M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

341쪽

33l ORATIO

saepe ante secerant, frumento suppeditablevaverunt ; se hoc jus esse velle , ut si h liberis , si qui eximia virtute fuerinsit in nostris castris , sit in imperatorupraetoriis , sit denique inter signa , atqi in acie locus ; sit his gradibus adscens

etiam ad civitatem.

XVIII. Quod si Afris, si Sardis,

Hispanis, agris stipendioque multatis, utute adipisci licet civitatem ; Gaditanis atem , ossiciis, vetustate , fide , periculi: foedere conjunctis, hoc idem non licebinon foedus sibi nobiscum, sed iniquissim leges impositas a nobis esse arbitrabunti Atque hanc , Iudices, non a me firorationem , sed me dicere . quae Gadita iudicarint , res ipsa declarat. Hospitiumultis annis ante hoc tempus cum L. Ccnelio Gaditanos fecisse publice dico et prseram testes , proferam legatos et excitat Iaudatores , quos ad hoc judicium , sut mos homines ac nobilissimos , deprectores hujus periculi , missos videtis rdenique multo anth Gadibus inaudita fore, huic ut ab illo periculum crearem gravissima tum in istum civem suum G ditani senatusconsulta secerunt. E. Potuit magis fundus populus Gactanus fieri s quoniam hoc magnopere diectare verbo ) si tum fit fundus , quuscita ac j a nostra sua sententia comPr

342쪽

bat, quam quum hospitium fecit , ut &civitate illum mutatum esse fateretur , &jus civitatis honore dignissimum judicaret potuit certius interponere judicium

voluntatis suae , quam quum etiam accum

satorem hujus multa & poena multavit Epotuit magis de re iudicare , quam quum ad vestrum judicium cives amplissimos legavit , testes hujus juris, vitae laudatores , periculi deprecatores i. Etenim quis est tam demens, quin sentiat, jus hoc Gaditanis esse retinendum , ne interseptum sit iis iter perpetuo ad hoc amplissimum praemium civitatis ;& magnopere iis esse laetandum , hujus L. Cornelii benevolentiam erga suos remanere Gadibus ; gratiam , & facultatem commendandi in hac civitate versari t Quis enim nostrum est, cui non illa civitas sit hujus studio , cura , diligentia , commendatior

XIX. Omitto quantis ornamentis po- -

plum istum C. Caesar , quum esset inlispania praetor, assecerit, controverSias

sedarit, sura ipsorum permissu statuerit , inveteratam quondam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit ;summa in eam civitatem , hujus rogatu , studia & heneficia contulerit: multa Praemtereo , quae quotidie labore hujus & stulo , aut omnino , aut certe facilius co

343쪽

3 6 ORATIO

sequuntur. Itaque & adsunt principes civitatis , & defendunt et amore , ut suum civem , testimonio, ut nostrum ; ossicio , ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem ; studio, ut diligentissimum defenso

rem commodorum suorum.

d. Ac , ne ipsi Gaditani arbitrentur .

quamquam nullo incommodo assiciantur , si liceat eorum cives virtutis causa in noStram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus, quam ceterorum consolabor & hos praesentes viros opi mos , & illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem : simul & vos , non ignorantes , Iudices, admonebo , quo de jure hoc judicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum. Quos igitur prudentissimos interpretes foederum , quos peritissimos bellici juris , quos diligentissimos in exquirendis conditionibus civitatum atque causis, esse arbitramur eos profecto , qui jam imperia ac

bella gesserunt. X X. Etenim, si Q. Scaevola ille augur quum de iure praediatorio consuleretur, homo juris peritissimus, consultores suos nonnumquam ad Furium & Cascellium , praediatores , rejiciebat et si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potiusquam C. Aquilium, consulebamus, quod assiduus usus , uni rei deditus , & ingenium

344쪽

PRO L. CORN. BALBO. 33

nium & artem siepe vincit et quis dubitet de foederibus , & de toto iure pacis &belli, omnibus iuris peritissimis imperatoinreS nostros anteferre t

6. Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli, atque facti illius, quod a te reprehenditur, C. Marium t quaeris alitem graviorem constantiorem prae-antiorem virtute, prudentia , religione , aequitate 3 Is igitur M. Annium Appium ,

fortissimum virum , summa virtute praeditum , civitate donavit, quum Camertinum foedus sanctissimum , atque aequiSSimum sciret esse. Potest igitur, Iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Marii factum condemnetur T. Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest ;ut conspiciatis eum mentibus, quem oculis non potestis: dicat, se non imperitum foederis , non rudem exemplorum , non

ignarum helli fuisse e se Publii Africani discipulum , ac militem : se stipendiis ,

se legationibus bellicis eruditum : se , si tanta bella legisset, quanta gessit, & con fecit ; si tot consulibus meruisset , quoties ipse consul fuisset, omnia jura belli perdiscere ac nosse potuisse: sibi non fuisse dubium , quin nullo foedere a republica bene gerenda impediretur: a se ex conjunctissima atque amicissima civitate for- Tomo VI. P

345쪽

338 ORATIO

tissimum quemque esse delectum e neque Iguvinatium , neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuem

rentur.

XXI. Itaque, quum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio , Licinia & Mucia lege , venisset; num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset ciuitate donatus, in iudicium est vocatus nam Spoletinus Lucius Matrinius , unus ex iis , quos Caius Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina , in primis firma& illustri r quem quum disertus homo L. Antistius accusaret , non dixit , fundum populum Spoletinum non esse factum et uidebat enim, populos de suo jure , non de nostro , fundos fieri solere; sed , quum lege Apuleia coloniae non essent deductae , qua lege Saturninus C. Mario tulerat, ut in singulas colonias ternos cives Romanos facere posset , negabat hoc beneficium , re ipsa sublata , valere

debere.

'. Nihil habet similitudinis ista accusatio : sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit, ut non per L. Crassum , astinem suum , hominem incredibili eloquentia , sed paucis ipse verbis causam tam gravitate sua defenderit, & probam

Diuitia es dirum Cooste

346쪽

rit. Quis enim esset, Iudices , qui imperatoribus nostris, in helio , in acie , in exercitu , delectum virtutis , qui sociis , qui foederatis , in defendenda republica nostra spem praemiorum eripi vellet Quod si vultus C. Marii , si vox, si ille imperatorius ardor oculorum , si recentes triumphi, si praesens valuit adspectus ; valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria , valeat fortissimi & clarissimi viri nomen aeternum : sit hoc discrimen inter gratiosos cives atque fortes , ut illi vivi s uantur opibus suis ; horum , etiam

mortuorum ( si quisquam hujus imperii defensor mori potest vivat auctoritas

immortalis. XXII. Quid i Cn. Pompeius, pater rebus Italico bellta maximis gestis, P. Carisium , equitem Romanum, virum bonum, qui vivit Ravennae , foederato ex populo , nonne civitate donavit quid F cohortes duas universas Camertium 3 quid Ieracliensium legionem, P. Crassus , vir amplissimus , ex ea civitate , quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus, C. Fabricio consule, ictum putatur quid Massiliensem Aristonem Sulla quid i quoniam de Gaditanis agimus, idem ' heros novem Gaditanos quid F vir sanctissimus, & summa religione ac modestia , Q. Metellus

Pius, Q. Fabium Saguntinum i quid i hic ,

347쪽

qui adest, a quo haec, quae ego nunc pedicurro , subtilissimh sunt omnia perpolita , M. Crassus , non Aletrinensem foederatum civitate donavit, homo tum gravitate &prudentia praestans , tum vel nimium parcus in largienda civitate t

I. Hic tu Cn. Pompeii beneficium , vel potius judicium & factum , infirmare conaris, qui fecit , quod C. Marium fecisse audierat: fecit , quod P. Crassum , quod L. Sullam , quod Q. Metellum , quod denique domesticum auctorem, Pamtrem suum, facere viderat i neque vero in uno Cornelio id fecit: nam & Gaditanum Asdrubalem ex bello illo Africano , & Mamertinos Ovios, & quosdam

Uticenses, & Saguntinos fabros, civitate donavit. Etenim , quum ceteris praemiis digni sunt, qui suo labore & periculo nostram rempublicam defendunt ; tum.certe dignissimi sunt, qui civitate ea donentur, pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam , qui ubique sunt propugnatores hujus imperii, possent in hanc civitatem venire, & contra oppugnatores reipublicae de civitate exterminarii Neque enim ille summus poeta noster Annibalis illam

magis cohortationem, quam communem

imperatorum , voluit esse, Hosem qui feriet , erit , inquit , mihi Cartha niensis , Quisquis erit, cujatis siet: id habent om-

348쪽

PRO L. CORN. BALBO. 3 1

nes leve, & semper habuerunt. Itaque &cives undique fortes viros adsciverunt , & hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt. XXIII. Habetis imperatorum summorum & sapientissimorum hominum , clarissimorum virorum, interpretationem juris ac foederum et dabo etiam judicum , qui huic quaestioni praefuerunt: dabo universi populi Romani: dabo & sanctissimum judicium senatus. Iudices , quum prae se ferrent palamque loquerentur , quid essent lege Papia de M. Cassio , Mamertinis repetentibus , judicaturi; Mamertini, publichsuscepta causa , destiterunt. Multi, in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis , sunt liberati: nemo umquam est de civitate accusatus , quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae jus impediretur. Audebo

etiam hoc contendere, numquam esse conmdemnatum , quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum.

33. Cognoscite nunc populi Romani

iudicium , multis rebus interpositum , a que in maximis causis re ipsa, atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus ictum , Sp. Cassio , Postumio Cominio , consulibus, quis ignorat quod quidem nuper in columna aenea meminimus

349쪽

post Rostra incisum, & perscriptum fuisse.

Quomodo igitur L. Cossinius Tiburs, pater hujus equitis Romani . optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Coelio ; quomodo ex eadem civitate T. Coponius , civis item summa virtute & dignitate ( nepotes T. & C. Coponios nostis 3 damna re C. Massone , civis Romanus est factus An lingua, & ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit manu, & virtute non potuit anne de nobis trahere spolia foederatis licebit ; de hostibus non licebit an , quod adipisci poterunt dicendo , id

eis assequi pugnando non licebit an accusatoris majores nostri majora praemia , quam bellatorum, esse voluerunt tXXIV. Quod si acerbissima lege Serdivitia principes viri, ac gravissimi & se pientissimi cives, hanc Latinis , id est foederatis , viam ad civitatem populi jussa patere passi sunt; neque in his est hoc re prehensum Licinia & Mucia lege ; quum

Praesertim genus ipsum accusationis & notamen , ejusmodi praemium , quod nemo assequi possit, nisi ex senatoris calamitate , neque senatori, neque bono cuiquam ni

mis iucundum esse posset ; dubitandum fuit, quin , quo in genete judicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent num fundos igitur fac-

350쪽

tos populos Latinos arbitramur aut Servilia lege , aut ceteris , quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re praemium civitatis

ss. Cognoscite nunc judicium senatus , quod semper est judicio populi comprobatum. Sacra Cereris , Iudices , summa maiores nostri religione confici, caeremoniaque voluerunt ; quae quum essent assumpta de Graecia, & per Graecas semper curata sunt sacerdotes , & Graeca omnia nominata: sed quum illam, quae Graecum illud sacrum monstraret , & faceret , ex Graecia deligerent; tamen sacra pro civi-hus civem facere voluerunt, Ut deos immortales scientia peregrina & externa , mente domestica & civili , precaretur. Has sacerdotes video se aut Neapolitanas , aut Velienses fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera : proxima dico: ante civitatem Veliensibus datam, de senatus sentemia C. Valerium Flaccum . Praetorem urbanum , nommatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. Num igitur aut sundos factos Velienses , aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse . aut foedus & a senatu & a populo Romano violatum arbitrabimur

XXV. Intelligo, Iudices, in causa aper-

SEARCH

MENU NAVIGATION