장음표시 사용
151쪽
'. Itaque nunc proxima concio ejus ex spectatur de pudicitia. Quid enim interest. utrum ab altaribus religiosissimis fugatus, de sacris religionibus conqueratur , an ex sororum cubiculo egressus , Pudorem pudicitiamque delendat Responsum aruspicum hoc recens de fremitu, in cohcione recitavit; in quo cum aliis multis
scriptum etiam illud est id quod audistis
loca sacra , O religiosa , profana haberi. In ea causa esse dixit domum meam , a religiosissimo sacerdote, P. Clodio , conse
ro. Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod h*ud scio , an gravissimum multis his annis huic orgini nuntiatum sit, datam non modo justam , sed etiam necessariam causam esse dicendi. Reperietis enim ex hoc toto prodigio , atque responso , nos de istius scelere ac furore, ac die impendentibus periculis m*ximis , prope jam voce Iovis optimi maximi praemoneri. Sed primum expiabo religionem aedium me rum , si id facexe. vere , ac Sine cui mquam dubitatione potero; sin scrupulus tenuissimus residere aliquis videbitur ; non modo patienti, sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium , religioni
VI. Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus , ab illa relisionis suspicione
152쪽
tam vacua, atque pura Quamquam vestrae domus , Patres conscripti, ceterorum que civium , multo maxima ex parte sunt liberae religione . tamen una mea domus
iudiciis omnibus liberata , in hac urbe sola est. Te enim appello , Lentule, & te, Philippe : ex hoc aruspicum responso decrevit senatus , ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis: potestisne re
ferre de mea domo i quae ( ut dixi ) sola ,
in hac urbe , omni religione, omnibus judiciis , liberata est : quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte reipublicae, quum cetera scelera stilo illo imis puro Sex. Clodii ore tincto conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis et deinde eamdem domum populus Romanus , cujus est summa potestas omnium rerum , comitiis centuriatis , omnium aetatum ordinumque suffragiis , eodem jure esse jussit, quo fuisset.
ra. Postea vos, Patres conscripti, non quod dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe , quam delere cu-Peret , maneret, vox interdiceretur, decrevistis , ut de mearum aedium religione ad pontificum collegium referretur. Quae tanta religio est, qua non in nostris dum hilationibus , atque in maximis superstitionibus, unius V. Servilii, ac M. Luculli
responso , ac verbo liberemur De sacris Tomus m. G
153쪽
publicis , de ludis maximis, de deorum
Penatium , Vestaeque matris caeremoniis,
de illo ipso sacrificio , quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam , hujus unius caui tutoris religionum scelere violatum est, quod tres Pontifices statuissent, id semper populo Romano , semper senatui. semper ipsis diis immortalibus satis sanctum , satis augustum , satis religiosum esse visum est. At vero meam domum P. Lentulus, consulta pontifex , P. S rvilius, M. Lucullus, Q. Metellus , M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, flamen Martialis, P. Galba, Q. Scipio , C. Fannius , M. Lepidus , L. Claudius , rix saerorum , M. Scaurus, M. Crassus , C. Curio , Sex. Caesar, flamen Quirinalis , Q. Cornelius , P. Albinovanus , Q. Terentius , pontifices minoreS , causa cognita , duobus locis dicta , maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium adstante , omni religione una mente omnes liberaverunt.
VII. Nego umquam post sacra constituta , quorum eadem est antiquitas , quae ipsius urbis, ulla de re', ne de capite quidem virginum vestalium , tam frequens collegium judicasse : quamquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quam. plurimos ( ita est enim interpretatio illa Pontificum, ut iidem potestatem habeant
154쪽
iudicum et religionis expiatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest ; quod
fidem in iudicio capitis durum atque inb nuum est tamen sic reperietis , frequentiores pontifices de mea domo, quam um quam de caeremoniis virginum, judicasse. Postero die frequentissimus senatus, te consule designato , Lentule , sententiae Prin- me , P. Lentulo & iQ. Metello , consu--libus referentibus , 'statuit, quum omnes pontifices, qui erant hujus ordinis , adessent rum quumque alii , qui honoribus populi Romani antecedebant , multa de collegii iudicio verba fecissent , omnesque iidem selibendo adessent, domumsmeam, iudi-mio pontificum , treligione liberatam videri., Tq. De hoc igitur loco sacro potissimum videntur aruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc pro inpue juris habet, ut ab ipsis, qui sacris praesunt, tacer non esse judicatus sit E Verum referte , quod ex senatusconsulto facere debetis et aut vobis cognitio dabitur ,
qui primi de hac domo sententiam dixistis , & eam religione omni liberastis ; aut senatus ipse judicabit, qui, uno illo solo
antistite sacrorum dissentiente , frequentissimus antea iudicavit; aut, id quod cer fiet, ad pontifices reiicietur , quorum aUC-toritati , fidei, prudentiae maiores nostri
sacra , religionesque, & privatas , & p
155쪽
blicas commendarunt. Quid ergo hi possunt aliud judicare , ac judicaverunt Mubtae sunt domus in hac urbe, Patres Conscripti, atque haud scio , an pene cunctae iure optimo ; sed tamen jure privato , jure hereditario, jure auctoritatis , jure mancipi , jure nexi : nego esse ullam domum aliam aeque privato jure , atque optima lege , publico vero omni praecipuo , & hinmano , & divino jure munitam e quae primum aedificatur ex auctoritate senatus , pecunia publica ; deinde contra vim nes Ham hujus gladiatoris, tot senatusconsultis munita , atque septa est. VIII. Primum negotium iisdem magistratibus est datum anno superiore , ut curarent, ut sine vi mihi aedificare liceret, quibus in maximis periculis , Universa re publica commendari solet: deinde , quum
ille saxis , & ignibus , & ferro vastitatem meis sedibus intulisset ; decrevit senatus, eos , qui id fecissent, lege de vi, quae est
in eos , qui universam rempublicam oppin, gnassent, teneri. Vobis vero referentibus, o post hominum memoriam sortissimi, adique optimi consules, decrevit idem senatus frequentissimus, qui meam domum violasset, contra rempublicam esse facturum.16. Nego, ullo de opere publico, de
monumento , de templo , tot senatias exstare consulta, quot de mea domo , quam
156쪽
senatus unam, post hanc urbem constitutam , ex aerario aedificandam , a pontifici-hus liberandam , a magistratibus defendendam , a judicibus puniendam putaret. P. Valerio , pro maximis in rempublicam beneficiis, data domus est in Velia publice ; at mihi in Palatio restituta et illi locus; at mihi etiam parietes, atque tectum : illi, quam ipse privato iure tueretur ; mihi, quam publich magistratus omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me, aut ab aliis haberem , non praedicarem apud vos , ne nimis gloriari viderer : sed , quum
sint mihi data a vobis , quum ea attententur ejus lingua, cujus antea manu EUErsa vos mihi & liberis meis, manibus vestris , reddidistis ; non ego de meis , sed
de vestris factis loquor; nec vereor , ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio , non grata Potius , quam arrogans videatUrhi T. Quamquam, si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum efferret aliquando ad gloriam, in refutandis maledictis improborum hominum, animi quidam dolor , quis non ignosceret vidi
enim hesterno die quemdam murmurantem : quem aiebant negare ferre me poS- se , quia, quum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer, cujus essem civitatis , respondi, me , probantibus & vobis .
157쪽
& equitibus Romanis, eius esse, quae carere me non potuisset. Ble , ut opicior , ingemuit. Quid igitur responderem p qua ro ex eo ipso, qui ferre me non potest et me civem esse Romanum i litterath re pondissem et laeuissem desertum negotium. Potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus, satis graviter contra inimici contumeliam sine rua laude re pondere At ipse non modo respondet,
quidquid potest, quum est laeessitus . sed etiam gaudet, se ab amicis, quid respondeat, admoneri.
IX. Sed, quoniam mea causa expedita est , videamus nunc , quid aruspices dicant. Ego enim fateor, me & magnitudine ostenti , & gravitate responsi , de una atque constanti arumicum voce vehere menter esse commotum. Neque is sum , qui, si cui forth videor plus, quam cetereri , qui aequo, atque ego , sunt oecupati, versari in studio litterarum , his delecter,
aut utar omnino litteris, quae nostros ania mos deterrent, atque avocant a religione. Ego vero primum habeo auctores ae magistros religionum colendarum , majores nostros ; quorum mihi tanta suisse sapientia videtur, ut satis superque prudentes sint, qui illorum prudentiam non dicam assequi, sed , quanta fuerit . Perspicere possint ; qui statas solennesque caerem Onias,
158쪽
pontificatu; rerum bene gerendarum auctoritates , augurio ; fatorum veteres Praemdictiones Apollinis , v tum libris; portentorum explanationes, Etruscorum disciplina contineri putarunt: quae quidem tanta
est , ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia , post Sullani . Cinnanique temporis extremum pene discrimen , tum hanc recentem urbis inflammmandae , deletidique imperii coniurationem , non obscure vobis paulo auth praedixerit,1 p. Deinde etiam cognovi, Multa hominea doctissimos sapiepiissimosque & dies xisse, & scripta de deorum immortalium numine reliquisse: qtiae quamquam divinitus perscript 3 video , tamen ejusmodi sunt, ut ea majores nostri docuisse illos , non ab illii didicisse videantur. Etenim quis est .
tam vecor , qui aut, quum suspexerit in coelum, deos esse no' lentidi, & ed, quae tanta mente fiunt, ut vii quisquam arte ulla ordipem rerum ac necessitudinem persequi possit, casu fieri putet; aut, quum deos esse intellegerit, non intelligat, eorum numine hQc tantum imperium esse natum , & auctum , & retentum , Quam volumus licet, Patres conscripti, ipsi nos amemus: tamen nec numero Hispanos , nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ip-
159쪽
se hujus gentis , ac terrae domestico , nativoque sensu , Italos ipsos, ac Latinos ; sed pietate ac religione , atque hac una sapientia, quod deorum immortalium numine omnia regi , gubernarique perspeximus , omnes gentes , nationesque supera
X. Quare , me plura de re minime loquar dubia , adhibete animos; & mentes
vestras , non solum aures, ad aruspicum vocem admovete Quod in agro Latiniensi auditus est strepitus cum fremitu. Mitto aruspices , mitto illam veterem ab ipsis diis immortalibus , ut hominum fama est, Etruriae datam disciplinam et nos nonne aruspices esse possumus Exauditus in agro propinquo , O suburbano , est strepitus quidam reconditus , O horribilis fremittis a morum. Quis est ex gigantibus illis , quos poetae ferunt bellum diis immortalibus intulisse , tam impius, qui hoc tam novo ,
tantoqUe motu, non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare , & praemcinere fateatur peti. De ea re scriptum est, postulationes esse Iovi, Saturno, Neptuno, Telluri , diis coelestibus. Audio , quibus diis violatis expiatio debeatur: sed , hominum quae ob delicta, quaero. Ludos minus diligenter fictos , pollutosque. Quos ludos A te appello , Lentule : tui sacerdotii sensi
160쪽
thensae, curricula , praecentio , ludi, libationes , epulaeque ludorum publicorum evosque, Pontifices, ad quos epulones Iovis optimi , maximi , si quid est praetermissuin aut commissum , asserunt; quorum de sententia illa eadem renovata , atque instaurata celebrantur et qui sunt ludi minus diligenter facti quanto , aut quo scelere polluti respondebis & pro te i ta
pro collegis tuis, & pro pontificum colle- gio , nihil cujusquam aut negligentia comtemptum , aut scelere esse pollutum : om nia talennia ac justa ludorum, omnibus rebus observatis , summa cum caeremonia esse servata.
XI. Quos igitur aruspices ludos minus diligenter factos , pollutosque esse dicunt
eos, quorum ipsi dii immortales , atque illa Mater Idea, te, te, Cn. Lentule, cujus ab avia manibus esset accepta , spectatorem esse voluit et quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses ; haud scio an vivere nobis, atque his de rebus jam queri liceret: vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis collecta servorum ab hoc aedili religioso, repente fornicibus, ostiisque omnibus , in scenam , signo dato , immissa irrupit. Tua tum, tua , Cn. Lentule , eadem virtus fuit , quae in privato quondam tuo proavo : te , nomen, imperium , vocem, adspeetum, impetum tuum
