장음표시 사용
81쪽
Fueris sanh tribunus plebis tam Jure . quam lege , quam fuit hic ipse Rullus , vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus rq uo jure, quo more , quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tu
XVII. Vetant leges sacratae , vetant XII. tabulae, leges privatis hominibus i rogari : id est enim privilegium: nemo umquam tulit: nihil est crudelius , nihil perniciosius , nihil, quod minus haec civitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud, & omnis acerbitas Sullani temporis , quid habet, quod maximh sit insigne ad memoriam crudelitatis opinor , poenam in cives Romanos nominatim sine sudicio constitutam. q. Hanc vos igitur , Pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos
velit quaero enim , quid sit aliud proscribere. v ELITIS , IUBEATIS , ut M. Tullius in civitate ne sit, bonaque ejus ut mea sint.
Ita enim fecit, etsi aliis verbis tulit. Hoc plebiscitum est e haec lex haec rogatio est . hoc vos pati potestis t hoc ferre civitas , ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur Equidem jam perfunctus sum et nullam vim, nullum impetum metuo ; Explevi animos invidorum ; placavi odia imoestaborum i saturavi. etiam perfidiam , dc
82쪽
scelus proditorum: denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, jam omnes urb*s omnes ordines, omnes dii, atque homines judia
/s. Vobismetipsis, Pontifices, & ve tris liberis . ceterisque civibus, pro vestra auctoritate & sapientia considere debetis: nam quum tam moderata judicia populi sint a majoribus constituta : primum , ut ne Poena capitis cum pecunia conjungatur ;deinde , ne , nisi prodicta die , quis accusetur; ut ter ante magistratus accuset, intermissa die , quam multam irroget . aut judicet; quarta sit accusatio trinum nundimnum prouicta die, qua die iudicium sit finturum: tum multa etiam ad placandum . atque ad misericordiam reis concessa sunt et deinde exorabilis populus , facilis suffragatio pro salute: denique etiam si qua res illum diem aut auspiciis . aut excusatione: sustulit, tota causa judiciumque sublatum
XVIII. Haec quum ita sint in re , ubi crimen est ubi accusator ubi testes Quid indignius, quam , qui neque adesse
sit jussus . neque citatus, neque accusatuS, de ejus capite, liberis, fortunis omnibus, s conductos sicarios egentes & perditos sused fragium ferre, & eam legem putare At, i si hoc de me potuit, quem honos, quem
83쪽
dignitas , quem causa , quem respublica
tuebatur, cujus denique pecunia non Expetebatur , cui nihil oberat praeter conversionem status, & inclinationem communium temporum ; quid tandem futurum est iis , quorum vita remota ab honore
populari, & ab hac illustri gratia est; pecuniae autem tantae sunt, ut eas nimium multi , egentes , sumptuosi , nobiles concupiscant Date hanc tribuno plebis licentiam , & intuemini paulisper animis juventutem , & eos maximo, qui imminere jam cupiditate videntur in tribunitiam potestatem : collegia , medius fidius , tribunorum plebis tota reperientur, hoc jure firmato , quae coeant de hominum locupletissimorum bonis , praeda praesertim populari , & spe largitionis oblata. T. At quid tulit legum scriptor peritus& callidus VELITIS, IUB EAT I S , ut
M. Ttillio aqua O igni interdicatur ' Crudele , nefarium, ne in sceleratissimo quidem cive sine iudicio ferendum. Non tulit , ut interdicatur et quid ergo Ut intemdi m sit. O coenum , o portentum , o scelus t Hanc tibi legem Clodius scripsit, spurciorem lingua sua , ut interdictum sit, cui non sit interdictum Sexte noster, bona venia, quoniam jam dialecticus es , , hoc quoque liguris ; quod factum non est , ut sis factum , ferri ad populum , aut verm
84쪽
his ullis sanciri aut susseagiis confirmari Potest 3
8. Hoc tu scriptore , hoc consiliario , hoc ministro , omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo, rempublicam perdidisti et neque tu eras tam excors , tamque demens , ut nescires hunc Clodium esse, qui contra leges faceret ; alios , qui leges scribere solerent: sed neque eorum, neque ceterorum , in quibus esset aliquid modestiae, cujusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus iisdem potuisti uti, quibus ceteri , neque operum architectis 3 neque pontificem adhibere quem velles; postremo ne in praedae quidem sectione mancipem, aut praedae socium, extra tuorum gladiatorum numerum; aut denique suffragii latorem in ista tua proscriptione quemquam, nisi furem aut sicarium, reperire potuisti. XIX. Itaque quum tu florens ac potens per medium cohortis popularis volitares; amici illi tui, te uno amico tecti & heati , qui se populo commiserant, ita repellebantur, ut etiam Palatinam tuam perderent: qui in judicium venerant, Sive ac-CUsatores erant , sive rei, te deprecante damnabantur e denique etiam ille novitius
Ligur , venalis adscriptor & subscriptor tuus, quum M. Papirii , sui fratris , esset testamento & judicio improbatus , mor-
85쪽
tem ejus se velle persequi dixit et nomen Sexti Propertii detulit et accusare alienae damnationis , scelerisque socios , propter calumniae metum, non est ausus. o. De hac igitur lege dicimus, quae jure rogata videatur ; cujus quam quisque partem tetigit, digito, voce, praeda, rus fragio , quocumque venit , repudiatus ,
convictusque discessit. Quid, si iis verbis scripta est ista proscriptio , ut se ipsa dissolvat est enim, Quod M. Tvllius falseum
senatusconsultum retulerit. Si igitur retulit falsum senatusconsultum, tum est rogatio; si non retulit, nulla est. Satisne tibi videtura senatu iudicatum , me non modo non ementitum esse auctoritatem ejus ordinis , sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse Quot modis doceo, legem istam, quam vocas , Non
esse legem Quid , si etiam pluribus de
rebus uno scitu tulisti tamenne arbitraris , id, quod M. Drusus in legibus suis plerisque, bonus ille vir, M. Scaurus , &L. Crassus consularis non obtinuerint, id te posse, omnium facinorum & stuprorum omnium , Decimis & Clodiis auctoribus , obtinere X X. Tulisti de me, ne reciperer, non ut exirem ; quem tu ipse non poteras di Cere non licere esse Romae. Quid enim diceres damnatum certe non : expulsum
86쪽
PRO DOMO SUA. Is qui licuit sed tamen ne id quidem est
scriptum, ut exirem: poena est, qui rece- Perit; quam omnes neglexerunt: ejectio nusquam est. Verum sit: quid i operum publicorum exactio : quid i nominis inoicriptio ; tibi num aliud videtur esse , ae meorum bonorum direptio et praeterquam
quod ne id quidem per legem Liciniam , ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti Quid hoc ipsum, quod nunc apud
pontifices agis, te meam domum conse crasse , te monumentum fecisse, in meis sedibus te signum dedicasse, eaque te ex
Una rogatiuncula fecisse ; unum & idem videtur esse, atque id, quod de me ipso nominatim tulisti sa. Tam hercule est unum , quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex , cujus majores huic populo socii atque amici semper suerunt, cum bonis omnibus sub praecone subjiceretur, & exsules Byrantium reducerentur. Eidem, inquit, utraque de re negotium dedi: sed quid, si eiciem negotium dedisses, ut in Asia cistophorum flagitaret , inde iret in Hispaniam ; quum Roma decessisset, consulatum ei petere liceret; quum factus esset, provinciam Syriam obtineret quoniam de uno homine scriberes , una res esset
3. Quod si jam populus Romanus doeista re consultus esset, & non omnia per
87쪽
servos latronesque gessisses . nonne fieri poterat , ut populo de Cyprio rege placeret , de exsulibus Byxantinis displiceret ar est quasi alia vis, quae sententia Caeciliae legis & Didiae, nisi haec, ne poPuly neceue sit in conjunctis rebus compluribus , aut id, quod nolit, accipere ; aut
id , quod velit, repudiare t Quid si per vim tulisti tamenne lex est aut quidquam jure gestum videri potest, quod per
vim gestum esse constet an, si in ipsa latione tua , capta jam urbe , lapides iam , si manus collata non est, idcirco tu ad illam labem, atque eluviem civitatis , sine summa vi pervenire potuisti XXI. Quum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos , sed
etiam servos , ex omnibus vicis concitatos , vim tum videlicet non parabas : quum
edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam , prudentiamque quaerebas: quum arma in aedem Castoris Comportabas, nihil aliud , nisi uti ne quid Per vim agi posset, machinabare : quum vero gradus Castoris convellisti , ac removisti, tum, ut modesto tibi agere liceret , homines audaces ab ejus templi adituatque adscensu repulisti: quum eos, qui
in conventu virorum bonorum verba de
salute mea fecerant, adesse jussisti, eorum-
88쪽
qtie advocationem, manibus, ferro , lapidibus discussisti; tum profecto ostendisti , vim tibi maxime displicere. Verum haec furiosa vis vesani tribuni plebis facile
superari. frangique potuit virorum honorum vel virtute, vel multitudine.
3 s. Quid i quum Gabinio Syria daba
tur , Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium , ingens pecunia, ut tibi omnia
permitterent, te adjuvarent, tibi manum , copias , tibi suos paratos centuriones, tibi pecunias , tibi familias compararent ; te suis sceleratis concionibus Iublevarent , senatus auctoritatem irriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque mi- , nitarentur ; me terrerent minis; mihi caedem & dimicationem denuntiarent; meam domum, refertam viris bonis, per amicos suos terrore complerent ; proscriptionis metu me frequentia nudarent virorum bonorum , me praesidio spoliarent; senatum pro me non modo pugnare , amplissimum
ordinem, sed etiam plorare & supplicare, mutata veste , prohiberent; ne tum quidem vis erat tXXII. Quid igitur ego cessi, aut qui timor fuit non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid i illa tot virorum fortissimorum millia: quid i nostri equites Romani: quid F senatus: quid i denique omnes honi, si nulla erat vis, cur is
89쪽
flentes potius prosecuti sunt, quam aut in crepantes retinuerunt , aut irati reliquerunt An hoc timebam , Si mecUm agereis tur more institutoque majorum, ut possem praesens sustinere s . Utrum si dies dicta esset, judicium mihi fuit pertimescendum an sine judicio privilegium t Iudicium in causa tam turpi scilicet is homo sum, qui, etiam si causa esset ignota, dicendo non possem explicare. An eam causam probare non poteram , cujus tanta bonitas est , ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem per se probarit 3 an senatus, an ordines , an ii, qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me praesente ad me retinendum & conservandum fuissent in ea causa, quam ipse jam parricida talem dicat fuisse, ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem expetitum , atque rem vocatum queratur
38. An verti in judicio periculi nihil fuit; privilegium pertimui, ne , mihi praesenti si multa irrogaretur, nemo intercederet Tam inops autem ego eram ab amicis , asit tam nuda respublica a magistratibus t Quid i si vocatae tribus essent , proscriptionem , non dicam in me , ita de sua salute merito , sed omnino in ullo cive comprobavissent i An, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae consuratorum,
90쪽
taeque perditi milites atque egentes , &nova manus sceleratissimorum consulum
corpori meo pepercissent qui quum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem , ne absens quidem luctu meo mentes illorum satiare potui. XXIII. Quid enim vos uxor mea mi sera violarat F quam vexavistis, raptavistis omni crudelitate laceravistis: quid mea filia i cujus fletus assiduus, sordesque lugu-hres vobis erant jucundae , Ceterorum omnium mentes oculosque flectebant et quid parvus filius E quem quamdiu abfui , nemo nisi lacrymantem confectumque vidit ; quid fecerat, quod eum toties per insidias interficere voluistis quid frater meus t qui quum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset, neque sibi vivendum , nisi me restituto , putaret , quum ejus moeror, squalor incredibilis Minauditus, omnibus mortalibus miserabilis videretur ; quoties ex vestro serro, ac manibus est elapsus 6o. Sed quid ego vestram crudelitatem expromo , quam in ipsum me, ac meos adhibuistis ; qui parietibus . qui tectis , qui columnis , ac postibus meis horrificum quoddam , & nefarium , omni imbutum odio bellum intulistis Non enim te arbitror , quum post meum discessum , omnium locupletium fortunas, omnium pro-
