M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

16 ORATIO

XVIII. Non ignovit, mihi crede , non : nisi forth tibi ignotum putas , quod te judices emiserunt excussum , , exhaustum ; suo judicio absolutum , omnium condemnatum : aut quod oculos , ut opinio illius religionis est , non perdidisti. Quis enim ante te sacra illa vir sciens viderat , ut quisquam poenam , quae sequem retur illud scelus , scire posset An tibi luminis obesset caecitas, plus quam libidinis ne id quidem sentis, conniventes illos oculos abavi tui magis optandos fuisse, quam hos flagrantes sororis Tibi vero, si diligenter attenderis, intelliges homianum poenas deesse adhuc, non deorum et homines te in re foedissima defenderunt; homines turpissimum , nocentissimumque laudarunt; homines prope confitentem Ju-

dicio liberaverunt; hominibus injuria tui stupri . illata in ipsos , dolori non fuit ;homines tibi arma , alii in me , alii post in illum invictum civem dederunt ; hombnum beneficia prorsus concedo tibi ; ae

majora non esse quaerenda.3s. A diis quidem immortalibus quae potest homini major esse poena furore , atque dementia F nisi forth in tragoediis,

quos vulnere, ac dolore corporis cruciari vides, & consumi, graviores deorum immortalium iras subire , quam illos , qui furentes inducuntur , putas. Non sunt illi

172쪽

DE ARUSPICUM RES P. I 6s

ejulatus & gemitus Philoctetae tam miseri quamquam sunt acerbi quam illa exsultatio Athamantis , & quam somnium

matricidarum. Tu, quum furiales in concionibus voces mittis, quum domos civium evertis , quum lapidibus optimos viros foro pellis , quum ardentes faces in vicinorum tecta iactas, quum aedes sacras inflammas , quum servos concitas , quum sacra, ludosque conturbas , quum uxorem sororemque non discernis, quum , quod ineas cubile , non sentis , quum baccharis , quum furis , tum das eas poenas , quae solae sunt hominum sceleri a diis immortalibus constitutae. Nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se ; denique ipsum corpus tenuissima saepe de causa conficitur : deorum tela in impiorum mentibus figuntur : quare miserior es , quum in omnem fraudem raperis oculis, quam Si omnino oculos non habereS.

. XIX. Sed , quoniam de iis omnibus , quae aruspices commissa esse dicunt , sa- tis est dictum ; videamus , quid iidem aruspices a diis jam immortalibus dicant

moneri. Monent : Ne per optimatium di Peordiam , dissensionemque , patribus , principibusque caedes , periculaque creentur , auxilioque diminuti desciantur et quare ad unum imperium provinciae redeant, exerci-

173쪽

166 ORATIO

et que pulsus , diminutioque accedat. Ain ruspicum verba sunt haec omnia et nihil addo de meo. Quis igitur hanc optima lium discordiam molitur idem iste : nec ulla vi ingenii, aut consilii sui, sed quodam errore nostroq; quem quidem ille, 'uod obscurus non erat, facile perspexit: hoc'enim etiam turpius assiictatur re publica , quod ne ab eo quidem vexatur , ut, tamquam fortis in pugna vir , necem tis a forti adversario vulneribus adversis,

cadere videatur.

I. Tib. Gracchns convellit statum ci- Nitatis : qua gravitate vir l quil eloquentia i Rufi dignitate i nihil ut a patris , aurumque Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, de lexisset. Secutus est C. Gracchus et quo ingenio i quanta vi et quanta gravitate divendi i ut dolerent boni omnes, non illa

tanta ornamenta ad meliorem mentem , voluntatemque esse conversa. Ipse L. S eurninus ita fuit dstrenatus , & pene debem , ut auctor esset egregius , & ad animos imperitorum excitandos , inflammandosque perfectus. Nlim quid ego dE P. Sulpicio loquar cujus tanta in dicendo gra- Nitas , tanta iucunditas , tanta hrevitas fuit, ut posset, vel ut prudentes Errarent, vel ut boni minus bene sentirent , perfrumcere dicendo. Cum his conflictari, & pro

174쪽

DE ARUSPI CUM RES P. I 6

salute patriae quotidie dimicare , erat omnino illis , qui tum rempublicam guberna-hant , molestum ; sed habebat ea molestia quamdam tamen dignitatem. XX. Hic vero , de quo ego ipse tam multa nunc dico, proh dii immortales

quid est quid valet quid affert, ut tanta civitas , si cadet ( quod dii omen o ruant i ) a viro tamen confecta videatur qui post patris mortem , primam illam

aetatulam suam ad scurrarum locupletium

libidines detulit ; quorum intemperantia expleta , in domemcis est germanitatis stupris volutatus et deinde iam robustus , provinciae se , ac rei militari dedit , atque ibi piratarum contumelias perpessus , etiam Cilicum libidines , Barbarorumque satiavit post , exerestu L. Luculli sollicitato per nefandum scelus , fugit allinc ,

Romaeque , recenti adventu suo , cum propinquis suis decidit, ne reos faceret et a Catilina pecuniam accepit, ut turpissia me praevaricaretur : inde cum Murena se in Galliam contulit; in qua provincia mortuorum testamenta eonscripsit , pupillos necavit , nefarias cum multis scelerum Pactiones , societatesque conflavit et unde ut rediit, quaestum illum maximh fecundum , uberemque , campestrem , totum

ad se ita redegit, ut homo popularis fraudaret improbissime populum , idemque

Disii ipse brum Cooste

175쪽

168 ORATIO

Hr clemens divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mac

taret.

3. Exorta est illa, reipublicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae , judiciis publicis funesta quaestura : in qua idem iste Deos , hominesque , pudorem , Pudicitiam, senatus auctoritatem, juS, fas, leges , judicia, violavit. Atque hic ei gradus ( o misera tempora , stultasque nosmiras discordias i ) P. Clodio gradus ad rempublicam , hic primus est aditus ad popularem jactationem , atque adscensus. Nam Tib. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo , quaestor C. Mancini consulis quum esset, interfuerat, &in eo foedere improbando senatus severitas dolori , & timori fuit ; istaque res illum , fortem & clarum virum , a gravitate patrum desciscere coegit. C. autem Gracchum mors fraterna , pietas , dolior, magnitudo animi, ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit. Saturninum , quod in annonae caritate quaestorema sua frumentaria procuratione senatus amovit, eique rei M. Scaurum praefecit, scimus , dolore factum esse popularem. Sulpicium ab optima causa profectum , Caioque Iulio , consulatum contra leges Petenti, resistentem , longius , quam voluit , popularis aura provexit.

XXI.

176쪽

DE ARUSPICUM RES P. I 6s

XXI. Fuit in his omnibus cauta , etsi non justa ( nulla enim potest cuiquam male de republica merendi justa esse causa gravis tamen , & cum aliquo animi , & virili dolore conjuncta. r. Clodius a crocota , a mitra , a muliebribus

soleis , purpureisque fasciolis , a strophio , a psaltrio , a flagitio , a stupro , est factus

repenth popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprehendissent; nisi ex eo Ioco , quo eum adire fas non erat, ancilis Iarum heneficio emissus esset; populari homine populus Romanus, respublica cive tali careret. Hanc ob amentiam in di cordiis nostris, de quibus ipsis , his prodigiis recentibus , a diis immortalibus admonemur , arreptus est unus ex patriciis , cui tribuno plebis fieri non liceret. s. Quod anno anto frater Metellus , , concors etiam tum senatus, principi Cn. Pompeio sententiam dicenti, excluserat ,

acerrimeque una voce ac mente restiterat;

id post dissidium optimatium, de quo ipso

nunc monemur, ita Perturbatum , itaque Permutatum est , ut, quod stater consuli ne fieret, obstiterat ; quod astinis & i datis , clarissimus vir , qui illum reumi non laudarat, excluserat; id is consul e i ficeret in discordiis principum , qui illi i onias inimicissimus eue debuerat; & eoiecisse auctore se diceret, cujus auctorit

177쪽

I O ORATIO

tis neminem posset poenitere. Iniecta est fax foeda ac luctuosa reipublicae , petita est

auctoritas vestra , gravitas amplissimorum ordinum , consensio bonorum omnium , totus denique civitatis status et haec enim certe petebantur, quum in me , cognit rem harum omnium rerum , illa flamma

illorum temporum conjiciebatur. Excepi,& pro patria solus exarsi; Sic tamen , ut vos, iisdem ignibus circumsepti, me primum ictum pro vobis , & fumantem vi

XXII. Non sedabantur discordiae ; sed

etiam crescebat in eos odium , a quibus nos defendi putabamur. Ecce , iisdem auctoribus , Pompeio principe , qui cupientem Italiam, populum Romanum desiderantem , flagitantes vos, non auctoritate sua solum , sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando et a diuturnis dissensionibus conquiescamus. Non sinit eadem ista labes et eas habet conciones, ea miscet, ea turbat, ut modo his, modo se venditet illis : nec tamen ita , ut se quisquam , si ab isto laudatus sit, Iaudatiorem putet; sed ut eos , quos non amant , ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non miror: quid enim faciat aliud illos homines sapientissimos, gravissimosque miror ; primum , quod

178쪽

quemquam clarum hominem, atque optim h de republica saepe meritum , impurissimi voce hominis violari facith patiuntur et deinde , quod existimant, perditi h minis prostigatique maledictis posse , id quod minime conducit ipsis , cujusquam gloriam , dignitatemque violari r postremo, qudd non sentiunt id , quod tamen mihi iam suspicati videntur, illius furentes ac violentos impetus in se ipsos posse

converti.

d . Atque ex hac nimia nonnullorum alienatione a quibusdam , haerent ea tela in repuhlica , quae quamdiu haerebant in uno me, graviter equidem , sed aliquanto leolus ferebam. An iste, nisi primo se dedisset iis , quorum animos a vestra auctoritate sejunctos esse arbitrabatur ; nisi eos in coelum suis laudibus praeclaros auctor extolleret; nisi exercitum C. Caesaris , in quo fallebat, sed eum nemo redarguehat , nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se immissurum minitaretur; nisi Cn. Pompeio adjutore , M. Crata auctore, quae faciebat, facere clamaret ;nisi consoles causam conjunxisse secum,

in quo uno non mentiebatur , confirmaret ; tam crudelis mei, tam sceleratus reipublicae vexator esse potuisset XXIII. Idem , posteaquam respirare

vos a metu caedis , emergere auctorita-

179쪽

tem vestram e fluctibus illis servitutis , r viviscere memoriam ac desiderium mei vidit , vobis se coepit subito fallacissime venditare. Tum, leges Iulias contra au picta latas, & hic, es in concionibus diricere: in quibus legibus inerat curiata illa

lex, quae totum ejus tribunatum contine-hat ; quam caecus amentia non videbat etyro ducebat fortissimum virum, M. Bibuum et quaerebat ex eo , C. Caesare legesserente , de coelo semperne servasset semis per se ille servasse dicebat. Augures inte rogabat quae ita lata essent, rectene lata essent i illi vitio lata esse dicebant. Fere-hant in oculis hominem quidam boni viri.& de me optime meriti , sed illius , ut ego arbitror , furoris ignari. Longius Processit : in ipsum Cn. Pompeium , auctorem , ut praedicare est solitus, consiliorum suorum , invehi coepit. Inibat gratiam a nonnullis. s. Tum vero est ratus se posse , quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam , illum externorum bellorum , hostiumque victorem affigere: tum est illa in templo Castoris scelerata, & pene deletrix hujus imperii sica deprehensa: tum ille , cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clauisse, qui omnes angustias, omnes altitudines, omnium objecta tela, semper vi &

180쪽

DE ARUSPICUM RES P. I 3

virtute perfregit, obsessus est ipse domi; meque nonnulla imperitorum vituperatione timiditatis meae , consilio & facto suo liberavit: nam, si Cn. Pompeio , viro uni omnium fortissimo , quicumque nati sunt, miserum magis fuit, quam turpe , quamdiu ille tribunus plebis fuit, lucem non adspicere , carere publico, minas ejus per ferre , quum in concionibus diceret, velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet; certe mihi exire domo mea , ad privatum dolorem fuit luctuosum , ad rationem reipublicae gloriosum,

XXIV. Videtis igitur, hominem per seipsum jampridem afflictum , ac iacentem , perniciosis optimatium discordiis excitari ; cujus initia furoris, dissensionibus eorum, qui tum a vobis sejuncti videbantur, sustentata sunt. Reliqua jam praecipitantis tribunatus , etiam post tribunatum obtrectatores eorum, atque adversarii deis fenderunt et ne a republica reipublicae pestis removeretur , restiterunt et etiam , ne eausam diceret: etiam, ne privatus esset.

Etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam , aetpestiferam habere potuerunt quo tandem decepti munere t Volo , inquiunt , esse , qui in concione detrahat de Pompeio. D trahat ille vituperando Velim , sic hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION