnem pomia his bominem debemus accipere.

In Psal. s. s. Non timebo, quid faciat miba caro, idest , homo,

idem Aux eadem tom. 3. Iib. 2. Ioc tionis de Exaus num. 78. quod manifestius apparet in eodem Psal. num. a 2. Non timebo, quid faciaιmilabomo. vide us serm. 4. de

Verbis Apostol, uum 38. lit. G dg alibi saepius, quod caro significat hominem. Et ex his probatum est , Evam esse ejusdem speciei

humanae cum Adamo, si cum eo

est una caro , idest , idem homo

in specie; non autem unus homo unitate singularitatis , ut perperam asserit noster Adversarius, tamquam Leo rugiens devorare,& perdere animas tam inarum, quae & ipsae creatae sunt ad imaginem Dei , ut salvae fiant ex

meritis Distiir orale

385쪽

meritis Passionis Christi. tor Cum Ana baptistis quaestionem

non habemus , puto tamen e nobiscum tenere , quod sciliere duae personae sunt unus homo uni.

tate speciei, non unliate singularitatis , & ideo mala loquuntur, negantes Trinitatem Perlonarum in una singulari divinitate , quia Divinae persona fecundum veram fidem, sunt unus Deus singularis, onus se ilist in essentia , & Trinus in Personis. Ecce differentiaonitatis in persenis creatis, & in Divinis , quod noluit Adversarius intelligere , ut benὰ loque

retur . e

scis Decim eptimo, descendit Ad. versatius se humiliando, & petit

argumentum a Grammaticis, nominando unicum Cornelium Ua. lerium , cum multis aliis , quos

tamen nominatim non exprimit.

Dieit ergo , quod Homo est tam

tum generis masculini, ac protinde solos masculos esse homines,& non foeminas. Subdit, paucos Grammaticos, sed inexpertos, do. cuerunt , Hominem esse generis eommunis; sed deeipiuntur. cum nullus bonus auctor inveniatur, qui declinet Hominem articulo is minino. Reserunt dictum C, eeronis : Tullia ero nata homs.

Id est quasi nata homini, & non quod homo reseratur ad Tulliam. Si dicerem , inquit, Tullia erat

nata animal, esset per hoc Ana.

mal generis taminini λ Nequa. quam. Quare homines δoctissi. mi , qui Cale pino addiderunt

auctoritatem Ciceronis , & eam

rejecerunt.

Contra hoe argumentum satis dictum fuit supra sub num. dum ex probatissimis Gramma. ticis probavimus, nomen Homo habere eommunem artIculum:& genus masculinitio, & tamininum , & utroque deelinari. Qua, re ejus Valerius , qui eum 1 nobis citatis comparandus non est, nullius puto esse auctoritatis conotra torrentem Clalscorum. ro9 Αllatum exemplum de Tulliola, non continet verba Cicer

nis , sed Sulpitii de Epistola ad

Ciceronem de morte ejus filiae desumpta sunt, ut diximus sub

num. i I. Ubi explicavimus sententiam etiam conformit8r ad

mentem Addentium Calepino, qui non excludunt genus tam ininum a nomine Homo , sed tan-thm dicunt, non esse in usu adjectivum tamininum illi adiungere. Inter praetatio , quam dat eisdem verbis, vana est , & in intilis, non cohaerens verbis Fulpiti. lib. 4. Epist. s. tu lib. Epitri FamitCicer. dicentis : si me tempored em suum non objisset, pomis postf

annis tamen erat ei moriendum, quo.

niam bomo nata erat. Reddit rationem ejus mortis, quam evitare non poterat, quouiam Mino nata erat. Notat conditionem ho.

minis, ut homo est , sita masculus, sive scamina, quoniam mori talis est , homo si quidem , testera August. tom. 3. de spiritu, o a ni.

maca 3 i. a veteribus sapienti. bus definitur animal rationale mortale, respectii rationis creatus fuit ad imaginem Dei, ratione vero mortalitatis, habet commmnem miseriae conditionem cum caeteris animalibus, a quibus dissert ratione discursus. Quare quae, libet ismina, sicut masculuS, nata est homo, ut moriatur, non ergo

Tulliola dieitur homo praeciis, quia nata homini , sed ex eo, quod mortalis est, si velimus M.

386쪽

36 I

nὸ percipere sensum sulpitii eon.

solantis Ciceronem super morte ejus filiae. Qui dicit, Tullia erat nata an, mal, per hoc non exeludit genus foemininum ab Animai, sed facit illud essescemininum, contra Adversarium , sicut si quis vocaret Tullium animal. nonne esset animal generis masculini λ Animal ergo secundum res adjectum masculo significat marem, sicut conjunctum taminς indicat foemina,

ut docet Alvar. in tit. de Generib. nomina. Quare nomen animalest generis neutri in ratione vocis, ut clarius loquar , indicat vero utrunque sexum in ratione significationis, & rei, quia voces se rebus accommodant, quas ideo mutare non possunt, non vero

res vocibus , quia hae illis famulantur, non a contra. Ad quae si haereticus respexisset, non dixisset: se dices Tullia era nata ani. male, sarebbe per questo r animais

AE tenere feminino λ Non per certo.

Respondit; non tamen sequitur, uod neutrum animalis auferat exum illis personis, quibus adjun. gitur sergo ejus animadverso va. na fuit. x io Decimo octavo,probae ex elymologia verbi homo , qui ab hinino dieitur, idest a terra, de qua compositus est ; quomodo mulier poteli ella homo, cum non sit

creata de terra λ Ipse tamen con-

eludit a firmativε , & pro nobis. Mirum hoc est, quia intellectus

ejus opus persecit, contra vo Iuntatem ejus lentientis oppo.

tum.

t Contra est, quia praeterquam quod intellectu , & calamo scrupsit contra ejus voluntatem , Vmrum est, quod mulier dicitur homo ab humo, quia & ipsa de ter.

ra orta est; ut de Maria Virgine dieitur in Plal.8 . Benedixisti, D ne terram tuam. Et paulo infra: Veritas de terra orta est id est, Christus de Maria, omnes expo stores super dictum Psalmum. Terra ergo est Adam , & Eva, quia ambo de humo terrae forma. ti sunt, ergo & ambo, secundum

hane etymologiam, homo sunt.

Quod autem Eva de costa seuemata dicatur, non tollit , quin& ipsa de terra compacta sit, quia costa ex terra facta fuit ; ergo de

Eva a

rs 2 Decimo nono, sic discurrit. Dieit Christus ad Thimoth. 2. quod multi falsi Prophetae erunt,adeb quod si possibile foret, ipsos

electos cadere facerent. Dicendo igitat, si esset possibile , app

ret.manifest8 , electos non posse sedaei. Iam apert8 scitur, hominem a Deo creatum suisse vas electum ad vitam aeternam ; Eva vero non fuit vas electu in , &conlequenter nec homo ad ima.

ginem Dei , quia seducta fuit.

Hoc argumentum est firmissi. mum, nec ullam patitur oppositionem. Et ut claudam os alicui, qui diceret; hae ratione n

que Adam esse hominem, dum peccavit. Ausculta Apostolum dicentem , non Adamum , sed Evam suisse seductam. I 3 Contra est. nam citatio in Timoth. respectu sed lictionis electorum, est in Matthaeo cap. 24. 24.

Surgent Pseudopropiatae, o dabunt Agno magna, o prodigia, itam in errorem inducantur, si fieri potest

etiam eleRi. Sunt vera haec, Pro pter verbum Dei. Sed nihil saei. unt ad praesens negotium. Supponit Adversarius, homi-Z x nem Distiir orale

387쪽

tem esse vas electum ad vitam aeternam, quia non fuit seductus, non vero iaminam, quia Eva fuit seducta, ut dicitur i. ad Tbimotb. a. ι 3. 2 l4. Verum quidem est, quod haec, non ille, ibidem dici. turi educta, non ideo dicitur, nec indὰ colligitur, unum esse vas et mctionis, non vero alterum , imo inde colligitur etiam seminam esse vas electionis, quia de ea diei. tur: Sa abitur atitem per filiorum generationem, sper manserit in fide,

cum sobrietate. Antecedenter

enim Apostolus dixerat, Christum fuit Ie redemptionem Pr omnibus, mediatorem Dei, &hominum. Si pro omnibus,etiam pro seminis, utrique enim sexuit ira scripsit esse orandum, sed mu. teri cum silentio ι mulier ergo, &non tantum homo, suit vas electionis. Supposuit ergo feminam non esse inter vasa electionis, quod probare debebat, ex quo non video, hoc ejus argumentum aliquam vim habere , neque in gradu positivo, cum sit omnino falsum. Objectioni occurrit, sed non resolvit, affirmando seductio. nem Evae,& negando eam in M' damo. Seductio haec non facit ad rem praesentem , quia seductio non tollit naturam humanam a femina sed ucta, sed tantum eam

subicie peccato, quo etiam peccavit Adam eum sua conjuge:

i Vigesimo, ponit exemplum Cananeae supplicantis pro filia 1 dimone vexata, cui Chri stus ne veribum quidem respondit . Quid tibi vult id λ Fotid Christum superbum λ est ipsa bonitas, vorat ad se omnes afflictos, & illis promittit requiem. Ergo per illud silentium aliud non vult significare, nisi quod ad eum non pertinent

seminae, neque ipse ad laminas. Melius consideremus. Dileipuli pro Caaanea intercedebant. &reportaverat hoc responsum: Nissum missi.s per illam ,sed pro ovibus. qua perieram domus Israel. Intendite mulieres, Christus pro vobis missus non est. Intendite, o vos

homines, vestrae uxores non possunt aspirare ad regnum intorum. Respondent aliqui, Christum rigorose locutum fuisse eum Canan ea, quia Gentilis erat. Recpontio risu digna. Deus fortassis

totum mundum non amavit λ Et

nomisit unigenitum filium suum tam pro Gentilibus, quam pro Israelitis P Erubescant de his ineptiis, & tandem mihi respon. deant. Christus id non dixit ali. cui homini Gentili, ut huie debιl iis minutae, & tamen innumerabiles homines Gentiles ad illum

recurrerunt, petendo auxilium

in suis necessitatibus,& non fuerunt reprehensi, sed benignὸ

tractati.

ars Contra est, quia,esto, Christus

primo non responderit cananeae, neque ad primam ejus instantiam, filiam a daemone vexatam liber verit, non inde tamen colligitur, .

nisi perperam, ut iacit noster ad. versarius, Christum etiam pro iaminis non fuisse missum , di illas non esse de specie humana, quia Christus missus est pro omnibustum Iudaeis, tum Gentilibus. ii 6 Nec obstant ea verba Mati. t s. z . a Christo dicta occasione Ἀ-oaneae: Nonsum missus, Visi ad oves,

quae perierunt domus IsraeI. de cujus domo non erat Canan ea, cum

Gentilis esset. Quia esto Christus non esset mistus pro Gentibus, pro quibus tamen venit, & pro omnibus

388쪽

omnibus, numquid sequitur, nullum masculum esse hominem imter Gentes, sicut non sunt iam inae homines, quia dicit, se non mi sum esse pro Gentibus i Ridicu. Ium id ea asserere, quia non ex missicine Christi, creatura aliqua accipit naturam de specie hominis, sed supponitur homo, ut red, mi possit.

tr Illa autem verba, Non summf-μι, non excludunt Gentes, sed tantum insinuant, Christum viliab liter missum fuisse Iudaeis, quia

inter eos natus est, ex eorum genere, educatus, passus, fit cru.εifixus a Iudaeis, hoc modo missias fuit domui Israel, non Gentibus,

quae eum non crucifixerunt, ut

pland docet D August.lom. Oser γε de Cananea, his verbis: Non sum missus nisi ad oves, qua perierunt domas frael, ut illis praesentiamfui

corporis exhiberet, non ut oves, quarhabebat in Gentibus contemueretor praeteriret; ad Gentes enim ipse son venit, sed diffcipulos misit. Et paulo infra. Habeo alias oves, qua non sani de Me mili, oportet me ohas adducere,ut sit unus grex, o unus piastor. Inde mulwν ista erat, Meo non contemnebatur , sed ἀθerebatur. Et ibidem mulier haec in terminis vocatur homo illis verbis sub nu.s6 4. F. illa si recederet post baec verba canis abscesserat, sed pulsanis homo factus sex cane. A Christo tractatur ut canis, sed quia inste. tit, pulsavit, perieverando in potione cum humilitate, meruit, &obtinuit gratiam, quia Deus su perbis resistit, humilibus autem dat gratiam ; ex cane igitur latrante commutata est in homi. nem, quia a Christo exaudita fuit. Intende, o tu Haeretice, pro te Chrillus missus non est, quia Perte ipsum ovile Christi deseruisti;

ergo tu canis es, & non homo, hoc tibi obiteio ad hominem argumentum ', ideo seminae non sunt homo, non sunt ad imaginem Dei creatae, quia pro illis, ut inquis,

Christus missus non est; ted neq;

Pro re missus fuit, cum non sis de

domo Israel , & si aliquando fuisti ex ovili Christi, modo per haere

sm expunxisti te ipsum ex catalo. go ovilis, non es ergo homo, sed belua in aeternum perdita .

Nec responsio, quod Christus rigo rosὰ cum Cananea fuerit lo. Cuius , reprehensibilis est , cum nullum ex dictis haeretiei indδsequatur , increpatio enim Dei,& rigida reprehensio, arguit a minrem paternu erga reprahensiim,

a sortiori erga castigatum , Toxil biae r . t . Quia tu castigasti me, salvasti m . Hebr. 32. 6. Quem diligit Dominus, castigat . Apocal. 3. 9. Quos amo, a uo cI castigo. Ineptum ergo non eis dicerei, Christum Canan eam rigorosd increpasse, ut taceret.

Sed aliquis pro Adversario dicere poterit. D. August. a se citatus non dicit, quod Cananea est

homo , sed quod est homo mas. culus , ut insinuat illud adjecti. Vum , bomo factus et , id autem

dicere, quod Canan ea ex cane factus iit masculus , est ridiculiniam, numquid ex tune erupit in virum, sicut illa monialis ponde. re oppressa evasit in virum ergo

allata ex Augustino nihil piobant pro sceminis , sed potius contrasceminas, cum certum sit, Cana.

neam a Christo dimissam fuisse

ut canem , & si fuit aliqua ere. tura, fuit, & remansit postea ut ante Aemina; non ergo probatur ex Augustino, illam esse cie speeie hominis. Z x a Res. Disitigod by Cooste

389쪽

Respondetur, D. Augustinum id probare, quod di κimus, nimi.

ram Cananeam, quae revera erat

scemina,talem remansisse sub spe. cie hominis, eκ illis verbis, Homo factus est ex cane ; haec enim ver. ba, licet prolata in genere mala lino , non tamen mutant se κum personae , sed talem eam reli inquunt in genere entis,& natus qualis a Deo creata fuerat in natura sua, quia verba non mutant substantiam, & naturam rei, sed eam tantum nobis significant, pro. ut a parte rei res ipsa est ; Cananea autem in re erat scemina, de talis semper fuit. Divus autem Au.guli inas, qui mysterium grande speculatus fuerat in scemina , ob eius conifantiam. & perseverani iam in petitione sua , hominem dixit secundum naturam foemiisnei sexus, per nomen substanti. vum homo , per adjectivum vero factas, ostendit virilem animum, quo adaucter, animose, & viril, ter petiit a Chri: Io, quamvis non semel repulsa, sanitatem filiae, quam tandem obtinuit precibus quasi importunis. Canis autem

erat, quia more canum multum,& diu latravit persistendo,& putlando , ut illi a Chri ilo aperiro.

tur in liberatione filiae. a veκatim De dcemonis. Canis praeterea di, citur, quia Gentilis erat, ut dicitidem S. August. Canis es, una es ex Gentibus, ista adoras. Igitur ut canis latravit perseverando in petitione , & oratione , ex quo meruit obtinere gratiam , & de ea ne fieri hominem, non tantum sexu proprio, quam masculi quia viriliter se gessi in eo , quod Otatinuit, ut dicam infra nu. 2 o. Quaerit praeterea, cur hane G. Iam mulierculam reprehendit

Christus, & non tot Gentiles,

qui fuerunt innumerabiles , reis currenteS, ad petendum auxilium

in suis necessitatibus ΘS. August. tom. Io. Praecita

to serm 74. Clamabat, inquit, avida impetrandi beneficii , forti. terque pulsabat , o dissimulabatur

ab eo , non. ut misericordia ne areis

tur, sed ut desiderium accenderetur, nee solam ut desiderium accendere. ιαν, sed ut hamihias commendare. tur. Causa igitur hujus fuit , ut ejus humilitatem, patientiam,&fidem probaret,&commendaret.

Et si reprehendit, in causa fuit ejus grande desiderium , ut filia

liberaretur , vexatione daemo. nis , quae causa in aliis non ap

paret.

sis Vigesimo primo , prosequitur histoliam Cananeae. Apostoli vix dixerant : Dimitte eam, G. mine. Respondit Christus , non est honei lum accipere panem hominum , & dare illum canibus . o' admirabilis diligentia Iesu Christi filii Dei in rebus ex. plicandist . Intellexistis, o multe. res infelices, quomodo Salvator

noster vos vocat Non homines,

sed bestias, non filias, sed canesZIntellexistis, non esse honestumaecipere panem hominum, ides Christum panem vitae, qui de coelo descendit solum pro homi. nibus, & non pro vobis , quae si . miles estis immundis bestiis

Quare tanthm laboratis pro vestra salute Z Quare praesumitis

excedere Dei voluntatem p Sisti. te,quaeso, in statu, in quo vos nais tura posuit, si capitis magis fautorem in hoc mundo, Deum,& sori unam. Argumentum ergo ejus in sorma, sed peccante , est hoc: Christus Cananeam voca. vii Duiligod by Cooste

390쪽

vit canem ς ergo nulla mulier est homo, sed tantum bestia. a1O Contra es , quia nunquam vi di, nec ratio docet sapientis, ex una singulari deduci conclusio.

nem universalem, neque ex me

taphora deduci conelusionem in

genere entis, & naturae. Cana. neam appellavit Canem non ex

Proprietate verbi, quod signifieat animal latrabile, sed se voeavit similitudinarid, & metaphoricε ἔsicut enim canis tandi. latrat, quousque cessat causa, qua motus

fuit ad latrandum, & dicitur a

Canendo, ut sua voce audiatur, oce κaudiatur, ita Cananea ossicio

canis functa fuit pro filia,& non

cessavit canere,& latrare, donec obtinuit gratiam a Domino. G. nis ergo est ossicio, non natura, ideo A dversarius repellendus est, cum inutiliter producat verba Sacrae Scripturae, & mirum non eis, si eas non intelligit, quia cariscit, est mente, dum prorumpit negando ea, quae naturaliter nota sunt etiam ignorantibus. ixi Verba Evangelii, quae suo modo refert lingua materna, sunt haec: Non est bonum sumere panem f Vorum, o mittere canibus. Ipse vero ait: Non ὰ honesto,cia prem diate alpane dem homini, elia GH, ' pane di vita . Dicit Hliorum, non hominum, licὰt enim pro eodem accipi posssint, cum filii sine homines, quibus panis Evangelii

dandus eli, tamen congruentius

vocatur panis filiorum, qui per Evangelii praedicationem filii regenerantur. Nomine panis hie non venit Christus, licὰt sit verus Panis caelestis,quo an inas fidelium nutriuntur, sed verbum Evangelii, ejus praedicario, ejus beneficia, ct miracula, ut inlinuant Expositores super illa verba. DE Uigesimo secundo, idem argu mentum prosequitur sic. Si mrulier emet de specie hominum, certὰ Chri ilus mal8 dixisset dicendo , non conveniens esse it. lam adjuvare , nec h Hellum sinmere panem hominum,& voca. re eas canes. Sed D s non poterat loqui melius. Humiles ergo estote cum Canan ea, & cum illa exclamate. verum eis, Domine , canes sumus, sed canibus etiam permissiam est colligere micas, quae cadunt de mmia D mini. Petite micas, quae cadunt de mensa , & nolite arrogare vo. bis panem hominibus reser Uatum. Ιmitamini Mariam Magdalenam

a Dcumone vexatam, quae se ca nem cognoscendo, more eorum

lambebat pedes Christi, & auxi.

lium petitum consecuta fuit. Tota vis, si quam habet hoc argumen tum, certe nullam pendet ab intelligentia canis, qua voce appel lata fuit mulier Cananea.

Contra est , quia I ut dictum

fuit in praecedentibus nomen Cinnis a Chri lio sumptum fuit impropriὰ ,& similitudinarid, ostenis dendo humilitatem , & patientiam h usus mulieris, quae se consessa suit canis , ut hac sua abjectione facilius obtineret 1 Chri-ix sto sanitatem filiae. Canem vocat,

quia canes latrant contra eos, cum quibus conversationem non

habent, ut experientia conifat; nolunt enim cognoscere nisi proprium Dominum cum ejus fami, lia , ut etiam observat s. n. gust. tom. E. Diu . I 2 o. ad Honoraιuis cap. 16. ibi: Qui plerumque contris

innocenter latrant, cum quibus non

babeut consuetudinem. Μelius in, Plat. 37. Caues laudabiles, fiam servantes Domino suo , o pro ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION