De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 67siam per reconciliationem exomologeticam. Ergo S. Irenaeus agnovit in Ecclesia potestatem reconciliandi peccatores per exo- mologesim, seu non putavit clavium potestatem cum Apostolis

d Fides in exsistentiam et permanentiam clavium in saeclesia invicte atque clarissime exprimitur in institutione tribunalium poenitentialium. Si enim episcopi non habuissent clavium potestatem, numquam instituissent hujusmodi tribunalia, nam illa institutio fuisset usurpatio adeo enormis et horrenda ut undique atque omnes protestati fuissent, de quibus protestationibus nullum adest vestigium. Ergo tam episcopi instituentes quam fideles se submittentes credebant clavium potestatem in Ecclesia extitiSSe. e Etiam S. Cyprianus agnoscit in sacerdotibus potestatem absolvendi fortiter enim carpit eos qui ad . 'mmunionem accedunt ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis λ'. Eamdem profert doctrinam, quando fideles hortatur ad confessionem: Confiteantur singuli, quaeso, fratres, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio et remissio facta per sacerdotes apud Deum grata est y . Et in epist ad Antonianum dicit Dominum poenitentibus veniam et pacem concedere per sacerdotes ejus V. Ergo, juxta S. Cyprianum, clavium potestas in Ecclesia permanet. i Eamdem fidem exprimit Firmisianus in sua epist ad Cyprianum. Ex verbis enim S. Evangelii concludit 'Potestas ergo remittendorum peccatoriun apostolis data est, et ecclesiis, quae illi a Christo missi constituerunt, et episcopis, qui eis ordinatione vicaria successerunt'' ' Clarioribus ergo verbis proponi non potest doctrina nostra. g Hanc permanentiam sine ulla haesitatione profitetur Origenes, cujus doctrina sequentibus contineri potest M. Si aliquis fidelium in peccatum labitur, multa media recuperandi gra-

82쪽

68 De Clarium PotestMis Existentia Atque Natura.

tiam habet, quorum praecipuum est Poenitentiae Sacramentum.- enitens peccatum suum celare non debet, si sanari velit: Vide ergo quid edocet nos Scriptura divina, quia oportet peccatum non celare intrinsecus'. Sed cuinam pandendum est peccatum Numquid Apostolis Non jam enim mortui sunt. Cuinam ergo Peccator debet sacerdoti Domini indicare peccatum

suum et quaerere medicinamV. Consequens enim est ut . . .

etiam ministri et sacerdotes Ecclesiae peccata populi accipiant, et ipsi imitantes Magistrum, remissionem peccatorum tribuant . - Ad sacerdotem etiam judicare pertinet quinam languor' seu quodnam peccatum in conventu totius ecclesiae exponi debeat et curari'. Alio in loco tandem dicit Origenes: Israelita si peccet, id est laicus, ipse suum non potest auferre peccatum; sed requirit levitam, indiget sacerdote, immo potius et adhuc horum aliquid eminentius requirit pontifice opus est, ut peccatorum remissionem possit accipere'. Itaque, juxta Origenem, clavium potestas data fuit non tantum Apostolis, sed etiam

eorumdem successoribus, α Episcopis et sacerdotibus. h Ρrobatur etiam nostrum assertum ex celeberrima controversia catholicos inter et montanistas. Acerrime quidem disputarunt de clavium potestatis extensione, necnon de ministro clavium sed ullam non moverunt quaestionem de clavium potestatis exsistentia atque permanentia in Ecclesia, immo exsistentiam et permanentiam clavium tamquam Veritates inconcussas habent, cum nonnisi de clavium extensione pertractent Ergo utrique persuasi erant tum de exsistentia tum de permanentia clavium. Hoc probatur per Tertullianum, qui montanistarum celeberrimus St. Τertullianus, quando catholicus erat, exprimit catholicam doctrinam, et consequenter supponit confessionem faciendam esse episcopo vel suo delegato in ordine ad obtinendam absolutionis gratiam*q. Quando vero montanistam se fecit clavium potestatem restrinxit, sed ejus permanentiam in Ecclesia non negavit, immo eamdem assirmavit, ut constat ex suo montanistico

lib. De Pudicitia, ubi ait: De levioribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit M. Per illa verba levioribus delictis'

significantur, ex contextu, non tantum peccata venialia, sed etiam λ Cir Tertuli , in suo lib. De Poenit.

83쪽

De Clavium Potestatis Existentia Atque Natura. 69Peccata mortalia, quae non sunt adulterium, homicidium aut idololatria, quae Tertullianus ibidem vocat Mox et irremissibilia. Eamdem permanentiam agnoscit in solutione objectionis quam sibi facit Tertullianus circa potestatem Ecclesiae, cui objectioni sic respondet: 'Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicta donandi. Hoc ego magis agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis nobis habeo dicentem potest Ecclesia

donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant V. Agnoscit ergo Ecclesiam, seu praelatos ecclesiasticos potestatem habere, sed nonvult ut hujusmodi potestas exerceatur, ne et alia delinquant' peccatores. Obj. Tertullianus dicit potestatem datam fuisse . Petro personaliter ergo data non fuit Ecclesiae. De tua nunc sententia quaero ait Tertullianus ' unde hoc jus Ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus: Super hanc petram

aedificabo Ecclesiam maeam tibi dabo clmes regni caelarum, vel Ouaecumque auigaveris e solveris in terra, erunt alligata et solata in caelis; idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est, ad omnem Ecclesiam ctro propinquam Oualis es, evertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc etro conferentem Superte, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et dabo tibi claves, non Ecclesiae et Ouaecumque omeris vel adligameris, non quae solverint vel alligaverint'. Resp Prima fronte videtur ertullianus denegare permanentiam clavium. Sed si attente consideretur ejus intentio, nonnisi negat Ecclesiam posse absolvere adulterium, homicidium et

idololatriam quia hic est scopus libelli De Pudicitia. Non ergo

negat absolute clavium potestatem, sed tantummodo restringit. Dicit praeterea, potestatem solvendi atque ligandi personaliter Petro collatam esse; sed hoc non dicit ad negandam ipsam pote- Statem, quam, ut superius vidimus, agnoscit, sed ea intentione dicit illud, ut probat pochicos seu catholicos recte non procedere in absolvendo supra relata crimina, recteque procedere neum

licos montanistas in denegando absolutionem, cum tribuant hujusmodi potestatem soli etro. uestio ergo magis videtur de ministro potestatis, quam de ipsa potestate et Tertullianus

reprobat tantum praxim psychicorum, qui, cum amate Sint, λ Rouet n. 387 uet, ibid.

84쪽

70 Deilavit m Potestatis Existentia Atque Natura. non sapiunt sicut neumatici, qui spirituales sunt. ertullianus tandem propter aestum disputationis oblitus est Dominum clavium potestatem promississe atque contulisse non tantum etro, sed etiam aliis Apostolis, et tunc locutum fuisse numero plurali; ideoque ultima Tertulliani verba nullum habent valorem. i S. Pacianus invicte contra novalianos probat sacerdotes possidere claves, nec tantum Apostolis concessas fuisse: Numquid Deus non poenitenti non comminaretur, nisi ignosceret poenitenti Solus hoc, inquis, Deus poterit. Verum est; sed et quod per sacerdotes suos iacit, ipsius potestas est. Nam quid

est illud quod Apostolis dicit Ouaecumque ligaveritis . . . yCur hoc si ligare hominibus ac solvere non licebat An tantum hoc solis Apostolis licet Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum Sanctum dare solis, et solis gentium peccata purgare quia totum hoc non aliis quam Apostolis imperatum est. Quodsi uno in luco et solutio vinculorum et sacramenti potestas datur, aut totum ad nos ex Apostolorum forma et potestate deductum est, aut illud ex decretis relaxatum est . . . Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum, ad

episcopos inde descendit, et ligandi quoque jus adfuit, atque solvendi'δ' Clariori atque profundiori modo, ut mihi videtur, refelli nequit assertum Abaelardi. j Ideo S. Ambrosius aiebat, considerata hac transmissione

clavium: Non potestatem usurpamus, sed servimus imperio I '. Et alio in loco S. Doctb dicit quod jus solvendi atque

ligandi est jus' quod solis permissum sacerdotibus est ' λ.- Nostram doctrinam edocet etiam hanc objectionem solvendo: Impossibile videbatur per poetiitentiam peccata dimitti concessit hoc Christus Apostolis suis, quod ab Apostolis ad sacerdotum ossicia transmissum est. Factum est igitur possibile, quod impossibile videbatur' η . k S. Augustinus quaerit 'Non sunt istae claves solvendi atque ligandi in Ecclesia, ubi quotidie peccata dimittunturVῖ R. Ergo nullum habebat dubium de clavium transmissione in episcopos et sacerdotes. Ideo ad fideles dicebat: Nec eos audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere

1 Rouet n. 1344. De Poenit , lib. 2, cap. 2 n. 12.20 In Ps. 38 n. M. Sem. 149 n. 7. 21 Rouet n. 1293.

85쪽

De Claritim Potestatis Existentia Atque Natura. 71 Itaque miseri, dum in etro petram non intelligunt et nolunt credere datas Ecclesiae claves regni caelorum, ipsi eas de manibus amiserunt *ε.

1 In Constitutionibus Apostolorum, lib. 2, cap. 11 Apostoli introducuntur ad episcopum dicentes: In ecclesia sede sermonem faciens, ut qui potestatem habeas judicandi eos qui peccaverunt. Quoniam vobis episcopis dictum est: Morum ligaveritis . . . udica igitur, episcope, potestate fretus tamquam

m Etiam in sacra Liturgia commemorantur clave atque X- primitur sensus de ipsarum clavium permanentia in Ecclesia. Ita in Canonibus Hippol3ti petitur in ordinatione episcopi 'Tribue, etiam illi, Domine, episcopatum et spiritum clementem ad redimenda peccata et tribue illi facultatem ad dissolvenda omnia vincula iniquitatum daemonum'. n Constitutionibus ecclesiae aenptiacae pro episcopo petitur 'Ρeccata dimittat juxta praeceptum tuum . . . et in virtute potestatis Apostolis tuis collata, omnia poenarum vincula solvat δ' . n S. Atanasius sacerdotem clavium possessorem proclamat:

fouemadmodum homo a sacerdote baptizatus Spiritus Sancti gratia illuminatur, ita qui confitetur in poenitentia per sacerdotem Christi remissionem accipit' '. o Eumdem conceptum exprimi S. Ioannes Chus de sacerdotibus: Neque enim tantum nos regenerant sacerdotes per baptismum , sed etiam post regenerationem admissa peccata condonare possunt' ' . Et ratio quare sacerdotes hoc facere possunt est, quia Dominus noster Jesus Christus eis hanc caelestem contulit potestatem: Quaecumque inferne hic in terris)sacerdotes faciunt eadem Deus superne confirmat, Semorumque sententiam ipse Dominus ratam facit. Quid enim aliud illis dedit quam omnem caelestium potestatem Nam Ouorum, inquit, remiseritis peccata, remittuntur eis. Quae major hac

potestas fuerit omne judicium dedit Pater Filio, videoque ipsum omne illis sacerdotibus traditum a Filio fuisse' '. p S. Leo Magnus reprobat illam quorumdam episcoporum pravam consuetudinem sublices legendi confitentium seccata

86쪽

72 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura.

coram omnibus, etiam laicis eamque reprobat, quia est contra apostolicam regulam', et ex eo quod indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri'. Ideo S. Pontifex in memoriam revocat episcoporum illorum quod reatus com scientiae sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta' '. Nullum ergo dubium habet de clavium transmissione

in successores Apostolorum. A saec. V ad usque saec. XII habemus constantissimam attestationem atrum et scriptorum, qui rem nostram docent tamquam veritatem inconcussam et ab omnibus admissam, ut videre est, V. g. in Libris Poenitentialibus, qui supponentes tamquam certam clavium exsistentiam et permanentiam in Ecclesia, regulas tradunt practicas ad rectum clavium exercitium et usum. Itaque Abaelardus nullum fundamentum habuit ad nostram veritatem denegandam. Ρost Abaelardum, nullus negavit exsistentiam clavium in Ecclesia, quamvis multi erraverint circa ministrum. Ita . ., Waldenses, wiclemiae, Hussitae et raticessi dicebant sacerdotes pravos non habere clavium potestatem, eamque habere simplices fideles bonos.-Protestantes tenent omnes fideles sacerdotes esse, ideoque omnes habere hanc potestatem. Etiam ii errores nobis inserviunt ad confirmandam clavium potestatis permanentiam in Ecclesia quia hujusmodi haeretici, quamvis errent circa ministrum, persuasi tamen erant de exsistentia clavium; secus claves non tribuissent huic vel illi personae. Ρotestas ergo peccata remittendi vel retinendi non tantum Apostolis, sed etiam eorum leotimis successoribus' episcopisse , et Sacerdotibus, fuit communicata, sicut universorum ritrum consensus semper intellexit' ', et Ecclesia semper docuit ac tenuit.

ARTICULUS II.

Clavium Poteata non eat pol in Evangelium praedicansi

Ex sacra et veneranda raditione clare atque invicte constat clavium potestatem ad episcopos presbyterosque transiisse. In hoc autem articulo atque in sequentibus intimius consideranda est potestas illa.

δ' Conc. rid. sess. XIV, cap. I De Poenit.

87쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque atura. 73Antequam explicetur quid sit potestas illa, statuendum est, contra protestates, quid non sit Protestantes enim clavium potestatem confundunt cum potestate praedicandi evangelium et cum potestate baptizandi. Primum discutietur in praesentiarum, alterum in articulo sequenti. Clavium potestas non est potestas Evangelium praedicandi. Prob. rimo.-Verba Remittere' et Praedicare' non sunt synonima neque philologice neque scripturistice ergo differentes habent significationes. Ideoque Dominus diversas dedit potestates Apostolis per praelata verba. Ulterius.-Si verba Remittere peccata' sunt synonima verbis Fraedicare Evangelium', quid significant verba Retinere peccata' Dici nequit a verba Retinere peccata' significare non-remittere peccata', quia hoc implicat contradictionem Apostolus enim haberet potestatem remittendi peccata et simul non haberet Non haberet potestatem illam, quia 'Remittere' non significat 'Remittere', sed significat Praedicare', juxta protestantes; et simul haberet Apostolus praedictam potestatem, quia

Retinere' significat non-remittere', non quatenus implicat carentiam potestatis, sed quatenus significat nolle concedere beneficium absolutionis. Dicere ergo verba retinere peccata' significare non-remittere peccata' est patens contradictio, si quis cum protestantibus asserere velit verba Remittere peccata

significare Praedicare Evangelium .-Neque dici potest b)verba Retinere peccata' idem esse ac non-praedicare vangelium alicui homini', quia hoc est contra statutum Domini Nostri Jesu Christi Dominus enim Apostolis praecepit:

Euntes ergo in universum mundum praedicat Evangelium omni creaturae' i. e. omnibus hominibus, nullo excepto. Ergo Apostoli non poterant excludere quemquam a praedicatione; et consequenter verba Retinere peccata' non significant, immo nec significare possunt, non-praedicare Evangelium alicui homini'. Immo si Apostoli non praedicassent omni creaturae, sed

aliquem exclusissent a praedicatione puniti fuissent juxta illud Apostoli auli: Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangelizavero'

88쪽

74 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 1 Cor. 9, 16 . Ergo Retinere peccata' non 1gnificat non-

praedicare .

Ultimo. uod Remittere peccata' non significet Praedicare' constat etiam ex absurdis. Ridiculum enim est asserere Dominum dixisse paralytico: confide, fili praedicatur tibi evangelium, quando ei dixit: Remittuntur tibi peccata tua '' . Ρariter ridiculum est exhibere Dominum nostrum tamquam dicentem: ater, praedica nobis Evangelium, sicut et nos praedicamus evangelium commilitonibus nostris, quando dixit: 'Pater . . dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris' ' Dicere ergo Remittere' non significare remittere, sed signiὴcare Praedicare', nihil aliud est nisi manifesta detorsio sacrae Scripturae atque abusus communi SenSuS. N. B.-Sanctorum atrum testimonia afferri nequeunt contra protestanticum assertum, quia nullus eorumdem P. cogitavit

de hujusmodi insania. Omnes enim verbum Remittere' sumpserunt in ejus naturali, proprio et obvio Sensu. Doctrina Conc Tridentini. Iure meritoque . Conc Trid. sequentem Christi fidelibus proposuit doctrinam: Dominu . . . sacramentum oenitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus, insufflavit in Discipulos suos dicens: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta simi. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis, potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles, post baptismum lapsos, Apostolis et

eorum legitimis successoribus fuisse communicatam universorum atrum consensus semper intellexit . . . Quare verissimum illorum verborum Domini sensum sancta Synodus probans et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem praedicandi verbum Dei et Christi Evangelium annuntiandi, contra hujusmodi Sacramenti institutionem, falso detorquent' '.-Sanam denique doctrinam sancta Synodus dogmatice definivit, atque protestanticum anathemate repulit errorem: 'S. q. d. Verba illa Domini Salvatoris Accipite Spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis et quorum retinueritis, retenta sunt, non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae,

89쪽

De Clarium Potestatis Existentia A que Natiιra. 75 sicut saeclesia Catholica ab initio semper intellexit detorserit

autem, contra institutionem hujus sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium A. S. yh. Nostra tandem aetate iterum Ecclesia professa est verba quorum remiseritis . . .' referri ad sacramentum Poenitentiae, damnans sequentem Modernistarum propositionem 'Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata . . . . minime referuntur ad sacramentum Poenitentiae,

quidquid atribus tridentinis asserere placuit' ' Ad nil aliud

ergo referuntur praefata verba nisi ad sacramentum Poenitentiae. Et iure meritoque hoc asseruerunt atres tridentini, quia hoc est conforme sacro textui, quidquid dicant protestantes et modernistae.

CIavium potestas eat omnino distincta a baptizandi potestate.

Ρostquam vidimus clavium potestatem confundendam non esse cum praedicandi potestate, nunc nobis repellendus est alius protestanticus error confundens clavium potestatem cum api sandi potestate. Sed contra, Cum Ecclesia catholica tenendum est hujusmodi potestates esse plane distinctas.

Probatur nostrum assertum.

a Baptismus et oenitentia differunt inter se ratione in teriae et formae. Baptismi enim materia est aqua forma est: Ego te baptizo in nomine atris . . . oenitentiae autem materia sunt peccata forma sunt verba: Ego te absolvo a peccatis tuis. Sed nemo non videt has res esse plane distinctas. Ergo. Obj.-Sed aliquis protestans objicere potest: Romanenses has differentias introduxerunt. Respondeo negando nam hae differentiae suum habent fundamentum in sacris Litteris Ouoad baptismum Dominus dicit: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei yy. Hisce verbis Dominus nos docet quidem baptismi necessitatem directe, sed pariter, indirecte saltem, nos docet baptismi materiam, α, aquam. Verba adhibenda in baptismi administratione Dominus docet penes t. 28, 19

90쪽

76 De Osuium Potestatis Existentia Atque Natura. Euntes ergo docete omnes gentes, aptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti'. e Genitentia Vero, ut saepius audivimus, Dominus dicit: Quorum remiseritis peccata, etc. Adhibendum est ergo aliquod verbum quod thdicet remis-Sionem illam, V. g. absolvo te a peccatis tuis; quibus verbis indicatur et materia et forma. N. B.-Nonnulli homistae v. g. Vivo ' sibi constantes non sunt relate ad materiam proximam, ut dicunt, sacramenti me- nitentiae. Quando enim agunt contra Scotistas de materia proxima, tenent pro aris et iocis actus poenitentis esse materiam proprie dictam quando Vero agunt contra protestantes, hujusmodi actus vocant materiam non proprie dictam, sed quasi-materiam vel dispositiones. Hic agendi modus non placet, quia de facile confundi potest, praesertim a tyronibus, quaestio dogmatice definita contra protestantes cum quaestione disputabili inter theologos. Hoc nemo non videt inconveniens esse ideoque argumenta desumenda sunt ex fontibus certis. b Alia differentia inter baptismum et poenitentiam desumitur ex ollatione potestatum baptizandi et remittendi. uoad baptismum Dominus simpliciter Apostolis injungit Baptizate Quoad poenitentiam vero plura facit prius promittit potestatem, atque postea confert eamdem Potestas baptizandi est simplex; potestas autem remittendi duplex est aut remittere aut retinere. Ergo clare patet Dominum intendisse diversas Apostolis potestates per illos actus diversos conferre, nisi quis quod Deus avertati dicere velit Dom1num ocum facere aut decipere

c Baptismus et poenitentia differunt etiam ratione ministri. -Baptismus conferri potest non solum a sacerdote, sed etiam, in casu necessitatis, a quacumque persona rationis usum habente, etiam a femina Poenitentia autem nonnisi a sacerdotibus, et quidem, non ab omnibus excepto mortis articulo, tunc enim omnes sacerdotes jurisdictionem habent), sed ab iis tantum, qui jurisdictionem habent. d Differunt etiam ratione subjecti Baptismus confertur infidelibus tantum. oenitentia Christi fidelibus tantum. tismus confertur omnibus, etiam infantibus Poenitentia vero adultis tantum, et quidem rite dispositis. Ergo.

8Disputatio de Re sacram. tom. 3, pag. 44 edit Neapolitana, 1886.

SEARCH

MENU NAVIGATION