M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

s , ORATIO

dictum , propter metum , non fuit. Si timuisse eos faeis , qui discesserunt, Concede , non timuisse eos , qui remanserunt: sin autem sine iis , qui tum abfuerunt nihil decerni libere potuit 1 quum omnes adessent, coeptum est referri de indueendo senatusconsulto : ab universo senatu reclamatum est.

V. Sed quaero, in ipsa sententia, quom

niam princeps ego sum ejus atque auctor, quid reprehendatur. Utrum causa capiendi novi consilii non fuit an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt an alio potius confugiendum fuit Quae vis, quae causa major esse , quam fames , potuit quam seditio quam consilia tua , tuorumque ; qui, facultate oblata ad imperitorum animos incitandos , renovaturum te tua ilIa funesta latrocinia ob Ennonae causam putarunt II. Frumentum provinciae frumentariae partim non habebant; partim in alias terras , credo, Propter varietatem venditorum miserant; partim , quo gratius esset , tum , quum in ipsa fame subveniliant, cumtodiis suis clausum continebant, ut subito novum mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in praesenti, atque ante oculos proposito periculo et neque id conjectura prospiciebamus , sed jam experti videbamus : nam, quum ingravesceret ann

62쪽

PRO DOMO SPA. si

na, ut jam plane inopia ac fames, non caritas timeretur , concursus est ad templum Concordiae factus , senatum illuc vocantet Metello consule : qui si verus fuit, ex dolore hominum, & fame ; certh consules causam suscipere, certh senatus aliquid consilii capere potuit : sin causa fuit annona , seditionis quidem instimulator & concita-tor tu fuisti; nonne id agendum nobis ori nibus suit, ut materiem subtraberemus su rori tuo

Ia. Quid, si utrumque suit, ut & sames stimularet homines , & tu in hoc ulcere tamquam unguis, exsisteres nonne fuit ebmajor adhibenda medicina , quae & illud nativum , & hoc delatum malum sanare posset Erat igitur & praesens caritas , refutura fames : non est latis et facta lapidatio est. Si ex dolore plebei , nullo incitante; magnum malum : si P. Clodii impulsu; usitatum hominis facinorosi scelus : si utrum

que , ut & res esset ea, quae sua sponte multitudinis animos incitaret, & parati atque armati seditionis duces ; videturne ipsa respublica & consulis auxilium imploraue ta senatus fidem Atqui utrumque fuisse perspicuum est ; difficultatem annonae ,

summamque inopiam rei frumentariae , ut homines non jam diuturnam caritatem, sed ut famem planh timerent, nemo negat

hanc istum , otii & pacis hostem , causam

63쪽

arrepturum fuisse ad incendia, caedem , rapinas , nolo , Pontifices , suspicemini, nisi videritis.

13. Qui sunt homines a Q. Metello ,

fratre tuo , consule , in senatu palam nominati , a quibus ille se lapidibus appetitum , etiam percussum esse dixit i L. Sergium , & M. Lollium nominavit. Quis est iste Lollius qui sine ferro ne nunc quia dem tecum est: qui te tribuno plebis , nihil de me dicam , sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius

armiger Catilinae, stipator tui corporis, Signifer seditionis , concitator tabernariorum , damnatus injuriarum , percussor, lapidator , fori depopulator , obsessor curiae. His , atque hujusmodi ducibus , quum tu in annonae caritate in consules , in senatum , in bona, fortunasque locupletium , per causam inopum atque imperitorum , repentinos impetus comparares: quum tibi salus esse in otio nulla posset: quum de speratis ducibus decuriatos , ac descriptos haberes exercitus perditorum et nonne Promvidendum senatui fuit, ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax adhaeresceret Fuit igitur causa capiendi novi consilii. Videte nunc , fuerintne partes meae pene Praecipuae.

VI. Quem tum Sergius ille tuus , quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione

64쪽

PRO DOMO SUA. II

Illa nominabant i quem annonam praestare oportere dicebant et nonne me t quid i puerorum illa concursatio nocturna r num a te ipso instituta Me frumentum flagitabant. Quasi vero ego aut rei frumentariae praemfuissem , aut compressum aliquod frumentum tenerem , aut in isto genere omnino quidquam , aut curatione , aut potestate valuissem. Sed homo ad caedem imm nenS, meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Ouum de mea dignitate

in templo Iovis Optimi Maximi senatus frequentissimus , uno isto dissentiente, decrevisset; subito , illo ipso die , carissimam

annonam nec opinata vilitas consecuta est.

I s. Erant qui deos immortales (id quod ego sentio numine suo reditum meum dicerent comprobasse : nonnulli autem illam rem ad illam rationem , conjecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes otii & concordiae sita videbatur , in disecessu autem quotidianus seditionis timor , iam pene belli depulso metu, commutatam esse annonam dicebant: quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me , cujus adventu fore vilitatem boni viri dictitabant , annona flagitabatur.

VIL Ego denique non solum ab operis tuis , impulsu tuo , nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano univerio, qui tum in Capitolium

65쪽

ss ORATIO

convenerat, quum illo dioe minus valerem , nominatim in senatum vocabar. Veni exspectatus : multis sententiis jam dictis , rogatus sum sententiam : dixi reipublicae saluberrimam , mihi necessariam. Petebatura me frumenti copia, annonae vilitas et num possem aliquid in ea re gerenda , ratio non habebatur. Flagitabar honorum expostulatione improborum convicia sustinere non poteram : delegavi amico Iocupletiori , non

quo illi, ita de me merito , onus illud imponerem ( succubuissem enim potiuδ ipse sed quia videbam , id quod omnes ; quod

nos de Cn. Pompeio polliceremur, id i tum fide, consilio, virtute, auctoritate, felicitate denique sua facillimh perfecturum. IT. Itaque , sive hunc dii immortales fructum mei reditus populo Romano tri buunt , ut, quemadmodum discessu meo seu-gum inopia, fames , vastitax, caedes , incendia , rapinae, scelerum impunitas, i iga, formido , discordia fuisset; sic reditu meo ubertas agrorum , frugum copia, spes otii, tranquillitas animorum , iudicia , leges ,

concordia populi, senatus auctoritas, mecum simul reducta videantur: sive egomet aliquid adventu meo , consilio , aUctoritate , diligentia pro tanto beneficio populo Romano praestare debui; praesto , promitto , spondeo : nihil dico amplius et hoc , quod satis est huic tempori , dico, rem-

66쪽

PRO DOMO SUA.

publicam annonae nomine in id discrimen ,

quo vocabatur, non esse venturam.

VIII. Num igitur in hoc ossicio , quotifuit praecipvh meum , sententia mea reprehenditur Rem maximam eripui a peste summi periculi , non solum eam , sed

etiam vos a caede , incendiis, vastitate et nemo negat et quum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum , qui semper in reipublicae malis sceleris sui faces inflammarii. Negat oportuisse quidquam uni extra ordinem decerni. Non jam tibi sic respondebo , ut ceteris ; Cn. Pompeio plurima, periculoSissi

ina , maxima , terra marique bella extra ordinem esse commissa : quarum rerum si quem poeniteat, eum victoriae populi Romani poenitere : non ita tecum ago.Is. Cum his haec a me haberi oratio potest, qui ita disputant , se , si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare: quum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare ac tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem , impedior Cn. Pompeii triumphis , quibus ille, quum esset extraordinem ad patriam defendendam vocatus , auxit nomen populi Romani, imperiumque honestavit: constantiam probo ,

qua mihi quoque utendum fuit , quo ille

67쪽

6o ORATIO

auctore extra ordinem bellum cum Mithi date, Tigraneque gessit. ao. Sed cum illis tamen possum asiquid

disputare : tua vero quae tanta impudentia est, ut audeas dicere, extra ordinem

dari nihil cuiquam oportere t qui quum lege nefaria Ptolemaeum , regem Cypri , fratrem regis Alexandrini , eodem jure regnantem , cauSa incognita, publicasses, populumque Romanum scelere obligasses: quum in ejus regnum , bona, fortunas , latrocinium hujus imperii immisisses , cujus cum patre , avo , majoribus societas nobis & amicitia fuisset: hujus pecuniae deportandae, &, si quis suum jus defenderet , bello gerendo M. Catonem praemfecisti. Dices , Quem virum sanctissimum , prudentissimum , fortissimum, ambcissimum reipublicae , virtute , consilio ,

ratione vitae mirabili ad laudem , & proph singulari. Sed quid ad te, qui negas esse verum , quemquam ulli rei publicae

Extra ordinem praefici.

IX. Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam ; qui in ipso Catone , quem tu non pro illius dignitate produxeras , sed pro tuo scelere subduxeras; quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis, ceterisque caedis &incendiorum ducibus objeceras ; quem carnificem civium , quem indemnatorum necis principem , quem crudelitatis aucto-

68쪽

PRO DOMO SUI. 6r

rem suisse dixeras: ad hunc, honorem &imperium extra ordinem nominatim rogamtione tua detulisti; & tanta fuisti intemperantia, ut illius tui sceleris rationem occultare non posses. aa. Litteras in concione recitasti, qua, tibi a C. Caesare missas diceres: CAESAR PULCHRO : quum etiam es argumentatUS, amoris esse hoc signum , quum nominibus tantum uteretur, neque adscriberet, Pro-eonsule, aut Tribuno plebis. Deinde gratu- Iari tibi, quod idem in posterum M. Catonem tribunatu tuo removisses, & quod idem in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses: quas aut numquam tibi ille litteras misit; aut, si misit, in concione recitari noluit; aut, sive ille misit, sive tu finxisti; cerib consilium tuum de Catonis honore , illarum litterarum recitatione patefactum est. Sed omitto Catonem , cuius eximia virtus, dignitas, & in eo negotio, quod gessit, fides & continentia , tegere videntur improbitatem & legis ,& actionis tuae,

a3. Quis provinciam homini post ho

mines natos turpissimo , sceleratissimo , contaminatissimo E quis illam opimam fertilemque Syriam , quis hellum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agroS constitutam , ereptam vi ex Caesari; rebus actis, quis imperium infinitum d

69쪽

ORΛTIodit Cui quidem quum Ciliciam dedisses mutasti pactionem , & Ciliciam ad prae

torem item extra ordinem transtulisti; Gabinio , pretio amplificato , Syriam nominatim dedisti. Quid F homini teterrimo , crudelissimo , fallacissimo, omnium scelerum , libidinumque maculis notatiSSimo , L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos multis senatusconsultis , etiam recenti lege generi ipsius liberatos , vinEt os &constrictos tradidisti nonne, quum ab eo merces tui beneficii, pretiumque provinciae meo sanguine tibi esset persolutum ,

tamen aerarium cum eo partitus es Eq. Itane vero tu provincias consulares, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit ab senatu, sed etiam, ut necesse esset quotannis constitui per senatum , decreta lege sanxit ; eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti extra ordinem , sine forte, nominatim dedisti, non consulibus , sed reipublicae pestibus nos ,

quod nominatim rei maximae pene jam desperatae summum virum , saepe ad extrema reipublicae discrimina delectum , Praefecimus, a te reprehendemur X. Quid tandem, si, quae tum illis reipublicae tenebris , caecisque nubibus &Procellis , quum senatum a gubernaculis dejecisses , populum e navi exturbasses ,

70쪽

PRO DOMO SOA. 63

ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares ; Si , quae tum promulgasti , constituisti , pro misisti, vendidisti, perferre potuisses, qui

locus in orbe terrarum vacuus extraordi

nariis fascibus , atque imperio Clodiano fuisset et s. Sed excitatus aliquando Cn. Pompeii ( dicam ipso audiente , quod sensi, &sentio , quoquo animo me auditurus est excitatus, inquam , aliquando Cn. Pompeii nimium diu reconditus , & penitus abstrusus animi dolor subvenit subito reipublicae , civitatemque fractam malis , mutam, debilitatam, abjectam metu, ad ali quam spem libertatis , & pristinar disnitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariae praeficiendus non fuit Scilicet tu helluoni spurcissimo , praegustatori libidinum tuarum , homini egentissimo facinorosissimo Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam a te abalienavit, omne frumentum privatum & publicum , omnes provincias frumentarias omnes mancipes, omnes horreorum claves lege tua. tradidisti: qua ex re primum caritas nata est ; deinde inc-pia: impendebat semes, incendia, caedes direptio : imminebat tuus furor omnium. fortunis & bonis. 26. Queritur etiam importuna pestis ex

SEARCH

MENU NAVIGATION