M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

vinciarum fructus, tetrarcharum ac regunt bona spe & avaritia devorasses , argentita supellectilis meae cupiditate esse caecatum : non existimo , Campanum illum consulem cum saltatore collega , quum alteri totam Achaiam , Thessaliam , Boeotiam , Graeciam , Macedoniam, omnemque Barbariam , bona civium Romanorum condonasses; alteri Syriam , Babylonem , Persas, integerrimas pacatissimaS-que gentes ad diripiendum tradidisses ; illos tam cupidos liminum meorum, & columnarum, & valvarum fuisse. 61. Neque porro illa manus , copiaeque Catilinae , caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt. Sed, ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum , quibuscum acerbum hellum internecivumque suscepimus , non praeda adducti , sed odio solemus exscindere, quod, in quos Propter

eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis

ac sedibus residere aliquod bellum sem

Per videtur.

Deest nonnihil.XXIV. Nihil erat latum de me; non adesse eram jussus ; non citatus: abfueram : eram etiam tuo judicio civis incolumis , quum domus in Palatio , villa in Tusculano , altera ad alterum consulem

92쪽

PRO DOMO SUA. 8s

transserebatur et senatum consules veta-hant et columnae marmoreae ex aedibus

meis , inspectante populo Romano , ad

socrum consulis portabantur et in landum autem vicini consulis non modo instrumentum , aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur ; quum ipsa villa

non praedae cupiditate ( quid enim erat praedae sed odio & crudelitate funditus everteretur domus ardebat in Palatio non fortuito , sed oblato incendio :consules epulabantur, & in coniuratorum gratulatione versabantur , quum alter se

Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret. 63. Hanc ego vim , Pontifices, hoc

scelus, hunc furorem meo corpore Oppo sito , ab omnium honorum cervicibus de-Puli , omnemque impetum discordiarum, omnem diu collectam vim improborum , quae inveterata , compresio odio atque t cito , jam erumpebat, nacta tam audaces duces , excepi meo corpore et in me uno consulares faces jactae manibus tribunitiis; in me omnia, quae ego quondam retud ram , coniurationis nefaria tela adhaese runt. Quod si, ut multis sortissimis viris piae. cuit , vi & armis contra vim decertare voluissem; aut vicissem cum maxima intern cione improborum , sed tamen civium ;aut, interfectis honis omnibus , quod illis

93쪽

86 ORATIO

optatissimum erat , una cum republica concidissem.

6 . videbam, vivo senatu populoque Romano , celerem mihi summa cum dignitate reditum; nec intelligebam fieri diutius posse , ut mihi non liceret esse in ea re publica, quam ipse servassem: quod si non liceret ; audieram, & legeram, clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostes ad perspicuam mortem pro salute exercitus injecisse : ego pro salute reipublicae universae dubitarem hoc meliore conditione , quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae , ego etiam spectator meae laudis esse potuissem. XXV. Itaque infractus furor tuus inanes faciebat impetus : omnem enim vim omnium sceleratorum acerhitas mei casus Exceperat: non erat in tam immani injuria, tantisque ruinis novae crudelitati locus. Cato fuerat proximus. Quid ageres non erat , ut , qui modus moribus fue

rat , idem esset injuriae. Quid posses

extrudere ad Cypriam pecuniam : praeda perierit: alia non deerit: hunc modo amandandum esse. Sic M. Cato , invisus , quasi per beneficium, Cyprum relegatur rejiciuntur duo, quos improbi videre non

poterant; alter per honorem turpissimum alter per honestissimam calamitatem.

66. Atque , ut sciatis, non hominibus

94쪽

PRO DOMO SUA. 8

istum . sed virtutibus hostem semper fuisse; me expulso , Catone amandato , in eum ipsum se convertit, quo auctore, quo adjutore, in concionibus, ea, quae gerebat , omnia , quaeque gesserat, se secisse ,& facere dicebat. Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longh principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur ; qui ex ejus custodia, per insidias, regis amici filium, hostem captivum, surripuisset, & ea injuria virum fortissimum lacessisset : speravit iisdem se copiis cum illo posse confligere, quibuscum ego noluissem , honorum periculo , dimicare ; & primo quidem , adjutoribus consulibus : postea fregit foedus Gabinius ; Piso tamen in fide mansit. 6 . Quas iste tum caedes, quas lapidationes , quas fugas fecerit , quam facili, ferro , quotidianisque insidiis , quum jam

a firmissimo robore copiarum suarum re-

limis esset, Cn. Pompeium foro curiaque Privarit, domumque conjecerit, vidistis et

ex quo judicare potestis , quanta vis illa

fuerit oriens, & congregata , quum haec Cn. Pompeium terruerit tam distracta , & exstincta. XXVI. Hoc vidit in sententia dicenda Ralendis Ianuariis vir prudentissimus , &quum reipublicae , tum mihi, tum etiam veritati amicissimus , L. Cotta, qui legem

95쪽

pS ORATIO

de meo reditu serendam non censuit :n qui me consuluisse reipublicae , cessissen tempestati ; amiciorem vobis ceterisquen civibus, quam mihi ac meis exstitisse ;ni vi, armis , dissensione hominum ad cae-n dem instituta, novoque dominatu Pul-,, sum esse dixit: nihil de meo capite po-,, tuisse ferri ; nihil esse jure scitum , aut si posse valere : omnia eontra leges more si que majorum temerh, turbulente, perii vim, Per furorem esse gesta : quod si illati lex esset, nec referre ad senatum con-,i sules, nec sententiam dicere sibi licere ;ii quorum utrumque quum fieret , non dii oportere, ut de me lex ferretur, deceri, ni; ne illa, quae nulla esset, esse lex ja-s, dicaretur. Sententia verior , gravior , . utilior , melior reipublicae nulla esse potuit : hominis enim scelere & furore nothio, similis a republica labes in posterum

demovebatur.

6s. Neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vo que , Pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, illam esse nullam, atque esse potius flammmam temporis, interdictum sceleris , vocem furoris: sed prospexistis, ne qua Popularis in vos aliquando invidia redundaret, si sine populi judicio restituti videremur : eodemque consilio, M. Bibuli, fore

96쪽

yRO DOMO SUA. 8s

tissimi viri , senatus sententiam secutus est , ut vos de mea domo statueretis ; non quod dubitaret, quin ab isto nihil legibus , nihil religionibus , nihil jure esset actum ;sed ne quis oriretur aliquando in tanta ubertate improborum , qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret: nam legem quidem istam nullam esse , quom tiescumque de me senatus sententiam diaxit , toties judicavit ; quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur. Atque hanc rem par illud simile, Piso & Gabinius , vidit. Homines legum ,

judiciorumque metuentes , quum frequentissimus senatus eos , ut de me referrent,

uotidie flagitaret, non se rem improbareicebant , sed lege istius impediri. Erat

hoc verum et nam impediebantur , verum

ea lege, quam idem iste de Macedonia , Syriaque tulerat. XXVII. Hanc Lentule , neque privatus , neque consul legem esse umquam putasti : nam tribunis plebis referentibus , sententiam de me designatus consul saepe dixisti: ex Κalendis Ianuariis, quoad perfecta res est , de me retulisti :legem promulgasti , tulisti: quorum tibi , si esset illa lex , nihil liceret. At etiam Q. Metellus , collega tuus , vir clarissimus , quam legem esse homines alienissi

mi a P. Clodio judicarant , Piso & --

97쪽

binius, eam nullam esse frater P. Clodis,

quum de me ad senatum tecum una retulit , iudicavit. I i. Sed isti , qui Clodii leges timuerunt , quemadmodum ceteras observarunt Senatus quidem , cujus est gravissimum judicium de jure legum , quotiese cumque de me consultus est , toties eam nullam esse judicavit: quod idem tu, Lentule , vidisti in ea lege, quam de me tulisti: nam non est ita latum, ut mihi Romam venire liceret , sed UT vENIREM : non enim voluisti, id , quod licebat, ferre , ut liceret; sed me ita esse in republica, magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer , quam ad administrandam civitatem restitutuS. 2. Hunc tu etiam, portentosa pestis , exsulem appellare ausus es, quum tantis sceleribus esses notatus , ut omnem locum , quo adisses, exsilii simillimum red

deres Quid est enim exsul t ipsum per se

nomen calamitatis, non turpitudinis. Quando igitur est turpe re vera, quando est poena peccati; opinione autem hominum , etiam si est poena damnati. Utrum igitur peccato meo exsulis nomen subeo, an resudicata 3 Peccato Iam neque tu id dicere audes , quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam Eorum , qui solebant: non modo jam nemo

98쪽

est tam imperitus, qui ea, quae gessi in

consulatu , peccata esse dicat: sed nemo est tam inimicus patriae , qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur.

XXVIII. Quod enim est in terris

commune tantum , tantulumve consilium ,

quod non de meis rebus gestis ea , quae mihi essent optatissima & pulcherrima , iudicarit Summum est populi Romani,

populorumque , & gentium omnium , ac regum consilium senatus et decrevit , ut omnes, qui rempublicam salvam esse vel lent , ad me unum defendendum venirent; ostenditque, nec stare potuisse rempubli cam , si ego non fuissem restitutus , nec futuram esse ullam , si non rediissem. d. Proximus est huic dignitati ordo equester et omnes omnium publicanorum societates de meo consulatu, ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rempublicam beneficiis suum iudicium , decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac u

he collegium , nulli pagani, aut montani( quoniam plebi quoque urbanae majores nostri conventicula, & quasi concilia quaedam esse voluerunt qui non amplissim hnon modo de salute mea, sed etiam de dignitate decreverint.

99쪽

s. Nam quid ego illa divina , atque

immortalia municipiorum, & coloniarum,& totius Italiae decreta commemorem ,

quibus tamquam gradibus, mihi videor in coelum adscendisse, non solum in patriam revertisse Ille vero dies quis fuit, quum te , P. Lentule , legem de me serentem populus Romanus ipse vidit , sensitque , quantus , & quanta dignitate esses co

stat enim nullis umquam comitiis , campum Martium tanta celebritate , tanto splendore omnis generis hominum , aetatum , ordinum floruisse. Omitto civitatum, nationum , provinciarum , regum , orbis denique terrarum de meis in omnes mortales meritis unum judicium, unumque eo sensum. Adventus meus , atque introitus in urbem qui fuit utrum me patria sic acco pit , ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem

tyrannum quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis. Itaque ille unus dies , quo die me populus Romanus a porta in Capitolium , atque inde domum sita celebritate laetitiaque comitatum honestavit , tantae mihi sucunditati fuit , ut

tua mihi conscelerata illa vis non modo

non propulsanda, sed etiam emenda fuisse videatur. Quare illa calamitas ( si ita est appellanda ) excussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam audeat jam reprehem

100쪽

PRO DOMO SUA . s3

dere consulatum meum tot, tantis, tam

ornatis judiciis, testimoniis, auctoritatibus

comprobarum.

6. Quod si in isto tuo maledicto proeshrum non modo mihi nullum objectas , sed etiam laudem illustras meam; quid te aut fieri, aut fingi dementius potest uno enim maledicto, his a me patriam servatam esse concedis; semel, quum id feci, quod omnes non negent immortalitati, si fieri potest , mandandum, tu supplicio puniendum putasti ; iterum , quum tuum , multorumque propter te inflammatum in

honos omnes impetum, meo corpore ex cepi, ne eam civitatem, quam servassem inermis, armatus in discrimen adducerem.

XXIX. Esto, non fuit in me poena Ulla peccati: at fuit iudicii. Cujus t quis meum quam ulla lege interrogavit i quis pos- ulavit i quis diem dixit i Potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus hoc tribunitium est i hoc populare t quamquam ubi tu te popularem, nisi quum pro populo fecisti , potes dicere Scilicet quum hoc juris a maioribus proditum sit,

ut nemo civis Romanus aut libertatem , aut civitatem possit amittere , nisi ipse

auctor factus sit; quod tu ipse potuisti in tua causa discere et credo enim, quamquam n illa adoptione legitime factum est nihil, iamqn te esse interogatum, Auctomp est

SEARCH

MENU NAVIGATION