De clavium potestatis existentia atque natura. Dissertatio

발행: 1921년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 57 Ecclesiam meam'' Mi 16, 18-19 . Ergo quando Christus loquitur de Ecclesia'', non synagoga intelligenda est, sed illa societas a Christo instituta, quae Caput habet etrum Pastoresque reliquos Apostolos. Hoc evidens esse affirmant vel ipsi modemi

Quod autem intelligantur praesules Ecclesiae, et non simplices fideles, patet, primo, ex eo quod, si quis ordinate procedere velit in aliquo negotio ad aliquam societatem pertinens, non recursum faciet ad subditos, sed ad praelatos illius societatis subditi enim nihil facere possunt. vera ratio pro nostra sententia deducitur ex contextu Christus enim docebat apostolos, et quidem solos ergo intendebat Dominus ut causae ad ipsos deferrentur, cum ipsi duces constituti fuerint, non autem ad Populum.-Tertia ratio est, ipsa udaica mentalitas Iudaicus enim Populus agnoscebat seniores et omnino ignorabat iunmam ine- Statem Penes populum esse. Proinde si Christus supremam Potestatem penes populum esse voluisset in sua Ecclesia, debuisset hoc Apostolis declarare. Sed hoc non fecit, immo AP Stolos elegit, et eos privatim docuit quomodo Ecclesia gubernanda esset. Ergo intendebat gubemium Ecclesiae Apostolis relinquere, non populo, ideoque ad ipsos recurrendum St.

72쪽

Potestas clavium Apostolis confertur a Domino.

In anteriori capite disputavimus de promissione clavium et vidimus Dominum promisisse suis caris Apostolis amplissimam potestatem in qua continetur clarium potestas sicut pars in toto Vidimus etiam licet obiter Apostolos veros esse Pastores, sed esse Simoni etro subjectos, qui a Domino constitutus est Caput Ecclesiae atque totius gregis, tam M. Populi quam Rectorum Moderator Supremus. Nunc investigandum est utrum Dominus suam adimpleverit promissionem, utrum contulerit potestatem promissam. De hoc nullum haberi potest dubium, cum Dominus proclametur in sacris Litteris fidelis. Ergo quod promittit, adimplet Dominum vero praefatae potestatis promissionem adimplesse post resurrectionem suam gloriosam abunde constat ex Evangelio S. Ioannis. En narrationem dilecti Discipuli Joannis: Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati, propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: a vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insumavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseriti peccata,

remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta sunt' . Dominus, morte devicta, a mortuis resurrexit, vitamque immortalem sibi comparavit. Prima quae novit Christi resurrectionem secundum evangelicam narrationem ivit Maria Magdalena, quae nuntiavit Apostolis in coenaculo congregatis corporis Christi disparitionem ex sepulchro ubi collocatum fuerat, necnon, Christi mandato, extraordinarium resurrectionis Ventum. Post hoc nuntium, ipse Dominus dignatus est suis dilectis discipulis apparere in coenaculo noctem Versus, ipso resurrectionis die. Statim ac Dominum viderunt magno timore e

territi sunt discipuli. Sed Dominus ipsis reddit tranquillitatem

73쪽

De Osrium Potestatis Existentia Atque Natura. Me pacem per assuetam judaicam salutationem: Pax vobisVl Deinde Salvator noster Apostolos certiores iacit de sua mirabilia mortuis resurrectione eis ostendendo manus, quibus Permagna operatus est opera atque miracula, necnon latus quod tantopere Deum atque genus humanum dilexit. Et gavisi sunt discipuli, viso Domino ouis enim non gauderet, visa tanta majestate, tanta pulchritudine, viso tanto miraculo, visaque adimpletione

facti jam pluries a Domino prophetati pJam Dominus suis Apostolis pacem dederat; sed quasi non

contentus una tantum salutatione, iterum eos salutat, abundantiorem gratiam ipsis confert sua iterata salutatione, atque ipsos ossiciali, ut ita dicam, modo suo Apostolos suos legatos constituit 'Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos'. is committit eamdem missionem, quam Ipse a Patre caelesti recepit, eos constituit suos repraesentantes, ipsis tradit Ecclesiam gubernandam. Pater mihi divinam contulit auctoritatem, Ego eamdem vobis confero Pater voluit ut Ego salutem humani generis procurarem, Ego Volo ut os eidem negotio operam navetis. Hisce ergo verbis aliqualem Dominus parallelismum statuit missionem suam inter et missionem Apostolorum. Notes parallelismum: Sicut . . . et ita); Pater

. . . ego misit . . . mitto me . . . VOS.

Haec cum dixisset, insumavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt'. ns sint. Cum Deus nihil frustra faciat, haec insumatio nobis aliquid innuit novum ac singulare. Et re quidem Vera, juxta Patres et commentaristas, haec insumatio est actio symbolica qua voluit Christus significare collationem Spiritus Sancti: Accipite Spiritum Sanctum', ait Dominus Apostolis. Attamen hic et nunc Spiritus Sanctus Apostolis datur non ad omnia, sicut in Pentecoste, sed ad speciale munus remissionis aut retentionis peccatorum. Ideo su dit Dominus Jesus: Ouorum remiseritis ...' Adeo magnum, Praeexcelsiam atque delicatum munus est peccatorum remissio aut retentio, ut specialis requiratur Spiritus Sancti assistential'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt'. En Magna Charia' qua Ecclesia probat sibi divinitus fuisse commissam peccatorum remissionem t

74쪽

60 De Gavium Potestatis Exisιentia Atque Natura. Antequam evolvamus aliquantulum hunc textum S. Joannis notetur expedit confessio adversariorum, nonnullorum saltem.-Dr Lea admittit hoc in textu de peccato remittendo agi Sed duo saltem quae facit approbari nequeunt. Primum lectores remittit ad verba S. Matthaei 18, 18 Amen dico vobis quaecumque alligaveritis . . .', ad hoc ut intelligant verba S. Joannis: Quorum remiseritis . . . . Hoc probari non potest, nam verba S. Joannis sunt litteralia et plana, dum verba S. Matthaei sunt metaphorica. Ideoque remittere lectore S Joannis ad S. Matthaeum idem est ac velle explicare sensum clarum per sensum obscurum, saltem aliquantulum. Hoc autem nemo approbare potest . Iterum quod admitti nequit hoc est idea de hac potestate nonnisi lente evoluta est penes populum christianum immo, addendum esset, penes ipsos Apostolos, cum ea citet in suum favorem casum Petri cum Simone Mago, necnon casum S. Joannis cum latrone'. Admitti potest doctrinam de hac potestate paulatim propagatam fuisse penes primaevos christianos quia erat doctrina nova, et nonnisi per Apostolorum praedicationem cognosci poterat, via ordinaria praedicatio autem apostolica non statim ubique peracta luit, ut constat ex historia. Sed falsae sunt rationes adductae a Dr. Lea. Una ratio est Ecclesia primitiva donum hujus potestatis consideravit tamquam donum personale Apostolorum. Haec ratio non est ratio, sed simpliciter inventio doctoris ea, quia nullum documentum primaevae Ecclesiae adducit ec adducere potest uo probari possit primaevos christianos hujusmodi persuasionem habuisse.-Secunda ratio tempore quo evangelia conscripta fuerunt non exspectabatur Apostolos habere successores. Haec ratio falsa est, nam tempore quo S. Joannes suum conscripsit Evangelium a. 80-s5 ῖγ), jam aliqui ex Apostolis de iacto habuerunt SucceSSOreS. Ita, . ., S. Jacobus Major qui ad caelos evolavit c. a. 42 S. Jacobus Minor c. a. 63 S. Petrus et Paulus c. a. 4. Quid dicendum sit ad illud quod Dr. ea profert de Apostolis etro et Ioanne paucis comprehendam. Praeprimis notandum est rem. ea calami lapsum commisisse, quando dixit Philippum misisse Simonem Magum ad Deum; non enim fuit Philippus, sed etrus qui hoc fecit, ut

75쪽

De Clarium Potestaιis Existentia Atque Natura. 61 legitur in Act Apost. cap. 8, v. 1s. Jamvero etriis non dixit quidquam de confessione aut absolutione Simoni Mago nam Simoniam magis indigebat Dei timore et oratione ad obtinendam gratiam poenitentiae. Si autem Simoniam fecisset quod Petrus ei consiliavit, proculdubio etrus Simonem absolvisset. Si vero non legitur Petrum absolvisse Simonem Magum, ex hoc facto non deducendus est defectus potestatis in etro, sed defectus dispositionis in Simone Mago De potestate enim Petri habemus testimonium expressum in S. Evangelio sed de dispositione Simonis nihil habemus in s. Scriptura, immo si quidquam constat ex s. Scriptura de Simone Mago est hoc de sua indispositione quo in casu Petrus revera absolvere non potuit Simonem Magum. Attamen Petrus absolvere non potuit in casu non ratione defectus potestatis, sed ratione indispositionis Si

monis.

Argumentatio Dris Lea nisi in facto S. Joannis illogica est.

Praesentatur . Joannes ait r. ea longo tempore orans

ardenterque desiderans latronis illius de quo Eusebius, II. .,

III, 23 conversationem, cum potuisset S. Joannes latronem faciliter absolvere. Et cum hoc relatum non inveniatur, concludi Dr. Lea ergo S. Joannes nihil scivit de potestate clavium. Numquid, quaeso, potestas clavium impedit quominus oremus pro conversione alicujus peccatoris Minime gentium t raeterea, non quia Volo aut desider aliquem absolvere, possum ipsum absolvere, sed mihi prius inquirendum est, utriun dispositus sit necne. Si dispositus sit, eum absolvere teneor, velim nolim si autem indispositus sit, eum absolvere nequeo, quamvis elim.-Insuper, S. Joannes aliquibus permansit diebus cum latrone illo, post hujus poenitentiam, usque dum ipsum plene cum Ecclesia reconciliavit. Cum autem inter ordinarias conditiones reconciliationis inveniatur absolutio, necessarium non fuit, ut historiographi explicitam mentionem de absolutione facerent, sicut nec mentionem iaciunt de collatione mae Eucharistiae quia nonnisi intendebant specialem curam referre, quam S. Joannes assumpsit pro conversione illius latronis Cir Caseλ Notes , ubi optime refutat octorem ea. Idem Caseγ ib., pag. 7, affert confessionem, nobis pretioSam, F. Melior, D. D. quem vocat non minus hostilem catholicae doctrinae quam Dr. Lea I cannot pretend ait Mellor to

76쪽

62 De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. Gallem the doctrine os auricular confessio an priesti a solutionis a priori grounes, ascit u ere impossibi formodHimself to invest an orde of men ith suin stupendous pomer. Η who an communicare the of o longues an prophec and healin and miracle, anno consistently be regarde a incapa-Ne o demting the ghosti iunctio in question An further, cannot imagine n the suppositio that such authorit Wasconfide to moria men it could have been conveyed in te smore recis o more appropriate than hos no unde consideration. hese concession I mahe without reserve a cluein ali candor is in Confessionalisis, Whateve consequences

the may be suppose to involve''. Hisce verbis F. Melior candide fatetur Deum posse committere alicui potestatem peccata dimittendi capax enim est. Candide etiam fatetur Deum hujusmodi potestatem contulisse, et quidem terminis adeo praecisis et appropriatis ut meliores seligi non possent. Sic Dr. Melior refutavit, licet inconscienter, rem Lea, qui dicit modum collationis valde imperfectum: 'There is a serious deficienc in

the grant . Dominus ergo prius constituit Apostolos suos Legatos quoad omnia negotia Ecclesiae: Sicut misit me Pater et ego mitto vos'. Deinde specialiter eis committit munus peccata remittendi, postquam eis Spiritum Sanctum contulit: Quorum remiseritis peccata . . V. Sed quoniam vox peccatum' diversimode sumitur in sacris Litteris, expedit valde ut statuatur sensus quo sumitur praefata vox . eccatum enim significare potest:

a sacrificium pro peccato; 2 fomem peccati seu concupiscentiam 3 reatum culpae 4 reatum poenae. Quo ergo SenSuD. N. Jesus Christus loquitur de peccato in hoc loco: Quorum

remiseritis peccata V Non loquitur de peccato, quatenus

sacrificium pro peccato significat, praecis quia sacrificium pro peccato non potest remitti aut retineri, eo sensu sub quo loquimur Christus quidem abolevit illa sacrificia pro Novo Testamento, sed eo tantum modo quo fiebant in Veter Lege Se- ipsum enim constituit sacrificium nostrum in Novo Foedere. Et hoc sacrificium nec remitti nec retineri potest.-Nec intendebat loqui Dominus de peccato, quatenus significat concupiscentiam;

77쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 63

quia haec manet in homine, etiam quando est adornatus gratia sanctificante, proindeque non remittitur.-Loquitur ergo Dominus de peccato, prout significat culpam, quia sub hoc respectu remitti potest aut retineri, ut omnes fatentur tam Sc., nOStri quam adversarii. Loquitur etiam de peccato sub sensu reatus Oenae, quia culpa et poena sunt termini correlativi, et quia pariter remitti aut retineri potest. Et de facto, eo ipso quod culpa deletur Per Sacramentalem absolutionem, deletur et poena aetema juria catholicam doctrinam, quamvis non semper remittatur tota Poena temporalis, juxta eamdem doctrinam.

78쪽

De praecipuis collatae potestatis notis.

Solvendi ergo retinendique stupenda potestate Apostoli a Domino donati sunt. Nunc nobis evolvendus est sacer textus, tum educando varias qualitates quibus posset praefecta potestas, tum repellendo errores falsasve opiniones occurentes. Quae omnia faciemus per varios articulos SequenteS. Tractandorum conspectus in hoc capitulo: Art. I: otestas clavium est potestas permanens in Ecclesia Catholica.Art. II: avium potestas non est potestas Evangelium pra dicandi. Art. III Clavium potestas est omnino distincta a baptizandi potestate. Art. IV: Clavium potestas est potestas vere remissiva peccati, atque non declarativa tantum. Art. Clavium potestas est potestas universalis. Art. VI Clavivi potestas est potestas judicialis. Art. VII, clavium potestas est potestas neceSSaria.

ARTICULUS Q.

Poteata clavium ea poteria permanens in Eccleata catholica.

Ρraeprimis et ante omnia inquirendum est, utrum clavium potestas permanens sit in Ecclesia, utrum, α, haec potestas transierit ad episcopos et presbyteros, an concessa fuerit Apostolis tantummodo. Abaelardus ausus est sustinere quod potestas ligendi atque solvendi Apostolis tantum data sit, non successoribus' . Sed contra ipsum, Deo favente, habemus . Traditionem constantissimam sustinentem hujusmodi potestatem exsistere Penes catholicos episcopos et presbyteros. Prob. A Ratione de illustrata.- a Ρotestas clavium est Verum et proprium sacramentum; sed sacramenta sunt quid per

79쪽

De Clarium Potestatis Existentia Atque Natura. 65 manens, ut patet ex eorum definitione, sacramentum enim est signum sensibile, gratiae significativum et productivum, a Christo permanenter institutum ergo. b testas clavium instituta fuit a Christo Domino in favorem peccatorum; sed peccatores semper aderunt ergo semper aderit clavium Potestas. c Cl. Pesch pro permanentia clavium hanc adducit rationem 'Eodem modo ait data est haec potestas atque aliae potestates docendi, baptizandi, eucharistiam conficiendi, etc. Atqui omnes fatentur hae potestates manere in ecclesia. Ergo etiam potestas remittendi peccataV. N. B.-Dr. Lea' dicit Christum dedisse Apostolis tantum potestatem illam, quia illa aetate, qua scribebantur Evangelia, Apostoli non putabantur habituri successores, quia Dominus praedixerat diem judicii venturum esse antequam illa generatio

praeteriret.

Resp. 1 Quoad illud de die judicii, seu de Parousis cir Dr.

an an in The Catholic Worid', mensibus Jan. Febr. Mar., a. 1918. Nunc ullam non instituo quaestionem hac de re, quia meum objectum non attingit.-2 Quod autem Apostoli non putarentur habituri successores, historice falsum est. Nam historia docet Apostolos non tantum putatos fuisse successores habuisse, sed de facto Apostolos instituisse successores, immo his mandatum dedisse ut rursus alios successores instituerent . Cum ergo falsa sit ratio Dris Lea, nihil probare potest ejusdem argumemtatio contra nostrae potestatis transmissionem. Ρrob. B Tradit. a S. Clemens Romanus statuit in sua epist ad Cor episcopos et sacerdotes locum tenere Apostolorum, ideoque, juxta ipsum, idem ministerium receperunt. Sed Apostoli peccata dimittendi potestatem receperunt ergo. Ρrob. M. ex S. Clemente, qui ait 'Apostoli nobis praedicatores Evangelii facti sunt a Domino Jesu Christo Iesus Christus missus est a Deo . . . Apostoli autem constituerunt episcopos et diaconos . . . ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri excipe

80쪽

66 De Ocinium Potestatis Existentia Atque Natura.

rent' ' Cum autem ministerium Apostolorum contineat clavium potestatis exercitium, et cum episcopi receperint idem ministerium, ideo episcopi idem clavium ministerium exercere OSSunt. Hinc rebelles corinthios . Clemens hortatur ut propria confiteantur peccata, et recipiant correctionem presbyterorum in poenitentiam 'Eorum quae deliquimus remissionem imploremus . . . Melius est homini peccata sua confiteri quam indurare cor Suum . . . Vos igitur, qui sediotionis findamenta jecistis, inobedientia subditi estote presbyteris, et correctionem eorum SuScipite in poenitentiam ' Ergo clavium potestas cum Apostolis mortua non fuit, sed in Ecclesia permanet. Sed fortasse quis dicat: Hic mentio non fit de clavium potestatis exercitio'. Re. Mentio non fit explicita, conc. non fit implicita, neg.; quia verba correctionem suscipite in poenitentiam' indicant rebelles illos recursum fecisse non tantum ad Deum, sed etiam ad presbyteros, et quidem ad veniam obtinendam, ideoque presbyteri habent potestatem veniam concedendi, seu habent clavium

potestatem.

Nec dicatur hic agi de actu persones et privato presbyterorum; nam, Secundum contextum epistolae, non agunt tamquam

Personae privatim offensae, sed quatenus ministerium Apost lorum receperunt, ideoque exercent potestatem aliquam, quae non competit ceteris offensis personis, secus enim ad quid in-Vocare ministerium Apostolorum, si agitur de re ab omnibus

faciendaq b S. Pol3carpus S. Joannis Apostoli discipulus, vult ut

presbyteri sint . . . non severi nimis in judicio ' ergo presbyteri, secundiu S. olycarpum, habent potestatem judicandi. Sed hanc non exercent nisi per claves ergo claves remanent penes presbyterOS. c S. Irenaeus testatur exomologesim seu sacramentalem confessionem in Eccles1 fieri et consequenter, indirecte saltem, clavium potestatem in Ecclesia permanere. Refert enim casum

de illis mulieribus seductis a Marco haeretico' refert etiam casum de Cerdone haeretico', qui pluries receptus est in Eccle-

7 Epist ad Philip.

SEARCH

MENU NAVIGATION