Adrianii Metii Alcmar. prof. mathes. in Acad. Frisiorum De genuino usu utriusque globi tractatus. Adjecta est nova Sciatericorum, & artis navigandi ratio novis instrumentis, & inventionibus illustrata 1

발행: 1626년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

111쪽

cito, hoc est, globo constituto ita , ut themati nativitatis respondeat, quo tu, gradu AEquinoctialis ab Ariete supputatus meridia. num attingat, videi numerus enim ille graduum dicitur ascensio recta med i coeli. Huic deinde ascensioni pro singulis annis a tem pore nativitatis elapsis , qui anni revolutionum dicuntur latice gradus S min. 9. unde pro quatuor annis 33Igr. cum I 6 minutis, pro ei annis 8.str. cum 1 minutis deinceps addendi erunt, ut ex subjecta tabella cognoscere poteris. Si vero gradusin minuta haec singulorum annorum in unam summam collecta, integrum circulum, hoc est, 36 excesserint, tum toties , quoties fieri potest 36 alaice, reliquum est ascensio medii coeli ad datum revolutionis tempus, secundum quod thema tibi erigendum erit quod ita fiet. Inventam ascensionem rectam meridiano circulo adjunge , globus apte constitutioni coeli ad tempus revolutionis respondebit. Unde secunduar doctrinain capitis hujus mspides domicilio'im, in constitutione illa manente globo, adminiculo semicirculi positionis inquire: hi enim si figurae inscribantur, erit schema annuae revolutionis exstructum.

Anni Grad.

Miri.

Anni Grad.

3266

43SS

SI 6

-6 Vt autem Planetarum loca huic etiam themati recte adjungantur. lepus, hoc est, annum, diem, hora, horaru minuta in proptu habebis, de quibus ab Astronomis sunt constituti canones revolutionum,

qui apud ipsos videri possunt. His canonibus si destituaris , idem et lain ex Ephemeridibus cognosces hoc modo. In Ephemeridibus ad annum revolutionis tuae te referes , diemque anni illius, quo Sol eimdem Eelipticae gradum occupat, quem tempore nativitatis obtinuit excerpes, quae erit ipsa dies revolutionis tuae. Prohora cognoscenda, ascensionem reci am loci Solis ex asscensione medii coeli modo inventat mutuatis 36o si opus fuerit,auferes racresiduum ad horas 'orarum scrupula reduces,in sic igitur horae tuae revolutionis tibi patefient Quo tempore revolutionis ita exacte cognito, deinceps loca Planetarum ex Ephemeridibus D. cile inveniri, juxta praeceptum 3 4 cap. io schemati inscribi commode possunt, ρ. e directionibi .

Mirigere dicit Ioanne Reg. no est aliud quam volvere Spheram uou με ocmsecundi ad cum Fusium primi traducatur, cons

112쪽

tra, id est, donec secundus locus ad semicirculum positionis pri Ini loci, vel contra locus primus ad semicirculum positionis loci secundi traducatur.

Per locum autem primum intelligit eum, quem dirigere jube- mur in plerunque vocari solet significator, quod nempe signim

rationem alicujus rei repraesentet.

Locus autem secundus est is, ad quem primus dirigitur,dc non injuria promisso appellatur,quod futurum aliquod accidens, sive

bonum,sive malum portendat: arcus autem Equinoctialis,qui interim dum sphaera ita circumvolvituro circulum horigontis vel

luteridiani pertransit, sive qui respondet intervallo , quod est inter unificatorem promitarem, respectu circuli positionis in qu alter eorum jacet, appellatur directio in hic scopus in directionibus potissimum propositus est, ut nempe arcus ille Equinoctia-licaccurate inveniatur, nam quot gradus arcus ille comprehcndit, totidem anni etiam intercedere judicantur, donec vis seu enfectus significatoris in promitarem , vel contra promitaris in fi-gnificatorem sese exerat. Vnde vere dirigere, est arcum AEquinOctialis, dictum inquirere. Directionem autem Astrologi faciunt duplicem, quarum una vocatur directio directa, in qua videlicet locus secundus , id est, promita intelligitur transferri ad locum primi sive significatoris, quae etiam diremo secundum successionem signorum appellatur. Alia autem conversa, aut contra successionem signorum 'in qua locus primus intelligitur transterri ad locum secundum,seu significator ad promitarem,qua qui de secunda directione potissimum utuntur Astrologi in directione partis fortunae, Planetarum retrogradorum,4 aliarum quandoque coeli partium.

ri. Utraque hae directio 'cillim negotio in glis perficitur.

Globo enim constituto , ita ut erecto themati respondeat, veIut horoscopus, qui est gradus eclipticae primae domus , horizonti Ortivo ungatur, applicabis semicirculum positionis significatori, sive loco isti, quem dirigere volueris, ac ita quidem, ut moto globo ipse tamen semicirculus positionis in suo loco firmus ac immotus consistat ratio facto, nota gradum Equinoctialis , qui in hac globi positura a meridiano stringitur Deinde semicirculo, ut diximus,manente, globus in antecedentia signa, sive contra signoriam feriem revolvatur, donec locus promissoris sive secundus eidem semicirculo positionis applicetur: tunc quoque gradus Equinoctialis sub Meridiano constitutus notetur,in gradus inter primam fecitndam notam interjecti,dire uetionis menturam ossendunt,cujus quidem singuli gradus singulos, ut diximus,annos de

113쪽

86 usu GLORI COELEST. notant, post quos nimirum effectus promi oris in signifieatorem

in actii producatur.

Et sic directio directa inventa erit. Caeterum pro conversa directione sive pro illa, quae in antecedentia signa fit, applicandus erit semicirculus positionis promitari, globus similiter,ut antea,C6tra signor seriem circvducendus, donec significator semicirculu positionis attinSat,&rursus gradus AEquinoctialis,qui interim me iridianum tranuerunt, mensuram directionis Converta exhibent.

viximus nunc quanto tempore directio alicujus loci perficiatur: jam vera praeterea cognitu necessarium, ad quem nodiac locum in

proposito aliquo anno directio signiflcaioris perveniat, hoc est, quisnam zodiacigradus hoc vel illo anno circulum ostionis significataris attingac, quodfracile ex globo addiscitur.

Globo enim thematis tui erecti effgiem repraesentante,semicirculum positionis ad locum significatoris firmabis , sicque manente constitutione globi,notabis gradum AEquinoctialis sub meridiano existentem, ab eoque incipiendo tot numera gradus in eodem AEquinoetiali in directione directa quidem secundum seriem signorum inconversa vero directione contra signorum seriem uot anni a tempore nativitatis praeterlapsi sunt: deinceps graum illum, in quo numerare desiisti, siste ad Meridianum, confestim circulus positionis tibi monstrabit gradum Eclipticae ad quem si nificator seu directio significatoris pervenerit.

Notandum tamen hic ast, quods locus ad quem dirigitur, .erit in hemisphari subterraneo, globum invertendum esse, ut Fupra pag. 81 docuimus,ut nempe Antarcticuisupra Horitiontem emineat, Ῥο- roscopus in puncto occidentifflatuatur , ct scpsea eadem flat ορι- ranarratio, quod ad totam hanc directionum doctrinam accommodandum eis. De annuis prosectionibus.

i. mirectio nobis hactenus fit, superest nunc annua proficti..

Profectio annua est deductio loci alicujus odiaci secundum signoriam seriem, periodo is annorum terminata. Itaque quilibet renificator sive locus annuo spatio triginta conficit gradus,id est, integrum signum.

Verbi gratia. I schemate A. M. horoscopus est 1 gr. 28 m. Siner nnum pro miscitur imas gr. 28 -st, s secundum annum in I gr. 28-.udevolνitur Tertio attingit a sar. a m. dei σε. Vnde

114쪽

aes. 28 m. Virg. id Dat itaque anno vherius etiam in quem mensim,quemque diem proni incidat, hoc modo cognoscω. Ceaduq significatoris a gradibus promissioris

possit si non assumes ad gradu i e α'

live gradus 3o,in reliquum per dies ta Q m. ter multiplica, factζ erit tempus protectioniς in diebus inoris

Ratio restulae huius haec est Gradusso conficiuntur annuo spatio Vst, s diebus , s horis. 9 nain Ergo unus gradu Confi

ficatoris ab murare.quae in nostro exuplo fuit 4 π poscetur tanto tεpor ut fuit nostro exemplo, diebus Exposvimus ita breυiter omnia,qua ad constitutionem coelestis sura requiruntur, quomodo nempe thema ad coeli figuram exfruentum P Dei,d eae auctoribus, qui dejudiciis nativitatumscrip- siem sit petitumjudicium. Quom

licentur, in ant, inquirendae ct cognosci ndasnt. Unde hanc -

ος-,supersedere poterit. Finis Libri secundi.

115쪽

LIBER TERTIVS,

De observationibus Astrorum, & motuum Coelestium.

d prehenduntur. Vitain varia ab artificibus sunt excogitata instru ementa, quibuscum situs, tum etiam motus Astro rum in coelo observant,nullum tamen huic rei ma-wgi accommodatum, expeditiusque esse videtur, quam ipsum Astrolabium. Dicitur autem Astrolabium, quasi Astrorum am vel Astrolabus , ut Georgio Vallae placet peri namque Astrorum motus examinamus. In Astrolabii autem partibus prima omnium est armilla suspe-soria, a qua Astrolabium libet e dependet: cui succedit Asia, quae armillam cum Astrolabio connectit tande sequitur dorsim bene complanatum,in per circinum in orbem redactum. In margine dori annectitur limbus , qui est circulas ex dors medietate, sive eentro descriptus.Limbus insuper duobus diametris se in centro orthogonaliter secantibus, in quadrantes distinguitur, quarum alteran armilla descendens,dicitur verticalis linea, cui ex parte illa, ubi armilla est, adscribitur Septentrio. ex opposita parte Meridies inhera dicitur Horizontalis linea quia Horimnes est parallela, & aequalis.Huic versus dextram adscribitur Oriens, versus Gnistram Occidens si videlicet in plano jaceat ansaque ejus Septentrioni obvertatur. Porro quilibet limbi quadra distinguitur in sopartes aequales sive gradus,ita ut totus Limbus 36o,incontineat.

Methodus autem distinguendi circulum in 36 o partes talis est. Primum quemlibet quadrantem in tres aequales partes daspesce, α harum vicissim quamlibet in totidem, quarum deinde etiam quamlibet in duas divide partes, remanentium quamlibet in quinque habebis in quolibet quadrante so partes aequin , quas gradus solent appellare.

Postrem

116쪽

Postremo per centrum Limbi pertransit clavus,qui rixis dicitur,cui additur index mobilis,quem dioptram vocant,ita ut libere circa clavum tanqua allim circumvolvi queat. Quinctiam duabus dioptrae hujus extremitatibus affiguntur duae pinnulae, per quarum rimas astra,aliasque res,quas in coelois ensuris muS,i,vestigamus. Et baee pro constructione. proiabis, e in figuram bie depictam vides.

aee quadruplis Astrolabis misi. Astrolabit hoc modo praeparati quadruplex potissimum usiis est Primo enim metitur altitudines strorum supra Horizontem Secundo exactam dat meridiei lineam. Tertio Agimuth stellae, id est, quot gradibus stella a Septentrione vel Meridie di. stat ex coelo per observationem desumit. Postremo distantias stellarum a se invicem examinat.

De primo Astrolabit ulli.

r. suomodo nempe alιitudo mea ex caelo deprehendatur. Suspento sti olabio ab ana, dorso ejus versus stellam ob- s verso,

117쪽

'o D si usu GLOB COELEST. versis, dioptra Astrolabii ad centrum stellae dirigatur, id est,index

sursum ac deorsum feratur, donec per ambas pinnularum rimas, sive per exteriora earundem latera, Astrolabio ab ansa sua libere pendente, stellae centrum conspicimur tunc enim gradus limbi inter indicem morizontalem lineam interjecti, altitudinem Stellae quaesitam indicabunt. Altitudinem vero Solis, quoniam Sol ob clarissimum suum fulgorem a nobis conspici non potest, per umbram ejus investiganius e vertatur enim index , donec radii Solis per unius pinnulae

rimam admissi,umbram ad oppositam pinnulae rimam projiciant: tunc eodem modo habebis Solis altitudinem in gradibus limbi,

ut antea.

De secundo Astrolabitu . a. Quomodo nempe linea Meridiana exactryis exploranda.

Hujus lineae exacta cos nitio,ut Geodaetis,nautis,ar chitectisque

est utili , ita ad observationes Astrorum quoque prorsus est necessaria, si autem per organum viatorium , quod vulo Compassium vocant, expeditς, non tamen ad unguem exacte, hoc modo invenitur .

Ponatur Compassus in plana aliqua superficie Occircumducatur tamdiu, donec lingvula lineae illi, in Compasta depictae, omnino respondeat deinde applica regulam Compasib ritu tamen

quadrangularis sit figurae, ex eadem duc lineam rectam , quae erit linea Meridiana. Exactius autem eaden, per Astrolabium invenietur hoc moclo in plano aliquo ad libellam constructo erigatur perpendiculariter nomon sive stylus, vel, ut Plinius vocat Umbilicus observa deinde Solis altitudinem aliquanto tempore ante Meridiem, utpote una aut duabis horis nota quoque eodem momento extremitatem umbm gnomonis Deinde a Meridie expecta, per Α-strolabium observa, donec Sol in eadem existat altitudine, quam in antemeridiana observatione obtinuerat: rursus totam umbrae gnomonis extremitate, ducatur linea ad duas umbrarum Oras, hanc biseca, & ex gnomonis centro, volsitu, per hangmedietatem ducta linea dabit veram meridiei lineam, variis usibus perpetuo accommodatam . α Haec observatio circa solstitiorum tempora tutissima est Circa aequinoctia enim propter nonnihil variantem declinationem error aliquis, quamvis exiguus, suboritur. Tertio, d haz ratione, quidem ad singula momenta,raclianta Sole, lineam meridianam deprehendere poteris. Primo diligenter per Astrolabium Solis altitudinem observa, per quam, Ossicio

118쪽

Elobi, Aetimust eodem temporis momento inquirendum , hac ut sequitur ratione Globo in propria poli elevatione constituto, Solisque gradu illius temporos in Ecliptica notato,revolvatur sylObus, donec quarta altitudinis ex Verticali suo puncto per eundem Solis gradum notatum demussa,altitudinem Solis in globo quem admodum per Astrolabium observata fuerat, repraesentet: sic extremitas ejusdem quartae, in gradibus Horizontis, Aetimuth, sive distantiam Solis a puncto Orientis vel Occidentis versus Meridiem vel Septentrionem ostendet. Aetimur hoc modo reperto, dioptra sive index in Altrolabio ad tale distantiam a linea Horizontali in limbo numeratam constituatur, postea Astrolabium in planitie aequali locatum. indice tamen quiescente, circumagatur , donec Solis radii, per dioptrarrimam immissi, cadant exquisite vel in oppositam rimam , vel in dimetientem indicis,quam vulgo lineam fiduciae vocant. In hoc enim post Astrolabit linea verticalis lineam Meridianam exacto repraesentabit. Linea Meridiana exactius haberi potest ex stella Polari beneficio Quadrantis Mimiathalis.

Nautae Compassi ductu eam acquirunt. Caeterum in acus magnetici declinatione inquirenda, alia procedunt via. in altitudinibus stellarum accipiendis radio &aliis utuntur instrumentis, de quibus in usu globi terrestris agemus. Hanc Meridianam lineam bene observatam recte nota: σxta eam enim observationes Astrorum instituendae sunt.

De tertio Astrolabit usu.

abortusve occasu versus Septentrionem

Astrolabium ponatur in plana aliqua superficie, ita ut linea ejus

verticalis repraesentet lineam meridianam, ac ita astrolabioba cente, dioptra moveatur tem diu, donec per rimas pinnularum

ambas stellam conspicere possis, auilumen Solis oppositam dioptram feriat, vel cadat ad lineam fiduciae: sic enim dioptra, distantiam stellae aut Solis a puncto orientis vel Occidentis versus septentrionem aut meridiem indicabit. Sin vero quandoque contingat, ut stella proposita tanta supra Horizor tem extet altitudine, ut per pinnularum rimas conlpici non possit, tunc erige caepinnula illa, quae stellis est obversa, ad perpendiculum stylum

quendam, vertatur regula, donec per pinnulam tibi proximam, per stylum erectum stellam conspicias, ita commodo quae stamdistantiam invenies.

119쪽

. Eandem Umuthalem distantiam una cum altitudine simul perquires. Si Astrolabio ad dictum modum in plana supe fici quiescenti

superimppnatur quadranti instrumentum, quod circa Astrolabiicentrum sit circumvolubile,babeatque in latere erecto perpendiculum, ut ejus beneficio rite disponi possit, ita nimirum ut totum quadrantis planum plano circuli alicujus verticalis congruat parens ille Astronomorum Tycho Brahe appellat instrumentum hoe quadrantem Arimuthalem, namque istiusmodi instrumenti beneficio cum ipsa simul Altitudine AZimuthum quoq siderum per hunc observationis modum acquu itur,)dirissatur quadrantis planum versus sidus observandum in rite per suum perpendiculum disponatur attollaturque tunc vel deprimatur regula ipsius dioptrica.donec sidus per foramina Verrimulas dioptrarum cernatur, aut lumen Solis ad amussim intromittatur, sicque ab altera parte per cochleam, vel alia quavis via firmetur.Monstrabit enim regula in limbo quadrantis altitudinem sideris quaesitam , nec non ania ferius quadrantis latus in limbo Astrolabii jacentis Αχimuthum ejusdem pandet.

V ruitiusemodi quadrantis et imuthalis fabrica est 62-u terim ex ipsius Tychonis Brahe 'stronomia instaurata Mechanica

eque ibi circa calcem,pag. nimirum 46 istiusmodi quadrans uberius per variaι circusantim explanatur. exquisi pictura illustratur.

De quarto Astrolabit usu, s. Quomodo nempe distantia stellarum ab inpicem reperienda.

Distantiam duarum Stellarum a se invicem hoc modo cognosces,si nempe Astrolabium ita colloces , ut per planain ejus superficiem utramque stellam simul intueri possis in sic fixo manente Astrolabio dioptram volves, donec stellarum alteram per rimas conspicias, i gradum, Quem dioptra in limbo designat,notes. deinde vicissim in hoc ipso astrolabii situ dioptram moveas,donec per ambas pinnularum rimas,in alteram stellam intueri possis: tunc quoque gradum quem dioptra monstrat, signes distantia deinde duorum graduum, in Astrolabit limbo notatorum, erit stellarum distantia in ips,coelo.

4. Pestructura est usu radii. Vitia ero prolabium pro distantiisstellarum rimandis non osque aue usui accommodatum est,ac certitudi/rem requi tam nequaquam

120쪽

quam nobis prabee mlhelmus Iansimus summus illa Mechanicus, ct in rebus Astronomicis no vulgariter edoctus, inter alia nobis etiam adornavit radium pronomicum pecul a)iratione non ut vulgo fieri

flet, 'brobestum, qui persi habilis satis, inasque distantas sermpμlos patefacit estque ad transportandum idoneus. Cujus delineationem hic aspectu subjicere non dedignabor. Sic enim ipso fructura evidentius, quam prolixa descriptione patebit.

Constrititur radius ex duabus regulis cujustibet materiae idoneae Quadrangularibus, oblongis,utpote Transversario Indice. Transversarium paulo sit longius quam inde , hoc estin index sit Quinque cubitorum , vel pedum , transversarium ejusinodi capiat sex. Namque in Transvet sario fiet distinctio graduumin minuti contrarium ac in vulgaribus radiis fit, in quibus index illam gra- dirum distinctionem accipit. Porro medium transversarii pers retur foramine quadrangulari, cui Indicis extremitas ad justam

mormam inseratur, in quem usum accommodetur ferreus stylus, qui Indicem uransversarium ad normam istam sustinet. In Trasversario sunto pinnulae tres, quaru duae fixae dc immobiles tertia esto mobilis,que curὶ dici consuevit cui duo alligentur fila oblonga, per que inter collimandu attrahiturin retrahitur cum sor in Transversario versiis pinnulas immobiles.Vna autem fixaec immobilis pinnula conlistat medio Triinsversarii loco, ita ut latus ipsius, per quod collimandum erit, respiciat medietatem indicis.

quales Index Io OOo cotinet,sic enim illud interstitium cotinebit exacte ocirculi maximi gradus,un-

ribus distantiis o gradus excedentibus. ut omnia in schemate manifestὸ conspiciuntur. B Inde Radii. Ci Transversarium. Et Stylus serreus sustentaculi gratia additus. Clinnula fixa de in extremi tate tran versarii posita.

SEARCH

MENU NAVIGATION