장음표시 사용
321쪽
etiam si virum bonum , sed non ita meritum ; si denique aliquid, quod non conmtra , ac liceret, factum diceretur , sed
contra , atque oporteret et tamen esset
omnis ejusmodi reprehensio a vobis , Judices , repudianda.8. Nunc vero quid dicitur quid ait accusatori fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit quod gravius est, quam, Si id factum ab eo diceret, quod non oportuisset. Est enim aliquid, quod non oporteat , etiam si licet et quidquid vero non
licet, certe non oportet. IV. Hic ego nunc cuncter sic agere ,
Iudices, non esse fas dubitari, quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum decuisse , sed etiam debuisse fateamur Quid enim abest huic homini, quod si adesset, jute hoc tribui & concedi putaremus t usus ne rerum qui pueritiae tem-Pus extremum , principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum cuius plerique aequales minus saepe castra viderunt , quam hic triumphavit qui tot habet triumphos, quot orae sunt, Parte que terrarum tot victorias bellicas , quotiunt in rerum natura genera bellorum s an ingenium t quum etiam ipsi casus eventusque rerum , non duces , sed comites ejus consiliorum fuerint i in quo uno ita summa Fortuna cum summa virtute certavit,
322쪽
ut omnium judicio plus homin b, quam deae tribueretur an pudor, an integritas, an religio in eo , an diligentia umquam requisita est i quem provinciae nostrae , quem liberi populi, quem reges , quem
exterae gentes, castiorem, moderatiorem, sanctiorem , non modo viderunt, sed aut sperando umquam , aut optando cogitam verunt tro. Quid dicam de auctorioute quae
tanta est, quanta in his tantis virtutibus ac
laudibus esse debet: cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia dedit . non postulanti imperia , verum etiam recusanti: hujus de facto , Iudices , ita quaeri, ut id agatur , licueritne ei facere , quod fecit, an vero , non dicam , non licuerit, sed nefas fuerit ( contra foedus enim , id est , contra populi
Romani religionem & fidem fecisse dicitur non turpe populo Romano F nonne vobis V. Audivi hoc de parente meo puer et quum Q. Metellus, Lucii filius, causam de pecuniis repetundis diceret, ille, ille
vir , cui patriae salus dulcior, quam conspectus fuit : qui de civitate decedere , quam de sententia maluit: hoc igitur causam dicente, quum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse
judicem ex illis equitibus Romanis, gradi
323쪽
vissimis viris , neminem , quin removeret oculos, & se totum averteret, ne forte,
ruod ille in tabulas publicas retulisset, ubitasse quisquam , verumne an salsum esset, videretur. Nos Cn. Pompeii decretum , judicium , de consilii sententia pronuntiatum recognoscemus t cum legibus conferemus 3 cum foederibus omnia acedibissima diligentia perpendemus t IE. Athenis aiunt, quum quidam apud eos , qui sancth graviterque vixisset , &testimonium publice dixisset, & ( ut mos Graecorum est j jurandi causa ad aras accederet , una voce omnes judices, ne is juraret, reclamasse. Quum Graeci homines , spectati viri noluerint religione videri potius , quam veritate , fidem esse constrictam ; nos etiam in ipsa religione &legum & foederum conservanda , qualis fuerit Cn. Pompeius, dubitabimus tr 3. Utrum enim inscientem vultis comtra foedera fecisse, an scientem si scientem o nomen nostri imperii l o populi Romani excellens dignitas i 5 Cn. Pompeii sic late longeque diffusa laus , ut eius
floriae domicilium communis Imperii limus terminetur l o nationes , urbes , Populi , reges , tetrarchae , tyranni, testes Cn. Pompeii non solum virtutis in bello, sed etiam religionis in pace t vos denique mutae regiones imploro, & sola terrarum
324쪽
ultimarum et vos maria , portus , insulae ,
littoraque. Quae est enim ora, quae sedes, qui locus, in quq non exstent hujus quum fortitudinis , tum vero humanitatis , tum animi , tum consilii impressa vestigia tHunc quisquam incredibili quadam atque inaudita gravitate, virtute, constantia praeditum , foedera scientem neglexisse , vio- Iasie , rupisse , dicere audebit VI. Gratificatur mihi gestu accusator ;inscientem Cn. Pompeium fecisse significat : quasi vero levius sit, quum in tanta republica versere, & maximis negotiis Praesis, facere aliquid , quod scias non licere an omnino nescire quid liceat. Etenim quum in Hispania bellum acerrimumta maximum gesserat, quo jure Gaditana civitas esset , nesciebat an , cujus linguam populi non nosset, interpretationem foederis non tenebat Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit , quod mediocres homines , quod nullo
usu , nullo studio militari praediti, quod librarioli denique scire profiteantur
is. Equidem contra existimo , Iudices , quum in omni genere ac varietate arettium , etiam illarum , quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat , singularem quamdam laudem
ejus , & praestabilem esse scientiam in foederibus , pactionibus, conditionibus po-
325쪽
pulorum, regum , exterarum nationum ;in universo cientque belli jure , ac pacis: nisi forth, quae nos libri docent in umbra& otio , ea Cn. Pompeium, neque quum requiesceret, litterae; neque , quum rem gereret, res ipsae docere potuerunt.16. Atque ut ego sentio, Iudices, cavisa dicta est temporis magis hujus vitio , quam hominis: neque ego de tam iniquo genere iudicii plura dicam. Est enim hu-sus seculi labes quaedam , & macula , virtuti invidere , velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim, si Cn. Pompeius,abhinc annos quingentos fuisset, is vir , allo senatus adolescentulo , atque equite
omano , saepe communis salutis auxilium expetisset et cujus res gestae omnes gentes, cum clarissima victoria , terra marique peragrassent : cujus tres triumphi
leues essent, totum orbem terrarum nostro imperio teneri: quem populus Romanus singularibus honoribus decorasset: si nunc apud vos , id , quod is fecisset , contra foedus factum diceretur, quis audiret nemo profecto et mors enim quum exstinxisset invidiam, res ejus gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cujus igitur audita virtus dubitationi locum non Varet; hujus praesens , experta, atque Pedi specta , obtrectatorum voce laedetur
VII. Omittam igitur Pompeium jam
326쪽
oratione mea reliqu1: sed vos , Iudices , animis ac memoria tenetote: de lege, de foedere, de exemplis , de perpema consuetudine civitatis nostrae renovabo ea ,
quae dicta sunt: nihil enim mihi novi, nihil integri, neque M. Crassus, qui totam causam & pro facultate & pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius , cujus oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. Sed , quoniam, me recusante, placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quemdam operis extremum laborem ; peto a vobis , ut me ossicii potius, quam dicendi studio , hanc suscepisse ope
I8. Ac prius quam aggrediar ad jus causamque Cornelii , quiddam de communi
conditione omnium nostrum , deprecandae malevolentiae causa , breviter commemorandum videtur. Si , quo quisque loco nostrum est , Iudices, natus , aut, si in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere debet, & , Si omnes , quos aut fortuna extulit, aut ipsorum illustravit labor& industria , poena sunt assiciendi ; non fravior L. Cornelio , quam multis virisonis , atque fortibus, constitui lex vitae& conditio videtur et sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas , ex infimo
327쪽
genere & fortunae gradu non modo amiciatias , & rei familiaris copias consecuta est , sed summam laudem , honores , gloriam, dignitatem ; non intelligo , cur potius invidia violatura virtutem L. Cornelii, quam aequitas vestra pudorem ejus adjutura videatur. Itaque, quod maxime petendum est, a vobis idcirco non peto , Iudices , ne de vestra sapientia , atque de vestra
humanitate dubitare videar. Est autem petendum, ne oderitis ingenium , ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam , ne virtutem puniendam putetis : illud peto , ut, si causam ipsam per se firmam esse & stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae
potius , quam impedimento , esse malitis. VIII. Nascitur, Iudices, causa Cornelii ex ea lege, quam L. Gellius, Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt ; qua lege videmus, satis esse sanctum, uti cives Romani sint ii , quos Cn. Pompeius de consilii sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit; indicant publicae tabulae ; accusator fatetur : sed negat ex foederato populo quemquam potuisse , nisi is populus fundus factus esset , in hanc civitatem venire.
I. . O praeclarum interpretem juris lauetorem antiquitatis i correctorem, atque
328쪽
emendatorem nostrae civitatis i qui hanc poenam foederibus adscribat , ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum
expertes faciat foederatos. Quid enim potuit dici imperitius , quam foederatos populos fieri fundos oportere n m id non magis est proprium foederatorum I quam omnium liberorum. Sed totum hoc , Judices , in ea fuit positum semper ratione atque sententia , ut, quum jussisset populus Romanus aliquid , si id adscivissent socii populi ac Latini , & , si ea lex , quam nos haberemus , eadem in populo aliquo, tamquam in fundo , resedisset; ut tum lege eadem is populus teneretur ; non ut de nostro jure aliquid diminueretur et sed ut illi populi aut jure eo, quod a nombis esset constitutum , aut aliquo commodo , aut beneficio uterentur.
a I. Tulit apud majores nostroa legem C. Furius de testamentis : tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus: innumerabiles aliae leges de civili jure sunt latae riuas Latini voluerunt, adsciverunt: ipsa enique Iulia, qua lege civitas est sociis MLatinis data , qui fundi populi facti non essent , civitatem non haberent. In quo magna contentio Heracliensium, & Neapolitanorum fuit, quum magna pars in iis civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret. Postremo haec vis est istius &
329쪽
juris , & verbi, ut fundi populi, benesiacio nostro , non suo jure , fiant. ra. Quum aliquid populus Romanus
jussit, id si est eausmodi , ut quibusdam
populis sive foederatis, sive liberis, pedimittendum esse videatur , ut statuant ipsi non de nostris, sed de suis rebus, quo iure uti velint; tum , utrum fundi facti sint,
an non , quaerendum esse videatur et de nostra vero republica , de nostro imperio
de nostris bellis, de victoria , de salute , iundos populos fieri noluerunt IX. Atqui si imperatoribus nostris, si senatui , si populo Romano non licebit
Propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum , atque amicorum , tartissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula; summa utilitate , ac maximo saepe praesidio in perieulis , atque asperis temporibus carendum erit. Sed , per deos immortalest quae est ista societas , quae amicitia , quod foedus , ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano , careat Saguntino : aut, si quis ex illis populis sit exortus, qui nostros duces auxilio laboris, commeatus, periculo suo juverit , qui cum hoste nostro cominus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium , qui dimicationi capitis , qui morti objecerit; nulla conditione hujus civitat Praemiis assici possit t
330쪽
, et . Etenim in populum Romanum grave est, non posse uti sociis excellenti virtute praeditis , qui velint cum periculis nostris sua communicare: in socios verbipsos , & in eos, de quibus agimus, foederatos, injuriosum & contumeliosum est, his praemiis & his honoribus exclusos esse fidelissimos & conjunctissimos socio, , quae pateant stipendiariis , pateant hostibus , pateant saepe servis. Nam & stipendiartoc ex Africa, Sicilia , Sardinia , ceteris provinciis multos civitate donatos videmus t& , qui hostes ad nostros imperatores perfugissent , & magno usui reipublicae no trae fuissent, scimus civitate esse donatos: servos denique , quorum jus & fortunae eonditio infima est , bene de republica meritos , persaepe libertate , id est , civitate publieὲ donari videbamus.
X. Ηanc tu igitur , patrone foederum ac foederatorum, conditionem statuis Gaditanis , tuis civibus , ut, quod iis , quos Gaditanis adjutoribus armis subegimus , atque in ditionem nostram redegimus , liceat , si populus Romanus permiserit, urab senatu , ab imperatoribus nostris , civitate donentur; id ne liceat ipsis qui si suis decretis legibusve sanxissent, ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret ; ne quis se pro nostro imperio in Periculum capitis , atque in vitae
