M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

141쪽

i3l ORATIO

seram illam & nefariam flammam depuli;

teque, Vesta mater, cujus castissimas facerdotes ab hominum amentia , furore ,& scelere defendi, cujusque ignem illum sempitereum non sum paulas aut sanguine civium restingui, aut cum totius urbis incendio commisceri: 1 s. Ut, si in illo pene sato reipublicae obieci meum caput pro vestris caeremoniis , atque templis , perditissimorum civium furori, atque ferro : &. si iterum,

quum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus se vobis me ac meos commendavi , meque ac meum caput ea conditione devovi , ut, si & eo ipso tempore, & ante in consulatu meo, commodis meis omnibus , emolumentis, praemiis praetermissis, Cura , cogitatione , vigiliis omnibus , nihil, nisi de salute meorum civium laborassem ;tum mihi republica aliquando restituta liceret fiui: sin autem mea consilia patriae non profuissent; ut perpetuum dolorem, avulsus a meis , sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, quum ero in sedes meas restitutus , tum denique convictam esse , & commissam putabo. Nam nunc

quidem , Pontifices , non solum domo, de qua cognoscitis , sed tota urbe careo , inquam videor esse restitutus. Urbis enim

142쪽

PRO DOMO SUA. IS '

celeberrimae & maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur : quem quum mihi conspectum morte magis vitandum, fugiendumque esse videatis , nolite, quaeso , eum , cuJuS reditu restitutam rempublicam fore putastis, non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis partibus velle esse privatum. LVIII. Non me bonorum direptio , non tectorum excisio , non depopulatio

Praediorum , non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper, & mobilia haec esse duxi ;Don virtutis atque ingenii, sed fortunae &temporum munera: quorum ego non tam facultatem umquam , & copiam expetendam putavi, quam & in utendo rationem , & in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum propemodum jam est definitae moderatio rei familiaris ; liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis , ac nostrae memoriae, relinquemus et domo per scelus erepta, per latro mcinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam aedificata , quam eversa , carere Sine maxima ignominia reipublicae , meo dedecore, ac dolore non possum.

Quapropter si diis immortalibus, si senatui, si populo Romano , si cunctae Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si v

143쪽

i 36 ORATIO PRO DOMO SUA.

hismetipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis , gratum & jucundum meum reditum intestistis esse, quaeso , obtestorque vos, Pontifices , ut me , quem auctoritate , studio , sententiis restituistis, nunc , quoniam lenatus ita vult, manibus quoque vestris in s dibus meis collocetii. .

144쪽

ARUSPICUM RESPONSIS.

ORATIO TRIGESIMA.

Auditus eras it agro Latiniensi sirepitus quidam subterraneus , O homribilis armortim fremittis. Igitur senatus , vi solebat in ejusmodi prodiagiis O osentis , censuit consulendos aruspices. Hi responderunt deos iratos esse, quum ob alia , itim qu)d loca sacra O religiosa , profana ha

berentur. Hanc occasionem arroiens

Clodius aedilis, dixerat in concione designari domum Ciceronis, quae fa-era O religiosa, quippe a se Libem rati consecratia , Pr anci habebatur. Itaque Cicero , suae domus defende glada inνidiaque liberandae cravisi , hanc in senatu orationem habuit ,

145쪽

138 ORATIO

in qua sertatim docet domum suam ab omni resibone vacuam O Pliram esse et deinde simula aruspicum re seponsa contra Clodium interpretariar, totamque ejus vitram criminando percurrit. Denique senatum ad con

cordiam , S ad religiones diligenter

Procurandas hortatur. Anno urbis

O . Ciceronis II. i. I I x, manu odie, patres conscripti,

quum me & vestra dignitas, & frequentia equitum Romanorum , quibus senatus dabatur , magnopere commovisset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodii impudentiam , quum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, &P. Tullioni Syro navaret operam, atque ei sese, cui totus venierat , etiam vobis inspectantibus, venditaret. Itaque hominem furentem , exsultantemque continui, simulac periculum judicii intendi: duobus incoeptis verbis omnem impetum gladiatoris , ferociamque compreSSi. a. Attamen ignarus ille qui consules eo sent, exsanguis, atque aestuans , se ex cumria repente proripuit, cum quibusdam fractis jam atque inanibus minis, & cum illius Pisoniani temporis, Gabinianique tedi

146쪽

DE ARUSPICUM RES P. I O

roribus. Quem quum egredientem insequi coepissem , cepi equidem fructum maximum , & ex consurrectione omnium vestrum , & ex comitatu publicanorum et sed vecors repente sine suo vultu , sine colore , sine voce constitit et deinde respexit. & simulac, Cn. Lentulum consulem adspexit, concidit in curiae pene limine , recordatione , credo , Gabinii sui, desiderioque Pisonis: cuius ego de estrenato& praecipiti furore quid dicam haud potest gravioribus a me verbis vulnerari , quam est statim, in facto ipso , a gravissimo viro , P. Servilio, confectus, ac trucidatus : cuius si etiam vim , & gravitatem illam singularem, ac pene divinam assequi possem , tamen non dubito, quin ea tela , quae conjecerit inimicus, quam ea , quae collega patris emisit, leviora, atque hebetiora esse videantur. II. Sed tamen mei facti rationem e ponere illis volo , qui hesterno die dolore me elatum, & iracundia longius prope digressum arbitrabantur, quam sapientis hominis cogitata ratio postularet. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo , nihil non diu consideratum, ac multo anth meditatum. Ego enim , Patres conscripti, inimicum me semper esse professus sum duo-hus , qui me , qui rempublicam quum defendere deberent, servare possent; quum

147쪽

Igo ORATIO

que ad consulare ossicium ipsis insignibus illius imperii, ad meam salutem non solum auctoritate , sed etiam precibus vestris vocarentur; primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnaveriant , praemiisque nefariae pactionis funditus una cum republica oppressum , exstinctumque voluerunt : quique suo ductu, & imperio cruento illo , atque funesto , supplicia neque a sociorum moenibus prohibere , neque hostium urbibus inferre potuerunt: excisionem , inflammationem , everSionem , depopulationem , vastitatem eam , sua cum praeda, meis omnibus tectis atque agris intulerunt. Cum his furiis , &facibus , cum his , inquam , exitiosis prodigiis, ac pene hujus imperii pestibus hellum mihi inexpiabile dico esse susceptum ;neque id tamen ipsum tantum, quantum meus , ac meorum , sed tantum , quantum vester, atque omnium honorum dolor postulavit.

III. In Clodium verb non est hodie

meum maius odium , quam illo die fuit, quum illum, ambustum religiosissimis igni- hus , cognovi muliebri ornatu , ex incesto stupro , atque ex domo pontificis maximi emissum : tum , inquam, tum vidi, ac mubio ante prospexi, quanta tempestas excitaretur , quanta impenderet procella rei

publicae. Videbam , illud scelus tam im-

148쪽

DE ARUSPICUM RES P. I HIPortunum , audaciam tam immanem adoblescentis furentis , nobilis , vulnerati , non posse arceri otii finibus t erupturum illud malum aliquando , si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. s. Non multum mihi sanh post ad odium accessit: nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis , odio dignitatis ,

odio rei publicae: non me magis violavit, quam senatum, quam equites Romanos , quam omnes bonos , quam- Italiam cunctam : non denique in me sceleratior fuit, quam in ipsos deos immortales. Etenim illos eo scelere violavit, quo nemo antea et in me fuit eodem animo , quo etiam ejus

familiaris Catilina , si vicisset, fuisset. Ita,

que eum numquam a mo esse accusandum

putavi, non plus , quam stipitem illum- , qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar , pecudem ac belluam , pabulo ;nimicorum meorum & glanis de corruptum qui si sensit, quo sese scelere devinxerit; non dubito , quin sit miserrimus : sin autem id non videt ; periculum est, ne se stirporis excusatione defendat. Accedit etiam , quod , exspectatione omnium , fortissimo & clarissimo viro , T. Annio , devota , & constituta is a hostia esse videtur; cui me praeripere

desponsam jam , & destinatam laudem:

149쪽

I 32 ORATIO quum ipse ejus opera & dignitatem , Scialutem recuperarim, valde est iniquum. IV. Etenim, ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis , qui illam a multis imperatoribus obis letam , oppugnatam, labefactatam , Penecaptam aliquando , quasi fatali eventu , solus evertit : sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur, , quasi divino munere donatus reipublicae . Solus ille cognovit , quemadmodum armatum civem , qui lapidibus, qui ferro alios su-garet , alios domi contineret , qui urbem totam , qui curiam , qui forum , qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vincere, verum etiam vincire opor

teret.

. Huic ego & tali, & ita de me, ac

de patria merito viro, numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum,

cujus ille inimicitias non solum suscepit

propter salutem meam, verum etiam appetivit. Sed si etiam nune illaqueatus jam omnium legum periculis , irretitus odio honorum omnium, exspectatione supplicii jam non diuturna implicatus , feretur tamen haesitans , & in me impetum impeditus facere conabitur; restriam , & aut concedente, aut etiam adiuvante Milone, ejus conatum refutabo: velut hesterno die,

150쪽

DE ARUSPICUM RES P. I i

quum mihi tacenti stans minaretur, voce

tantum attigi legum initium , & judicii et

consedit ille et conticuit. Diem dixisset, ut fecerat et fecissem , ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur , & cogitet, si contentus sit iis sceleribus, quae commisit, jam se esse conbsecratum Miloni: si quod in me telum intenderit , statim me esse arrepturum arma iudiciorum, atque legum. Atqui paulo any th , Patres conlcripti, concionem habuit, quae est ad me tota delata ; cujus conciomnis primum universum argumentum , senutentiamque audite et quum riseritis impudentiam hominis , tum a me de tota comcione audietis. V. De religionibus sacris , & caeremomniis est concionatus , Patres conscripti ,

Clodius e P. inquam, Clodius sura & religiones negligi violari , pollui, questus

est. Non mirum, si hoc vobis ridiculum videtur et etiam sua concio risit hominem ,

quomodo ipse gloriari latet, ducentis confixum senatusconsultis , quae fiant omnia contra illum pro religionibus facta , hominemque eum, qui pulvinaribus Bonae Deae stuprum intulerit, eaque sacra , quae viri oculis, ne imprudentis quidem, adspicitas est , non solum adspectu virili, sed flagitio , stuproque violarit, in concione de religionibus neglectis conqueri.

SEARCH

MENU NAVIGATION