M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

ORATIO

ore impurissimo Sex. Clodii rem hum Entariam esse ereptam , summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rempublicam , a quo saepe se & servatam, Mamplificatam esse meminisset. Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid i de me quod tulisse te dicis , patricida, fratricida , sororicida , nonne extra ordinem

tulisti An de peste civis., quemadmodum omnes jam dii atque homines judicaverunt , conservatoris reipublicae , quemadmodum autem tute ipse confiteris , non

modo indemnati, sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem, sed nefarium privilegium , lugente senatu , moerentibus Donis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis , oppressa , captaque republica ;mihi, populo Romano implorante, senatu poscente , temporibus reipublicae flagitantibus , non licuit de salute populi Romani sententiam dicere qua quidem in sententia , si Cn. Pompeii dignitas aucta est , conjuncta cum utilitate communi , eerth laudandus essem , si ejus dignitati su fragatus viderer, qui meae s uti opem re auxilium tulisset.

XI. Desinant, desinant homines iisdem machinis sperare me restitutum posse labefactari, quibus antea stantem perculerunt Quod enim par amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate conjunctius, quam

72쪽

PR O DOMO SUA. mimus inter nos, ego & Cn. Pompeius tJuis apud populum Romanum de illius

ignitate induurius , quis senatui saepius dixit qui tantus fuit labor, quae simultas , quae contentio , quam ego non pro illius

dignitate susceperim i qui ab illo in me

honos , quae praedicatio de mea laude , quae remuneratio benevolentiae praetermissa

est 3

28. Hanc nostram coniunctionem, hanc conspirationem in republica bene gerenda , nanc iucundissimam vitae atque ossicio. rum omnium societatem , certi homines fictis sermonibus & salsis criminibus diremerunt ; quum iidem illum , ut me metueret , me caveret , monerent ; iidem apud me , mihi illum esse uni inimicissi mum dicerent: ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent, satis audaciter petere possem ; neque ille , tot suspicionibus certorum hominum &. scelere exulceratus , quae meum tempus Postularet, satis prolixh mihi polliceretur.ets. Data merces est erroris mei magna , Pontifices, ut me non solum pigeat stultitiae meae , sed etiam pudeat: qui, quum

me non repentinum aliquod meum tempus , sed veteres multo anth suscepti &Provisi labores , cum viro sortissimo &clarissimo conjunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi; neque intellexerim, qui-

73쪽

bus aut ut apertis inimieis obsisterem , aut ut insidiosis amicis non crederem. Proin de desinant aliquando me iisdem inflammare verbis et Quid sibi iste vult nescit,

quantum auctoritate valeat, quas reS gesserit, qua dignitate sit restitutus cur o nat eum, a quo desertus est 3 o. Ego vero neque me tum desertum puto , sed pene deditum ; nec, quae Sint in illa reipublieae flamma gesta contra me, neque quomodo , neque per quos , patefaciendum mihi esse arbitror. dii utile reipublicae fuit, haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem ;etiam hoc utile sit , quorum id scelere conflatum sit , me occultare , & tacere. Illud vero est hominis ingrati , tacere titaque libentissime praedicabo, Cn. Pompeium studio & auctoritate aequh , ut

unumquemque vestrum , opibus, contentione , precibus , periculis denique, praecipue pro salute mea laborasse. XII. Hic tuis , P. Lentule , quum tu nihil aliud dies & noctes, nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit: hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam , sortissimus adjutor ad rem perficiendam fuit: hic municipia, coloniasque adiit: hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit: hic in senatu princeps sententiae suit: idem

74쪽

PRO DOMO SUA. 6

que quum dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit. 31. Quare istam orationem , qua esusus, omittas licet; post illam sententiam , quam dixeram de annona , pontificum animos esse mutatos : perinde, quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter , atque ego existimo , sentiant; aut, quid mihi pro exspectatione populi Romaeni, pro Cn. Pompeii meritis erga me , pro ratione mei temporis faciendum fuerit, ignorent; aut etiam , si cuius forth pontificis animum , quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontificum , aut de republica ,

qUam eum aut caeremoniarum jus, aut civitatis salus coegerit. 32. Intelligo , Pontifices, me plura extra causam dixisse , quam aut opinio tu-IErat , aut voluntas mea: sed quum me Purgatum vobis esse cuperem , tum etiam vestra in me attento audiendo benignitas Provexit orationem meam. Sed hoc compensabo brevitate ejus orationis, quae Pertinet lad ipsam cognitionem vestram : quae

quum sit in jus religionis , & in jus reipublicae distributa , religionis partem, quae multo est verbosior , praetermittens , de jure reipublicae dicam. Quid est enim aut tam arrogans, quam de religione, de rebus divinis, de caeremoniis sacris, pontita

75쪽

cum collegium docere conari ; aut tam stultum, quam, si quis quid in vestris li-hris invenerit, id narrare vobis; aut tam Curiosum, quam ea scire velle , de quibus mas ores no uri vos solos & consuli, &. scire voluerunt

XIII. Nego potuisse jure publico , legibus iis, quibus haec civitas utitur, qUemquam civem ulla ejusmodi calamitate assici , sine iudicio : hoc juris In hac civitate , Etiam tum, quum reges essent, dico suisse ;hoc nobis esse a maioribus traditum ; hoc esse denique proprium liberae civitatis, ut nihil de capite civis , aut de honis, Sine iudicio senatus, aut populi, aut eorum , qui de quaque re constituti judices sint, detrahi posSit. 3 d. videsne me non radicitus evellere omnes actiones tuas 3 neque illud agere , quod apertum est, te omnino nihil gessisse jure , non fuisse tribunum plebis 3 hoc dico, esse patrietum : dico apud pontifices . augures adsunt ; versor in medio jure publico . Quod est , Pontifices , jus adoptionis nempe ut is adoptet, qui neque procreare iam liberos possis , & , Juum potuerit, sit expertus. Quae deine causa cuique sit adoptionis , quae ratio generum ac dignitatis , quae sacrorum ,

quaeri a pontificum collegio solet. Quid est horum in ista adoptione quaesitum t Adop-

76쪽

PRO DOMO SUA. 6s

eat annos viginti natus , etiam minor , senatorem. Liberorumne causa At procreare potest : habet uxorem: suscepit etiam biberos et exheredabit igitur pater filium. Quid i lacra Clodiae gentis cur intereUnt, quod in te est quae omnis notio pontifim cum , quum adoptarere , esse debuit. 33. Nisi forte ex te ita quaesitum est, Dum perturbare rempublicam seditionibus velles ; di ob eam causam adoptari, non ut Alius esses, sed ut tribunus plebis fieres , & funditus everteres civitatem. Rem Pondisti, credo , te ita velle : pontificibus hona causa visa est: approbaverunt. Non aetas eius , qui adoptabat , quaesita est,

ut in Cn. Aufidio , M. Pupio ; quorum

raterque nostra memoria summa senectute , alter Orestem , alter Pisonem adoptavit: quas adoptiones , sicut alias innumerabiles , hereditates nominis, pecuniae, sacrCrum secutae sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas; neque patris heres: n que , amissis sacris paternis, in haec adoptiva venisti. Ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus , & quam deseruisti, &quam polluisti , jure Quiritium legitimo

tutelarum & hereditatum relicto, factus es eius filius contra fas , cujus Per aetatem pater esse potuisti. XI V. Dico apud pontifices: nego , istam adoptionem pontificio jure esse fac-

77쪽

tam : primum , quod hae vestrae sint aetates , ut is, qui te adoptavit patris loco, vel fiIii tibi loco per aetatem esse Potu

rit , vel eo quo fuit : deinde quod causa quaeri soleat adoptandi, ut & is adoptet, qui, quod natura jam assequi non potest, ct legitimo, S. pontificio iure quaerat; &ita adoptet, ut ne quid aut de dignitate

generum, aut de sacrorum religione minuatur e illud in primis , ne qua calumnia, ne qua fraus, ne quis dolus adhibeatur: ut haec simulata adoptio filii , quam maxime veritatem illam suscipiendorum liberorum imitata esse videatur.3T. Quae major calumnia est , quam venire imberbem adolescentulum , bene valentem , ac maritum ; dicere , filium senatorem populi Romani sibi velle adoptare; id autem scire , & videre omnes , non ut ille filius instituatur, sed ut e patriciis exeat,& tribunus plebis fieri possit, idcirco adoptari neque id obscvrh ; nam adoptatum emancipari statim, ne sit ejus filius , qui adoptarit. Cur ergo adoptatur Probate genus adoptionis: jam omnium sacra interierint, quorum custodes vos esse de-hetis ; jam patricius nemo relinquetur: Cur enim quisquam vellet tribunum plebis se fieri non licere angustiorem sibi esse Petitionem consulatus t in sacerdotium quiam Pol it venire , quia patricio non sit is lo-

78쪽

PRO DOMO SUA. TI

CUS , non venire Ut cuique aliquid acciderit, quare commodius sit esse plebeium, simili ratione adoptabitur.38. Ita populus Romanus brevi tempc re, neque regem sacrorum , neque flamidines , nec salios habebit, nec ex parte diemidia reliquos sacerdotes s neque auctorescenturiat oxum, & curiatorum comitiorum:

auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est , quum interrex nullus sit, quod & ipessum patricium esse, & a patricio prodi necesse est. Dixi apud pontifices, istam adoptionem nullo decreto hujus collegii prohatam , contra omne Pontificium ius faciam , pro nihilo esse habendam ; qua subi ta, intelligis , totum tribunatum tuum conineidisse. XV. Venio ad augures , quorum ego libros , si qui sunt reconditi , non scrutor non sum in exquirendo jure augurum curiose se haec , quae una cum populo didici, quae saepe in concionibus responsa sunt, novi. Negant fas esse agi cum populo, quum de coelo servatum sit. Quo die de

te lex curiata lata esse dicatur, audes ne, gare de coelo esse servatum Adest praesens vir singulari virtute, constantia, gra- vitate praeditus , M. Bibulus : hunc consulem illo ipso die eontendo servasse de coelo. Infirma sunt igitur , tua sententia ,

Diuitia e brum Cooste

79쪽

a ORATIO

acta C. Caesaris, viri fortissimi Minimh: neque enim mea jam quidquam interest , exceptis his telis, quae ex illius actionibus

in meum corpus immissa sunt. o. Sed haec de auspiciis , quae ego nunc perbreviter attingo , acta sunt a te et tu , tuo praecipitante jam & debilitato tribunatu , auspiciorum patronus subito exstitisti : tu M. Bibulum in concionem, tu augures produxisti : te interrogante augures responderunt, quum de coelo servatum Sit, cum populo agi non posse : tibi M. Bibulus quaerenti, se de coelo servasse respondit: idemque in concione dixit, ab Appio, fratre tuo , productus , te omnino , quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum plebis non fuisse : tua denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia , quae C. Caesar egisset, quod contra auspicia e sent acta, per senatum rescindi oportere ;quod si fieret, dicebas te tuis humeris me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis amentiam, ubi per suum tribunatum Caesaris actis illigatus teneretur.

Si & sacrorum jure pontifices, & auspiciorum religione augures totum evertunt

tribunatum tuum , quid quaeris amplius tan etiam apertius aliquod jus populi, atque legum XVI. Hora fortasse sexta diei questus sum in judicio , quum C. Antonium , Collegam

80쪽

PRO DOMO SUA. S

legam meum , defenderem, quaedam de republica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere et haec homines improbi ad quosdam viros fortes longh albis ter, atque a me dicta erant, detulerunt et hora nonii, illo ipso die, tu es adoptatus Si, quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est , trium esse horarum ; nihil reprehendo : sin eadem observanda sunt: si decrevit senatus, M. Drusi legibus , quae contra legem

Caeciliam & Didiam jatae essent, populum non teneri: iam intelligis, omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis , quod in legibus sit, te tribunum ple- his non fuisse.

a. Atque ego hoc totum non sine causa relinquo. Video enim quosdam clarissia mos viros , principes civitatis , aliquot locis iudicasse , te cum plebe jure agere potuisse ; qui etiam de me ipso , quum tua rogatione funere elatam rempublicam esso dicerent, tamen id funus , etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant : qudd de me cive ac de repu-hlica bene merito tulisses , sitnestum funuste indixisse reipublicae; quod salvis auspiciis tulisses, jure egisse dicebant. Quare licebit , ut opinor, nobis eas actiones non infirmare , quibus illi actionibus constit

tum tribunatum tuum comprobaverunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION