M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

161쪽

isi ORATIO

stans senatus , equitesque Romani, & omnes boni sequebantur , quum ille servorum & ludiorum multitudini senatum, populumque Romanum, vinctum ipso consessu , & constrictum spectaculis , atque impeditum turba & angustiis tradidisset. a 3. An, si ludius constitit , aut tibicen repenth conticuit, aut puer ille patrimus,& matrimus si terram non tenuit , aut thensam , aut lorum omisit, aut, si aedilis verbo , aut simpulo aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, &mentes deorum immortalium , ludorum

instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti sunt; si non intermissi, sed perempti, atque sublati sunt; si civitati universae scelere ejus , qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi festi pene funesti; dubitabimus , quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos Ac, Si volumus ea , quae de quoque deo nobis

tradita sunt, recordari, hanc Matrem magnam , cujus ludi violati, polluti, pene ad caedem & ad funus civitatis conversi sunt, hanc , inquam , accepimus , agros & nemora cum quodam strepitu , fremituque peragrare.

XII. Haec igitur vobis , haec Populo Romano , & scelerum indicia ostendit, &Periculorum signa patefecit et nam quid ego de illis ludia loquar , quos in Palatio

162쪽

DE ARUSPI CUM ORES P.

nostri majores ante templum , in ipso Mamtris magnae conspectu, Megalensibus fieri, celebrarique volueriint 3 qui uni more, institutisque maxime e sti, id lennes religiosi : quibus ludis primum an e populi consessum , sena3ui locum i P. Africam aeus iterum ille consul major jedit pi ut eos ludos haec lues impura pollueret: quo, si quis liber, aut speAandi, aut etiam rem

ligionis causa , : accesserat , manus asser hantur et quo matrona nulla adiit propter vim , consessumque servorum. Ita ludos eos, quorum religio tanta est, ut ex ultimis eterris arcessita in hac, urhe eonfederit; qui

uni ludi ne verho quidem appellantur Laretino , ut vqcabulo ipso & appetita religio externa , & Matris magnae nomine rusecepta declaretur hos ludos servi lac runt , servi spectaverunt; tota denique , hoc aedile, servorum Megalesia . fuerunt , sis. Proh dii immortales t qui magis nobiseum loqui possetis, si essetis , versareminique nohilaum i ludos psse pollutos significatis , ac plane edieitis. Quid magis deformatum , inquinatum, perversum, conturbatum dici potest, quam , omne se, tium , permissu magistratus , liheratum , in alteram scenam immissum , alteri praepositum , ut alter consessus potestati sex-vorum objiceretur , alter servornm tota,

esset i Si examen apum ludis in scenam

Diuitiaue dirum Cooste

163쪽

venisset , aruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum immissa in populum Romanum , septum atque inclusum , tanon commovemur Atque in apum so lasse examine, nos ex Etruscorum scriptis aruspices, ut aservitio caveremus, mon

56. Quod igitur ex aliquo disjuncto ,

diversoque monstro significatum caver

mus , id quum sibi ipsum monstrum est , & quum in eo ipso periculum est, ex qua periculum portenditur , non pertimescemus t Istiusmodi Megalesia fecit pater tuus t istiusmodi patruus Is mihi etiam generis sui mentionem facit , quum Athemionis , aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit, quam Cati, aut Appii Claudi rum Illi quum ludos facerent , servos de

cavea exire iubebant; tu in alteram servos immisisti, ex altera liberos ejecisti: itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce , sed manu liberos a se segregabant XIII. Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat Sibyllino sacerdot, , haec sacra majores nostros ex vestris libris expetisse si illi sunt vestri, quos tu impia mente con quiris , violatis oculis legis , contaminatis manibus attrectas. Hac igitur vate suadem te quondam, defessa Italia Punico bello,

164쪽

n E A RU SPICU M RES P. IIT

atque ab Annibale vexata, sacra ista majores nostri adscita ex Phrygia Romae collocaverunt quae vir is accepit , qui est

optimus populi Romani judicatus, P. Scipio ; femina autem , quae matronarum canissima putabatur , Quinta Claudia: cujus Priscam illam severitatem sacrificii mirifichtua soror existimatur imitata. Nihil te igitur neque majores tui conjuncti cum his religionibus , neque sacerdotium ipsum , quo est haec tota religio constituta , neque curulis aedilitas , quae maxime hanc tueri religionem solet , permovit , quominus cauissimos ludos omni flagitio pollueres , dedecore maculares , stetere obli

gares t . -

. 28. Sed quid ego id admiror qui ae

cepta pecunia Pessinuntem ipsum, sedem, domiciliumque Matris deorum , vastaris , & Brogitaro Gallograeco , impuro homini ac nefario , cujus legati , te tribuno , dividere in aede Castoris tuis operis nummos solebant , totum illum locum , fanumque vendideris sacerdotem ab ipsis aris , pulvinaribusque detraxeris 3 omnia illa, quae vetustas , quae Persae, quae Syri,

quae reges omnes , qu, Europam , Asiamque tenuerunt, semper summa religione coluerunt, perverteris quae denique no- uri majores tam sancta duxerunt, ut , quum refertam urbem atque Italiam fano-

165쪽

IIS ORATIO

rum haberemus , tamen nostrI imperat

res maximis & periculosissimis bellis huie deae vota facerent, eaque in ipso Pessia nunte ad illam ipsam principem aram , & in illo loco , fanoque persolverent. s. Quod quum D ejotarus religione suae castissimh tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio , atque amantissimum nostri nominis ;Brogitaro , ut ante dixi, addictum pecu nia tradidisti. Atque hunc tamen Deiotarum saepe a senatu regali nomine dignum

existimatum , clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum , tu etiam regem appellari cum Brogitaro jubes : sed alter est

rex , judicio senatus, per nos ; Pecunia Brogitarus , per te appellatus et alterum Putabo regem, si habuerit unde tibi solvat, quod ei per syngrapham credidisti. Nam quum multa regia sunt in Deiotaro , tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit ; quod eam partem legiS tuae , quae congruebat cum judicio senatus , ut ipse rex esset, non repudiavit; quod Pessinuntem per scelus a te violatum , & cerdote , lacrisque spoliatum , recuperaνvit, ut in pristina religione servaret; quod

caeremonias , ah omni vetustate acceptas, a Brogitaro pollui non sinit , mavultque generum suum munere tuo , quam illud anum antiquitate religionis carere Sed ,

166쪽

DE ARUSPICUM RES P.

ut ad haec aruspicum responsa redeam se

ex quibus est primum de ludis : quis est , qui id non totum in istius ludos praedictum , & responsum esse fateatur t Aequitur de locis sacris religiosis. XIV. O impudentiam miram l de meae domo dicere audes t Committe vel consulibus, vel senatui, vel 'llegio pontifixum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus judiciis, ut dixi antea, liberata est, At in iis aedibus, quas tu, Q. Sejo, equite

Romano , viro optimo , per te apertissimo interfecto, tenes, sacellum dico fuisse , re aras : tabulis hoc censorum, memoria multorum firmabo . ac docebo. I. Agatur modo haec res : quod ex eo senatusconsulto, quod nuper eri factum , referri ad vos necesse est : habeo , quae de locis religiosis velim dicere : quum de domo tua dixero ; in qua tamen ita est inaedificatum sacellum , ut alius fecerit, tibi tantummodo sit demoliendum : tum vi deho . num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere et putant enim nonnulli ad me pertinere , armamentarium Telluris aperire : nuper id patuisse dicunt, & ego recordor : nunc sanctissi nam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent quod aedes Telluris est curationis meae ,

quod is, qui illud armamentarium sustu-

167쪽

rso ORATIO

lit, meam domum pontificum iudicio Iiberatam , secundum fratrem suum iudica.

tam esse dicebat : movet me etiam in hae caritate annonae, sterilitate agrorum , inopia frugum , religio Telluris , & eo magis , quod eodem ostento Telluri postula.tio deberi dicitur. Vetera fortasse loquimur ; quam qu m hoc si minus civili jure

perscriptum est, lege tamen naturae, Commmuni jure gentium sancitum est , ut nihil

mortales a diis immortalibus usu capere posSint. XV. Verumtamen antiqua etiamne ea negligemus, quae

maxime quae videmus p L. Pisonem quis nescit, his ipsis temporibus, maximum &sanctissimum Dianae sacellum in Coeliculo sustulisse t adsunt vicini ejus loci et multi sunt etiam in hoc ordine , qui sacrificia gentilia illo ipso in sacello , statuto loco , anniversaria factitarint. Et conquirimus , dii immortales quae loca desiderent, quid significent , de quo loquantur A Sex.Serrano sanctissima sacella suffossa , incensa, inaedificata, oppressa , summa denique turpitudine esse foedata nescimus t 33. Tu meam domum religiosam facere potuisti Ecqua mente quam amiseras :qua manu qua disturharas : qua voce qua incendi jusseras : qua lege quam ne in illa quidem impunitate tua scripseraS

negligimus et

fiunt auum

168쪽

D E ARUSPICUM RES P. I 6 r

quo pulvinari quod stupraras : quo simum lacro quod ereptum ex meretricis sepulero in imperatoris monumento collocaraS.

Quid habet mea domus religiosi, nisi quod impuri & sacrilegi parietem tangit Itaque , ne quis meorum imprudens introspia CE re possit tuam domum , ac te sacra illa tua facientem videre , tollam altius tectum ; non ut ego te despiciam , sed ne tu adspicias urbem eam , quam delere voluisti XVI. Sed jam aruspicum reliqua reSponsa videamus. Oratores , contra sus fasque interfectos. Quid est hoc de Alexandrinis esse video sermonem ; quem ego non refuto et sic enim sentio , jus legatorum quum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino aure esse vallatum. Sed quaero ab illo, qui omnes indices tribunus e carcere in forum effudit, cujus arbitrio Sicae omnes nunc , atque omnia venena tractantur , qui cum Hermacho Chio syngraphas fecit; ecquid sciat, unum acerrimum adversarium Hermachi, Theodosium , legatum ad senatum a civitato libera misium , sica percussum quod non minus, quam de Alexandrinis, indignum diis immortalibus esse visum, certo scio.

3s. Nec confero nunc in te unum ommotae : spes major esset salutis , si, praeterte , nemo esset impurus: plures sunt : hoc

169쪽

& tu tibi confidis magis , & nos prophiure dissidimus. Quis Platorem ex Orestide , quae pars Macedoniae libera , hominem in illis locis clarum ac nobilem , legatum Thessalonicam ad nostrum ( ut se ipse appellavit; imperatorem venisse nescit quem ille , propter pecuniam , quam

ab eo extorquere non poterat, in vincula

conecit , & medicum intromisit suum , qui legato , socio, amico , libero foedissi

me & crudelissime venas incideret. Secum res suas cruentari scelere noluit : nomen

quidem populi Romani tanto scelere conistaminavit , ut id nulla re possit , nisi ipsius supplicio, expiari. Quales hunc carmnifices putamus habere , qui etiam medi vis suis non ad salutem , sed ad necem utatur XVII. Sed recitemus, quid sequatur. Hidem , O jusjurandum neglectum. Hoc quid sit , per se ipsum non facith in te pretor ; sed ex eo , quod sequitur , suspi-gor de tuorum judicum manifesto periu-xio dici; quibus olim erepti essent nummi, nisi a senatu praesidium postulassent: quare autem de his dici suspicer , haec causa est, quod sic statuo, & illud in hae civitate esse maxime illustre atque insigne periurium, & te ipsum tamen in periurii Poenam ab iis , quihuscum conjurasti, non

vocari.

170쪽

DE ARUSPICUM RES P. I 63

3 . Et video , in aruspicum responsis haec esse subjuncta, Sacrificia vetusa , ocucultaque , miniis diligenter facta , pollutaque. Aruspices haec loquuntur , an patrii, penatesque dii e multi enim sunt, credo, in quos hujus. maleficii suspicio cadat Quis praeter hunc unum t Obscure dicitur , quae sacra polluta sint i quid planius,

quid gravius , quid religiosius dici potest FVetusa , Occultaque . Nego ulla verba Lentulum , gravem oratorem ac disertum , saepius , quum te accusaret, usurpasse , quam haec, quae nunc ex Etruscis Issitis in te conversa , atque interpretata dicuntur.

Etenim quod sacrificium tam uetustum est, quam hoc, quod a regibus aequale huic urbi accepimus t quod autem tam occultum , quam id , quod non talum curiosos oculos excludit , sed etiam e irantes b non modo improbitas , sed ne imprudentia quidem possit intrare quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit , nemo iam, quam adiit, nemo neglexit, nemo vir

adspicere non horruiti quod fit per virgian Vestales , fit pro Populo Romano , fit in ea domo , quae est in imperio , fit incredibili caeremonia ; fit ei deas, cujus ne nomen quidem viros scire fas est rquam iste idcirco Bonam dicit, quod in tanto sibi scelere ignoverit.

SEARCH

MENU NAVIGATION