장음표시 사용
101쪽
sis, ut in te P. Fonteius vitae neciaque potesatem haberet, ut in sto. Quaero , si aut negasses, aut tacuisses, si tamen id xxx
Curiae iussissent . num id jussum esset ratum certe non et quid ita quia jus a majoribus nostris , qui non ficte & fallaciter populares , sed vere & sapienter fuerunt,
ita comparatum est, ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere.
Quinetiam, si decemviri sacramentum inlchertatem injustum iudicassent , tamen , quotiescumque vellet quis , in hoc genere solo rem iudicatam referre posse voluerunt. Civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus. XXX. Qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur , fieri non poterant Latini, qui non erant auctores facti , nomenque dederant: qui erant xerum campitalium condemnati, non prius hanc ci vitatem amittebant , quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est , mutandi soli causa venerant; id autem ut esset faciendum , non ademptione civitatis , sed tecti, & aquae, & ignis interdictione faciebant. P. Populus Romanus , L. Sulla dictatore ferente , comitiis centuriatis, munivcipiis civitatem ademit; ademit iisdem agros et de agris ratum est ; fuit enim po
Puli potestas : de civitate, ne tamdiu quis
102쪽
PRO DOMO SUI. C sdem valuit, quamdiu illa Sullani tempori S arma valuerunt. Hanc vero Volaterranis , quum etiam tum essent in armis , L. Sulla victor, republica recuperata , comitiis centuriatis , civitatem eripere non
potuit ; hodieque Volaterrani non modo cives , sed etiam optimi cives , fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius, eversa republica, civitatem adimere potuit, concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed .
etiam servorum, Sedulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse Fgo. Quod si non fuit , quid te audacius, qui in aes ejus nomen inciderist quid desperatius , qui ne emeruiendo quidem Potueris auctorem adumbrare meliorem sin autem is primus scivit, quod facile potuit, propter inopiam tecti, in foro pernoctans ; cur non juret se Gadibus fuisse , quum tu te fuisse Interamnae probaveris tHoc tu igitur, homo popularis, jure munitam civitatem & libertatem nostram putas esse oportere , ut, si, tribuno plebis rogante , VELITIS , IUBEATISNE , Sedulii centum se velle & jubere dixerint, possit unusquisque nostrum amittere civitatem Tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate di libertate ea iura
sanxerunt, quae nec vis temporum , nec
potentia magistratuum, n*s res judicata .
103쪽
ORΛ T I Onec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, Iabefactare poSSit. 8 i. At tu etiam, ereptor civitatis, legem de injuriis publicis tulisti Anagnino
nescio cui Menulae , per gratiam , qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tua tanta injuria legem & inscriptionem statuae refelleret et quae res municipibus Anagninis ornatissimis multo majori dolori ruit, quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat.
XXXI. Quid si, ne scriptum quidem usquam est in ista ipsa rogatione , quam se Sedulius negat scivisse ; tu hujus, ut acta
tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctoritatem amplecteris i sed, tametsi nihil de me tulisti, quo minus essem non modo in civium numero , sed etiam in eo loco, in quo me honores Populi Romani collocaverunt; tamenne eum tua voce violabis , quem post. nefarium scelus consulum superiorum , tot vides judiciis senatus, populi Romani, totius Italiae honestatum quem ne tum quidem , quum aberam , negare poteras esse tua lege senatorem Ubi enim tuleras , ut mihi aqua & igni interdiceretur quod Gracchus de P. Popilio , Saturninus de Metello tulit: homines seditiosissimi de optimis ae fortissimis civibus non, ut esset interdictum s
104쪽
tum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Ubi cavisti, ne meo me loco censor in senatum legeret quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est, scriptum est in leg us. 83. Quaere hoc e Sex. Clodio, scriptore legum tuarum : iube . adesses et latitat omnino , sed si requiri iusseris invenient hominem apud sororem tuam, occultantem se capite .demisso. Sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium , dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit . qui quum de eo tribunus plebis promulgauet , adesse propter in quitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum et si in illo Poena legitima turpitudinem non habuit Propter vim temporum . in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim , quae ne ipsa quidem, rogatione perscripta
XXXII. At inde , quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum, & hane
fortunam, conditionemque nostram. Patrem tuum , . civem optimum , clarissimi
viri filium . qui si viveret, quit severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philip-Pus censor avunculum suum praeteriit in
xecitando senatu;(nihil enim poter i in Tomis VI. E
105쪽
cere , quare rata non essent, quae erant
acta in ea republica in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset et me L. Cotta, homo censorius , in senatu juratus dixit, se, si censor tum esset, quum, ego aberam, meo loco senatorem reci-:tatutum fuisse.
8s. Quis in meum locum iudirem sub-- didit quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit, qui mihi non idem tribuerit, quod & si adessem quis me, non modo civis , sed socius recipere contra tuam legem , & juvare clubitavit i- Denique universus senatus multo ante, , quam est lata lex, de me GRATIAS AGEN- DAS CENSUIT CivITATIBUS LIS UAE M. TvLLIUM ; tantumne i immo etiam, - CIvEM OT ME DE REPUBLICA MER TUM , RECEPISSENT. Et tu Unus pestifer civis , eum restitutum negas esse civem, . quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit M. At venis, ut annales populi Roma-- , & monumenta vetustatis loquuntur, caeso illa Quintius , & M. Furius Camillus , es M. Servilius Ahala, quum essent optimh de republica meriti, tamen Populi incitati vim iracundiamque subierunt; duminatique comitiis centuriatis quumtin exsi- in prosti sent, rursus ab eodem POPulo
106쪽
placato sunt in suam pristinam idignitatem restituti. Quod si iis damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam , sed etiam honestaMit (nam, etsi optabilius est, cu um vitae conficere sine dolore & sine injuria , tamen iad immo a itatem gloriae plus affert desideratum esse a suis civibus, quam omnino num--quam esse violatum ) mihi sine ullo judiacio populi profecto . tumba lissimis omnium judiciis restituto is, maledicti locum , aut criminis obtinebit S . Fortis & constans in optima ratione civis, P. Popilius , semper fuit . tamen ejus in omni vita nihil est ad laudem illustrius , , quam calamitas ipsai: quis enm jam mu- minisset, eum hene de republica meritum , nisi & ab improbis expulsus esset, & per bonos restitutus Q. Metelli praeclanum imperium in re militari sit, eglegia censura ., omnis vita Plana gravitatis ; tamen hujus viri laudem ad sempiternam'memoriam temporis ,calamitas Propagavit.
XXXIII. Quod vi & illis , qui expulsi
sunt i uiu, sed tamen legibus reducti, inbmicis interfectis, rogationibus tribunitiis ,
non auctoritate senatus, non comitiis ce
turiatis , non decretis Italiae , inon desidem rio civitatis , inimicorum injuria probro-non fuit ; in me , qui profectus sum integer , abici simul cum republica , redii
107쪽
maxima cum dignitate, te vivo, fratre tuo altero consule reducente, altero praetore Petente, tuum scelus, meum probrum Putas esse oportere
88. Ac, si me populus Romanus, inci-- tatus iracundia aut invidia , e civitate ejecisset, idemque postea mea in rempubi cam beneficia recordatus , se collegisset, temeritatem atque injuriam suam restitutione mea reprehendisset; tamen profecto nemo tam esset amens , qui mihi populi tale judicium non dignitati potius , quam dedecori, putaret esse oportere : nunc vero , quum me in judicium populi nemo omnium vocarit; condemnari non potue- rim , qui accusatus non sim ; denique ne . expulsus quidem ita sim , ut si contenderem , superare non possem ; contraquet a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus: quid est, quare quisquam mihi se ipsa populari ratione ante
8s. An re populum Romanum esse i tum putar, qui constat ex iis, qui mercede conducunturi qui impelluntud, ut vim aD, ranc magistratibus t ut obsideant senatum optent quotidie caedem, incendia , rapinas i quem tu tamen populum , nisi
tabernis clausis, frequentare non PoteraS et
cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, Sergios praefeceras. o speciem ,
108쪽
dignitatemque populi Romani quam re .ges , quam nationes exterae , quam gentes, ultimae pertimescant , multitudinem hominum ex latuis, ex conductis ex facino rosis , ex egentibus congregatam lso. Illa fuit pulchritudo populi Romani . illa forma, quam in campo vidisti , tum quum etiam tibi contra senatus , totiusquo Italiae auctoritatem , & studium , dicendi potestas fuit. Ille, ille populus est domi
nus regum , victor atque imperator omnium gentium , quem illo clarissimo die . scelerate , vidisti tum , quum omnes principes civitatis , omnes ordinum , atque aetatum omnium, suffragium se non de civis, sed de civitatis salute ferre censebant et quum denique homines in campum non tabernis , sed municipiis clausis venerunt. XXXIV. Hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in republica , aut omnino non suissent, nullo labore, tuo praecipiti furori atque impio sceleri restitissem : sed
publicam causam contra vim armatam , Sim,
ne populi praesidio suscipere nolui : noni quo mihi P. Scipionis , lanissimi viri, vis intima , privati hominis, displiceret et sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda republica putabatur fuisse segnior gesta, multis senatusconsultis non modo defendit, sed etiam ornavit et mihi ut, te interfecto, cum consulibus ; aut,
109쪽
te vivo , & tecum , & cum illis , armis
decertandum suit. Set. Erinit eo tempore multa etiam alia, metuenda et ast servos , medius, fidiurum, res pervenisset: tantum homines impio; ex ve. tere illae coniuratione in tam nefariis mentibus bonorum odium retin M. Hic tu me etiam stloriari vetas: negas esse ferenda , quae soleam de me praedicare; & homo facetus , inducis etiam sermonem ur-hanum ac venustum : me dicere solere esse me Iovem reumdemquo dictitare, Minervam esse sororem meam. Non tum insolens sum , quod Iovem esse me dico, nam eruditus, quod Minervam sororemovis esse existimo : sed tamen, eso mihi sororem virginem adsedeo et tu lororem tuam virginem esse non sivisti. Sest vide . ne tu te debeas Iovem dicere , quod tu iure eamdem sororem & uxorem' appellare possis.
XXXV. Et quoniam hoc reprehendis , quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare ; quis umquam audivit , quum ego de me, nisi coactuS , ac necessariti dicerem. nam si, quum mihi serta largitiones . libidines objiciuntur, ego re Itondere soleo, meis consiliis , periculisaboribus, patriam esse conservatam; tam sum existimandus de gestis. rebus gloriari quam de objectis non confiteri: sed si mihi
110쪽
ante haec durissima reipublicae tempora nishil umquam aliud objectum est , nisi crudelitas illius temporis , quum ae patria pex- :niciem depuli ; quid i me huic maledicto
utrum non; respiandere. an demisse re
pondere decuit byd. Ego vem etiam: reipublicae semper interesse putavi , me illius pulcherrimi tac
ii, quod ex auitoritata sena sic, eonsensa bonorum omnium , pro, salute pM- gesdisissem , splendorem verbis dignitaremque retinere ; praesertim quum mihi uni in hac republica, audiente populo Roman , ophra mea hanc urbem & hanc rempublicam esse salvam jurato, dicero fas isisset.' . Exstinctum est jam iliud maledicatum crudelitatis, quod me non ut erudinlemi tyrannum , sed ut mitissimum paremitem, ominum civium studiis desideratum . repetitum, arcessitum videns. Aliud exor itum eis et objicitne mihi meus ille dissim-sus et cui ego cῶmini respondere sinae mea, maxima laude non possum. Quid erum, Pontifices, debeo dicere peccati me eon
scientia pro Misae t At id , quod mihi crimini dabatur, non modo peccatum non erat, sed erat rex, post natos homides
Pulcherrima. Iudicium populi pertimuisse tAt id . nec propositum ullum fuit; &, si fuisset , duplieatae gloria diseessissem. Bonorum mih peaesidium defuisse FQ-E iv
