장음표시 사용
181쪽
vir summus, atque optimh de mea salute meritus, accipiat, ut a me dicitur et dicam quidem certo, quod sentio. Mihi, mediusfidius, tum de illius amplissima dignitate detrahere, quum maximis laudinus efferebat , videbatur. I. Utrum tandem C. Marius splendidior , quum eum C. Glaucia laudabat, an quum eumdem iratus postea vituperabat
An ille demens, & jampridem ad poenam
exitiumque praeceps, foedior atque inquin tior in cn. Pompeio accusando , quam in universo senatu vituperando fuit quod quidem miror, quum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed , ne viros optimos diutius delectet , legant hane ejus concionem,
de qua loquor ; in qua Pompeium ornat, an potius deformat Certo laudat , &unum esse in hac civitate di gnum hujus
imperii gloria dicit ; & significat, se illi
amicissimum esse, & reconciliationem esse gratiae factam.
t. Quod ego quamquam , quid sit, nescio ; tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio , laudaturum illum non fuisse. Quid enim , si illi inimicissimus esisset , amplius ad ejus laudem minuendam facere potuisset videant ii , qui illum Cn. Pompeio inimicum esse gaudebant, ob eamque causam in tot tantisque scele,
182쪽
DE ARU S PICU M RES P. I sribus connivebant , & nonnumquam ejus indomitos atque effrenatos furores plausu
etiam suo prosequebantur , quam se cito inverterit : nunc enim jam laudat illum ; in eos invehitur, quibus se antea venditabat. Quid existimatis, eum, si reditus eis gratiae patuerit, esse facturum, qui tam li-henter in opinionem gratiae irrepat XXV. Quas ego alias optimatium dimi cordias a diis immortalibus definiri putem Enam hoc quidem verbo neque P. Cloi dius, neque quisquam de gregalibus ejus,
aut de eonsiliariis designatur. Habent Etrusci libri certa nomina , quae in id genus civium cadere possunt : Deteriores ,
repulsos, quod jam audietis, hos appellant , quorum & mentes , & res sunt perditae , longdque a communi salute disjunctae. Quare , quum dii immortales monent de optimatium discordiis ; de clarissimorum , & optimh meritorum civium dissensione praedicunt : quum principibus per culum , caedemque portendunt ; in tuto collocant Clodium , qui tantum abest a principibus , quantum a puris , quantum a religiosis.s . Vobis, o clarissimi , atque optimi eives , & vestrae saluti consulendum , &prospiciendum vident et caedes Principum ostenditur ; id , quod interitum optimatium sequi necesse est, adjungitur: etiam,
183쪽
ne in unius imperium res recidat, admonemur : ad quem metum Si deorum monitis non duceremur , tamen ipsi nostro sensu , conjecturaque raperemur. Neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros & potentes viros , nisi aut universus' interitus , aut victoris dominatus , aut regnum. Dissensit cum Mario , clarissimo cive , consul nobilissimusta fortissimus, L. Sulla et horum uterquctita cecidit victus , ut victor idem regnavem
rit. Cum Octavio collega Cinna diuensit: utrisque horum secunda fortuna regnum est largita , adversa mortem. Idem iterum Sulla luperavit: tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rempublicam recuperavit.
s. Inest hoc tempore haud obscurum odium , atque id insitum penitus , & inustum animis hominum amplissimorum et dissident principes : captatur occasio et qui non tantum opibus valent , nescio quam fortunam tamen , ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, hi sortasse nonnumquam consilia, ac sententias inimicorum suorum extimescunt. Tollatur
haec e civitate discordia: jam omnes isti, qui portenduntur metus, exstinguentur etiam ista serpens, quae tum hic delitescit, tum se emergit, & fertur illuc , compressa atque illisa morietur.
184쪽
- XXVI. Monent enim iidem , ne occultis consiliis respublica laedatur. Quae sunt occultiora , quam ejus , qui in concione ausus est dicere, justitium edici oportere , jurisdictionem intermitti, claudi aer rium i judicia tolli nisi forte existimatis, hanc tantam colluvionem illi , tantamque eversionem civitatis, in mentem subiici in Rostris nec cogitanti venire potuisse.
Est quidem ille plenus vini, stupri, somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis et verumtamen nocturnis vigiliis , etiam coitione hominum , justitium illud concoctum, ac meditatum est. Mementote, Patres conscripti, verbo illo nefario tentatas aures vestras , Permniciosam viam , audiendi consuetudine , esse munitam.s6. Sequitur illud , Ne deterioribus, repulsisive honos augeatur. Repulsos videamus ; nam deteriores qui sint, post do-eebo : sed tamen in eum cadere hoc verishum maxime , qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus , concedendum est. Qui sunt igitur repulsi Fnon , ut opinor , ii , qui aliquando honorem vitio civitatis , non suo , non sunt assecuti: nam id quidem multis saepe optimis civibus, atque honestissimis viris , accidit. Repulsi sunt ii , quos ad. omniat progredientea, quos munera contra leue
185쪽
gladiatoria parantes, quos apertissime la gientes , non solum alieni, sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici repulerunt
Hi ne honore augeantur, monemur. D
bet esse gratum , quod praedicunt et sed tamen huic malo populus Romanus ipse , nullo aruspicum admonitu , sua monte prospexit. T. Deteriores cavete ; quorum qu dem magna est natio et sed tamen eorum omnium hic dux est , atque princeps. Ete nim , si unum hominem deterrimum Poeta praestanti aliquis ingenio , fictis, conquisitisque vitiis deformatum, vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset, quod in hoc non inesset multaque in eo penitus defixa , atque haerentia praeteriret. XXVII. Parentibus , & diis immortalibus , & patriae nos primum natura Conciliat et eodem enim tempore & suscipimur in lucem , & hoc coelesti sp tu augemur , & certam in sedem civitatis , ae libertatis
adscribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam , gentem , Fonteiano nomine obruit : deorum ignes , talia, mensas , abditos ac penetrales focos , occulta & maribus non invisa solum , sed etiam inaudita sacra , inexpiabili scelere pervertit : idemque earum templum inflammavit dearum,
quarum ope etiam aliis incendiis subvenia
186쪽
DE ARUSPICUM RES P. Ib38. Quid de patria loquar i qui primum
Eum civem vi, ferro , periculis, urbe , omnibus patriae praesidiis depulit , quem voS patriae conservatorem esse saepissimhjudicaveratis et deinde everso senatus , ut
ego semper dixi , comite , duce, ut ille dicebat, senatum ipsum , principem salutis mentisque publicae, vi , caede , incendiisque pervertit : sustulit duas leges, AEliam & Fufiam , maximh reipublicae salutares et censuram exstinxit: intercessionem
removit r auspicia delevit: eonsules , sceleris sui socios , aerario , provinciis , exercitu armavit: reges qui erant, vendidit ;qui non erant, appellavit: Cn. Pompeium vi , ferro , domum compulit: imperatorum monumenta evertit, inimicorum domos disturbavit: vestris monumentis nomen suum inscripsit. Infinita sunt scelera, quae ab illo in patriam sunt edita. Quid , quae in singulos cives, quos necavit i socios , quos diripuit imperatores , quos prodidit 'exercitus, quos tentavit t sy. Quid vero F ea, quanta sunt, quae in ipsum se sce era , quae in suos edidit EQuis minus umquam peperit hostium castris, quam ille omnibus corporis sui partibus t quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus , quam istius aetas fuit quis umquam nepos tam libere est cum scortis , quam hic cum sororibus ,
187쪽
volutatus quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt , quae tantos exhaurire gurgite posset, quantas iste Byetantiorum , Brogitarorumque praedas exsorbuit aut tam eminentibus canibus Scyllam , tamque jejunis , quam, quibus istum videtis, Gelliis , Clodiis , Titiis Rostra ipsa mandentem t6o. Quare , id quod extremum est in
aruspicum responsis , Protadete , Ne reipublicae flatus commutetur e etenim vix haec si undique fulciamus . .jam labefacta, vix, inquam , innixa in omnium nostrum humeris cohaerebunt
XXVIII. Fuit quondam ita firma haee
set: iam non potest. AErarium nullum est: vectigalibus non fruuntur , qui redemerunt et auctoritas principum cecidit : consensus ordinum est divulsus : judicia perierunt : suffragia descripta tenentur a paucis et bonorum animus ad nutum nostri o dinis expeditus jam non. erit : civem, qui ise pro patrimi salute opponat invidiae frustrae posthac requiretis 6 I. Quare hunc statum , qui nunc est , qualiscumque est, nulla alia re, nisi con- mxdia , retinere possumus et nam , ut meliore simus loco , ne optandum quidem civitas , & valens, ut negligentiamtus vel etiam iniurias civium ferre
188쪽
est, illo impunito ; deteriore autem stata ut simus , unus est inferior gradus , aut interitus , aut servitutis et quo ne trudamur , dii immortales nos admonent , quom niam jampridem humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem , Patres conscriptr, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non , inquam , nisi hanc personam , & has partes, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis , deberem , & possem sustinere et sed tamen facile tacentibus ceteris , reticuissem et sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis et mea fuerunt verba fortasse .plura ; s ententiae quidem omnes aruspicum : ad quos
aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri necesse
62. Quod si cetera magis pervulgata nos saepe, & leviora moverunt; vox ipsa
deorum immortalium non menteS omnium
permovebit nolite enim id putare accidere posse , quod in fabulis saepe videtis fieri , ut deus aliquis delapsus e coelo coetus hominum: adeat , versetur in terris , cum hominibus colloquatur et cogitate genus sonitus ejus , quem Latinienses nuntiarunt : recordamini illud etiam , quod nondum est relatum , quod eodem feth tempore factus in agro Piceno Potentiae
189쪽
nuntiatur terrae motus horribilis , cum quibusdam multis, metuendisque rebus : haec eadem profecto , quae futura prospicimus , impendentia pertimescetis. 63. Etenim haec deorum immortalium vox, haec pene oratio iudicanda est, quum ipse mundus , quum aer , atque terrae , motu quodam novo contremiscunt, & inusitato aliquid sono , incredibilique praedicunt : in quo constituendae nobis quidem sunt procurationes & obsecratio , quemadmodum monemur et sed faciles sunt preces apud eos , qui ultr5 nobis viam salutis ostendunt : nostrae nobis sunt inter no, irae , discordiaeque placandae,
190쪽
. ORATIO TRIGESIMA PRIMA. P. Sextius , quum Lentulo O Metello Coss tribunus plebis esset , Omnem
vim tribunaltis sui ad Ciceronem Ratriae restituendum maximin animo contulit. Utis conatibus quum Pu-btius Cladius, qui Ciceronem urbe evulerat, homo seditiosus ac tu bulentus , Obsiseret factum , ut VIII. Eal. Feb. inter eos , qui Ciceroni faνebant, O Clodianos magna Pu si , ammis utrimque hominis
bus , committeretur. EO nomine ,
GnNO Ros, Marcellino S Philippo Cus P. Sextii M. Tullitis Albino
